Statutes (not included by Baldock & Lisieux)
Commission of the Bishop of London, 1370-1

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

W. Sparrow Simpson (editor)

Year published

1873

Supporting documents

Pages

Citation Show another format:

'Statutes (not included by Baldock & Lisieux): Commission of the Bishop of London, 1370-1', Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londiniensis (1873), pp. 195-197. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=49135 Date accessed: 22 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

III. Commissio facta Episcopo London super Bracino Ecclesiœ S. Pauli. (Anno 45 Regis Edwardi III. in Turri London.) (fn. 1) 1370–1.

Rex venerabili in Christo Patri Simoni, (fn. 2) Dei Gratia Episcopo London, Salutem. Ad nobilem Ecclesiam Sancti Pauli London, quam Reges inclytissimi Progenitores nostri ab ipsius imis fundamentis erexerant, et multis possessionibus, honoribus, et privilegiis ditaverant, interne considerationis intuitum dirigentes, acerbissimo dolore concutimur quoties eam, nedum in divinis Servitiis languere conspicimus, sed etiam omni regimine bono destitui, nostris auribus frequentius inculcatur. Nonne, Venerabilis Pater Episcope, (qui dicte Ecclesie preesse tenemini pariter et prodesse,) tot et tanta a Collegio Decani, Residentiariorum, et Capituli ipsius Ecclesie vestre, ob vestri ne dicamus negligentiam et defectum, modernis temporibus prodiisse inconvenientia, que vulgatis relatibus publicantur, videri vobis debeat probrosum et etiam tediosum? Certe occulte conniventie scrupulo non caretis, dum tam patentibus erroribus nullatenus obviatis. Ecceque de communi Canonicorum et ministrorum ipsius Ecclesie Promptuario quemadmodum oculis vestris patenter ingeritur hodie facta sunt tenacula et tristega mechanicorum, ac multa penetralia conducticie et receptacula Scortatorum, proceditne hoc de vestra circumspecta tolerantia, an de laude providi Pontificis, quod ubi solet et debet Canonicorum et Ministrorum ipsius Ecclesie (qui ob divinum cultum exer- cendum ibidem statuebantur,) antiquitus sustentatio et victus quotidiani et continui preparari, ibi nune direptis omnibus vasis, ornamentis, et utensilibus necessariis ac perpetuis, direptioni et venditioni expositis, et in particulares usus Residentium Canonicorum duntaxat conversis, ibi fiunt vilitates, fetores, et actus abominabiles laicorum? Et, ut ad magis specialia descendamus, Decanus, Residentiarii, sive Capitulum ipsius Ecclesie (nedum nostris, sed etiam Canonicorum non Residentium, fratrum suorum, quorum magna pars ex familiaribus nostris existit, et quorum in hac parte specialiter interesse versatur, beneplacito et assensu minime requisitis vel obtentis,) ad talia procedere precipitanter et voluntarie presumpserunt. Et nihilominus, quod deterius est, a Canonicis et Ministris ipsius Ecclesie sustentationem, et victum quotidianum, et emolumenta alia iis debita subtrahunt indebite et injuste, cum injustum merito judicare debemus et iniquum, ut de una substantia horum, quibus inde competit equa successio, alia abundanter effluant, alii egestatis incommodo ingemiscant. Cessant, proh dolor! in ipsa Ecclesia Cantarie (fn. 3) , hospitalitates, et eleemosyne quamplures, que ex bonis et fructuosis possessionibus et prediis, pia intentione fundatorum, antiquitus fuerant stabilite. Possessiones insuper, et maneria ejusdem, unde Canonicorum Residentium et non-Residentium, ac aliorum Ministrorum ipsius Ecclesie victus et sustentatio quotidiana, in pane videlicet et cervisia, procedere debeat, plurimum devastant, ac firme ex hujusmodi provenientes Maneriis ad particulare Residentium commodum, et non-Residentium Canonicorum et Ministrorum aliorum fraudem et incommodum, in ipsarum quantitate et numero defalcantur. Plura etiam inibi committuntur enormia, que regalis honestas nos cogit dare silentio, et quo nimis longum esset singula per ordinem enarrare. Et quantum ex hujusmodi et aliis satis patentibus causis possemus et debemus contra dictos Decanum et Canonicos Residentes seu Capitulum, auferendo ab eis