Statutes (not included by Baldock & Lisieux)
Commission of Leo X, 1513

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

W. Sparrow Simpson (editor)

Year published

1873

Supporting documents

Pages

Citation Show another format:

'Statutes (not included by Baldock & Lisieux): Commission of Leo X, 1513', Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londiniensis (1873), pp. 214-217. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=49142 Date accessed: 28 November 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

X. Commissio Leonis X. Pontificis Romani ad Episcopos Wintoniensem et Norvicensem, (fn. 1) de confirmatione Decreti Martini (fn. 2) Predecessoris, Anno Domini 1513.

Leo Episcopus, (fn. 3) Servus Servorum Dei, venerabilibus fratribus Wintoniensi et Norwicensi Episcopis Salutem et Apostolicam benedictionem. Cunctis orbis Ecclesiis, disponente Domino, presidentes circa singularum statum prosperum studiosis desideriis vigilamus, easque sic cupimus utilis provisionis nostre ope dirigi, ut Ecclesie ipse authore Domino felicibus augeantur incrementis. Dudum siquidem felicis recordationis Martino Pape quinto, predecessori nostro, pro parte bone memorie Roberti, Episcopi London, exposito, quod postquam quondam Bonifacio (fn. 4) Octavo in sua obedientia de qua partes ille tunc fuerunt nuncupate, inter alia expositum fuerat, quod olim in Ecclesia London consuetudo valde reprehensibilis inoleverat, seu pro consuetudine observabatur, quod nullus ipsius Ecclesie Canonicus prebendatus ad primam suam residentiam in dicta Ecclesia faciendam admitteretur, seu quovis modo in dicta Ecclesia residendo emolumenta que aliis Canonicis prebendatis residentibus in ipsa Ecclesia occasione hujusmodi residentie deberentur, percipere valeret, nisi in certis voluptuosis conviviis ac quibusdam aliis excessivis et superfluis sumptibus et expensis, mille, vel saltem octingintas vel septingintas Marcas sterlingorum vel circa, primo anno residentie sue hujusmodi in Ecclesia expenderet vel consumeret antedicta; ad que quidem convivia, sumptus et expensas supportanda non sufficiebant fructus, redditus et proventus pinguioris Prebende post duas vel tres Prebendas ipsius Ecclesie, in qua triginta Canonicorum et totidem Prebendarum numerus in ejus fundatione canonice extiterat institutus, et etiam distinctio hujusmodi Prebendarum haberetur infra decem annos continuos ex eadem provenientes; quodque propter hujusmodi sumptuum et expensarum insupportabilitatem, ex triginta Canonicis Prebendatis ipsius Ecclesie, quinque duntaxat residebant in eadem; dictus Bonifacius volens super premissis salubriter providere, inter cetera hujusmodi consuetudinem et statutum per suas literas reprobaverat, et eam seu illud, quatenus de facto processerat, seu observata vel observatum extiterat, revocaverat, et ne de cetero in eadem Ecclesia per Decanum pro tempore ejusdem Ecclesie ac hujusmodi Capitulum observaretur, prohibuerat ac voluerat, statuerat et ordinaverat, quod tam recepti, qui eatenus eadem convivia et expensas juxta hujusmodi consuetudinem ac Statutum non fecerant, quam etiam recipiendi et installandi Canonici pro tempore in Ecclesia memorata, loco conviviorum et expensarum hujusmodi, trecentas Marcas sterlingorum, et non ultra, in usum et utilitatem dicte Ecclesie convertendas et expendendas solvere tenerentur; quodque deinde postquam dictus Decanus et Capitulum hujusmodi ipsius Bonifacii Statutum, decretum et ordinationem acceptaverant, ac ipsarum vigore prefatus Robertus Episcopus, de consensu eorundem Decani et Capituli, nonnulla rationabilia et honesta alia Statuta et ordinationes qualiter et in quos usus hujusmodi trecente Marce extunc perpetuis futuris temporibus converti deberent, ediderat, ipseque Bonifacius hujusmodi alia statuta et ordinationes per quasdam alias literas suas confirmaverat: Idem Bonifacius, ad petitionem tunc Minorum Canonicorum ejusdem Ecclesie, in qua, preter dilectos filios