Statutes (Baldock and Lisieux)
Pars septima, cap. 13-27

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

W. Sparrow Simpson (editor)

Year published

1873

Supporting documents

Pages

Citation Show another format:

'Statutes (Baldock and Lisieux): Pars septima, cap. 13-27', Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londiniensis (1873), pp. 148-177. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=49132 Date accessed: 19 April 2014. Add to my bookshelf


Highlight

(Min 3 characters)

Pars septima, cap. 13-27

Cap. 13. Litere Roberti Braybrooke, Episcopi. 1391.

Robertus, permissione Divina London Episcopus, universis Christi fidelibus ad perpetuam rei memoriam presentibus fidem adhibere. Suscepti regiminis cura nos solicitat pariter et compellit ut in hiis que ad reformacionem Ecclesie nostre London spectare dinoscuntur, nunc novorum Statutorum edicione, nunc antiquorum renovacione, sollicite intendamus. Ceterum Ecclesiam nostram London et ejusdem Capitulum jure nostro ordinario nuper visitantes nonnulla comperimus in eadem merito reformanda quibus non sufficiebant statuta. Preterea, accedencium varietate emergente, licet quantocunque fuerant tunc temporis plena digeste consilio, pro salubri igitur reformacione nonnullorum compertorum in eadem, de consensu et assensu Magistri Thome Evere, Decani Ecclesie nostre predicte, Dominorum Rogeri Holme Cancellarii, Willielmi Coleyne, Willielmi Wenlok, et Laurencii Allerthorp Residenciariorum et Stagiariorum, Ade Holme, Thome Stowe, Willielmi Sondeye, Willielmi Bryan, et Simonis Steynton, Canonicorum et Prebendariorum Ecclesie predicte, Capitulum faciencium, expressis et Capitulariter prestitis, statuimus et ordinavimus, quod decetero nullus obtinens beneficium ecclesiasticum, curatum, vel aliud quodcunque residenciam personalem requirens in nostra Civitate, vel Diocece, vel alicubi situatum, ad aliquam cantariam perpetuam in Ecclesia nostra predicta fundatam, et presertim de consensu et assensu Decani et Capituli Ecclesie nostre predicte nuper per nos unitam, annexam, et alteri Cantarie incorporatam, vacantem vel vacaturam, deinceps quovismodo admittatur vel instituatur in aliqua earundem; et quod admissio et institucio in contrarium facte viribus careant et nulle sint ipso jure, Minoribus Canonicis Ecclesie nostre predicte tantummodo exceptis, quos propter exilitatem Minorum Canonicatuum in eadem fundatorum, et eorum gradus excellenciam, necnon assiduum laborem eorundem in divinis, presenti nostro Statuto nolumus includi. Et insuper, quia accrescente emolumento, Deo famulantibus onera, cum sint saluberrima, non convenit refutare, statuimus et ordinavimus, de consensu et assensu Decani et Capituli nostrorum predictorum, quod Capellanus seu Sacerdos quiscunque ad Cantarias, utpremittitur, per Nos unitas, decetero admittendus vel instituendus in Ecclesia nostra predicta, fundatas ad Altare per ordinacionem seu fundacionem earundem limitatam vel expressatam, si de Altari in fundacione earundem certitudinaliter caveatur; sinantem ad aliquod Altare per Decanum et Capitulum Ecclesie predicte sibi assignandum infra Ecclesiam nostram predictam, pro animabus fundatorum Cantariarum hujusmodi insimul unitarum, et ceterorum in ordinacionibus seu fundacionibus earundem plenius expressatorum, cuilibet Capellano et ipsius cantariis ascribendorum cotidie humano more celebrabit, et Chorum Ecclesie nostre predicte die ac nocte in divinis et processionibus more sequetur humano, in habitu decenti et honesto, et gradui ipsorum Capellanorum in Ecclesia nostra predicta consueto, et hactenus in eadem usitato; prout ceterarum Cantariarum sufficiencium Capellani et ad sectam Chori per fundaciones seu ordinaciones earundem artati Chorum sequi consueverant temporibus retroactis. Statuimus eciam et ordinavimus, de consensu et assensu Decani et Capituli nostrorum predictorum, quod Capellani Cantarias, ut premittitur, unitas decetero obtinentes, omnes et singuli et ceteri Capellani quicunque ad sectam Chori per fundaciones seu ordinaciones earundem hactenus astricti, prope Ecclesiam nostram predictam perpetua domicilia in communi et collegialiter aliunde non habentes, in aula mansi pro Capellanis fundati vulgariter nuncupati Presteshous in communis ad invicem permanebunt, et in Cameris (fn. 1) eorum Cantarie, si tot camere ceteris beneficiatis de eisdem remotis in eodem manso extiterint eciam pernoctabunt. Dum tamen, si duabus Cantariis insimul unitis due Camere seu habitaciones diverse infra predictum mansum sufficientes perteneant pro Capellanis duobus, altera habitacio seu Camera per Capellanum earundem eligatur, habitacio seu Camera non electa alteri Capellano consimili nullam Cameram in manso predicto obtinenti, per Decanum et Capitulum Ecclesie nostre predicte, cum onere refeceionis seu reparacionis oportune pro suo tempore assignetur. Ad quam quidem sectam Chori, ut premittitur, sequendam, et in aula predicti mansi in communis ad invicem permanendum, ac in Cameris in eodem situatis ut premittitur pernoctandum, Capellanus quiscunque ad hujusmodi Cantarias, ut prefertur, unitas admittendus, juramentum corporale super sancta Dei Evangelia in ipsius admissione prestabit; alioquin, admissio et institucio ejusdem nulla sit penitus ipso jure. Ordinavimus insuper et statuimus, de consensu et assensu Decani et Capituli predictorum, quod Capellanus quiscunque ad hujusmodi Cantarias, ut prefertur, unitas, per dictos Decanum et Capitulum deinceps admittendus vel preficiendus, seu alios quoscunque vel alium quemcunque debite presentandus seu nominandus ad aliquas dictarum Cantariarum, nullatenus admittatur nisi per examinacionem Succentoris et alterius Cardinalium, alternis vicibus ad hoc assumpti, duobus aliis ad sectam Chori astrictis per dictum Decanum et Capitulum assignandis eisdem adjunctis, aptus ad Chorum repertus fuerit et ydoneus, super quibus eorum consciencias oneramus, et eosdem Succentorem et Cardinales et predictos eisdem adjunctos volumus et statuimus per Decanum et Capitulum Ecclesie nostre predicte aliter fore arbitrarie puniendos, si Choro minus sufficientes vel eidem non dispositos post eorum examinacionem ydoneos referant ad hujusmodi Cantarias admittendos ordinacionibus seu fundacionibus Cantariarum hujusmodi in ceteris contentis in eisdem, presenti nostro Statuto non contrariis in omnibus semper salvis. Et insuper, quia inter Capellanos et Vicarios Ecclesie nostre predicte fuerat discordia super variis suscitata, que solet communio generali, certum Statutum pretensum per bone memorie Radulphum dudum Decanum et Capitulum Ecclesie nostre predicte ad hujusmodi discordiam sedendam fuerat editum et provulgatum, satore tamen zizannie (fn. 2) procurante, qui jugiter sedet in insidiis ecclesiasticis viris cultui Divino dispositis, ut eos suis insultibus obruat et confundat discordia hujusmodi, prout in nostra visitacione delatum extitit, et detectum, aliquantulum cepit pululare, ipsis Vicariis asserentibus quod Capellani predicti de Ecclesia nostra memorata non existunt, et ideo cum eisdem in vita et morte non esse equaliter honerandos, eaque occasione cum Minores Canonici et Vicarii Ecclesie nostre predicte moriuntur, et ad obsequias et funeralia per medium Chori deferuntur, ipsi Capellani nature debitum persolventes, non per Chorum, set aliunde ex una parte Chori, ad hujusmodi exequias seu funeralia deducuntur, contra sancte caritatis fraternale vinculum, et in odii seu rancoris manifestum nutrimentum, et contra tenorem Statuti Ecclesie nostre predicte in quarta parte, quod sic incipit, Cum quis, &c; (fn. 3) Set quia convenit eos esse participes gaudii et honoris qui fuerant socii in habitu et passione, discordiam hujusmodi affectantes radicitus extirpare, statuimus eciam et ordinamus, de consensu et assensu Decani et Capituli nostrorum predictorum, quod decetero Capellani perpetui quicunque Ecclesie nostre predicte ibidem moram trahentes, et in Ecclesia nostra predicta Divina celebrantes, decetero ibidem decedentes, eodem modo et eo honore per Ecclesiam nostram predictam ad hujusmodi exequias et funeralia deferantur per eorum amicos, quibus Minores Canonici et Vicarii predicti deferre consueverant vel erunt delati in futurum; quibus quidem exequiis et funeralibus omnes Capellani Ecclesie nostre predicte in Civitate predicta presentes, justo impedimento cessante, omnimodo interesse teneantur: super quo volumus fidem fieri proprio eorum juramento Decano, vel eo absente, Capitulo Ecclesie nostre predicte; contrarium vero facientes presenti nostro Statuto in hac parte dolo malicia seu lata culpa per Decanum, eo presente, vel, co absente, (fn. 4) per Capitulum Ecclesie nostre predicte, statuimus et ordinamus arbitrarie fore canonice puniendos, predictum Statutum in certis in eodem contentis insuper ratificamus, approbamus, et ad perpetuam rei memoriam auctoritate nostra ordinaria confirmamus. Quibus quidem eciam Capellanis ad sectam Chori quovismodo artatis, auctoritate nostra ordinaria, visitacione nostra hujusmodi pendente, municiones seu recreaciones pro perpetuo in omnibus concedimus, et consimiles concedi volumus illisque Vicariis Ecclesie nostre predicte hactenus concedi consueverant in eadem. Et in premissorum omnium testimonium et fidem perpetue firmitatis, sigillum nostrum una cum sigillo communi Capituli nostri fecimus hiis apponi. Data et acta in domo Capitulari Ecclesie nostre memorate, die vicesima sexta mensis Junii, Anno Domini Millesimo ccco nonogesimo primo, et nostre Consecracionis decimo.

Et nos Thomas Evere, Decanus, et Capitulum dicte Ecclesie London, prehabitis super premissis omnibus et singulis in prefatis literis dicti Reverendi in Christo patris et Domini nostri Domini Roberti Dei, gracia Episcopi et Pastoris nostri predicti, expressatis inter eundem et nos in dieta domo Capitulari sepius tractatu diligenti et deliberacione matura, eis omnibus et singulis per ipsum, ut premittitur, factis et gestis, nostrum prebemus consensum pariter et assensum, ac ordinaciones et Statuta quecunque suprascripta prout facta sunt, rata habemus et grata, et, quantum in nobis est, ea omnia et singula admittimus, et sigilli nostri communis appensione duximus corroboranda. Datum et actum sub anno die et loco suprascriptis.

Cap. 14. Injuncciones Roberti de Braybrook. Ordinacio de nova residencia facienda.

Universis Sancte Matris Ecclesie filiis ad quos presentes litere pervenerint, Robertus, permissione Divina London Episcopus, ac Thomas de Evere, Decanus, et Capitulum Ecclesie London Salutem in Domino sempiternam; et subscriptis ad perpetuam rei memoriam fidem indubiam adhibere. Cum secundum Apostolum non solum a malo set ab omni specie mali sit penitus abstinendum, personeque Ecclesiastice, quasi signum ad sagittam posite, aliis esse debeant in exemplum vite puritate ac morum honestate, eas pre ceteris, non solum verbo set eciam facto, deceat clarere, necnon eas a crapula, (fn. 5) ebrietate, et aliis voluptatibus que mentis inducunt exilium et delinquendi multociens tribuunt incentivum, merito convenit abstinere: premissa igitur nos Robertus Episcopus, ac Decanus, et Capitulum, intime considerantes, viamque premissis, quantum nobis est possibile, precludere, et presertim pastus voluptuosos, convivia excessiva, crapulas et alias expensas superfluas et immoderatas per Canonicos dicte Ecclesie Residenciarios primis annis Residenciarum suarum, sive primis Residenciis, pretextu cujusvis consuetudinis seu statu in Ecclesia ipsa hactenus editi sive observati in eadem factarum, radicitus extirpare affectantes: universitati vestre tenore presencium intimamus, et ad noticiam omnium et singulorum, quorum interest in hac parte deduci, volumus ac eciam publicamus, quod de et super expensis per quemcunque Canonicum dicte Ecclesie in eadem residere volentem, primo anno residencie sue incipiende atque faciende, unanimi nostro consensu pariter et assensu Capitulariter ad hoc congregati, ad honorem Dei et Divini cultus in Ecclesia predicta augmentum, futuris temporibus observandum: statuimus et ordinamus, ac alia observanda fore decernimus in scriptis sub hac forma:—

