Statutes (not included by Baldock & Lisieux)
Statutes of William Warham, 1502

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

W. Sparrow Simpson (editor)

Year published

1873

Supporting documents

Pages

Citation Show another format:

'Statutes (not included by Baldock & Lisieux): Statutes of William Warham, 1502', Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londiniensis (1873), pp. 206-213. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=49140 Date accessed: 22 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

VIII. Statuta Domini Willielmi Warham Episcopi London facta cum consensu Decani et Capituli. (fn. 1)

Universis et singulis ad quos presentes litere pervenirint, Willielmus Warham, (fn. 2) permissione divina London Episcopus, Salutem. Cum in Ecclesia nostra Cathedrali Sancti Pauli pro nonnullis reformandis et corrigendis visitacionem nostram ordinariam secundum Sacrorum Canonum exegenciam exercemus, maturo ac deliberato consilio Roberti Shirbon, Decani dicte Ecclesic nostre, et Capituli in domo Capitulari ejusdem Capitulariter congregatorum, nonnulla Statuta, Ordinaciones, et provisiones (fn. 3) perpetuis futuris temporibus duratura, ad commodum et utilitatem dicte Ecclesie fecimus et ordinavimus, in forma sequenti.

Cum ex locacionibus maneriorum Ecclesie et Capitulo Sancti Pauli spectantibus Canonicis Residenciariis secundum cursum Residenciarum suarum ante hec tempora factis, tam silvarum incredibilis vastacio, quam implementorum amissio et perdicio, necnon eorundem maneriorum jactura pene irreparabilis et ruina intollerabilis, ac eorundem longe minori precio quam valebant locacio, et insuper, propter delicta Canonicorum, tam maneriorum quam implementorum per Officiarios Regios confiseacio, et alia non parva incommoda eidem Ecclesie contigerunt, et indies contingunt: propterea ut de cetero hujusmodi malis maturius provideatur, auctoritate qua supra statutum et ordinatum est, quod omnia et singula statuta, eciam jurata, necnon consuetudines ejusdem Ecclesie super hujusmodi locacionibus facte, edite, et habite, pro cassis, nullis, vanis, et irritis, perpetuis futuris temporibus habeantur, reputentur, et censcantur: et quod omnes et singuli redditus, proventus, commoditates, proficua tam maneriorum, dominiorum, firmarum, graciarum, quam aliorum commodorum et emolumentorum quorumcumque dicte Ecclesie Sancti Pauli quoquo modo spectancium et pertinencium, in Sistam in interiori vestibulo perpetuo mansuram, et tribus securis clavibus firmandam, quarum una apud Decanum, alia apud seniorem Residenciarium, et tercia apud Canonicum per Episcopum, qui pro tempore erit, deputandum, remanebit, perpetuis futuris temporibus annis singulis reponantur; et vacacionibus Episcopatus, Obitibus, et talibus oblacionibus, que Episcopo et Successoribus suis debentur, de quibus Decanus et Capitulum se non intromittant, pecunia Decano et Magistro Lychefeld (fn. 4) ac successoribus suis Residenciariis racione residenciarum suarum debita; videlicet, Decano viginti quinque libris in fine cujuslibet anni termini, ac pecunia racione obituum ab antiquo debita, et pari modo magistro Lychefeld, necnon pecunia ordinaria per manus Camerarii indies exponenda dumtaxat exceptis, quas quidem pecunias eis pro eorum porcionibus ordinariis Camerario liberandas debitas, licebit dictis Decano et Residenciariis recipere, et in suos et ordinarios usus convertere, et nullo modo majorem summam Camerario qui pro tempore erit, tradent aut tradi permittent, quam ad spacium trium mensium pro ordinariis expensis sufficiet; de quibus in fine dictorum trium mensium idem Camerarius racionem reddat, priusquam aliquam ulteriorem summam pro ordinariis recipiet. Et quod omnes et