possessiones et predia, per predictos progenitores nostros eis dudum collata, cum cesset jam causa propter quam ea taliter donata fuerant, et ad alia graviora ex ordine rationis procedere: vobis tamen et Ecclesie, piis motibus deferentes, officium vestrum pastorale jugi instantia excitamus, nostrum regale presidium adjiciendo eidem, in hac parte nobis committentes specialiter et mandantes, quatenus ad premissa omnia et singula corrigenda, ac in statum pristinum, antiquum et debitum reducenda modis omnibus ante omnia authoritate nostra regali, prout opus fuerit, cessantibus quibuscunque appellationum et reclamationum diffugiis (fn. 4) * * juris scripti aut patrie [sine] strepitu procedatis. Nova edificia que in loco pro Promptuario seu Bracino et Pistrino dicte Ecclesie Sancti Pauli antiquitus ordinato de novo erecta seu constructa sunt, amoveri et divelli penitus faciatis, ac dictos Decanum et Canonicos Residentiarios, seu Capitulum, ad reconstructionem dicti Promptuarii seu Bracini et Pistrini sufficienter et celere compellatis. Interim autem, Maneria omnia ex quibus redditus et firme dicto Promptuario seu Bracino et Pistrino solvi, et Canonicorum et Ministrorum ipsius Ecclesie sustentatio quotidiana, in pane videlicet et cervisia, provenire debeat, ad manum nostram reducentes et applicantes, faciatis inde eisdem Canonicis et Ministris in pane et cervisia quotidianis et aliis emolumentis debitis, prout antiquitus fieri consuetum fuerat, per fide-dignas personas integre ministrari, quousque per nos cum deliberatione et avisamento nostri Concilii super hoc aliter fuerit ordinatum. Quibuscunque insuper conquerentibus de dictis Decano et Canonicis Residentiariis super omnibus et singulis premissa tangentibus, summarie, simpliciter, et de plano, sublato omni appellationis remedio, festinam justitiam faciatis, talia super hujusmodi et omnibus aliis ea tangentibus ordinationes, provisiones, et statuta perpetuo durabilia facientes, etiam authoritate nostra, qualiter Deo placita, nobis acceptabilia, et Ecclesie London ac Canonicis et Ministris ejusdem presentibus et futuris fore videritis opportuna, ut iisdem nobis et nostro Concilio presentatis extunc, pro perpetua et inviolabili observatione ipsorum deliberatione ordinetur; in premissis omnibus et singulis taliter vos habentes, ut Ecclesia predicta ac ministri ipsius ad statum antiquum et pristinum restitutos se gaudeant et reductos, et nos proinde debeamus vestram fructuosius diligentiam merito commendare. Damus insuper Majori et Vice-comitibus (fn. 5) Civitatis nostre London, et quibuscunque aliis fidelibus nostris, tenore presentium specialiter in Mandatis, quatenus in premissis omnibus et singulis faciendis et exequendis, ut supradictum est, vobis et deputaneis vestris, quoties eis vel eorum alicui super hoc scire feceritis, pareant efficaciter et intendant.

Datum in Palatio nostro Westmonasteriensi, sub magni Sigilli nostri testimonio, 26to Januarii, per ipsum Regem.

Footnotes

1 Printed from MS. b. in the library of the Bishop of London at Fulham: after collation with a transcript preserved amongst the Tanner MSS. (No. 145) in the Bodleian Library.
2 Simon of Sudbury, consecrated 20 March, 1361–2, translated to Canterbury 4 May, 1375.
3 A few years before the date of this Commission, a letter was sent to the Dean and Chapter, dated 8 July, 1345, sealed with the seal of the Mayoralty, complaining of the deficiency of Chaplains in the Cathedral. See the Letter in Memorials of London and London Life, by H. T. Riley, p. 224.
4 A space is left here in MS. b. as if there had been some omission: the Tanner MS. however, has no such interval.
5 Vice-Comes. "We learn from Selden that when the term Vice-Comes was first used as the Latin translation of Sheriff in the Saxon times, it did not signify deputy-earl, but rather one invested with the functions of an earl, in a district where there was no earl appointed by the Crown; as one vicem Comitis supplens." Norton's Commentaries on the History, Constitution, and Chartered Franchises of the City of London. Third edition, pp. 259, 263.