In Dei Nomine. Amen. Nos Robertus, permissione divina London Episcopus, ac Thomas de Evere Decanus, et Capitulum Ecclesie London, quia in libris Statutorum sive Capitularibus dicte Ecclesie nonnulla Capitula injusta, iniqua et minus honesta, sacrisque Canonibus et Apostolicis mandatis contraria, et in divini cultus diminucionem tendencia, necnon quoad suorum observanciam in quam pluribus nimis arta et inportabilia cirea residenciam primo anno per Canonicos ejusdem Ecclesic faciendam edita et scripta, ac nonnullas circa residenciam hujusmodi consuetudines minus racionabiles occulata fide inspeximus contineri et observari, que absque consciencie scrupulo et remorsu non possumus diucius tollerare: Volentes igitur, quantum cum Deo possumus, prava indirecta et aspera in vias planas dirigere, ut tenemur, modum residencie primi anni cujuscunque Canonici in Ecclesia predicta decetero residere volentis et residenciam facientis, unanimi nostro consensu pariter et assensu ad honorem Dei et ipsius cultus augmentum in Ecclesia antedicta, statuimus et ordinamus, quod Canonicus quiscunque ad aliquos canonicatum et Prebendam jam receptus, installatus, aut in posterum recipiendus et installandus, in dicta Ecclesia London residere volens, infra primum annum residencie sue in Ecclesia sua memorata summam trescentarum marcarum sterlingorum (fn. 6) non excedat, in esculentis, et poculentis, et aliis expensis quibuscunque, que occasione residencie aut circa eandem facere seu expendere in eadem Ecclesia residentes, juxta antiqua Statuta et Consuetudines ejusdem Ecclesie, infra primum annum Residencie eorundem expendere consueverunt, nisi de licencia nostra Episcopi predicti et successorum nostrorum, necnon Decani et Residenciariorum Ecclesie predicte et successorum suorum, qui pro tempore fuerint, petita pariter et obtenta: Volumusque, statuimus, et ordinamus, quod residere volens hujusmodi primo anno residencie sue Chorum frequentet ad humanum modum assiduus una cum duobus clericis secum, (fn. 7) qui aliud in dicta Ecclesia beneficium non habeant, et sint in sacris, vel alter in sacris et alter aptus ad sacros, qui cum ipso Chorum frequentent in horis diurnis et nocturnis. Assiduitatem vero predictam sic moderamur et interpretamur, videlicet, non ut singulis diebus et noctibus omnibus horis ecclesiasticis teneatur interesse, set illis, quibus corporis infirmitate vel debilitate minime fuerit impeditus, interesse sit astrictus, nisi super assiduitate predicta uberiorem graciam a Decano et Residenciariis dicte Ecclesie, qui pro tempore fuerint, valeat obtinere; municionum eciam et aliis quibuscunque temporibus in Statutis dicte Ecclesie comprehensis Canonicos Residentes in hac parte excusantibus in suo robore duraturis. Statuimus insuper et ordinamus, quod quiscunque Canonicus postquam sic residere inceperit, fructus, redditus, et proventus, ac omnia et singula emolumenta, sive Maneria, firme, hospicia, seu gracie existant, aut quocunque alio nomine nuncupentur, que aliis Canonicis prebendatis residentibus in ipsa Ecclesia, occasione hujusmodi residencie, juxta ipsius Ecclesie Statuta et Consuetudines laudabilia, debentur, annis singulis, ac eciam primo anno residencie sue, de communia et pitanciis, prout alii Canonici primo anno residencie sue perceperunt, dum in ipsa Ecclesia residebit et inibi deservierit in divinis, libere percipere possit ac debeat in futurum: maneriis, firmis, hospiciis, et graciis dicte Ecclesie quibuscunque, cum omnibus suis emolumentis et pertinenciis universis, que Thomas, (fn. 8) Decanus, Stagiarius, et Residenciarius dicte Ecclesie modernus in presenti obtinet, eidem Thome ad totam vitam suam specialiter ac integre reservatis: Ac maneriis, firmis, hospiciis, et graciis ejusdem Ecclesie quibuscunque, cum omnibus et singulis suis emolumentis et pertinenciis universis, que Laurencius Allerthorp eciam Stagiarius et Residenciarius ejusdem Ecclesie modernus in presenti obtinet, ad totam vitam ipsius Laurencii eidem Laurencio specialiter ac integre reservatis. Volumus eciam, statuimus, et ordinamus, quod quilibet Residenciarius hujusmodi prima residencia sua durante, cotidie communi suo more vivendi pascat duos Minores Canonicos, duos Presbiteros ad sectam Chori astrictos, duos Vicarios, tres Choristas, et tres Servientes virgas gestantes, cum duobus garcionibus campanas pulsantes, si venire voluerint, nisi tot fuerint Canonici in Ecclesia predicta simul residentes, quod hujusmodi numerus ab unoquoque eorundem ad hujusmodi pastum haberi non possit. Statuta vero quecunque pretensa ac consuetudines ejusdem Ecclesie Canonicos in primo anno residencie ad majores expensas, sive arciorem sectam Chori, occasione residencie hujusmodi quomodolibet artancia, sive ad sumptuosa et excessiva convivia et pastus voluptuosos, et alias excessivas expensas, quam ut prefertur, necnon choreas et cantilenas (fn. 9) per vicos et plateas, ut de aliis scurilitatibus et insolenciis taceamus, qualitercunque obligancia, seu hactenus observata; necnon statutum pretensum editum tempore Radulphi de Disseto, quondam Decani dicte Ecclesie, quoad modum, formam et numerum circa pastum ministrorum ejusdem Ecclesie, nisi quatenus superius est expressum; et quod (fn. 10) allocacionem residencie per testimonium Parvorum Canonicorum et Vicariorum et Presbiterorum, et discrecionem Decani ac omnium et singulorum Stagiariorum faciendam; necnon omnia et singula huic Statuto nostro contraria seu repugnancia, sive obviaticia injusta, iniqua, et inhonesta, de nostro unanimi consensu pariter et assensu in hac parte pronunciamus et declaramus, eaque irracionabilia, iniqua, et inhonesta reprobamus, cassamus, irritamus, et annullamus, ac ipsa de cetero minime tenenda sive observanda fore pronunciamus, decernimus, et declaramus. Volumus insuper, statuimus, et ordinamus, quod presens Statutum nostrum Canonici in predicta Ecclesia, ut prefertur, residere proponentes quicunque perpetuis futuris temporibus inviolabiliter observare, et coram Decano seu Presidente Capituli dicte Ecclesie, qui pro tempore fuerit, et Capitulo ejusdem Ecclesie de sic observando presens Statutum ad Sancta Dei Evangelia per ipsos et eorum singulos corporaliter tacta, juramentum corporale realiter prestare teneantur. In cujus quidem Statuti nostri fidem et testimonium presentes nostras literas, sive presens publicum instrumentum, per Magistrum Thomam Horston, alias dictum Shapewyke, Notarium Publicum, subscriptum subscribi et publicari mandavimus, necnon sigilli nostri Roberti Episcopi, ac sigilli communis nostri Decani et Capituli predictorum appen sionibus fecimus communiri. Data et acta sunt hec in Domo Capitulari Ecclesie London, die quarta decima mensis Novembris, anno ab Incarnacione Domini secundum cursum et computacionem Ecclesie Anglicane Millesimo CCCmo nonagesimo nono, indiccione octava Pontificatus sanctissimi in Christo patris Domini nostri Domini Boncfacii Pape noni anno undecimo. Presentibus venerabilibus viris Magistris Thoma Stowe, Legum Doctore London, et Willielmo Storteforde Middelsex, in Ecclesia London predicta Archidiaconis, ac Willielmo Stevecle, necnon Dominis Johanne Difforde et Willielmo de Wytby, ejusdem Ecclesie Canonicis Prebendatis, testibus, ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

Et ego, Thomas Horstone, alias dictus Shapewyke, Clericus London, Publicus auctoritate Apostolica Notarius, premissis omnibus et singulis, dum sic, ut prefertur, per prefatos Reverendum Patrem Dominum Robertum, London Episcopum, ac Magistrum Thomas de Evere, Decanum, et Capitulum dicte London Ecclesie, sub anno Domini, indiccione, Pontificatu, mense, die, et loco predictis agerentur et fierent presens personaliter interfui, una cum testibus antedictis: eaque omnia et singula sic fieri, vidi et audivi, scripsi, publicavi, et in hanc publicam formam redegi, signumque meum consuetum, una cum appensione sigilli dicti reverendi Patris et de ejusdem mandato, hic apposui, meque hic subscripsi, per eosdem Reverendum Patrem ac Decanum et Capitulum rogatus et requisitus, in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum. Constat michi de hiis diccionibus Middelsex in Ecclesia London supra in presenti instrumento ac dum in presenti subscripcione rasis, et personaliter in eadem subscripcione interlineata, quas approbo ego Notarius antedictus.

Cap. 15. Confirmacio libertatum per Regem Henricum Sextum, Anno Regni sui xxo. (fn. 11)

Henricus, Dei gracia Rex Anglie et ffrancie, Dominus Hibernie, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Ducibus, Comitibus, Baronibus, Justiciariis, Vice-Comitibus, Prepositis, Ministris, et omnibus Ballivis et Fidelibus suis, Salutem. Monstraverunt nobis dilecti nobis in Christo Decanus et Capitulum Ecclesie nostre Cathedralis Sancti Pauli London qualiter nobiles progenitores nostri quondam Reges Anglie per diversas cartas suas concesserunt Deo et Ecclesie Sancti Pauli London, et predecessoribus predicti Decani et Capituli, et successoribus suis, diversas libertates, ffranchesias, acquietancias, privilegia, et immunitates, prout per easdem cartas per diversos progenitores nostros et per nos confirmatas, plenius poterit apparere, quarum quidem Cartarum tenores sequuntur in hec verba:

Henricus, Dei gracia Rex Anglie et ffrancie, et Dominus Hibernie, omnibus ad quos presentes littere pervenerint, Salutem. Inspeximus litteras patentes Carissimi Domini et Patris nostri Regis defuncti, de confirmacione primo die Decembris, anno regni sui primo, factas in hec verba:

Henricus, Dei gracia Rex Anglie et ffrancie, et Dominus Hibernie, omnibus ad quos presentes littere pervenerint, Salutem. Inspeximus litteras patentes Domini Henrici nuper Regis Anglie Patris nostri factas in hec verba: Henricus, Dei gracia Rex Anglie et ffrancie, et Dominus Hibernie, omnibus ad quos presentes littere pervenerint, Salutem. Inspeximus Cartam Domini Ricardi nuper Regis Anglie secundi post conquestum factam in hec verba: Ricardus, Dei gracia Rex Anglie et ffrancie, et Dominus Hibernie, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Ducibus, Comitibus, Baronibus, Justiciariis, Vicecomitibus, Prepositis, ministris, et omnibus Ballivis, et Fidelibus suis, Salutem. Inspeximus Cartam Domini Edwardi nuper Regis Anglie Avi nostri nuper factam in hec verba: Edwardus, Dei gracia Rex Anglie, Dominus Hibernie, et Dux Aquitanie, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Comitibus, Baronibus, Justiciariis, Vicecomitibus, Prepositis, ministris, et omnibus Ballivis, et Fidelibus suis, Salutem. (fn. 12)

. . . . . . . Datum per manum nostram apud Walton vicesimo quinto die Junii, Anno Regni nostri duodecimo. Nos autem concessiones, voluntates, precepta, quietam clamanciam, declaraciones, et confirmaciones, et omnia alia et singula in dicta carta Avi nostri predicti superius contenta et specificata, rata habentes et grata, ea pro nobis et heredibus nostris, quantum in nobis est, venerabili in Christo Patri Roberto, nunc Episcopo loci predicti, et successoribus suis, ac dilectis nobis in Chirsto Decano et Capitulo ac Canonicis Ecclesie predicte, et successoribus suis, separatim et in communi, tenore presencium concedimus et confirmavimus, sicut carte et litere predicte racionabiliter testantur. Preterea, volentes predictis Episcopo, Decano, et Capitulo, et Canonicis, graciam in hac parte facere uberiorem, concessimus et hac carta nostra confirmavimus, pro nobis et heredibus nostris, eisdem Episcopo, Decano, et Capitulo, ac singularibus Canonicis predictis, quod licet idem Episcopus vel predecessores sui, aut prefati Decanus et Capitulum, vel singulares Canonici Ecclesie predicte, seu eorum predecessores, separatim vel in communi, libertatibus et quietanciis supradictis vel earum aliqua aliquo casu emergente, plene usi non fuerint; idem tamen Episcopus et successores sui per se, et predicti Decanus et Capitulum, et singulares Canonici predicti et eorum successores per se, et eciam idem Episcopus et successores sui, et predicti Decanus et Capitulum, et Canonici et eorum successores in communi, omnibus libertatibus et quietanciis supradictis et carum qualibet de cetero plene gaudeant et utantur imperpetuum, sine occasione vel impedimento nostri vel heredum nostrorum Justiciariorum, Escaetorum, Vicecomitum, aut aliorum Ballivorum seu ministrorum nostrorum quorumcumque: hiis testibus, Venerabilibus Patribus W. Cantuariensi (fn. 13) Archiepiscopo, tocius Anglie Primate; Th. Eboracensi, (fn. 14) Archiepiscopo, Anglie Primate, Caneellario nostro; W. Wyntoniensi, (fn. 15) W. Dunolmensi, (fn. 16) J. Herefordensi, (fn. 17) Thesaurario nostro, J. Sarum, (fn. 18) Custode privati Sigilli nostri, Episcopis; Ricardo Arundelle, Thoma de Bello Campo, Warwicensi Willielmo de Monte Acuto, Sarum, Comitibus; Radulpho Basset, Ricardo le Scroop, Johanne Devereux, Senescallo hospicii nostri, Petro de Courtenay, Camerario nostro, et aliis. Datum per manum nostram apud Westmonasterium, decimo octavo die Novembris, anno regni nostri duodecimo. (fn. 19)

Nos autem concessiones, voluntates, precepta, quietam clamanciam, declaraciones, et confirmaciones predictas, ac omnia alia et singula, in carta dicti Ricardi nuper Regis superius contenta et specificata, rata habentes et grata, ea pro nobis et heredibus nostris, quantum in nobis est, acceptamus, approbamus, ac venerabili Patri Roberto nunc Episcopo loci predicti et successoribus suis, ac dilectis nobis in Christo Decano et Capitulo, ac Canonicis Ecclesie predicte et successoribus suis, separatim et in communi, tenore presencium concedimus et confirmavimus, prout Carte et litere predicte racionabiliter testantur, et prout idem Episcopus et predecessores sui, ac predicti Decanus et Capitulum, et singulares Canonici et predecessores sui, separatim vel in communi, libertatibus et quietanciis predictis hactenus racionabiliter usi sunt et gavisi. In cujus rei testimonium has literas nostras fieri fecimus patentes, Teste Meipso apud Westmonasterium, vicesimo die Novembris, anno regni nostri secundo. (fn. 20)