singuli Canonici qui de Maneriis Ecclesie aliquas indenturas habent, easdem infra xxxta dies in domo Capitulari eisdem Episcopo, Decano, et Canonicis, cancellandas exhibeant et restituant; indenturis de et super locacionibus Maneriorum de Sandon et Chingford, necnon domus Canonicalis Magistro Johanni fforster ad terminum vite nuper factis, et communi Sigillo dictorum Decani et Capituli sigillatis, dumtaxat exceptis: quorum quidem Maneriorum et domus redditus et proventus, post obitum ejusdem Magistri fforster, eciam in cistam communem reponantur. Et quod omnibus et singulis annis, auctoritate Decani et Capituli et successorum suorum, deputetur aliqua persona honesta de corpore ejusdem Ecclesie, aut alia, que omnes et singulas reparaciones in dictis maneriis et aliis locis Ecclesie pertinentibus utiles et necessarias, consulto tamen Decano, aut, eo absente, seniori Residenciario, faciet et fieri mandabit: et expensarum per eum sic factarum coram Decano compotum, racionem, et calculum, planum, plenum, et verum, in fine cujuslibet anni circa ffestum Sancti Martini in hieme, et non ultra idem festum quovismodo, bene et fideliter faciet. Et hujusmodi compotum dictus Decanus et successores sui Residenciariis dicte Ecclesie, in domo Capitulari ejusdem ad hoc capitulariter congregandis, in scriptis ostendet ac exhibebit. Et casu quo Decanus ad audiendum, ostendendum, et exhibendum, ut prefertur, compotum hujusmodi negligens fuerit, pro qualibet ebdomada post lapsum finis dicti anni vel ffesti Sancti Martini, ut prefertur, quo dicta persona idonea sic prefecta fuerit, iij s. iiij d. dicto Episcopo et successoribus suis realiter et cum effectu solvet. Et cadem persona sic deputata omnes et singulos proventus, redditus, fructus, ac cetera commoda et emolumenta dictorum Maneriorum et aliarum quarumcunque commoditatum eidem Ecclesic, ut prefertur, pertinencium recipiet; et sic recepta, Decano Sancti Pauli, qui pro tempore fuerit, facta tamen prius indentura bipertita inter Decanum et personam sic deputatam, tradet; et omnem pecuniam per Decanum sic acceptam, intra duos dies recepcionis ejusdem, in Cistam trium Clavium ad hoc deputatam, pecuniis Residenciariis et Camerario ut prefertur dumtaxat exceptis, in presencia Custodum duarum clavium ejusdem ciste, sub pena excommunicacionis, Decanus pro tempore bene et fideliter imponet. Dictorum vero Maneriorum, ffirmarum, et Graciarum locaciones in indenturis secundum verum valorem annuum eorundem per Decanum et Capitulum per spacium tantum quinquaginta annorum post earundem indenturarum datas faciendas et non ultra, nisi cum expresso consensu Episcopi qui pro tempore erit, sub communi sigillo dicti Capituli perpetuis futuris temporibus fiant. Proviso semper, quod Episcopus pro tempore existens postquam locaciones dictorum Maneriorum ex declaracione Decani et Capituli utiles intellexerit, se nullo modo difficilem reddat ad prebendum consensum suum super hujusmodi locacionibus ad annos prolixiores faciendos. Et casu quo ejus consensum absque evidenti utilitate dicte Ecclesie deneget, extunc licebit dictis Decano et Capitulo, absque suo consensu, pro majore Ecclesie utilitate providere, et dicta Maneria concedere et locare: et non licebit cuiquam Decano vel Canonico Residenti, inconsulto Episcopo pro tempore existente, ultra unum manerium, et illud juxta verum valorem annuum quovismodo, pro termino vite aut alio modo, sub pena xl. librarum, quarum una medietas applicabitur Navi dicte Ecclesie, et altera nove fabrice ejusdem, ad firmam suis aut aliorum nominibus recipere vel tenere, quod eis permissum est, ut ipsi ab Ecclesia Divi Pauli se aliquando recreacionis, vel alia justa causa et honesta divertat, ad dicta Maneria se conferant.

