Statutes (not included by Baldock & Lisieux)
Epitome of the Statutes, by Dean Colet, 1505-18

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

W. Sparrow Simpson (editor)

Year published

1873

Supporting documents

Pages

Citation Show another format:

'Statutes (not included by Baldock & Lisieux): Epitome of the Statutes, by Dean Colet, 1505-18', Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londiniensis (1873), pp. 217-236. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=49143 Date accessed: 25 April 2014. Add to my bookshelf


Highlight

(Min 3 characters)

XI. EPITOME OF THE STATUTES OF THE CATHEDRAL (fn. 1) DRAWN UP BY DEAN COLET. (fn. 2)

Cap. 1. De Dignitate Episcopi.

Dignitas Episcopi est in Choro, Capitulo, et in omnibus locis supra omnes Canonicos et Ecclesiæ ministros, in exhibitione honoris habere preminantiam. (fn. 3) Quotiens autem Episcopus de transmarinis partibus venerit, occurrent ei in occidentali ostio Ecclesiæ, capis sericis induti, Decanus et totus chorus; pulsatisque in ipsius adventu campanis, honorifice suscipient eum, Decanus a dextris et major persona post eum a sinistris, deducentes eum cum Processione usque ad Altare, canente choro Responsorium Sancte Paule, Apostole; quod etiam fiet in primo adventu post consecrationem, si alibi fuerit consecratus: et in primo adventu suo ad visitationem, et durante Episcopo ante Altare prostrato, Preces et oratio sequentes.

Cap. 2. Ordo ad recipiendum Episcopum.

In primis fiat Processio ad ostium occidentale Ecclesiæ et ibidem Episcopo asperso cum aqua benedicta, et eo incensato, ducatur cum Processione ad magnum Altare; et eo prostrato, dicat major de Choro præsens versiculos.

Salvum fac servum Tuum Episcopum nostrum.
Mitte ei auxilium de Sancto.
Domine exaudi orationem meam.
Dominus vobiscum.

Oremus.

Concede quæsumus Domine famulo Tuo N. Episcopo nostro, ut prædicando et exercendo quæ recta sunt, exemplo bonorum operum animas suorum instruat subditorum, et eternæ remunerationis mercedem a Te piissimo Pastore percipiat, per, &c.

Alias in ipsius adventu duntaxat fit pulsatio campanarum sine Processione.

Idem vero Episcopus, diebus Natalis Domini, Paschæ, Ascensionis, Pentecostes; in festis etiam beati Pauli, beati Erkenwaldi; diebus etiam Cinerum, et Cœnæ, si commode poterit, in Ecclesia sua ministrare tenetur; et oblationes tunc ad manus suas provenientes largiri potest, præter licentiam ebdomadariorum, secundum arbitrium suæ voluntatis: reliquis vero temporibus et diebus, sive in officio solempni, sive in exequiis defunctorum ministret in Altari majori, et oblationes percipiat, ebdomadariis non præjudicat præsentia Episcopi. Et quotienscunque officium suum executurus est Episcopus in Ecclesia, in festis majoribus, Decanus a dextris, et sublimior persona post Decanum, a sinistris, vel eo absente alii duo majores personæ assistent Episcopo, deducentes eum de Vestiario ad Altare, vel ad sedem cathedralem. Similiter faciant quando iturus est ad incensandum Altare, dum Magnificat et Benedictus cantantur; et ita deducetur in omni Processione majorum Festorum.