Nos autem concessiones, voluntates, precepta, quietam clamanciam, declaraciones, et confirmaciones predictas, ac omnia alia et singula, in dicta Carta Domini Henrici nuper Regis patris nostri superius contenta et specificata, rata habentes et grata, ea, pro nobis et heredibus nostris, quantum in nobis est, acceptamus, approbamus, ac Venerabili Patri Ricardo nune Episcopo loci predicti et successoribus suis, ac dilectis nobis in Christo Decano et Capitulo, ac Canonicis Ecclesie predicte et successoribus suis, separatim et in communi, tenore presencium concedimus et confirmamus, prout Carte et litere predicte racionabiliter testantur, et prout idem Episcopus et predecessores sui, ac predicti Decanus et Capitulum, et singulares Canonici et predecessores sui, separatim vel in communi, libertatibus et quietanciis predictis hactenus racionabiliter usi sunt et gavisi. In cujus rei testimonium has literas nostras fieri fecimus patentes, Teste Meipso apud Westmonasterium, primo die Decembris, anno regni nostri primo. (fn. 21)

Nos autem dictas literas prefati Patris nostri de confirmacione et hujusmodi concessionibus, voluntatibus, preceptis, quietis clamanciis, declaracionibus, et confirmacionibus dictarum libertatum, quietanciarum, consuetudinum, et jurium, minime revocatis, de assensu dominorum spiritualium et temporalium in parliamento (fn. 22) nostro apud Westmonasterium anno regni nostri primo tenente, Approbamus, ratificamus, et confirmamus, prout litere nostre racionabiliter testantur, et prout nunc Episcopus, Decanus et Capitulum, et Canonici, libertatibus, quietanciis, consuetudinibus, et juribus predictis uti debent, ipsique et eorum predecessores Episcopi, Decani, Capituli, et Canonici loci predicti libertatibus, quietanciis, consuetudinibus, et juribus predictis, separatim vel in communi, hactenus racionabiliter uti et gaudere consueverunt. In cujus rei testimonium has literas fieri fecimus patentes; Teste Meipso apud Westmonasterium, vicesimo die Januarii, anno regni nostri secundo. (fn. 23)

Et licet predicti nunc Decanus et Capitulum et predecessores sui, nonnullis et diversis libertatibus, ffranchesiis, quietanciis, privilegiis, et immunitatibus, virtute dictarum Cartarum ac verborum et terminorum, tam generalium quam obscurorum, et aliorum in predictis Cartis contentorum, diversimode plene et integre usi sunt et gavisi; idem, tamen nunc Decanus et Capitulum, quo minus ipsi libertatibus, franchesiis, acquietanciis, privilegiis, juribus, et immunitatibus illis uti et gaudere possint, ut solebant, ex causa generalitatis, obscuritatis, et difficultatis verborum et terminorum predictorum, per magnum tempus impediti fuerint, in eorum nunc Decani et Capituli dampnum non modicum et gravamen: unde per eos nobis est supplicatum, ut consideratis et diligenter attentis piis intencionibus progenitorum nostrorum predictorum in concessionibus suis predictis habitis, concessiones illas de libertatibus, franchesiis, acquietanciis, privilegiis, juribus, et immunitatibus, in predictis Cartis recitatis, dictis nunc Decano et Capitulo et successoribus suis imperpetuum, pro nobis et heredibus nostris, denuo acceptare, approbare, ratificare, concedere, et confirmare. Et ulterius dictos terminos et verba generalia et obscura in dictis Cartis contentos interpretare et declarare, ac voluntatem et intencionem nostras in hac parte maturius explanare et patefacere, nostri favoris beneplacito benignissime dignaremus. Nos hujusmodi supplicacioni favourabiliter inclinati, et ob sinceram devocionem quam ad gloriosum Apostolum Sanctum Paulum, in cujus honore dicta Ecclesia consecratur, gerimus et habemus, predictas concessiones de predictis antiquis libertatibus, franchesiis, quietanciis, privilegiis, juribus, et immunitatibus in predictis Cartis recitatis, predictis nunc Decano et Capitulo et successoribus suis, pro nobis et heredibus nostris, quantum in nobis est, acceptamus, approbamus, ratificamus, concedimus, et confirmamus, prout Carte predicte racionabiliter testantur. Et ulterius de gracia nostra speciali, et ob reverenciam Carissimi Proavi nostri Johannis Ducis Lancastrie, qui cum collateralienis Domina Blanchia, (fn. 24) Proava nostra, in dicta Ecclesia nostra Sancti Pauli honorifice sepelitur, ac ex mero motu et sciencia nostris, pro majori securitate et quiete dictorum nunc Decani et Capituli et successorum suorum, necnon ad expellendam et delendam et amovendam omnem et omnimodam ambiguitatem, dubietatem et controversiam, que de et super libertatibus, ffranchesiis, quietanciis, privilegiis, juribus, et immunitatibus predictis, propter aliquos terminos seu verba generalia, obscura, ignota, seu diffusa, in predictis Cartis progenitorum nostrorum specialiter, aut propter sinistrum intellectum seu voluntariam interpretacionem eorundem possent fortuitu imposterum generari et horiri, declaramus et interpretamus, necnon eisdem nunc Decano et Capitulo et successoribus suis concedimus, et in hac presenti Carta nostra confirmavimus, pro nobis et heredibus nostris, quantum in nobis est, quod predicti nunc Decanus et Capitulum et successores sui, virtute et pretextu dictarum Cartarum predictorum progenitorum nostrorum et verborum in eisdem contentorum, ac vice et nomine eorum que in dictis verbis generalibus et obscuris continentur, imperpetuum habeant Returnum omnium brevium, preceptorum, et mandatorum, et billarum nostrorum, et heredum nostrorum, ac preceptorum justiciariorum (fn. 25) itinerancium, tam ad placita foreste quam ad communia placita et placita Corone, et aliorum justiciariorum quorumcumque, necnon attachiamenta, tam placitorum Corone quam aliorum placitorum quorumeumque, de et [in] omnibus tenementis, terris, et feodis dictorum nunc Decani et Capituli; et quod prefati nunc Decanus et Capitulum et successores sui, per se et per ballivos et ministros suos, habeant in cisdem tenementis, terris, et feodis, execuciones eorundem brevium, preceptorum, et mandatorum, et billarum; ita quod nullus Vicecomes, Ballivus, vel minister noster aut heredum nostrorum, tenementa, terras, et feoda predicta, pro aliqua execucione brevium, preceptorum, et mandatorum, et billarum predictorum, seu aliqua alia re hujusmodi execuciones tangente faciendas ingrediatur, nisi in defectu ipsorum nunc Decani et Capituli et successorum suorum seu ministrorum suorum: et quod predicti nunc Decanus et Capitulum et successores sui habcant omnia bona et catalla omnium hominum et tenencium suorum, tam residencium quam non-residencium, de et in tenementis, terris, et feodis predictorum nunc Decani et Capituli, et omnium aliorum residencium, infra vel super tenementa, terras, vel feoda predicta utlagatorum pro prodicione, felonia, contemptu, transgressione, debito compoto, vel alia occasione quacunque, ad sectam nostram vel heredum nostrorum, vel ad sectam partis, ac eciam omnimoda bona et catalla omnium hominum et tenencium suorum, tam residencium quam non-residencium, de et in tenementis, terris, et feodis predictis, et omnium aliorum residencium, de et infra vel super tenementa, terras, et feoda predicta dampnatorum et fugitivorum et felonum, tam felonum de se quam aliorum quorumeunque felonum; ac eciam omnia bona et catalla omnium hujusmodi hominum et tenencium, residencium et non-residencium, ac aliorum hujusmodi residencium quorumcumque consistatur, quamquam idem homines tenentes aut Residentes ministri nostri vel heredum nostrorum existant. Ita quod si aliquis hujusmodi hominum vel tenencium, tam residencium quam non-residencium, aut aliorum residencium predictorum, pro quacumque felonia, malefacto, vel delicto, vel pro alia occasione quacumque, vitam vel membrum (fn. 26) amittere debeat, vel fugerit, et judicio stare noluerit, sive utlogatus fuerit, vel aliquod aliud delictum vel forisfactum sive aliquod aliud fecerit, pro quo bona et catalla sua perdere debeat, ubicunque justicia inde fieri debeat, sive sit coram nobis vel heredibus nostris, justiciariis nostris vel heredum nostrorum, ad placita coram nobis vel heredibus nostris tenenda, assignanda justiciis nostris vel heredum nostrorum de uno Banco vel de altero, vel coram justiciariis nostris vel heredum nostrorum de communi Banco, vel de Banco vocato Banco Regis, coram nobis et heredibus nostris in Cancellaria nostra vel heredum nostrorum, aut coram Thesaurario et Baronibus de Scaccario nostro vel heredum nostrorum, seu coram Baronibus de Scaccario nostro vel heredum nostrorum, vel coram Senescallo, Marescallo, seu coram Coronatore hospicii nostri et heredum nostrorum, vel Clerico Mereati qui pro tempore erunt, et in aliis Curiis nostris et heredum nostro rum, quam coram justiciariis nostris et heredum nostrorum itinerantibus ad communia placita et placita Corone, vel ad placita foreste, vel coram justiciariis nostris vel heredum nostrorum ad prodiciones, felonias, transgressiones, vel alias res quascumque, tam ad sectam nostram vel heredum nostrorum quam aliorum quorumcumque vel alterius cujuscumque, audiendas et terminandas assignandis, vel coram justiciariis nostris vel heredum nostrorum ad assisas juratas et certificaciones aut quascumque alias inquisiciones capiendas vel gaolas deliberandas assignandis, vel coram custodibus pacis nostre vel heredum nostrorum, vel coram justiciariis nostris vel heredum nostrorum ad statuta et ordinaciones de artificibus, operariis, et laboratoribus, servientibus, et vitellariis, ac eciam de ponderibus et mensuris conservandis assignandis, et coram quibuscumque aliis officiariis vel ministris [nostris] vel heredum nostrorum, tam in presencia nostra et heredum nostrorum quam in absencia nostra et heredum nostrorum, et in omnibus aliis Curiis locis et placeis sint ipsa bona et Catalla ipsorum nunc Decani et Capituli et successorum suorum. Et bene liceat eisdem nunc Decano et Capitulo, et successoribus suis, et servientibus et ministris suis, absque impedimento nostri vel heredum nostrorum, aut aliquorum aliorum officiariorum justiciariorum vel ministrorum nostrorum vel heredum nostrorum, aut Vicecomitum, Escaetorum, Coronatorum, Majorum, Ballivorum, Constabulariorum, vel aliorum ministrorum nostrorum vel heredum nostrorum quorumcumque, ponere se in sesinam de dictis bonis et catallis in omnibus et singulis casibus supradictis, et eadem bona et catalla ad opus et proficuum eorundem nunc Decani et Capituli et successorum suorum retinere, prout Officiarii, Ballivi, et ministri nostri vel heredum nostrorum, bona et catalla illa in manus nostras vel heredum nostrorum sesire possent vel deberent, si ad nos vel heredes nostros pertinerent; licet hujusmodi homines et tenentes de nobis vel heredibus nostris, vel aliqua alia vel aliquibus aliis persona vel personis alibi tenuerunt, vel eorum aliquis tenuerit, et licet hujusmodi homines et tenentes, vel residentes Ballivi, vel ministri nostri, vel heredum nostrorum aut dictorum nunc Decani et Capituli, vel successorum suorum vel alicujus alterius persone existant vel eorum aliquis existat. Et quod iidem nunc Decanus et Capitulum, et successores sui, imperpetuum habeant omnes fines, redempciones, exitus, forisfactos, et forisfacturos, et amerciamenta pro transgressionibus et oppressionibus, extorcionibus, decepcionibus, conspiracionibus, concelamentis, regratariis, (fn. 27) et forstellariis, (fn. 28) manutenenciis, ambidextriis, falcitatibus, escapiis felonum, mesprisionibus, et aliis delictis et malefactis quibuscumque, et omnes fines pro licencia concordandi, necnon omnimoda amerciamenta, redempciones, fines, exitus, forisfactos, et forisfacturos, et omnimoda forisfacta, tam per brevia, precepta, mandata, et billas nostra, et heredum nostrorum adjudicatum et adjudicandum, quam per omnia alia brevia, precepta, billas, et mandata nostra vel heredum nostrorum, quemcumque annum, diem, streppum, et vastum, et omnia que ad nos vel heredes nostros pertinere possent vel deberent, tam de dictis anno, die, et steppo, quam de murdris, escapiis felonum, raptibus mulierum, et felonum quibuscumque de omnibus hominibus et tenentibus, tam residentibus quam non-residentibus, et aliis residentibus quibuscumque predictis, ac de Villatis et hundredis, de et in quibus tenementa, terra, et feoda predicta extiterunt, in quibuscumque Curiis nostris et heredum nostrorum, tam videlicet coram nobis et heredibus nostris, vel in Cancellaria nostra et heredum nostrorum, aut coram Thesaurario, Baronibus de Scaccario nostro vel heredum nostrorum, seu coram Baronibus de Scaccario nostro vel heredum nostrorum, justiciariis nostris et heredum nostrorum ad placita coram nobis et heredibus nostris tenenda, justiciariis nostris et heredum nostrorum de uno Banco vel de altera, vel coram justiciariis nostris vel heredum nostrorum de communi Banco vel de altera Banco vocato Banco Regis, et coram Senescallis et marescallis seu coram Coronatore hospicii nostri et heredum nostrorum, vel Clerico Mercati qui pro tempore fuerit, justiciariis nostris et heredum nostrorum itinerantibus ad communia placita, et placita Corone, vel ad placita foreste, justiciariis nostris et heredum nostrorum ad felonias, prodiciones, transgressiones, oppressiones, excessus, et alia gravamina, et alia malefacta, tam ad sectam nostram et heredum nostrorum quam aliorum quorumcumque vel alterius cujuscumque audiendas et terminandas assignatis, justiciariis nostris et heredum nostrorum ad assisas juratas, certificaciones, et quascumque alias inquisiciones capiendas, vel ad Gaolas deliberandas assignatis, Custodibus pacis nostre et heredum nostrorum et justiciariis nostris et heredum nostrorum ad statuta et ordinaciones de artificibus, laboratoribus, servientibus, operariis, vitellariis, fforstellariis, ac de ponderibus et mensuris conservandis assignatis vel assignandis, quam coram quibuscumque aliis justiciariis officiariis et ministris nostris et heredum nostrorum, tam in presencia nostra et heredum nostrorum quam in absencia nostra et heredum nostrorum, ubi ipsos homines et tenentes, residentes vel non-residentes, et alios residentes villatas et hundredos predictos fines facere vel fecisse, amerciari vel amerciatos fuisse, exitus forisfacere vel forisfecisse, seu annum, diem, vastum, streppum, forisfacturas ad nos et heredes nostros pertinere possent et deberent, si eisdem nunc Decano et Capitulo et successoribus suis concessa non fuissent.