Quorum quidem Maneriorum reparaciones et sustentaciones iidem Decanus et Canonici Residenciarii, propriis sumptibus et expensis, durante termino vite sue, bene, sufficienter, et continue faciant. Et casu quo non reparent, licebit eidem Episcopo, cum consensu duorum Canonicorum Residenciariorum, eum aut eos a dicto manerio perpetuo amovere et expellere; et idem manerium cuicunque alii ad majorem dicte Ecclesie et Capituli utilitatem, cum consensu majoris partis Capituli, concedere et locare.

Et ad implementa dictis maneriis aut eorum alicui annexa seu spectancia, dicto Capitulo casu quo eum aut eos discedere aut obire contigerit, bene et fideliter restituenda per sua separata scripta obligatoria in bona et sufficienti forma se obligabunt. Et iidem Canonici tantum de pensionibus ab Ecclesia eis debitis, quantum annuus valor dictorum maneriorum se vere extendit, singulis annis defalcare tenebuntur. Quodque predicta maneria dictis Decano et Canonicis locanda, per aliquam personam idoneam, per Episcopum ad hoc deputandam, singulis annis visitentur; qui deputatus de anno in annum habebit certificare Episcopum et suos successores, que ruinositates et defectus, necnon silvarum devastaciones in maneriis predictis fiunt. Et tam Decanus quam Canonici moderni, beneficio ac commodo quorumcunque Statutorum ac Consuetudinum eciam prescriptarum de hujusmodi locacionibus ante hec tempora factorum et habitorum, necnon quibuscunque privilegiis et rescriptis apostolicis ad peticionem partis, vel mero motu, sub quacunque verborum serie eciam gratis indultis, aut postea indulgendis et concedendis, pure, sponte, et absolute, ac in vim pacti pro perpetuis futuris temporibus per eorum literas patentes sub forma efficaci et auctentica concipiendas, eorumque communi sigillo sigilllandas, expresse renunciare tenebuntur, et cum effectu renunciabunt.

Quodque omnes et singuli prefate Ecclesie Cathedralis London Decani et Canonici futuri, tempore quo eos aut eorum aliquem ad Decanatum, Canonicatum, sive prebendam promoveri contigerit, et antequam iidem installentur, et Prebendarii in realem et corporalem possessionem hujusmodi prebendarum inducantur, coram dicto Episcopo et suis successoribus ad Sancta Dei Evangelia per eos corporaliter tacta jurabunt, quod presens Statutum in omnibus et per omnia observabunt, et ab aliis, quantum in eis erit, observari facient; nec aliquod indultum, sive privilegia, a sede Apostolica, vel alio modo, in prejudicium presentis Statuti impetrari procurabunt. Et si aliqua forsan impetrata, procurata, vel eis gratis oblata fuerint, eis nec directe nec indirecte quovismodo utentur; sed eisdem in vim pacti eciam pro perpetuo renunciabunt. Et quod in singulis hujusmodi Decani eleccionum confirmacionibus, et confirmacionum literis sive processibus, necnon Canonicorum et Prebendariorum collacionum literis testimonialibus de juramento predicto fiat mencio specialis; sin autem elecciones, collaciones, et installaciones predicte, et omnia inde secuta eo facto, irrita esse censeantur, et inania. Et si Decanum et Prebendarios hujusmodi contra formam et tenorem presentis Statuti venire, illudque in aliqua sui parte infringere seu violare, aut privilegia aliqua per que effectus sive execucio premissorum in aliquo impedire vel differi poterit, impetrare, vel, ut prefertur, impetratis uti contigerit, preter penam perjurii quam hujusmodi contravenientes, ut supra, incurrunt, xxti libras sterlingorum, quarum una medietas Episcopo London pro tempore existenti, et altera Decano et Canonicis parentibus et hujusmodi Statutum observantibus applicabitur et persolvi debebit, tociens quociens predictum Statutum violaverit, aut contra effectum ejusdem, ut premittitur, privilegia impetrare, vel forsan impetratus uti presumpserint, eo facto amittent et solvere tencantur. Ante quarum quidem xxti librarum absque remissione aliqua solucionem plenariam, nichil de proventibus et emolimentis dicte Ecclesie eis debitis percipient, sed emolimenta ipsa in communem usum et utilitatem dicte Ecclesie convertentur. Et casu quo hujusmodi privilegiis et indultis in presencia Episcopi, qui pro tempore fuerit, aut coram Decano et Capitulo infra xxti dies continuo numerandos a die quo primum hujusmodi indulta et privilegia cis concessa intellexerint, pure et sponte non renunciaverint, et eadem indulta et privilegia Episcopo aut Decano infra cosdem xxti dies cancellanda non exhibuerint; et si Decanus fuerit, qui hujusmodi attemptaverit, pro non Decano, et Canonicus Residenciarius aut non Residenciarius, pro non Residenciario et pro non Canonico, sed ab omni jure stalli in choro, et vocis in Capitulo, ac ceteris quibuscunque emolimentis dicte Ecclesie Sancti Pauli exclusi pro perpetuo censeantur. Et Episcopus aut Decanus dicta privilegia exhibita sine dilacione quacunque in Domo Capitulari cancellabit, et cancellari mandabit.

