Statutes (not included by Baldock & Lisieux)
Decretum of Martin V, 1417

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

W. Sparrow Simpson (editor)

Year published

1873

Supporting documents

Pages

Citation Show another format:

'Statutes (not included by Baldock & Lisieux): Decretum of Martin V, 1417', Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londiniensis (1873), pp. 200-202. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=49137 Date accessed: 24 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

V. Decretum Martini Pontificis Romani (fn. 1) de iisdem Expensis. 1417.

Martinus Episcopus, Servus Servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam. Ex debito pastoralis Officii, quo Ecclesiarum omnium regimini, disponente Domino, presidemus, curis assiduis angimur et solicitudinis assiduitate pulsamur, ut Ecclesie ipse, presertim Cathedrales, tales reformationes et ordinationes recipiant, per quas possint, divina favente clementia, in spiritualibus et temporalibus feliciter adaugeri. Cum itaque, sicut nuper venerabilis Frater noster Richardus, (fn. 2) Episcopus London, exponere curavit in nostra presentia, constitutus dudum pro parte bone memorie Roberti (fn. 3) Episcopi London, quondam Bonifacio IX. (fn. 4) in sua obedientia, de qua partes ille tunc fuerant nuncupate, inter cetera exposito, quod olim in Ecclesia London consuetudo valde reprehensibilis ab olim inoleverat, seu pro consuetudine observabatur, quod nullus ipsius Ecclesie Canonicus prebendatus ad primam suam residentiam in dicta Ecclesia faciendam admitteretur, seu quovis modo in ipsa Ecclesia residere et emolumenta que aliis Canonicis prebendatis residentibus in ipsa Ecclesia occasione hujusmodi residentie deberentur, percipere valeret, nisi in certis voluptuosis conviviis ac quibusdam aliis excessivis et superfluis sumptibus et expensis, mille vel saltem octingintas seu septingintas marcas sterlingorum vel circiter, primo anno residentie sue hujusmodi in Ecclesia expenderet vel consumeret antedicta; ad que quidem convivia, sumptus, et expensas supportanda non sufficiebant fructus, redditus, et proventus pinguioris prebende post duas vel tres prebendas ipsius Ecclesie, in qua triginta Canonicorum et totidem Prebendarum numerus in ejus fundatione canonice extiterat institutus, et etiam distinctio hujusmodi prebendarum habebatur infra decem annos continuos ex eadem provenientes: quodque propter hujusmodi sumptus et expensarum insupportabilitatem de triginta Canonicis prebendatis ipsius Ecclesie quinque duntaxat residebant in eadem; dictus Bonifacius volens super premissis salubriter providere inter cetera hujusmodi Consuetudinem et Statutum per suas literas reprobavit, eteam seu illud, quatenus de facto processerat, seu observata vel observatum extiterat, revocavit, et ne de cetero in eadem Ecclesia per Decanum pro tempore ejusdem Ecclesie ac hujusmodi Capitulum observaretur, prohibuit, ac voluit, statuit, decrevit, et ordinavit, quod tam recepti, qui hactenus eadem convivia et expensas juxta hujusmodi Consuetudinem et Statutum non fecerant, quam etiam recipiendi et installandi Canonici pro tempore in Ecclesia memorata loco conviviorum et expensarum suarum hujusmodi tricentas marcas sterlingorum, et non ultra, in usum et utilitatem dicte Ecclesie convertendas et expendendas solvere tenerentur. Quodque deinde postquam dictus Decanus et Capitulum hujusmodi ipsius Bonifacii statutum et decretum et ordinationem acceptaverant, ac ipsorum vigore prefatus Robertus, Episcopus, de consensu eorundem Decani et Capituli, nonnulla rationabilia et honesta alia statuta et ordinationes, qualiter et in quos usus hujusmodi trecente marce extune perpetuis futuris temporibus converti deberent ediderat, ipseque Bonifacius hujusmodi alia statuta et ordinationes per quasdam alias literas suas confirmaverat, idem Bonifacius ad petitionem dilectorum filiorum Minorum Canonicorum ejusdem Ecclesie, in qua preter dilectos filios Decanum et Capitulum ipsius Ecclesie nonnulli perpetui beneficiati, Minores Canonici nuncupati, existunt, ac aliorum Clericorum, Choristarum nominatorum, in cadem Ecclesia perpetuorum beneficiatorum, etiam cum decreti sui interpositione per quasdam alias suas literas voluit, statuit, et ordinavit, quod predicte trecente marce sub certis, licitis et honestis aliis modis tune expressis, Canonicis et perpetuis beneficiatis predictis in eadem Ecclesia residentibus, ac ad