Decanum et Capitulum ipsius Ecclesie, nonnulli perpetui beneficiati, Minores Canonici nuncupati, existunt, et aliorum Clericorum Choristarum nominatorum in eadem Ecclesia perpetuorum beneficiatorum, etiam cum Decreti sui interpositione per quasdam alias suas literas voluerat, statuerat et ordinaverat, quod predicte trecente Marce sub certis licitis et honestis aliis modis tunc expressis, Canonicis et perpetuis beneficiatis predictis in eadem Ecclesia residentibus, ac ad fabricam, et conservationem tam antiqui quam novi operis, necnon augmentum et meliorationem librorum, ornamentorum et paramentorum ipsius Ecclesie converti et distribui deberent et applicari, quemadmodum tunc temporis distribuebantur et applicabantur; et quod etiam tunc solutio hujusmodi trecentarum marcarum adeo gravis et insupportabilis existebat, quod ad eam decem vel duodecim annorum fructus, redditus, et proventus corporis alicujus prebende dicte Ecclesie non sufficiebant, ac similiter adhuc plerumque propterea accidebat quod de hujusmodi triginta Canonicis, vix quinque Canonici una cum Decano in eadem Ecclesia residebant, propter quod etiam divinus Cultus in eadem Ecclesia non mediocriter diminuebatur; Ideo, Martinus, predecessor noster, cupiens super premissis opportune providere, solutionem hujusmodi trecentarum marcarum ad solutionem centum Marcarum dun taxat authoritate Apostolica moderavit et reduxit, ita, videlicet, quod deinceps nullus Canonicus in eadem Ecclesia prebendatus ad hujusmodi suam primam residentiam vel ad suorum Canonicatus et prebende fructum, reddituum et proventuum perceptionem admittendus, ultra summam centum marcarum Sterlingorum pro quibusvis ratione receptionis aut hujusmodi prime residentie sue admissionis, aut oneribus vel aliis quibuscunque expensis sibi quomodolibet eadem ratione incumbentibus solvere teneretur, nisi sponte et libere ultra hoc aliquid forsan dare et expendere voluerit, quod ci de speciali petita et obtenta licentia Episcopi London pro tempore existentis duntaxat, et non alias, liceret; ac Decanus et residentes Canonici ipsius Ecclesie pro tempore ab hujusmodi Ecclesie Canonicis pro tempore sic recipiendis et admittendis, occasione receptionis vel admissionis hujusmodi, ultra predictam summam centum marcarum quicquam quomodolibet exigere vel recipere non possent seu deberent; quodque prefata summa centum marcarum solvendarum perpetuis futuris temporibus in hunc modum distribueretur, scilicet, quod quilibet Minor Canonicus viginti solidos sterlingorum, Sacrista vero et Camerarius, necnon perpetui Vicarii et Presbyteri ad officium Chori obligati et astricti, singuli videlicet ipsorum, unam marcam similis monete, necnon omnes Clerici Choriste nuncupati, qui in dicta Ecclesia deservirent in Divinis insimul, quinque Marcas haberent et perciperent; viginti quinque Marce dicte monete ad fabricam hujusmodi antiqui operis et ejus complementa, et hujusmodi residuum centum Marcarum pro conservatione novi operis dicte Ecclesie, ac augmento et melioratione hujusmodi librorum, ornamentorum, vestimentorum et paramentorum in eadem Ecclesia ad hujusmodi divinum cultum peragendum deputatorum, secundum dispositionem et ordinacionem Episcopi London ac Decani et Canonicorum residentium in ipsa Ecclesia pro tempore, totaliter converterentur; quam quidem distributionem sic, ut prefertur, faciendam, sublata quavis occasione alia hujusmodi prime residentie seu perceptionis et admissionis in dicta Ecclesia eatenus quomodolibet fieri consueta, extunc perpetuis futuris temporibus in eadem Ecclesia; necnon statutum et ordinationem hujusmodi voluit et precepit inviolabiliter observari, prout in dictis literis plenius continetur. Cum autem, sicut exhibita nobis nuper pro parte venerabilis fratris nostri Richardi, moderni Episcopi (fn. 5) London, petitio continebat, reformationes ac Statuta et ordinationes Martini Predecessoris hujusmodi que prorsus per tunc Decanum et dilectos filios Capitulum dicte