Concessimus eciam dictis nunc Decano et Capitulo et successoribus suis, pro nobis et heredibus nostris, quod ipsi nunc Decanus et Capitulum et successores sui, et Canonici dicte Ecclesie Sancti Pauli et Successores sui, et omnes homines et tenentes dictorum nunc Decani et Capituli, tam residentes quam non-residentes, de et in tenementis, terris, et feodis predictorum nunc Decani et Capituli, et omnes alii Residentes infra vel super tenementis, terris, et feodis dictorum nunc Decani et Capituli sint quieti de tholoneo, et pontagio, et passagio, et stallagio, et cariagio, et picagio, (fn. 29) et terragio, in omnibus locis per totum regnum nostrum, tam per terram quam per aquam.

Ac eciam concedimus dictis nunc Decano et Capitulo et successoribus suis, pro nobis et heredibus nostris, quod iidem nunc Decanus et Capitulum et successores sui habeant omnes fines pro transgressione et aliis malefactis quibuscumque, et omnimodos alios fines, redempciones, et amerciamenta ex quacumque causa et per quamcumque causam preveniencia, necnon omnes exitus, forisfactos, ac forisfacturos, de omnibus Canonicis dicte Ecclesie Cathedralis Sancti Pauli et successoribus suis, et de omnibus tenentibus dictorum Canonicorum et singulorum Canonicorum predictorum et successorum suorum, de et in tenementis, terris, et feodis dictorum Canonicorum et singulorum Canonicorum predictorum et successorum suorum, residentibus vel nonresidentibus, et de omnibus hominibus et tenentibus dictorum nunc Decani et Capituli et successorum suorum, de et in tenementis, terris, et feodis dictorum nunc Decani et Capituli residentibus, et de omnibus aliis infra et super predicta tenementa, terra, et feoda residentibus, quamquam predicti Canonici et successores sui, vel predicti homines et tenentes seu residentes ministri nostri vel heredum nostrorum existant; et quod predictus nunc Decanus et Capitulum et successores sui habeant quascumque forisfacturas, annum, diem, vastum, et estreppamentum, et quicquid ad [nos] vel heredes nostros pertinere poterit de anno, die, vasto, et estreppamento, forisfacturis, et murdris infra tenementa, terras, et feoda predicta, in quibuscumque Curiis nostris et heredum nostrorum, sive in quacumque Curia alterius contigerit, quod predicti Canonici et successores sui, vel predicti homines tenentes seu residentes facient fines, vel erunt amerciati, vel exitus forisfacient, seu quod predicta annus, dies, vastum, et estrappementum, forisfactura, vel murdrum adjudicata erunt, tam in presencia nostra et heredum nostrorum, quam in absencia nostra et heredum nostrorum, et tam coram nobis et heredibus nostris, vel in Cancellaria nostra et heredum nostrorum, ac coram Thesaurario et Baronibus de Scaccario nostro et heredum nostrorum, et coram Baronibus de Scaccario nostro et heredum nostrorum, et coram Justiciariis nostris et heredum nostrorum de uno Banco vel de altero, vel coram Justiciariis nostris vel heredum nostrorum de communi Banco vel de Banco vocato Banco Regis, necnon coram Senescallo et Marescallo, seu coram Coronatore hospicii nostri et heredum nostrorum, vel Clerico mercati, qui pro tempore erunt, et in aliis Curiis nostris et heredum quam coram Justiciariis nostris itinerantibus ad communia placita et ad placita foreste, Justiciariis ad assisas capiendas et gaolas deliberandas, ac coram quibuscunque aliis Justiciariis et Ministris nostris et heredum nostrorum, et coram aliquibus Justiciariis predictis, tam in presencia nostra et heredum nostrorum quam in absencia nostra et heredum nostrorum, adeo plene et integre sicut nos et heredes nostri ea haberemus si illa prefatis Decano et Capitulo et successoribus suis non concessemus. Et quod predicti nunc Decanus et Capitulum, et omnes successores sui, omnia et singula predicta habeant et percipiant in forma predicta. Et quod similiter bene liceat eisdem nunc Decano et Capitulo et successoribus suis omnia predicta, fines, amerciamenta, redempciones, exitus, forisfactos, et forisfacturos, necnon forisfacturas, et omnia que ad nos et heredes nostros de dictis anno, die, et vasto, et streppo, murdris, et felonibus, pertinere possent, per ipsos et Ballivos et Ministros suos levare, colligere, percipere, habere, et seipsos in sesinam inde ponere, absque calumpnia, inpeticione, vel impedimento nostri vel heredum nostrorum, Officiariorum, Justiciariorum et Ministrorum nostrorum, vel heredum nostrorum predictorum, ac aliorum Justiciariorum, Escaetorum, Vicecomitum, Coronatorum, Majorum, Ballivorum, Constabulariorum, seu Ministrorum nostrorum, vel heredum nostrorum quorumcumque: licet predicti Canonici, homines, et tenentes de nobis et heredibus nostris vel aliqua alia seu aliquibus aliis persona vel personis alibi tenuerint, vel eorum aliquis tenuerit; licet insuper predicti Canonici, homines, et tenentes, residentes vel non residentes, vel alii residentes, predicti Ballivi vel ministri nostri vel heredum nostrorum, aut dictorum nunc Decani et Capituli vel successorum suorum, aut alicujus alterius persone existant, aut aliquis eorum existat: licet eciam plegii seu manucap tores dictorum Canonicorum, hominum, et tenencium, residencium et non-residencium, vel aliorum residencium predictorum, vel alicujus eorum, de nobis et heredibus nostris, vel aliqua alia seu aliquibus aliis persona vel personis, alibi tenuerint, vel eorum aliquis tenuerit, vel residentes seu non residentes, residens aut non residens, super tenementa, terras, et feoda predicta, non existant, seu eorum aliquis non existat: vel eo quod predicti nunc Decanus et Capitulum, et predecessores sui dictis libertatibus, ffranchesiis, et privilegiis, acquietanciis, et immunitatibus, per nos per has literas nostras, in forma predicta, concessis et confirmatis, adeo plene et integre sicut per nos hiis litteris nostris superius declarantur, conceduntur, et confirmantur, usi non fuerint, vel eorum aliquis usus non fuerit, in aliquo non obstantibus. Volumus eciam, et concedimus, pro nobis et heredibus nostris, quod nec Senescallus, Marescallus, neque Coronator Curie Marescalcie hospicii nostri vel heredum nostrorum, nec eorum aliquis Minister, Serviens, vel Officiarius, in presencia nostra vel heredum nostrorum, in feoda et terras dictorum nunc Decani et Capituli ad aliqua corum officia facienda ingrediatur, sine speciali licencia dictorum nunc Decani et Capituli. Similiter eciam volumus et concedimus, pro nobis et heredibus nostris, eisdem nunc Decano et Capitulo et successoribus suis, quod nullus emptor nec provisor noster vel heredum nostrorum, de ipsis nunc Decano et Capitulo, aut successoribus suis, aut de aliquibus tenentibus eorundem, contra voluntatem suam quicquam capiat in futuro. Volumus eciam, et concedimus prefatis nunc Decano et Capitulo et successoribus suis, pro nobis et heredibus nostris, per presentes, quod iidem nunc Decanus et Capitulum et successores sui tam omnia et singula predicta libertates, privilegia, immunitates, ffranchesias, et acquietancias, quam omnia alia libertates, privilegia, immunitates, franchesias, et acquietancias predicte Ecclesie Cathedrali Sancti Pauli, vel sibi et successoribus suis, per Cartas progenitorum et predecessorum nostrorum quondam Regum Anglie, quascumque quas confirmavimus, concessas habeant et teneant, ac eisdem plene gaudeant et utantur, de et in omnibus tenementis, terris, feodis, locis, et possessionibus suis quibuscumque imperpetuum, eo quod expressa mencio de vero valore annuo premissorum, sive de aliis donis seu concessionibus, cisdem Decano et Capitulo et successoribus suis seu eorum predecessoribus, per nos seu progenitores nostros ante hec tempora factis, in presentibus minime factis existit, aut aliquibus statutis sive ordinacionibus, actis, restriccionibus, seu provisionibus, non obstantibus. Hiis testibus, venerabilibus patribus J. Archiepiscopo Cantuariensi, Cancellario nostro, (fn. 30) W. Lincolniensi, (fn. 31) Th. Norwicensi, (fn. 32) W. Sarum, (fn. 33) Th. Bathoniensi et Wellenensi, (fn. 34) Custode privati Sigilli nostri, Episcopis; Carissimo Avunculo nostro, Humfredo Duce Gloucestrie, Carissimis consanguineis nostris Humfredo Stafford, Willielmo Suffolcie, Comitibus; Johanne, Vice-Comite de Beaumonte; dilectis et fidelibus nostris Radulpho Botiller, Thesaurario Anglie, et Rogero ffenys, Thesaurario hospicii nostri, militibus, et aliis. Datum per manum nostram apud Westmonasterium, decimo die Decembris, anno regni nostri vicesimo secundo. (fn. 35)

Per breve de privato Sigillo et de data predicta. Auctoritate Parliamenti. Stopyndon.

Irrotulatur in Memorandis Scaccarii de anno vicesimo secundo Regis Henrici Sexti. Videlicet, inter Recorda de termino Sancti Hillarii, Rotulo vicesimo primo Rememoratoris Thesaurarii.

Cap. 16. Epitome de Officio Decani.

Decanus in Clericos Chori gradus scilicet superioris et mediocris habens potestatem, ipsos corripit et corrigit delinquentes, incorrigibiles expellit a Choro, et restituit bene et digne penitentes et restitucione dignos, cum sit alias ordinarius judex eorum dum Chorum frequentant. Sane Canonico presenti semper defertur in correccione Clerici sui delinquentis, quem si monitus non correxerit, Decanus corripit et corrigit, ut est premissum; nullum tamen Vicarium amovendum amovet preter consensum Domini sui, si presens fuerit in regno, vel si absens preter consensum Capituli: et tunc alium sibi a procuratore Canonici absentis in remotis, vel ab ipso Canonico si presens in regno, presentatum, Decanus admittat, si ipsum invenerit admittendum, examinacione precedente. Qui se obiturum Decano et fidelitatem Decano juramento promittat, dum ibidem ministrat propter thesauros Ecclesie quos frequenter tractabit. Minores quidem Prebendarios per ipsum et Capitulum promotos, si in Choro manifeste delinquant, vel in Ecclesia, et hoc racio exposcat, et delietum ab ingressu Chori arcet et suspendit, per aliquot dies, et eosdem penitentes tempestive restituit. Quod si diucius impenitentes perdurent, ad punicionem Canonicam contra eos, cum judicio ffratrum, procedatur.

Cap. 17. Litere Roberti Braybrooke, Episcopi. 1401. De firmis, et de distribucione panis et cercisie.