Item, cum in Domo Capitulari nonnulla secreta et consilia, tam Regiam Majestatem quam Ecclesiam et Capitulum Sancti Pauli tangencia, que si ad extraneas personas aut extra Regna deferrerentur et publicarentur, in non parvam Regie Majestatis displicenciam, et in non mediocre dampnum ac prejudicium dicte Ecclesie et personarum in eadem promotarum ac promovendarum redundarent, auctoritate Episcopi in sua visitacione ordinaria, consensu et assensu Decani et Capituli, provisum, statutum et ordinatum est, quod nullus nisi ex utroque parente Anglicus et in Anglia natus, ad quamcunque dignitatem, Canonicatum, sive prebendam in eadem Ecclesia promotus, quando de rebus et consiliis secretis in Domo Capitulari ejusdem Ecclesie communicabitur aut tractabitur, perpetuis futuris temporibus presens sit, nec ad Residenciam in eadem Ecclesia, racione cujus secreta dicte Ecclesie et Capituli scire et intelligere posset, futuris temporibus quovismodo admittatur aut deputetur: et omnia in contrarium facta et attemptata, facienda et attemptanda, quibuscunque statutis et consuetudinibus in contrarium factis et habitis non obstantibus, cassa, nulla, et irrita pro perpetuo censeantur.

Item, auctoritate et consensu quibus supra, statutum est quod omnes Canonici Majores, eciam non residentes in Civitate, presentes singulis diebus dominicis et ceteris festis duplicibus majoribus et minoribus, Regis Capellanis qui eisdem ffestis coram sua Majestate celebrare tenentur exceptis, in habitibus suis singulis processionibus in dicta Ecclesia fiendis, necnon processionibus generalibus quociens fieri contigerit per totum tempus earundem, nisi morbo, et senio, aut alia causa racionabili, per Decanum et Seniorem Residenciarium in ejus absencia approbanda, impediti, sub pena amissionis xij denariorum, tociens quociens eos abesse contigerit, intersint. Et tres vergiferi, prestito per eos et corum quemlibet ad sancta Dei evangelia coram Decano qui pro tempore fuerit juramento corporali, nomina, ut premittitur, absentis vel absencium Canonicorum eidem Decano, et eo absente seniori Residenciario, bene et fideliter notificabunt. Et si dictos absentes aut eorum aliquem per octo dies post lapsum dicti dici quo eum aut eos abesse contigerit, in solucione dictorum xij denariorum dicto Decano vel Seniori Residenciario negligentes aut remissos fore contigerit, ij denarios pro qualibet die post lapsum dictorum octo dierum quo continget dictam summam xij denariorum non solutam ad communem utilitatem dicte Ecclesie dicto Decano aut Residenciario solvere tenebuntur. Quorum quidem xij denariorum una medietas dictis tribus virgiferis sic notificantibus, et alia medietas simul cum pena solucionis ij denariorum ad communem utilitatem dicte Ecclesie applicabitur.