Ecclesie acceptata ac aliquandiu observata fucrunt, postea propter negligentiam et incuriam Episcoporum London ac dilectorum filiorum modernorum et aliorum qui pro tempore fuerunt dicte Ecclesie Decanorum et Capituli predictorum, in tantam desuetudinem devenerunt, quod pristini inordinati ritus et mores ad observantiam et ad usum redacti sunt, nullusque in ipsius Ecclesie Canonicatum seu ad residentiam in dicta Ecclesia faciendam admittitur, nisi prius solutis trecentis libris sterlingorum, contra reformationes, Statuta, et ordinationes Martini predecessoris nostri, ac etiam, quod absurdum est, ipsi Decanus et Canonici pro tempore in eadem Ecclesia residentes quamplura Dominia, Maneria nuncupata, que ad communem mensam Canonicorum Residentium in dicta Ecclesia pertinent, eorum occurrente vacatione, juxta eorum antiquitatem seu senioritatem optare, et sic optata residuum de Capitulo illa optantibus locare et ad pensionem tradere pro longe minori summa quam valeant, in tertia parte vel circa et forsan ultra, consueverunt; Ita quod Canonici, qui pro tempore recipiuntur, de dominiis hujusmodi post eorum admissionem nihil ultra recipiunt, quam pro rata locationis et traditionis predictarum, in eorum grave damnum et jacturam: et ex premissis et aliis de causis, quamplures ex ipsius Ecclesie Canonicis ab hujusmodi residentia retrahuntur et impediuntur, adeo quod de numero triginta Canonicorum in dicta Ecclesia instituto, Decanus et unus Canonicus tantum de presenti resident in dicte Ecclesie dedecus et divini cultus diminutionem, pro parte dicti Richardi Episcopi nobis fuit humiliter supplicatum, ut literas Martini predecessoris hujusmodi debite executioni demandari mandare, ac alias in premissis opportune providere de benignitate Apostolica dignaremur: nos igitur hujusmodi supplicationibus inclinati fraternitati vestre per Apostolica Scripta committimus et mandamus, quatenus si est ita, literas Martini predecessoris hujusmodi juxta illarum formam firmiter observari facere, ac Capitulum et Canonicos dicte Ecclesie nunc et pro tempore existentes ad contentorum in eisdem Martini predecessoris literis observationem etiam sub sententiis, censuris, et penis cogere et compellere in omnibus et per omnia, proinde ac si ipse litere Martini predecessoris a nobis emanassent; necnon consuetudinem optandi dicta dominia et hactenus sic factas optiones, et traditiones, ac locationes, ac omnia et singula etiam statuta, pacta, ordinationes, et consuetudines honori et divino cultui ac residentie in dicta Ecclesia contraria, et residentiam ipsam impedientia revocare et annullare, ac nova statuta et ordinationes hujusmodi honori et cultui ac residentie condecentia condere et statuere, ac dominia predicta ad communem mensam restituere et reintegrare, prout in premissis omnibus de jure fuit faciendum, ac Juramentum, per Canonicos dicte Ecclesie in assecutione Canonicatuum et prebendarum, quos in dicta Ecclesia obtinent, de statutis et ordinationibus cultui, honori et residencie hujusmodi contrariis observandis forsan prestitum, relaxare, authoritate nostra curetis; non-obstantibus premissis ac constitutionibus Apostolicis ac dicte Ecclesie juramento, confirmatione Apostolica vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus; necnon omnibus illis que dictus Martinus predecessor in prefatis literis voluit non obstare, ceterisque contrariis quibuscunque. Datum Rome, apud Sanctum Petrum, Anno Incarnationis Dominice Millesimo quingentesimo decimo tertio, xiimo Kal. Septembris, Pontificatus nostri anno primo.

Footnotes

1 This article is printed from MS. b. in the Episcopal library at Fulham.
2 For the Decree of Pope Martin V. see supra, p. 200.
3 Leo X., Pope 1512–1522.
4 Bonifacio Octavo, sic; but compare this sentence with the parallel passage at page 200: both passages are evidently corrupt, and unfortunately I do not find the Decree of Pope Martin in the Bullarium.
5 Richard FitzJames, Bishop 1506–1521–2.