Statutes (not included by Baldock & Lisieux)
Decretum of Boniface IX, 1392

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

W. Sparrow Simpson (editor)

Year published

1873

Supporting documents

Pages

Citation Show another format:

'Statutes (not included by Baldock & Lisieux): Decretum of Boniface IX, 1392', Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londiniensis (1873), pp. 197-199. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=49136 Date accessed: 23 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

IV. Decretum Bonifacii IX. Pontificis Romani, de expensis Residentiariorum, (fn. 1) Pontificatus anno tertio. 1392.

Bonifacius Episcopus, Servus Servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam. Exigit officii nostri debitum, ac predecessorum nostrorum vestigiis inherentes, deveniente nobis cura gregis Dominici ex officio pastorali solerter vigilare nos convenit, ut Ecclesiasticarum personarum mores et actus in melius reformemus, ad quod tanto ferventius indusimur, quanto nobis potestas super hoc extitit prestantior attributa, ac personis ipsis conspicimus expedire. Sane nobis nuper venerabilis frater noster Robertus, (fn. 2) Episcopus London, intimavit, et etiam aliorum veredica relatione cognovimus, quod cum olim idem Episcopus Ecclesiam suam London visitaret, inter cetera, que corrigenda et emendanda ibidem erant, repererat quod in eadem Ecclesia consuetudo valde reprehensibilis, que dissuetudo merito dici debet, ab olim inolevit, seu per Decanum dudum existentem et dilectos filios Capitulum ejusdem Ecclesie statutum fuit; quam quidem consuetudinem, sive quod Statutum, etiam Canonici ejusdem Ecclesie, qui ad Canonicatus et Prebendas in eadem Ecclesia pro tempore admissi fuerunt, in eadem admissione juramento per eosdem Decanum et Capitulum ab eis extorto vallarunt, scilicet, ut nullus ipsius Ecclesie Canonicus prebendatus ad residentiam in dicta Ecclesia faciendam admittatur, seu quovis modo in ipsa Ecclesia residere, et emolumenta que aliis Canonicis prebendatis residentibus in ipsa Ecclesia occasione hujusmodi residentie debentur, percipere valeat, nisi in esculentis et poculentis atque aliis expensis excessivis et superfluis, mille vel saltem octingintas seu septingintas marcas sterlingorum vel circiter, primo anno sue residentie hujusmodi in Ecclesia predicta expendat vel consumat, singulis diebus trium quarteriorum anni primi residentie prefate, seu quasi ministros Chori ejusdem Ecclesie tribus ferculis singulis corum quadruplicitate, seu saltem triplicitate, diversis et exquisitis generibus cibariorum voluptuose depascendo; ad quas quidem expensas supportandas non sufficiunt fructus, redditus et proventus pinguioris prebende post duas vel tres prebendas ipsius Ecclesie, in qua triginta Canonicorum et totidem Prebendarum numerus in ejus fundatione canonice institutus extitit, et etiam distinctio hujusmodi prebendarum habetur infra decem annos continuos ex eadem provenientes: quodque, si postquam idem Canonicus, qui primam residentiam in ipsa Ecclesia et expensas hujusmodi fecit, aliquis ex perpetuis Vicariis ipsius Ecclesie pro tempore conquerendo, asseruerit quod idem Canonicus in conviviis antedictis se minus bene habebat juxta consuetudinem antedictam, extune eundem Canonicum oporteat iterum a capite convivii inchoare et continuare predicta; unde accidit, quod propter hujusmodi expensas et onera excessiva et importabilia in dicta Ecclesia quinque duntaxat Canonici, ut dicitur, cum dilecto filio Decano moderne Ecclesie predicte, qui de omnibus ejusdem Ecclesie Firmis, Maneriis, ut eorum vocabulis utamur, et distributis omnibus quotidianis et aliis emolumentis, que predictis triginta Canonicis, si in ipsa Ecclesia personaliter residerent, occasione residentie hujusmodi eorundem deberentur, disponunt, immo verius ea dissipant et consumunt pro eorum libito voluntatis, in animarum suarum periculum, divini cultus diminutionem, et perniciosum exemplum plurimorum. Nos igitur attendentes, quod juxta Apostolum ab omni specie mali sit abstinendum, et etiam quorundam predecessorum nostrorum Romanorum Pontificum, convivia, pastus, et crapulas superfluas et immoderatas, potissime in personis eisdem reprobantium et fieri vetantium vestigiis inherentes, cum construant ad Gehennam, et que ut de aliis malis inde provenientibus