fabricam et conservationem tam antiqui quam novi operis, necnon augmentum ac meliorationem librorum, ornamentorum, et paramentorum ipsius Ecclesie distribui deberent et applicari, quemadmodum tempore moderno distribuuntur et applicantur, prout in hujusmodi ipsius Bonifacii diversis desuper confertis literis dicitur plenius contineri. Cum autem sicut eadem expositio subjungebat, adhuc solucio hujusmodi trecentarum marcarum adeo gravis et insupportabillis existat, quod ad eam decem vel duodecim annorum fructus, redditus et proventus corporis alicujus prebende dicte Ecclesie non sufficiant, ac similiter adhuc plerumque propterea accidit, quod de hujusmodi triginta Canonicis vix quinque Canonici una cum Decano in eadem Ecclesia resideant, propter que etiam divinus cultus in ipsa Ecclesia non mediocriter diminuatur; nos, quantum in nobis est, cupientes super premissis opportune providere salutem, hujusmodi trecentarum marcarum ad solutionem centum marcarum duntaxat authoritate apostolica moderamus et reducimus per presentes; ita, videlicet, quod de cetero nullus Canonicus in eadem Ecclesia prebendatus ad hujusmodi suam primam residentiam, vel ad suorum Canonicatus et prebende fructum et reddituum perceptionem admittendus, ultra summam centum marcarum sterlingorum pro quibusvis ratione receptionis aut hujusmodi prime residentie sue admissionis, aut oneribus vel aliis quibuscunque expensis sibi quolibet eadem ratione incumbentibus, solvere teneatur, nisi sponte et libere ultra hoc aliquid forsan dare et expendere voluerit, quod ei de speciali petita et obtenta licentia Episcopi London pro tempore existentis duntaxat et non alias licebit: nec Decanus et Residentes Canonici ipsius Ecclesie pro tempore ab ejusdem Ecclesie Canonicis pro tempore sic recipiendis vel admittendis occasione receptionis vel admissionis hujusmodi ultra predictam summam centum marcarum quicquam quoquo modo exigere vel recipere possint seu debeant. Quodque prefata summa centum marcarum solvenda exnunc perpetuis futuris temporibus in hune modum distribuatur, scilicet, quod quilibet Minor Canonicus viginti solidos sterlingorum, Sacrista vero et Camerarius, necnon perpetui Vicarii et Presbyteri ad officium Chori obligati et astricti, singuli videlicet ipsorum, unam Marcam similis monete; necnon omnes Clerici Choriste nuncupati, qui in dicta Ecclesia deserviunt in divinis insimul quinque Marcas habeant et percipiant. Viginti quoque marce dicte monete ad fabricam hujusmodi antiqui [operis] et ejus complementum, et residuum hujusmodi centum marcarum pro conservatione novi operis dicte Ecclesie, ac augmento et melioratione hujusmodi librorum, ornamentorum, vestimentorum, et paramentorum in eadem Ecclesia ad hujusmodi divinum cultum peragendum deputatorum, secundum dispositionem et ordinationem Episcopi London, ac Decani et Canonicorum residentium in ipsa Ecclesia pro tempore totaliter convertantur. Quam quidem distributionem sic, ut prefertur, faciendam, sublata quavis occasione alia hujus modi prime residentie, seu perceptionis, vel admissionis in dicta Ecclesia hactenus fieri consueta exnunc perpetuis futuris temporibus in eadem Ecclesia, necnon Statuta et ordinationem hujusmodi volumus et percipimus inviolabiliter observari, prefatis ipsius Bonifacii literis ac omnibus in iis contentis, et quibuscunque inde secularis, necnon predictis et aliis quibusvis Statutis et consuetudinibus dicte Ecclesie, etiam juramento, aut alias Confirmatione Apostolica vel alia quacunque firmitate forsan roboratis; que quidem Juramenta Decano et Capitulo et Canonicis prefatis, authoritate predicta, tenore presentium relaxamus, ac aliis contrariis non obstantibus quibuscunque. Nulli ergo omnino homini liceat hanc paginam nostre moderationis, reductionis, voluntatis, mandati et relaxationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum Ejus se noverit incursurum.

Datum Constantie xiij. Cal: Maii, Pontificatus nostri anno primo.

Footnotes

1 Martin V., Pope 1417–1424.
2 Richard Clifford, translated from Worcester to London 13 October, 1407; died 20 August, 1421; buried in S. Paul's.
3 Robert de Braybrooke. An interesting memoir of this prelate (who was Lord Chancellor from 30 September, 1382, to 10 March, 1383), by Mr. Edward W. Brabrook, will be found in The Transactions of the London and Middlesex Archœological Society, vol. iii. part x.
4 See the Decretum Bonifacii IX., De Expensis Residentiariorum, printed supra, p. 197.