In Dei Nomine Amen. Nos Robertus, permissione Divina London Episcopus, ad perpetuam rei memoriam. Quia ab adolescencia viri proclivis ad malum sensualitas humana declinat, per quod morum subversio in Clero et Populo frequenter obrepit, necessaria est superiorum auctoritas per quos lex prodatur et pro communi utilitate conscribatur, ut appetitus noxius sub juris regula limitetur, genusque humanum ut honeste vivat alterum non ledat, jus suum unicuique tribuat, dilucide informetur hec sane bone memorie Simon (fn. 36) quondam London Episcopus, predecessor noster, proinde attendens atque satagens ex preteritis dampnis (fn. 37) futura precavere pericula, de consensu et assensu tunc Decani et Capituli Ecclesie London, de et super solucione firme Bracino vel Camere debite terminis ad hoc statutis extunc futuris temporibus fideliter facienda, quoddam racionabile edidit statutum, certis penis vallatum, cujus tenorem de verbo in verbum presentibus duximus inserendum, qui talis est:—"Ex preteritis dampnis precavere futura pericula satagentes, de consilio et assensu Decani et Capituli nostri ordinavimus, quod si decetero quivis Canonicus necessario impedimento cessante in solucione Firme Bracino vel Camere debite, termino ad hoc statuto et per quindecim dies proxime sequentes defecerit, decem Solidos nomine pene solvere teneatur. Et si per proximos quindecim dies adhuc firmam solvere distulerit memoratam, iterum decem solidos nomine pene solvat. Quod si iterato per quindecim dies proximos prefate firme solucionemque omiserit, tunc, nisi legitimo impedimento impeditus, de quo in presencia Decani vel locum ejus tenentis et Capituli infra octo dies post lapsum quindecim dierum ultimorum docere legitime teneatur, totaliter a firma racione cujus sic firmam Bracino vel Camere solvere tenebatur, ipso facto sit ammotus, set absque quovis alio processu ipsa firma Canonico proxima expectanti assignetur, et a predicto Canonico negligente auferatur realiter, statim, vel in termino quo illud Manerium consuevit Capitulo reddi, prout utilitati Capituli et Canonici recipientis magis videbitur expedire. Porro, qui a firma quavis sic ceciderit, de ea illa vice sub pena perjurii, quam ipsum incurrere volumus, ipso facto ulterius non contendat quovismodo. Ceterum preter penas peccuniarias supradictas, nichilominus quicquid de dicta firma a retro fuerit a dicto Canonico sic punito, una cum debitis implementis integre exigatur; et per retencionem proventuum quos idem Canonicus de Ecclesia est percepturus, ac aliis quibus celerius et commodius fieri poterit, tam de principali quam de penis supradictis, satisfacere compellatur. Pene autem predicte in utilitatem Bracini, quatenus Bracinum concernunt, et Camere, quatenus Cameram, convertantur: ita tamen quod Canonicus sic punitus de illis penis nullam partem in distribucionis capiat quovis modo. Et ut Magister Bracini, et Custos Camere, cirea exaccionem hujusmodi penarum magis se reddant curiosos, ipsos de hujusmodi penis, quemadmodum de ceteris ab ipsis receptis, sub debito juramenti eorundem oneramus, et compotum ipsos reddere debere de ipsis ordinamus, cum proxime fuerit cum ipsis calculandum." Statutum tamen ipsum, retroactis temporibus in solucione firme Bracino, terminis ad hoc statutis per aliqua tempora non fuerat, prout debuit, observatum, nec contra culpabiles in premissis debite executum, sicut in visitacione nostra ordinaria in dicta Ecclesia nostra exercita comperimus evidenter; quodque occasione predicta panis qui singulis ebdomadis et cervisia que de Bracino predicto annuatim, tam Canonicis dicte Ecclesie Majoribus residentibus et non-residentibus, quam Minoribus Canonicis, ac certis aliis dicte Ecclesie ministris, pro tempore existentibus, de fundacione et statuto dicte Ecclesie, et consuetudine laudabili, et legitime prescripta persolvi deberent, et solvi consueverunt inconcusse, eciam a tempore et per tempus cujus contrarii hominum memoria non existit, usque ad subtraccionem eorundem pacifice observata ab ipsis Canonicis Majoribus non residentibus, et Minoribus Canonicis, et certis ministris supradictis, aliquamdiu fuerunt et sunt indebite subtracti, ac in solucioue hujusmodi extitit et est cessatum injuste; unde ex parte eorundem Canonicorum non-residencium, et Minorum Canonicorum, et ceterorum dicte Ecclesie nostre Ministrorum predictorum, cum magna instancia nobis fuit humiliter supplicatum, quatinus de et super premissis, dicta nostra visitacione perdurante, et in ea remedium congruum, apponere et statuere dignaremur: Proinde, de Fratrum nostrorum Decani et Capituli dicte nostre Ecclesie consensu et assensu expressis in hac parte, prehabitaque super hoc cum eisdem deliberacione matura dictum Statutum prefati predecessoris nostri, quod superius expressis vocabulis, ut prefertur, duximus inserendum, auctoritate nostra innovamus et confirmamus, decetero inviolabiliter observandum, ac eidem de consensu eorundem Decani et Capituli adiciendo statuimus et ordinamus, quod panis et cervisia de Bracino dicte Ecclesie nostre tam Canonicis Majoribus residentibus et non-residentibus, quam Minoribus Canonicis ejusdem Ecclesie, et ceteris ministris predictis, tam presentibus quam futuris, debiti panis, videlicet, singulis ebdomadis, de puro, mundo, sicco, et sano grano, ac competenti frumento, ad faciendum inde bonum panem hujusmodi; Cervisia vero in fine cujuslibet anni pro rata quinque marcarum sterlingorum juxta Statuta dicte Ecclesie et morem antiquum temporis preteriti, terminis ac temporibus ad hoc statutis et consuetis per Canonicum Residenciarium Stagiarium, officii Bracini dicte Ecclesie Magistrum sive Custodem seu Supervisorem pro tempore existentem, quem successive de Residentibus Stagiariis per Decanum et Capitulum Ecclesie nostre predicte, singulis annis infra octo dies mensis Octobris, in et ad officium illud, et in eo prefici deputari volumus pariter et assumi, et statuimus in futurum perpetuis futuris temporibus fideliter et integre persolvantur: quodque idem Canonicus Stagiarius sic assumptus ad solucionem hujusmodi sic faciendum, de cetero pro tempore suo sit astrictus sub penis pecuniariis perjurii et ammocionis, in dicto Statuto predicti Predecessoris nostri ut prefertur innovato et confirmato limitatis, quas dictum Canonicum Stagiarium officii Bracini predicti Magistrum sive Custodem vel Supervisorem, qui pro tempore fuerit, si in solucione panis et cervisie hujusmodi temporibus consuetis, impedimento cessante legitimo, defecerit, incurrere volumus ipso facto. Penas vero pecuniarias de Magistro sive Custode seu Supervisore officii Bracini, ut prefertur, levandas pro una medietate fabrice Veteris Operis, pro altera vero medietate fabrice Novi Operis dicte Ecclesie nostre, statuimus perpetuo applicandas. Set quia parum est Jura sive Statuta condere, nisi sit qui ea tueatur pariter et exequatur, et ne tam dicti Predecessoris nostri Statutum prelibatum per nos, ut predicitur, innovatum et confirmatum, quam presens nostra Ordinacio sive Statutum per nos, ut premittitur, factum, negligencia executoris inutilia et delusoria reddantur; considerantes quod innovata sine penarum adjeccionibus raro perficiunt, statuimus insuper, et eciam ordinamus, de assensu et consensu predictorum Decani et Capituli, quod Decanus qui nunc est (fn. 38) pro tempore suo, ipsiusque successores dicte Ecclesie nostre Decani, quicunque pro eorum temporibus successivis, ad predictum Statutum predicti Predecessoris nostri per nos innovatum et confirmatum, ac nostrum presens Statutum juxta eorum exigenciam, tenorem, et effectum, fideliter et plenarie exequendum perpetuo teneatur, ac eciam teneantur, quociens et quando per eum vel eos cujus vel quorum intererit in hac parte ipsum vel ipsos congrue requiri contigerit subdicte Ecclesie, ac nobis et successoribus nostris per ipsum Decanum qui nunc est, et Decanos pro tempore existentes, prestiti et prestandi, debito juramenti ac sub pena excommunicacionis majoris, quam in prefatum Decanum qui nunc est, et singulos successores ipsius pro tempore existentes, si negligentes remissi et culpabiles fuerint in execucione premissorum, vigore presentis Statuti de assensu et consensu Decani et Capituli predictorum, eo ipso incurrere decernimus et statuimus, absque alia monicione quacunque. Statuimus insuper, de consensu et assensu dictorum Decani et Capituli, ut prefertur, expressis, ac eciam ordinamus, quod quilibet Canonicus dicte Ecclesie nostre et in ea nunc Residenciarius, et qui jam residere inceperit in eadem, infra octo dies jam proxime et immediate subse quentes, necnon et alii Canonici quicunque dicte Ecclesie nostre non-residentes pronunc existentes, et alii quicunque in Canonicos dicte Ecclesie inposterum admittendi, antequam ad incipiendam eorum Residenciam hujusmodi in Ecclesia predicta, eciam priusquam in Canonicos, ut prefertur ejusdem decetero admittatur, de observando fideliter firmiter et plenarie premissa omnia et singula, quatenus eos et eorum singulos in specie vel in genere concernit seu concernet, ad sancta Dei Evangelia per eos et eorum quemlibet corporaliter tacta, prestet atque prestent ejus et eorum juramentum seu juramenta. Potestatem vero premissa corrigendi, interpretandi, et minuendi, ipsisque addendi, nobis et successoribus nostris ac Decano et Capitulo nostro, prout nobis et ipsis ac utilitati Ecclesie nostre videbitur expedire, specialiter reservamus, Statutis et Ordinacionibus Predecessorum nostrorum Episcoporum de consensu Decani et Capituli editorum, quatenus presentibus Statutis nostris non obviant in suo robore duraturis. Data et acta sunt hec in domo Capitulari Ecclesie London, die vicesima quarta mensis Octobris, anno ab incarnacione Domini secundum cursum et computacionem Ecclesie Anglicane Millesimo quadringentesimo primo, indiccione decima, Pontificatus Sanctissimi in Christo Patris et Domini Domini Bonifacii divina providencia Pape Noni anno duodecimo; presentibus discretis Viris, Domino Johanne Burgate, Rectore Ecclesie parochialis de Garsyngdon, Lincoln, et Magistro Dionisio Lopham, Notario Publico Norwycensi Diocesi, testibus, etc.

Et ego, Thomas Horstone, alias dictus Shapewyke, Clericus London, publicus auctoritate Apostolica notarius, dictique Reverendi Patris et Domini Domini Roberti Dei gracia London Episcopi Scriba et Registrarius, premissis innovacionibus, ordinacionibus, et statutis, omnibus et singulis, per eundem Reverendum Patrem Episcopum, de consensu et assensu expressis Decani et Capituli predictorum habitis atque factis, sub anno Domini, die, mense, indiccione, pontificatu, et loco proxime predictis, una cum testibus prenominatis, presens personaliter interfui, eaque Innovaciones Ordinaciones et Statuta omnia et singula sic habita fieri vidi et audivi, aliisque arduis occupatus negociis per alium scribi feci, publicavi, et in hane publicam formam redegi, et signum meum consuetum, una cum appensione sigilli dicti Reverendi Patris et de ejusdem mandato hic apposui, et me hic supscripsi per eosdem Reverendum Patrem ac Decanum et Capitulum rogatus et requisitus, in fidem et testimonium omnium premissorum. Constat michi Notario de hiis diccionibus, non fuit in instrumento sive literis dicti Reverendi Patris supradictis interlineatis ac dicte Ecclesie Majoribus in eodem instrumento sive literis supra, necnon die in presenti mea subscripcione rasis, que approbo ego Notarius antedictus.

Et nos, Thomas Stowe, Legum Doctor, Decanus, et Capitulum dicte Ecclesie London, prehabitis super premissis omnibus et singulis in prefatis literis dicti Reverendi in Christo Patris et Domini nostri Domini Roberti, Dei gracia Episcopi, et Pastoris nostri predicti, expressatis inter eundem et nos in dicta domo Capitulari, sepius tractatu diligenti et deliberacione matura eis omnibus et singulis per ipsum, ut premittitur, factis et gestis, nostrum prebemus consensum pariter et assensum, ac Innovaciones Ordinaciones et Statuta quecunque suprascripta prout facta sunt, rata habemus et grata, et, quantum in nobis est, ea omnia et singula admittimus, et sigilli nostri communis appensione duximus corroboranda. Datum et Actum sub anno, die, mense, et loco suprascriptis.

Cap. 18. Litere Roberti Fitzhugh, Episcopi. 1433. De residencia Canonicorum.