Item, cum superioribus diebus propter Decani in Ecclesia nostra Sancti Pauli non-Residenciam divinus cultus in multis neglectus, et ministrorum ejusdem Ecclesie delicta et excessus creverunt, cum caput abesset quod ceteris membris imperaret; ut futuris malis maturius provideatur, auctoritate nostra in visitacione nostra ordinaria, una cum expressis consensibus Decani et Capituli ejusdem Ecclesie, statutum et ordinatum est: quod cum nonnulli docti, boni, ac discreti viri ad Dignitates, Prebendas, et Canonicatus in eadem Ecclesia non parvo numero promoventur, et in futuro, ut sperandum est, promovebuntur, et non sine eorum injuria fieri poterit, ut de alienis gremiis quisquam extraneus, statutorum et consuetudinum dicte Ecclesie ignarus, in suum Decanum et gubernatorem eligatur et preficiatur, nullus de cetero cujuscunque gradus, status, seu condicionis existat, qui dignitatem, prebendam, aut Canonicatum in dicta Ecclesia non obtinuerit, in Decanum ejusdem Ecclesie quovismodo eligatur; et omnis eleccio in contrarium facta, pro cassa et nulla, ipso facto, habeatur: non obstantibus quibuscunque statutis ordinacionibus in contrarium antea factis et observatis. Et qui Dignitatem, Prebendam, aut Canonicatum habens, si modo, moribus, et sciencia abilis sit, et nullum canonicum eidem obstiterit impedimentum, et in Decanum ejusdem Ecclesie eligatur, et per Episcopum pro tempore existentem confirmetur, infra spacium unius anni proxime et immediate sequentis tempus illius confirmacionis, forma et modo confirmacionis statutorum in ea parte editorum, necnon pecuniarum in introitu residenciarum plenarie facta solucione et observata, residenciam suam sine dilacione et excusacione quacunque, realiter et cum effectu, in eadem Ecclesia incipiet. Et eciam illo anno tempus residencie immediate precedentis, idem Decanus omnimodam jurisdiccionem in ministros ejusdem Ecclesie exercebit, et (fn. 5) personas idoneas ad Rectorias, Vicarias, et Cantarias, ut alius Residenciarius, Capitulo presentare possit. Quem, sic presentatum, Capitulum sine dilacione admittere tenebitur, et emolimenta racione jurisdiccionis dicte Ecclesie et Capitulo spectancia percipiet, et quod una clavis Sigilli communis eidem infra tres dies post confirmacionem de eleccione sua factam, et non antea, tradetur. Et si, post lapsum dicti anni, juxta formam presentis Statuti residere distulerit aut contempserit, tunc, quolibet sequenti anno donec et quousque, ut premittitur, resideat, licebit dicto Episcopo, necnon Canonicis Residenciariis, viginti libras sterlingorum de fructibus, redditibus, et aliis commoditatibus dicto Decano, racione sui decanatus, pertinentibus, invito et contradicente eodem Decano, capere; quarum una medietas dicto Episcopo, et alia medietas Canonicis Residenciariis applicabitur. Et si in enervacionem hujus statuti aut alicujus partis ejusdem, impetracione alicujus Scripti Apostolici aut aliquo modo, directe vel indirecte, idem Decanus utatur, virtute presentis statuti omnes dicte Ecclesie Canonici et ministri ab obediencia dicti Decani, ipso facto, absoluti habeantur, et ille pro non-Decano censeatur; nec clavem dicti Sigilli communis quovismodo apud se habere permittatur Et Sigillo communi dicta clave in sua custodia contra formam presentis Statuti existente quovismodo sigillata, nulla, cassa, et irrita, ipso facto, censeantur. Et si Decanus juxta [formam] presentis statuti, et aliorum statutorum et consuetudinum dicte Ecclesie presenti Statuto non repugnantium nec contrariorum, realiter et cum effectu residenciam suam fecerit, in fine cujuslibet termini anni viginti quinque libras sterlingorum de communi thesauro dicte Ecclesie, ac manerium de Sutton, cum Rectoria ejusdem, simul cum advocacione Vicarie de Cheswik sibi retinebit; et idem Manerium suis propriis sumptibus et expensis reparabit: et cetera que in statuto in presenti visitacione de hujusmodi reparacionibus faciendis edito plenius continentur, faciet et observabit.