taceamus, personas hujusmodi super divinorum obsequiorum eruditione et conversationis integritate, quibus est decet clarere, perturbant; ac volentes super premissis, ut etiem idem Episcopus pie motus super hanc nobis humiliter supplicavit, salubriter providere hujusmodi consuetudinem seu statutum, utpote divinis et Canonicis obviantem seu obvians preceptis, Authoritate Apostolica ex certa scientia tenore presentium penitus reprobamus, et eam seu illud, quatenus de facto processit, seu hactenus observata seu observatum extitit, ut prefertur, revocamus; et ne de cetero in eadem Ecclesia, seu per Decanum pro tempore ejusdem Ecclesie ac hujusmodi Capitulum observetur, prohibemus. Immo eadem Authoritate statuimus, ut Canonici in eadem Ecclesia ad aliquas Canonicatus et Prebendas forsan jam recepti vel installati in ipsa Ecclesia per Decanum et Capitulum antedictos, qui hujusmodi consuetudinem seu Statutum se observare velle jurarunt, et convivia ipsa per tempora predicta non fecerunt, ea facere minime teneantur, nec ad id a quoquam valcant coartari. Et etiam cum eis super hujusmodi juramentis, que forsan prestiterunt, super observatione consuetudinis vel Statuti hujusmodi authoritate predicta ad cautelam dispensamus, ac volumus, quod omnes et singuli Canonici, quos de cetero in ipsa Ecclesia ad certas Canonicatus et Prebendas recipi contigerit, tale juramentum prestare et convivia ipsi facere non debeant; nec etiam ad id ab eisdem Decano et Capitulo pro tempore possint, quovis quesito colore, compelli. Quodque tam recepti quam recipiendi Canonici antedicti pro tempore in dicta Ecclesia London residere, fructusque, redditus, et proventus, ac omnia et singula emolumenta, etiam distributiones hujusmodi, sive maneria, sive firme existunt, seu aliis quibuscunque nominibus nuncupentur, integre percipere et habere annis singulis, dum in ipsa Ecclesia residebunt, ac inibi servierint in Divinis juxta ipsius Ecclesie Statuta et Consuetudines laudabiles libere percipere possint et debeant, prout quilibet dictorum quinque Canonicorum, qui nunc, ut dicitur, resident, ut prefertur, nunc percipiunt in Ecclesia memorata. Cumque etiam rationi sit consonum, ut qui rerum commoda complectuntur, onera partim supportent earundem, eidem Statuto adjicimus et decernimus, quod tam predicti recepti, qui hactenus dicta convivia juxta hujusmodi Consuetudinem aut Statutum non fecerunt, quam etiam recipiendi et installandi Canonici pro tempore in Ecclesia memorata, loco expensarum hujusmodi, quas juxta hujusmodi Consuetudinem seu Statutum in conviviis haberent expendere antedictis, pro conservatione ejusdem Ecclesie, ac augmento et melioratione librorum, ornamentorum et paramentorum ad divinum cultum in eadem deputatorum, seu in ministris ad hujusmodi cultum solennius in eadem Ecclesia peragendum, et aliis piis usibus et utilitatibus dicte Ecclesie expendendis, infra primum annum residentie eorundem in Ecclesia memorata, tricentas marcas sterlingorum efficaciter solvere teneantur, et non ultra, nisi sponte plus conferre voluerint seu expendere, juxta eorundem status decentiam, per eos ante omnia Episcopi London pro tempore existentis super hoc petita licentia et obtenta, predictis seu aliis dicte Ecclesie ac Apostolicis seu Provincialibus vel Synodalibus Constitutionibus, Statutis, et Consuetudinibus, ac aliis contrariis etiam juramento, confirmacione Apostolica vel quacunque firmitate alia roboratis, non obstantibus quibuscunque. Et insuper, eidem Episcopo pro tempore existenti in virtute sancte obedientie et sub excommunicationis pena, quam alias ipsum incurrere volumus, ipsi precipimus et mandamus, ut presentem constitutionem nostram et omnia in presentibus nostris literis contenta et expressa per Decanum et Capitulum pro tempore antedictos inviolabiliter observari faciat et procuret. Nulli ergo homini liceat hanc paginam nostrorum reprobationis, revocationis, prohibitionis, statuti, dispensationis, constitutionis, precepti, mandati et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumserit, indignationem Omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Rome, apud Sanctum Petrum, Id. Julii, Pontificatus nostri anno tertio.

Footnotes

1 Printed from MS. b. in the library of the Bishop of London.
2 Robert de Braybrooke, consecrated 5 January, 1381–2, died 28 August, 1404.