Universis et singulis quos infrascriptum tangit negocium, seu tangere poterit quomodolibet in futurum, Robertus, (fn. 39) permissione divina London Episcopus, Salutem in Domino sempitermam. Nuper in visitacione nostra ordinaria in domo Capitulari Ecclesie nostre London per nos actualiter exercita, comperimus et invenimus nonnulla Statuta, Canonicos Stagiarios Ecclesie nostre predicte concernencia, dubia, ambigua, et obscura, ac declaracione indigencia, quorum pretextu inter Canonicos Stagiarios dicte Ecclesie nostre discordie, dissenciones, et brige possent verisimiliter exoriri. Volentes igitur brigas, dissenciones, et discordias hujusmodi cedare, ac pacem, concordiam, et quietem inter eosdem Canonicos Stagiarios fovere futuris temporibus affectantes, de consensu expresso Magistri Reginaldi Kentwode, Decani, (fn. 40) et Capituli Ecclesie nostre sepedicte, reservata nobis potestate Statuta, Ordinaciones, et declaraciones nostras hujusmodi de consensu tamen prefatorum Decani et Capituli mutare, vel eisdem addere, vel eisdem diminuere pro tempore oportuno, dummodo hujusmodi mutacio, addicio, vel diminucio fiat infra biennium post datum presencium, et non alias: Statuimus, decernimus, et ordinamus, ac Statuta ambigua et obscura hujusmodi in subsequentibus declaramus; videlicet, quod Canonicus completa residencia primi anni, juxta Statuta et Consuetudines dicte Ecclesie nostre London, (fn. 41) si tanquam Canonicus Stagiarius continuare voluerit residenciam suam, nccesse habebit singulis diebus uni hore Canonice, juxta morem Ecclesie vel Misse majori illius diei interesse, ita quod non sit impeditus per infirmitatem, nec in negociis Ecclesie occupatus, et pro hoc Canonicus Stagiarius reputabitur, et omnia percipiet que Canonico Stagiario racione residencie debentur: salva sibi potestate abessendi quo voluerit per viginti septem dies in quarterio, preter tempora minucionum, sine dispendio commune; vel eciam per septem septimanas, uno die minus, preter tempora minucionum, cum dispendio commune, pro rata temporis et pecunie; verbi gracia, ut si abfuerit per quatuor septimanas integras in quarterio, et percepturus esset tresdecim solidos de quarta parte anni, detrahentur sibi quatuor solidi; et si abfuerit per quinque septimanas integras in quarterio, et percepturus esset tresdecim solidos de quarta parte anni, detrahentur sibi quinque solidi; et si abfuerit per sex septimanas integras in quarterio, et percepturus esset tresdecim solidos de quarta parte anni, detrahentur sibi sex solidi; et si abfuerit per septem septimanas integras in quarterio anni, nichil de illa quarta parte anni percipict. Et si hujusmodi Canonicus Residenciarius in festis majoribus, videlicet, festis Natalis Domini, Saneti Stephani, Sancti Johannis Evangeliste, Sanctorum Innocencium, Sancti Thome Cantuariensis, (fn. 42) Circumsicionis Domini, Epiphanie, Conversionis Sancti Pauli, Purificacionis beate Marie Virginis, Annunciacionis Dominice, Pasche, cum tribus diebus sequentibus, Erkenwaldi, Ascencionis Domini, Pentecostes cum tribus diebus sequentibus, Corporis Christi, Sancte Trinitatis, Nativitatis Sancti Johannis Baptiste, Beatorum Petri et Pauli, Commemoracionis Sancti Pauli, Translacionis Sancti Thome Martiris, Festo Reliquiarum, Assumpcionis beate Virginis, Nativitatis ejusdem, Dedicacionis Ecclesie, Festo Omnium Sanctorum, Translacionis Sancti Erkenwaldi, et Concepcionis beate Marie, sit presens et Chorum pascat sccundum consuetudinem dicte Ecclesie, tunc in quarterio abesse possit per septem septimanas, uno die minus, sine dispendio commune, preter tempora minucionum. Absentes vero in hujusmodi festis propter suorum parentum vel amicorum specialium infirmitatem gravissimam, vel ut visitent curam suam, vel ex licencia Decani et Canonicorum Residenciariorum, sive ut visitent aliqua maneria vel aliquod manerium Decano et Capitulo predicte Ecclesie pertinencia sive pertinens, vel propter infirmitatem, nichilominus in hujusmodi festis Chorum pascant secundum consuetudinem Ecclesie predicte, et tunc sint sine dispendio commune. Et si aliquis hujusmodi Canonicus Residenciarius et Stagiarius in aliquo quarterio anni sit presens in omnibus predictis festis majoribus illius quarterii, vel absens ex aliqua causa supradicta, et Chorum pascat secundum consuetudinem dicte Ecclesie, et in principio proximi quarterii interumpit stageriam suam, nichilominus percipiet in proximo compoto sicut alii Canonici Stagiarii percipiunt in dicto compoto, pitanciis diurnis et obitibus in quibus fuit absens post diem illum in quo incepit facere interupcionem stagiarie sue accidentibus duntaxat exceptis. Et si aliquis hujusmodi Canonicus Residenciarius in aliquo hujusmodi festo in aliquo quarterio anni sit absens, nisi ex aliqua causa supradicta, modo et forma ut supradicitur, et in principio proximi quarterii interumpit stageriam suam, nichil percipiet in proximo compoto racione residencie sue quarterii precedentis. Statuimus insuper et ordinamus, quod si aliquis Canonicus Stagiarius interrumpit stageriam suam, et stageriam suam resumere voluerit, necesse habebit in principio quarterii, videlicet, in vigilia Sancti Michaelis, vel in vigilia Natalis Domini, vel in vigilia Pasche, vel Sancti Johannis Baptiste, expresse protestari se velle resumere stageriam suam; et si rediens protestatus fuerit de resumendo stageriam suam, et postea reincipiat stageriam suam, ex tunc percipiet de obvencionibus, commoditatibus, et distribucionibus, secundum gradum et ordinem primi ingressus sui, que durante continuacione stagerie sue quocunquemodo pervenerint. Ac si nullo modo stageria sua fuerit interrupta, videlicet, si reincipiat stageriam suam in vigilia Sancti Michaelis, tunc percipiet in compoto Cinerum proximo tunc sequente sicut alii Canonici Residenciarii percipiunt, cum pitanciis, oblacionibus, et obitibus accidentibus postquam inceperit stageriam suam, et sic durante continuacione residencie sue percipiet sicut alii Canonici Residenciarii percipiunt. Et si reincipiat stageriam suam in Vigilia Natalis Domini, tunc percipiet in compoto Assencionis proximo tunc sequente sicut alii Canonici Residenciarii percipiunt, cum pitanciis, oblacionibus, et obitibus accidentibus postquam inceperit stageriam suam, et sic durante continuacione residencie sue percipiet sicut alii Canonici Residenciarii percipiunt. Et si reincipiat stageriam suam in Vigilia Pasche, tunc percipiet in compoto ad vincula Sancti Petri proximo tunc sequente sicut alii Canonici Residenciarii percipiunt, cum pitanciis, oblacionibus, et obitibus accidentibus postquam reinceperit stageriam suam, et sic durante continuacione stagerie sue percipiet sicut alii Canonici Residenciarii percipiunt. Et si reincipiat stageriam suam in Vigilia Nativitatis Sancti Johannis Baptiste, tunc percipiet in compoto Sancti Marci proximo tunc sequente sicut alii Canonici Residenciarii percipiunt, cum pitanciis, oblacionibus, et obitibus accidentibus postquam reinceperit stageriam suam, et sic durante continuacione residencie sue percipiet sicut alii Canonicii Residenciarii percipiunt, eisdem modo et forma ac si nullo tempore stageria sua fuerit interrupta. Statuimus eciam et ordinamus quod predictum nostrum Statutum non intelligatur ad modum et formam residencie Canonicorum dicte Ecclesie inter ffestum Sancti Johannis Baptiste et ffestum Sancti Michaelis Archangeli, set quod Statutum sive Ordinacio quod sic incipit, In cordibus quorundam fratrum trepidancium ubi trepidandum non est, etc. (fn. 43) teneat effectum, et in suo robore permaneat temporibus futuris, aliquibus suprascriptis sive recitatis in contrarium non obstantibus quibuscunque. In cujus rei testimonium sigillum nostrum fecimus hiis apponi. Datum in domo Capitulari dicte Ecclesie nostre London, ultimo die Mensis Januarii, anno Domini Millesimo quadringentesimo tricesimo tercio, et nostre consecracionis anno tercio.

Et Nos Reginaldus, Decanus, (fn. 44) et Capitulum Ecclesie London predicta omnia et singula per prefatum Reverendum Patrem ordinata, statuta, decreta, et declarata admittimus, eisdem quoque omnibus et singulis nostros consensum et assensum expressos adhibemus, et in testimonium premissorum eadem sigilli nostri appensione communimus. Datum die, loco, et anno Domini supradictis.

Istud statutum antescriptum factum fuit per Robertum ffitzhugh, (fn. 45) Episcopum London, ad declarandum et confirmandum antiquas consuetudines Ecclesie Cathedralis Sancti Pauli London.

Cap. 19. Visitacio Roberti Gilbert Episcopi, 1438. De Subtraccione Panis et Cerrisie Canonicorum non-residencium.

Anno Domini Millesimo ccccmo xxxviijo mensis Octobris die vicesima, coram Reverendo in Christo Patre et Domino Domino Roberto, (fn. 46) Dei gracia London Episcopo, in domo Capitulari Ecclesie Cathedralis Sancti Pauli London, pro tribunali sedente, in presencia venerabilium virorum Magistri Reginaldi Kentwode, Decani dicte Ecclesie Cathedralis, et ejusdem Ecclesie Canonici et Prebendarii Prebende de Totenale in eadem, ac Domini Johannis Bernyngham dicte Ecclesie Canonici et Prebendarii Prebende de Mapis in eadem, dicte Ecclesie Residenciariorum et Stagiariorum in eadem, comperuerunt personaliter quidam venerabiles viri, Canonici dicte Ecclesie Cathedralis non-residentes, videlicet, Magister Ricardus Cawderey, dicte Ecclesie Canonicus et Prebendarius Prebende de Halywell in eadem, Dominus Nicholaus Dixon, dicte Ecclesie Canonicus et Prebendarius Prebende de Cheswyke, Dominus Thomas Walber, dicte Ecclesie Canonicus et Prebendarius Prebende de Twyford, Dominus Johannes Salusbury, dicte Ecclesie Canonicus et Prebendarius Prebende de Nesdone, Magister Johannes Stokes, dicte Ecclesie Canonicus et Prebendarius Prebende de Wyldelond, Magister Ricardus Betti, dicte Ecclesie Canonicus et Prebendarius Prebende de Raculveslond, Magister Thomas Warde, dicte Ecclesie Canonicus et Prebendarius Prebende de Wyllesdon, alias Boundys, Magister Johannes Sudbury, dicte Ecclesie Canonicus et Prebendarius Prebende de Brunesbury, Dominus Thomas Pulter, dicte Ecclesie Canonicus et Prebendarius Prebende de Oxegate, Dominus Johannes Burdet, dicte Ecclesie Canonicus et Prebendarius Prebende de [Brownswood], Dominus Johannes Saxton, dicte Ecclesie Canonicus et Prebendarius Prebende de Portpole, Magister Johannes Ixworth, dicte Ecclesie Canonicus et Prebendarius Prebende Sancti Paneraci, et Jacobus Cole, dicte Ecclesie Canonicus et Prebendarius Prebende de Herleston in eadem: qui Canonici non-residentes supranominati dicto Reverendo Patri exposuerunt, quod de Statutis et Constitucionibus dicte Ecclesie Cathedralis rite et legitime editis, admissis et juratis, usitatis et observatis, ac de consuetudine laudabili et antiqua hactenus pacifice et inconcusse in dicta Ecclesia usitata, necnon a tempore et per tempus cujus contrarii memoria hominum non existit eciam usitata et observata, ac juramentis Decanorum et Canonicorum residencium et non-residencium dicte Ecclesie quorumcunque hactenus existencium, et presertim Decani et Canonicorum dicte Ecclesie qui nune sunt, necnon et de Statuto et Ordinacione (fn. 47) bone memorie Roberti Braybroke, dudum London Episcopi, de consensu Decani et Capituli prefate Ecclesie London eciam rite et legitime editis, et per Decanum dicte Ecclesie quemcunque pro tempore existentem admissis hactenus observatis et juratis, Panis et Cervisia supranominatis Canonicis non-residentibus et eorum Confratribus dicte Ecclesie Canonicis quibuscunque ac Minoribus Canonicis dicte Ecclesie Cathedralis ceterisque ejusdem Ecclesie ministris debiti fuerunt, et sunt ab eisdem supranominatis Canonicis non-residentibus et eorum confratribus dicte Ecclesie Canonicis quibuscunque et Minoribus Canonicis dicte Ecclesie Cathedralis, ceterisque ejusdem Ecclesie Ministris debiti fuerunt, et sunt ab supranominatis Canonicis non-residentibus eorumque Confratribus non-residentibus ac Minoribus Canonicis et ceteris ministris predictis, diversis retroactis annis et temporibus, contra formam et effectum Statutorum et Ordinacionum predictorum indebite subtracti; Panis vero hujusmodi supradictus a festo Sancte Anne ultimo preterito usque ad et in dictum vicesimum diem mensis Octobris, Cervisia autem predicta prefatis Canonicis, ut prefertur, debita, per tres annos ultimo elapsos et ultra eciam subtracta extitit et existit, in grave scandalum dicte Ecclesie Statutorum, Constitucionumque, et Ordinacionum predictorum in hac parte juratorum violacionem, ac majoris partis Prebendarum dicte Ecclesie Cathedralis depauperacionem, quin verius destruccionem manifestam supranominatorumque Canonicorum ceterorumque confratrum suorum dicte Ecclesie con-Canonicorum residencium quorumcunque ac Minorum Canonicorum et ceterorum ministrorum dicte Ecclesie Cathedralis quorumcunque prejudicium valde grave; premissis prefato Reverendo Patri, ut prefertur, expositis, supranominati Canonici non-Residentes quandam copiam quorundam Statuti Decretique et Ordinacionis per bone memorie Robertum Braybroke, dudum London Episcopum, de et super liberacione, tradicione, et solucione Panis et Cervisie Canonicis dicte Ecclesie ac Minoribus Canonicis ceterisque ejusdem Ecclesie ministris debitorum debite faciendis rite et legitime, de consensu Decani et Capituli Ecclesie Cathedralis predicte, ut prefertur, editorum dicto Reverendo Patri Domino Roberto, London Episcopo moderno, porrexerunt et realiter liberarunt, ac eam publice ibidem legi fecerunt; quorum quidem Statuti, Decreti, et Ordinacionis prefati Roberti Braybroke, ut prefertur, editorum, littere originales sigillo dicti Roberti Braybroke, dudum Episcopi predicti, ac sigillo communi Decani et Capituli sigillate, inter cetera dicte Ecclesie munimenta extiterunt et existunt, fideliter custodite, ut prefatus venerabilis vir Magister Reginaldus Kentwode, Decanus predictus, coram dicto Reverendo Patre et supranominatis Canonicis publice asseruit et recognovit. Tandem, post varios communicaciones et tractatus inter dictos venerabiles viros Magistrum Reginaldum Kentwode, Decanum, et Dominum Johannem Bernyngham, Canonicos Residenciariosque et Stagiarios predictos ex parte una, ac venerabiles viros Magistrum Ricardum Cauderey, Dominum Nicholaum Dixon, et Magistrum Thomam Warde, Canonicos predictos, ceterosque Canonicos non-residentes, cum eis superius specificatos ex parte altera, de et super premissis, dicto Reverendo Patri, ut prefertur, expositis habitos et factos: idem Reverendus Pater et Dominus Dominus Robertus, London Episcopus, ut prefertur, pro tribunali sedens, sua ut asseruit auctoritate ordinaria, de et super premissis sibi, ut prefertur, expositis, ad supplicacionem et instantem peticionemque dictorum Ricardi Cawderey, Nicholai Dixon, et Thome Warde, ac ceterorum Canonicorum non-residencium, cum eis supranominatorum, sic ordinavit, et dicto venerabili viro Magistro Reginaldo Kentwode, Decano, Canonico, Residenciarioque et Stagiario predicto mandavit, quod ipse Magister REginaldus, Decanus, Residenciarius, et Stagiarius predictus dicte Ecclesie, Majoribus Canonicis ac ejusdem Ecclesie Minoribus Canonicis ceterisque ipsius Ecclesie ministris quibuscunque, Panem et Cervisiam eis et eorum cuilibet de Statutis, Constitucionibus, Ordinacionibusque et consuetudine predictis debitos, faceret decetero, juxta exigenciam modumque et formam Statutorum, Constitucionum, Ordinacionum, et consuetudinis predictorum, debite ministrari; et quod idem Decanus Residenciarius et Stagiarius predictus dictis Majoribus Canonicis ac Minoribus et ceteris ministris predictis et eorum cuilibet, de et pro pane eis debito, et a dicto festo Sancte Anne ultimo elapso usque ad festum Sancti Michaelis ultimo preteritum subtracto, citra festum Omnium Sanctorum proximo futurum, necnon de et pro pane a dicto festo Sancti Michaelis usque ad prefatum vicesimum diem dicte mensis Octobris eciam subtracto, citra finem anni proximi, post predictum festum Sancti Michaelis futuri, ac eciam de et pro cervisia predicta dictis Canonicis Majoribus de Statutis, Constitucionibus, consuetudineque, et ordinacionibus predictis, ut prefertur, debita, per tres annos ultimo elapsos et ultra a retro existente non soluta eisdem dictis Canonicis Majoribus et eorum cuilibet, citra festum Natalis Domini proximo futurum debite satisfieri faceret, cum effectu juxta exigenciam, vimque, formam, et effectum Statuti et ordinacionis prefati bone memorie Roberti Braybroke, dudum London Episcopi antedicti, quibus Ordinacioni et Mandato predictis prefati Reverendi Patris et Domini Domini Roberti, London Episcopi moderni predicti, dictus venerabilis Vir Magister Reginaldus Kentwode, Decanus ac Canonicus Residenciarius et Stagiarius predictus, se adquiescere et parere velle asseruit et promisit.