Item, auctoritate et consensu quibus supra, statutum et ordinatum et provisum est, quod cujusdam Ciste, in qua commune sigillum Ecclesie Sancti Pauli reponitur, sint tres claves: quarum una apud Decanum qui pro tempore erit, et due alie apud duos Residenciarios, si duo sint, alioquin apud eos qui primos Dignitates in Ecclesia occupant, si originarii Anglici sint, perpetuis futuris temporibus remanebunt. Proviso tamen, quod nunquam diverse claves ejusdem Ciste apud unum, sive Residenciarium, sive non-Residenciarium, quovismodo remaneant. Si ob causas urgentes et racionabiles Decanum in forma Statutorum abesse contigerit, tunc Canonico Residenciario Seniori clavem dicte Ciste non habenti, et si talis non sit, tunc Penitenciario dicte, qui pro tempore erit, tradere tenebitur. Et idem Residenciarius sive Penitenciarius clavem, sibi aut eorum alicui in forma predicta traditam et liberatam, accipere et custodire tenebitur. Et cedente vel decedente Decano, presidens Capituli immediate post cessum vel decessum ejusdem, in presencia duorum Canonicorum secum, clavis dicte Ciste que in custodia dicti Decani erat, suo sigillo sigillabit et signabit: et sic sigillatam et signatam relinquet, donec clavis dicti Decani per dictum Presidentem, ant suum deputatum, ad manus dicti Episcopi vel ejus Vicarii in spiritualibus Generalis tradatur.

Item, ordinatum et statutum est, quod si dissencio, difficultates, aut differencie alique inter Decanum et Capitulum aut eorum successores, vel aliquem de Majoribus Canonicis Residenciariis sive non Residenciariis futuris temporibus (quod absit) oriatur, hujusmodi lites et dissenciones per Episcopum qui pro tempore erit, et duos Canonicos quos ipse lites et dissenciones non tangunt, terminentur. Alioquin per dictum dominum Episcopum, aut duos ejusdem Ecclesie in dignitate constitutos, prestito tamen per cosdem ad Sacrosancta Dei evangelia juramento corporali coram eodem Episcopo, quod postpositis omnium personarum et causarum favore et deceptacione, secundum veram suam conscienciam arbitrabuntur. Et quidquid per dictum Episcopum et dictos duos Canonicos aut in dignitate constitutos, aut per Episcopum et unum dictorum Canonicorum, aut unius in dignitate constituti, arbitratum, decretum, aut judicatum fuerit, dicti Decanus et Canonici inter quos lis et dissencio sive difficultates pendebant, sine dolo, fraude, dilacione, et excusacione quibuscunque, custodient, servabunt, et exequentur, sub pena perjurii quam contrafacientes incurrent, ipso facto, preter et ultra penam per dictum Episcopum et Canonicos sive in dignitate constitutos imponendam et arbitratam; quam eciam humiliter subibunt, non obstantibus quibuscunque provocacionibus, appellacionibus ad arbitrium boni viri reduccionibus, aut aliis juris et facti remediis quibuscunque, per eum aut eos imposterum, sub quacunque verborum serie, faciendis et concipiendis.

Item, cum contingat solum Decanum et duos Canonicos, aut Decanum et unum Canonicum in dicta Ecclesia residere, quod periculosum erit per tantum paucos numero res arduas dicte Ecclesie tractari et concludi, auctoritate et consensu quibus supra, statutum et ordinatum est: quod ad omnia ardua et alia que in prejudicium Ecclesie predicte redundare possent, Decanus pro tempore existens, quatuor ad minus in dignitatibus aut Prebendis et Canonicatibus promotos de doctioribus et discrecioribus, qui causas dicte Ecclesie melius et maturius intelligunt, convenire debeat; sine quorum expresso consensu nichil fiet, set quorum consensus et voces perinde valeant, acsi reipsa in dicta Ecclesia residerent.