Cap. 20. Litere Roberti Gilbert, Episcopi. (fn. 48) 1442.

Universis et singulis quos infrascriptum tangit negocium seu tangere poterit quomodolibet in futurum, Robertus, permissione divina London Episcopus, Salutem in Domino sempiternam. Nuper in visitacione nostra ordinaria, in Domo Capitulari Ecclesie nostre London per nos actu aliter exercita, comperimus et invenimus nonnulla Statuta et Consuetudines Canonicos Residenciarios Ecclesie nostre predicte concernencia, dubia, ambigua, et obscura, ac declaracione indigencia, quorum pretextu inter Canonicos Residenciarios dicte Ecclesie nostre discordie, dissenciones, et brige (fn. 49) possent verisimiliter exoriri; volentes igitur brigas, dissenciones, et discordias hujusmodi cedare, ac pacem, concordiam, et quietem inter eosdem Canonicos Residenciarios fovere futuris temporibus affectantes, de consensu expresso Magistri Thome Lyseux, (fn. 50) Decani, et Capituli Ecclesie nostre sepedicte, Statuimus et Ordinamus ac Statuta et Consuetudines ambigua et obscura hujusmodi in subsequentibus declaramus, videlicet, quod Canonicus predicte Ecclesie nostre London, completa residencia primi anni, secundum statuta et consuetudines dicte Ecclesie nostre London, libere possit se absentare a dicta Ecclesia nostra London singulis annis a ffesto Reliquiarum exclusive usque ad festum Translacionis Sancti Edwardi Regis et Confessoris inclusive sine dispendio, ita quod hujusmodi Canonicus singulis annis in festo Dedicacionis dicte Ecclesie nostre London Chorum pascat, secundum consuetudinem dicte Ecclesie. Statuimus insuper et ordinamus, quod Canonicus predicte Ecclesie nostre London, completa residencia primi anni, secundum Statuta et Consuetudines dicte Ecclesie nostre London, libere se possit absentare a dicta Ecclesia nostra London singulis annis in Vigilia Pasche, si sit presens in cura sua et non alibi, ita quod hujusmodi Canonicus in hujusmodi Vigilia Pasche Chorum pascat, secundum consuetudinem dicte Ecclesie. Statuimus insuper et ordinamus, quod Canonicus dicte Ecclesie nostre London, completa residencia primi anni, secundum Statuta et Consuetudines dicte Ecclesie nostre London, necesse habebit singulis annis in Vigilia Natalis Domini et in Vigilia Nativitatis Sancti Johannis Baptiste in Ecclesia nostra predicta London uni hore Canonice secundum consuetudinem dicte Ecclesie interesse, nisi sit impeditus per infirmitatem, aut in negociis predicte Ecclesie London occupatus. Statuimus insuper et ordinamus, quod Canonicus predicte Ecclesie nostre London, completa residencia primi anni, secundum Statuta et consuetudines dicte Ecclesie nostre London, residenciam suam non faciet nec continuabit in aliqua alia Ecclesia Cathedrali, Domino Johanne Bernyngham et Magistro Thoma Warde, (fn. 51) Canonicis et Residenciariis predicte Ecclesie nostre London, per biennium a data presentis Statuti nostri duntaxat exceptis. Statuimus insuper et ordinamus, quod si aliquis hujusmodi Canonicus Residenciarius dicte Ecclesie nostre London residenciam suam in aliquo anno faciat vel continuet in aliqua alia Ecclesia Cathedrali, pro illo anno tanquam Canonicus Residenciarius predicte Ecclesie nostre London non reputabitur, nec aliquid in eodem anno ut Canonicus Residenciarius predicte Ecclesie nostre London percipiet, predictis Domino Johanne Bernyngham et Magistro Thoma Warde in forma predicta duntaxat exceptis. Statuimus insuper et ordinamus, quod nullus Canonicus Ecclesie nostre predicte, nec aliqua persona in aliqua dignitate Ecclesie nostre sepedicte constituta, locabit seu ad firmam dimittet hospicium suum, vel mansionem suam, vel aliquam parcellam hujusmodi hospicii vel mansionis infra procinctu Cimiterii Ecclesie nostre predicte situati, alicui persone vel personis, absque licencia nostri et successorum nostrorum et Decani et Capituli Ecclesie nostre predicte, nisi personis ecclesiasticis, sub pena amissionis duarum parcium proventuum, reddituum, et proficuorum proveniencium de hujusmodi hospiciis vel mansionibus, contra formam presentis Statuti nostri locatis vel conductis. In cujus rei testimonium sigillum nostrum fecimus hiis apponi. Data in Domo Capitulari dicte Ecclesie nostre London, decimo octavo die mensis marcii, anno Domini Millesimo quadringentesimo quadragesimo secundo, et nostre consecracionis anno septimo.

Et Nos Thomas Liseux, Decanus, et Capitulum prefate Ecclesie London predicta omnia et singula per prefatum Reverendum Patrem ordinata, Statuta Decreta et declarata admittimus, eisdem quoque omnibus et singulis nostros consensum et assensum expressos adhibemus, et in testimonium premissorum sigillum nostrum commune fecimus hiis apponi. Datum die, loco, et anno Domini supradictis.

Istud Statutum antescriptum ffactum fuit per Robertum Gilbert, Episcopum London, etc.

Cap. 21. Memorandum de Pane Canonicorum.

Quondam unus major panis Canonicorum (fn. 52) Sancti Pauli appendebat vij marcas, una uncia minus: et minor panis subduplum. Nune vero major panis appendit vj marcas et dimidium: minor panis subduplum. Panis Canonicorum Sancte Trinitatis de London appendit iij marcas et vj uncias. Panis Canonicorum Meretimensium (fn. 53) ejusdem est ponderis. Panis antem Canonicorum Sancti Bartholomei non appendit nisi ij marcas et unam unciam. Folio xxvij magni Registri Radulphi de Disceto, Anno Domini Millesimo cmo octogesimo primo.

Memorandum, quod Anno Domini Mo cccco xlvo ordinatum erat per Thomam Lyseux, Decanum, et Capitulum Ecclesie Sancti Pauli London, quod panis Canonicorum in pasta erudus debeat ponderare ad furnum vij marcas, videlicet, lvj uncias de pondere troie. Et similiter hoc ordinatum est pro futuris temporibus, unom pondus in Pistrino de auricalco cum ymagine Sancti Pauli, cum suprascripcione ponderis predicti, ad pastam predictam aut infurnacionem fideliter ponderandam. Si autem Canonicus vel Canonicorum Procuratores duorum prebendas vel tallias tradere debuerunt ad firmam, hoc per Decanum et Capitulum fiat, et alicui qui Ecclesie teneatur astrictus, et ejus jura simul et libertates tueri noverint possit et velit sub justo precio, etc.

Custos eciam memoratus bladum recipiendum sub presencia Pistoris et Braciatoris diligenter examinet per seipsum. Necligencias eciam firmariorum, firmas in terminis statutis non solvencium, protinus Decano et Capitulo notificare non omittat. Tallias insuper non liberet quibuseunque secularibus venditas vel donatas per Canonicos, sine expresso consensu Decani et Capituli.

Item, Tallie panis et cervisie nullis nisi Canonicis Majoribus vendantur, nisi de licencia Decani et Capituli. Et si contrarium fiat, tunc perdat Canonicus ille, cujus tallia sic venditur, per annum sequentem liberatam suam panis et cervisie, et alia omnia emolimenta Ecclesie que Canonicis debentur.

Item, quod Custodie, tam Camere, quam Bracini, aliquis Major Canonicus, secundum Statutum Ecclesie, deputetur, qui diligentem euram adhibeat ne firmarius in persolvendis firmis, vel Ecclesie Ministris in stipendiis liberandis, gravamen irrogetur.

Habet insuper, ex consuetudine approbata, Canonicus defunctus panem et cervisiam, et exitus prebende, per annum integrum et tres dies post obitum suum.

To the Firmarii, for each firma one loaf45
To the Parish Church, pro pane benedicto4
To the Servants of the Brewery for pittances200
To the Marescallus4
For the rent of Adelburton4
For the coopers, the infirm, minute pittances, and other matters16
To Walter Hervy for fifteen weeks45
40,462
And two loaves at the installation of two Canons2
40, 464

For the whole of this curious note I am indebted to Archdeacon Hale's Domesday, xlviii.–1.

Item Anno Domini Millesimo cco octogesimo septimo, Statutum est quod Tallie Canonicorum contra Statutum Ecclesie laicis non tradantur ad firmam, et si qui actenus contrafecerint, infra duos menses a tempore publicacionis presencium in Capitulo nostro caute studeant revocare.

Cap. 22. Statutum Radulphi Baldok, Episcopi. (fn. 54)

In hac Sancta Ecclesia London diligenter est curandum, ut psalmodia jugiter, distincte, et devote sint canenda; metrum cum pausa in medio versuum observetur, non protrahendo vocem in pausa, set precindendo. Et similiter in fine versuum breviter et succincte, pro tempore cum majus aut minus fuerit, concinnant simul universi. Eodem modo, in cantando non protrahantur notule, set expedicius cum maturitate secundum congruenciam temporum cantentur, cum frequentibus pausis, que simul ab omnibus fiant, nec aliquis alio diucius protrahat, vel ante alium incipiat, set omnes quasi una vox insimul finiant, et, resumpto spiritu, reincipiant simul omnes, ut juxta doctrinam beati Pauli, Omnes una voce uno ore honorificemus Deum. Omnis insuper cantus, et precipue psalmodia, cum tanta vocis virtute sustineatur ne fiat discensus ex remissione, quod est argumentum indevocionis et torporis. Neque contenciosus discors assensus, quod est indicium levis animi et ostencionis. Attendant insuper universi istum versum:

Ascultando cane, simul incipe, desine plane.

Solempnis vero modulacio caucius fiat distincte, secundum congruenciam temporum et festivitatum. In ferialibus officiis plane cantentur omnia, prout in libris correccioribus sunt notata. Omnes Chorum frequentantes, prout tempus exigerit, superpelliciis decenter induantur, et cum in albis aliquid intitulati legerint, cantaverint, vel in processionibus fuerint progressuri, semper manicis superpelliciorum.

Cap. 23. De Processionibus.

In processionibus autem singuli secundum gradus, duobus, bini et bini, composito gradu semper incedant, ffrequenter conspicientes alterutrum ne quis parilem suum precedat vel sequatur: et omnes semper intuitus ab omni vanitate deflectant, hoc precipue considerato, quod inter sequentem et suum proximum precedentem semper habeatur spacium ad minus septem pedum, prout poterit estimari. Et si una pars processionis majorem habeat numerum personarum quam reliqua, tunc transiant aliqui ad partem minorem, ita ut, quatenus fieri poterit, par sit numerus utrobique. Et eodem modo in Choro frequentetur. Quilibet insuper minister Ecclesie, prout sciverit et poterit, horis diurnis et nocturnis intersit, ut tenetur, legat et cantet, quibuscumque ocio, garilacione, vanitate, et alia occupacione inpertinente ad hujus Ecclesie obsequium omnino suspensis. Et eciam attente auscultet Sacerdotem celebrantem in summo Altari Capelle Beate Marie Virginis, aut alibi in hujusmodi Ecclesia, ubi oportuerit, et sibi respondeat provide et devote, sine tardacione.