Item, cum juxta Statuta antiqua hujus Ecclesie nostre Cathedralis Sancti Pauli London, ordinatum salubriter sit et provisum, quod nullus Major Canonicus ejusdem Ecclesie venderet talliam panis sui absque speciali licencia Decani et Capituli ejusdem, ad que statuta debite et effectualiter de cetero observanda Nos, solicita mente, providere et provideri facere tenemur; quia nonnulli majores Canonici predicte Ecclesie a multis annis jam effluxibus et hactenus publice vendere et suos panes donare solebant, ac venales in opellis laicorum publice dimittere in opprobrium et dedecus Ecclesie nostre predicte: Nos igitur, auctoritate, consensuque et assensu expressis Decani et Capituli predicte Ecclesie, in hac nostra visitacione ordinaria generali, statuimus et ordinamus, solum ad honorem predicte Ecclesie nostre, quod nullus Canonicus predictus de cetero vendere aut donare talliam panis sui quoquo modo presumat, sed ad ejus usum et esum proprium, ac sui domicilii sustentacionem talliam hujusmodi panis sui solummodo convertat omnino et ea utatur.

Item, auctoritate et consensu quibus supra, statutum et ordinatum est, quod licebit Episcopo moderno, cum consensu quatuor Canonicorum, quorum Decanus et senior Residenciarius duo erunt, sive aliorum in dignitate constitutorum, omnia et singula statuta, ordinaciones, et provisiones in hac visitacione facta, edita, et habita, per spacium unius anni proxime sequentis datam presentem visitacione sua ordinaria soluta vel non soluta, interpretari, exponere, et declarare, necnon eisdem de novo aliquid addere, vel ab eisdem detrahere vel diminuere. Quibus interpretacionibus, exposicionibus, et declaracionibus, necnon addicionibus, detraccionibus, vel diminucionibus iidem Decanus et Capitulum ac eorum successores cum effectu parere tenebuntur, ac eisdem interpretacionibus, exposicionibus, et declaracionibus in scriptis sub debita forma redactis, sigillum commune dicti Capituli apponent, et ad observanciam eorundem sub eodem sigillo se obligabunt. (fn. 6) In quorum premissorum fidem et testimonium, Nos Willielmus Episcopus sigillum nostrum, et Nos Decanus et Capitulum permissum consensum dedimus, et sigillum nostrum commune presentibus apposuimus. Datum in Domo Capitulari dicte Ecclesie, quoad Sigillacionem, vicesimo die Decembris, Anno Domini Millesimo quingentesimo secundo.

Footnotes

1 This article is printed from MS. D., in the possession of the Dean and Chapter: it has been carefully collated with a transcript in MS. b. The somewhat involved question of the authority of these Statutes is discussed in the Introduction; see also the illustrative Documents printed in Book IV. infra.
2 William Warham, successively Keeper of the Great Seal and Chancellor of England, consecrated Bishop of London 5 Oct. 1502; translated to Canterbury by Papal bull dated 29 Nov. 1503.
3 The words et provisiones are interlined in a contemporary hand.
4 One William Lichfeld, LL.D. was collated to the Prebendal Stall of Chamberlain Wood 7 Dec. 1485; and to the Chancellorship of the Cathedral 20 Dec. 1504; he died in 1517.
5 A word erased after "et," which is not supplied in MS. b. Probably the erasure marks a clerical error, as the sense does not require any addition to be made.
6 In MS. b. the clause runs thus:—
Obligabunt. Editum erat hoc statutum Domini Warham et sigillatum tam Sigillo Domini Episcopi, quam Sigillo Communi Decani et Capituli, 20mo die Decembris, Anno Domini Millesimo quingentesimo secundo, prout in originali patet.