Cap. 24. De distribucionibus cotidianis.

Item, (fn. 55) quod in Ecclesiis Cathedralibus omnibus distribuciones cotidiane tantum presentibus conceduntur, nec sunt in Ecclesia Sancti Pauli London alie distribuciones cotidiane nisi panis et cervisia; et justum est et equm, ut qui habent onus, habeant et emolumentum. Vel si sterilitas vel pestilencia in maneriis fuerit, vel si decime Regie vel papales solvi contigerint, diminucionem panis et cervisie non-residentes habeant unius panis et unius lagene cervisie cotidie, quousque fertilitas redierit, et Ecclesia ab ere alieno liberata fuerit. Et quocunque modo fuerit, solvant non-residentes, simul cum residentibus, ad ffabricam Ecclesie et Bracini, pro rata porcionis sue.

Cap. 25. De distribucione panis et cervisie.

Anno ab incarnacione Domini Mo Co lo constitutum est in Ecclesie Sancti Pauli London, ut decetero in pane et cervisia Canonicorum, nec Canonicus nec alius ffrater percipiet, nisi dum presenciam suam in servicio ipsius Ecclesie Sancti Pauli die nocteque exhibuerit; excepto si quis intra prescriptum a Decano tempus reditum suum pollicitus ad negocia, vel propria vel Ecclesie necessaria, migraverit. Huic autem constitucioni, sive magis, ut memorant, innovacioni pristine consuetudinis ipsius Ecclesie interfuerunt, et unanimiter communi decreto assensum et auctoritatem prebuerunt, et stabile ffirmamentum indiderunt Dominus Decanus Radulphus, etc.

Cap. 26. Bulla Urbani Pape.

Urbanus Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Decano et Capitulo Sancti Pauli London, Salutem et Apostolicam benediccionem. Quedam enormia de quibusdam Canonicis nostris audivimus que non debent incorrecta relinqui, cum enim quedam nobis victualia sint instituta, quidam vestrum ipsa, cum eos abesse contingerint, personis extraneis vendant, qui eciam postmodum denuo aliis pro majori precio distrahere proponuntur, quia igitur per venalitates hujusmodi nobis plurimum et Ecclesie vestre detrahitur, discrecioni vestre per Apostolica Scripta districcius inhibemus, ne ulterius victualia nostra taliter vendi decetero permittatis, vel ab eis percipi, qui Ecclesie in persona propria obsequium non impendunt. Datum Verone ij. Idus Decembris.

[Cap. 27. De Pane Canonicorum.

A tempore Ailwardi Rufi, (fn. 56) Canonici, Custodis Bracini et Pistrini, unus major panis Canonicorum Sancti Pauli appendebat vij marcas, una uncia minus; et minor panis subduplum, id est tres mareas et dimidiam, semuncia minus. Nune a triennio ante mortem regis Stephani, major panis Sancti Pauli appendit vj marcas et dimidiam; et minor panis subduplum, id est tres marcas et ij uncias.

Quatuor ergo panes Sancti Pauli, quos cotidie recipit unusquisque Canonicus, id est duo Majores et duo Minores, simul appendunt xix marcas et dimidiam.

Duo panes Canonicorum Regularium ecclesie Sancte Trinitatis Lundoniensium appendunt unum majorem panem Sancti Pauli et unam marcam, id est singuli panes Sancte Trinitatis iij marcas et vj uncias.

Panis quoque Canonicorum Meretumensium equalis ponderis est cum pane Sancte Trinitatis.

Panis autem Canonicorum Sancti Bartholomei non appendit nisi duas mareas et unam unciam.

Cuppa autem, id est vas illud quo mensuratur cervisia, que distribuitur Canonicis Sancti Pauli et fratribus et servientibus, in unaquaque ebdomada, debet impleri decies et sexies de meliori cervisia, et bis de secunda cervisia. Que mensura continet quater xx magnos eiphos Sancti Pauli.

Porro, ciphi Sancti Pauli galonibus vel pares, vel verius majores sunt.]

Footnotes

1 Some of the parish churches in the City appear to have had chambers for the use of the priests, whether the parish priest or chantry priest. The church of S. Peter Cheap, for example, had three such chambers attached to the vestry, of which one was occupied by the parish priest, another by the "morowe masse preest," and the third by, probably, a chantry priest.
2 S. Matthew, xiii. 25.
3 See Pars iv. cap. 13.
4 In the margin of F. in an old hand, "Hic nota quod in absencia Decani, nichill hic exprimitur de Presedente, neque de Loco-tenente, neque de Seniore, set tantum ad Capitulum."
5 "A crapula, quoque, et ebrietate, et aliis quæ honestatem eorum deformant, omnes omnino Clerici abstineant." Stephanus [Langton] in Concilio Oxon. 1222. Lyndwood, Provinciale, lib. iii. tit. 1, p. 119, edit. Oxon. 1679.
6 "We learn from the Patent Roll, 2 Ric. II. that the common name of the English penny or denarius was sterlingus." In a note to an account of some oblations received in the Cathedral, drawn up by Archdeacon Hale, and appended to Milman's Annals, p. 518, the amount received is described as so many pounds in sterlings and halfpence, "a phrase which seems to explain the term a pound sterling to mean a pound of sterlings, or 240 pence."
7 Compare Pars iii. cap. 2, p. 33, and Pars vii. cap. 6, p. 125.
8 Thomas de Evere, who died, however, in the following year, 9 Oct. 1400, not long enjoying this reservation in his favour.
9 Choreas et cantilenas, that is, I suppose, dances and ballads.
Ducange defines chorea as "ambitus chori." Carpentier adds "Processio ut videtur quæ circa chorum fit;" but as the word chorea seems to be used in the text in its classical sense, so I think cantilena is here to be taken, not in the ecclesiastical, but in the classical sense also.
10 See Pars vii. Cap. 6, p. 128. Section, Allocacio residencie.
11 The Confirmation is dated at the end "anno regni vicesimo secundo." See p. 162.
12 MS. C, (the only one of the manuscripts of the Statutes in which this confirmation is found,) here recites the whole of Pars vii. cap. 1, although this very long chapter is already contained in the MS. It is quite unnecessary to repeat all this matter, and I have contented myself with collating it with the copy already printed, loco citato, and have entered any various readings met with in this second version of the text as being found in C2, that is, in the place in MS. C where the matter is repeated.
13 William Courtenay, Archbishop of Canterbury, translated 1381.
14 Thomas Arundel, Archbishop of York, translated 1388.
15 William of Wykeham, Bishop of Winchester, consecrated 1367.
16 Walter Skirlawe, Bishop of Durham, translated 1388.
17 John Gilbert, Bishop of Hereford, translated 1375.
18 John Waltham, Bishop of Salisbury, consecrated 1388.
19 18 November, 12 Richard II. 1388.
20 20 November, 2 Henry IV. 1400.
21 1 December, 1 Henry V. 1413.
22 A later hand has written in the margin, "Nota confirmacionem factam per Actum Parliamenti."
23 2 January, 2 Henry VI. i.e. 1423–4.
24 The Dean and Chapter of S. Paul's kept "yerely in the seid Churche for the Soul of Blanche Countes of Lancaster, one Obite, expendyng thereat lxvs viijd." Dugdale, S. Paul's, 390.
25 The MS. reads, justiciariorum et heredum nostrorum, but the words in italics must have crept in by accident. The justiciarii itinerantes were the justices in eyre.
26 Membrum. The loss of a member was no unusual punishment in English law. "Richard I. renewed the severe laws against transgressors in his forests, whom he punished by castration and putting out their eyes, as in the reign of his great-grandfather." Hume, Hist. of Engl. chap. x. vol. ii. 36.
As late as 30 June, 1637, Henry Burton, Rector of S. Matthew Friday Street, stood in the pillory at Westminster, where both his ears were cut off by the common executioner, for a treasonable sermon. Nehemiah Wallington's Diary, I. 99–111.
27 Cowel defines a Regrator to be "one who buys wares or victuals on purpose to enhance the prices: formerly such as bought by great and sold by retail came under that notion."
28 Forestaller, in Crompton's Jurisdiction, is "used for stopping of deer broke out of the forest from returning home again, or lying between him and the forest in the way that he is to return."
Forestalling, forestallamentum, "is the buying of corn, cattle, or other merchandise by the way, as it cometh toward the market [ad forum] or fair to be sold."
29 Picagium: from the French piquer, effodere, money paid in fairs to the lord of the soil for breaking of the ground to set up booths or stalls. Cowel. The other words in this sentence have been already explained; see the Index at the end of this volume.
30 John Stafford, Archbishop of Canterbury, translated to Canterbury 1443.
31 William Alnwick, Bishop of Lincoln, translated to Lincoln 1436.
32 Thomas Brown, Bishop of Norwich, translated to Norwich 1436.
33 William Aiscough, Bishop of Salisbury, consecrated 1438.
34 Thomas Beckington, Bishop of Bath and Wells, consecrated 1443.
35 10 December, 22 Henry VI., i.e. 1443. The head line of this Confirmation gives the date as Anno regni xx.
36 Simon Sudbury, consecrated Bishop of London 20 March, 1361–2, translated to Canterbury 4 May, 1375, beheaded on Tower Hill by the rabble in Wat Tyler's rebellion, 14 June, 1381. A scull still preserved in a niche in the wall of the vestry of S. Gregory's Church, Sudbury, Suffolk, is said to be that of the murdered prelate.
37 See above, Pars vi. cap. 11. p. 95.
38 "Decanus qui nunc est," i.e. Thomas Stow, elected Dean 25 October, 1400; died before 19 November 1405.
39 Robert FitzHugh, consecrated Bishop 16 September, 1431, died 15 January, 1435–6.
40 Reginald Kentwode, Prebendary of Totenhall and Chamberlainswood, elected Dean 20 Jan. 1421–22; died 8 Oct. 1441.
41 See supra, Pars iii. cap. 2, p. 33, and compare Pars vii cap. 6, p. 125.
42 "Sancti Thome Cantuariensis," these words are partially erased, as is the name of the saint a few lines lower donn.
43 See Pars vi. cap. 25, p. 106, supra.
44 Reginaldus Kentwode, elected Dean 20 Jan. 1421–22, died 8 Oct. 1441.
45 Robert FitzHugh, Archdeacon of Northampton, consecrated Bishop 16 Sept. 1431; died 15 January 1435–6, buried at S. Paul's.
46 Robert Gilbert, Dean of York, consecrated Bishop 28 October 1436; died 22 June, 1448.
47 See Pars vii. cap. 17, p. 163, supra.
48 With this chapter should be compared the letters of Bishop FitzHugh, printed supra, (Pars vii. cap. 18, p. 167,) expressed for the most part in the same words.
49 Briga: jurgium, rixa, pugna. Ducange.
50 Thomas Lisieux, elected Dean 11 December, 1441; died 13 October, 1456.
51 One Thomas Ward succeeded in 1433 to the prebend of Thorngate in the cathedral of Lincoln.
52 In the year 1283 the number of bakings was 137. They baked at least five times in every fortnight. Four quarters of wheat containing, not eight bushels according to the Mensura Regis, but seven bushels ad mensuram Bracini, were ground for each baking. The number of loaves produced in the whole year was 40,266, and the average number from each baking 290. We learn from an entry in the first page of Book L. [printed below, Pars vii. cap. 27,] that Ailwardus Rufus, one of the Canons (Archdeacon of Colchester circa 1150) was Custos Bracini et Pistrini, and that in his time the greater loaf of the Canons of S. Paul's weighed seven marks, one ounce less, the lesser loaf half that weight; but that from the third year before the death of King Stephen in 1154, the greater loaf weighed six marks and a half, the lesser three marks and two ounces. The four loaves, therefore, which every Canon then received every day, namely, two large and two small, weighed together nineteen marks and a half; and, the mark being eight ounces, or two-thirds of the pound troy, the whole weight of the bread per day was 156 ounces. The loaf of S. Paul's, the same document informs us, was larger than that of other religious houses. The loaf of the Canons Regular of Holy Trinity, London, weighed three marks six ounces. The same was the weight loaf of the Canons of Merton, whilst that of the Canons of S. Bartholomew weighed only two marks one ounce.
The daily distribution of bread to the different members of the Cathedral in the year 1283 was as follows:—
To each of the thirty Canons three loaves per day. Total in the year32,760
To the Subdean, the two Cardinals, the Chaplain of the Chantry of William de Sancta Maria, and to the Scriptor Librorum, five persons, each two loaves per day3,640
To the nine Minor Canons and the Custos Bracini, each one loaf3,640
To the Sacristan, pro hostiis, one loaf per week52
Procuratori Gilberti, one loaf per week52
53 The Canons of Merton in Surrey, a monastery founded by Henry I. in 1121 for Canons of S. Augustin. Newcourt's Repertorium, ii. 611.
54 This section, together with that which follows, will be found in substance in the preamble to Part v.; but I have introduced these sections here, in the place in which they are found in MS. C, on account of the variations from the text as it stands both in B and C at the first occurrence of these passages, in Part v.
55 The three following sections, found in MS. C. at the end of Part vii. are here printed in extenso, although they are little more than transcripts, with certain variations, of matter already found in the early portions of the Statutes.
56 I have introduced this chapter here, although it is no part of the Statutes of Deans Baldock and Lisieux, because it treats of the same subject as chapter 21 of Part vii. and has been already referred to in the note upon that chapter. It is transcribed from the very early MS. L.