Et cum Episcopus majus Altare incensaverit, revertetur in stallum suum vel cathedram, et ipsi qui deduxerunt eum ibunt ad Altaria incensanda, et redeuntes ad Episcopum thurificabunt eum in stallo suo: alias autem, sive fuerit in stallo Cathedrali, sive in Choro, cum Chorus fuerit incensandus ad Matutinas et ad Vesperas, per Capellanum ebdomadarium incensabitur; ad Missam vero per Diaconum in Altari ministrantem. Et quotiens ministrat ad Vesperas vel Matutinas, pontificalibus indutus, stare debent ante eum, vel eum præcedere, duo pueri ornati, duos cereos accensos bajulantes. Præsente insuper Episcopo in suo Cathedrali, seu etiam Decani stallo, cum alius in majori Altari celebraverit, Benedictiones ab Episcopo petentur, quæ a sacerdote peterentur, si absens esset Episcopus; et Textus Evangeliorum, quociens osculandus fuerit, sibi primo exhiberi debet, et Pacis osculum per Decanum vel alium majorum præsentem primitus deferetur: et si Aqua benedicta fuerit spergenda, postquam Altaria conspersa fuerint, tradetur ei aspersorium, et seipsum et majores aspergat.

Item, quotiens in ejus præsentia celebraverit alius, dicat Confiteor ad gradus Altaris: et cum in majori sede sua Collectam, vel Capitula dicturus est, vel lectionem lecturus, Cancellarius, si præsens est, ministrabit ei librum sustentando. Cum autem fuerit in stallo suo, vel in Choro in stallo Decani, tam Decanus quam omnes alii majores et minores, ingredientes chorum vel egredientes, ad Episcopum reverenter inclinare debent. Ipse quidem, tam xxx Præbendas majores, quam dignitates omnes seu personatus, præter Decanatum, cum vacaverint, pro voluntate sua cui vult assignat; et literas suas Decano et Capitulo mittit super stallo in Choro, et loco in capitulo, cuicunque personatum vel Præbendam contulerit assignandis. Præficit etiam Penitentiarium et Custodem veteri fabricæ, et Capellanum Capellæ suæ propriæ. Confert etiam unam Cantariam de provisione Eustachii Episcopi, ad Altare S. Michaelis ordinatam; ac unam liberationem panis et cervisiæ ad opus Scriptoris et Ligatoris librorum Ecclesiæ deputatam. Confert insuper domos in atrio S. Pauli, dignitatibus et præbendis annexas; et unam domum quæ solet spectare ad fabricam in angulo versus Bracinum: quæ domus omnes et singulæ vacantes, esse debent in custodia Decani et Capituli. Item, etiam, Episcopus omnes quos beneficiat in Præbendis, dignitatibus, altaribus et domibus, mittet cum suis literis ad Decanum et Capitulum instituendos, vel inducendos in possessionem, excepto Capellano Capellæ suæ.

Cap. 3. De Personis principalibus post Episcopum per ordinem.

Hæ sunt personæ principales per ordinem in Ecclesia Londoniensi sub Episcopo constitutæ: Decanus; Archidiaconus Londoni; Archidiaconus Essexiæ; Archidiaconus Middlesexiæ; Archidiaconus Colcestriæ; Thesaurarius; Precentor; et Cancellarius.

Cap. 4. De Creatione Decani.

Decanus siquidem sic creatur. Quotiens Decanatum vacare contigerit, Capitulum vacacionem ipsam Episcopo literatorie denuncient, et non petita ab eo licentia eligendi Decanum, convocari debent omnes Canonici, tam dignitate præditi, quam alii in Anglia commorantes, ut certo die in Capitulo conveniant Decanum electuri: literæ vero dirigendæ fratribus convocandis, traduntur in Choro per Camerarium suis Vicariis, ut eas dominis suis transmittant, vel ponuntur in stallis Canonicorum, et alio modo non vocantur fratres absentes pro quocunque negotio communiter tractando. Celebrata vero in forma Canonica electione Decani, præsentari debet Episcopo electus; (fn. 4) et electione de ipso facta, ut ipsam examinatam confirmet, nisi obstet Canonicum impedimentum; et cum fuerit confirmata, Episcopus si præsens est cum Canonicis qui affuerint, electum ad Altare deducet, Te Deum solempniter decantando; ipso siquidem electo ante magnum Altare inclinato, et orante, Episcopus, finitis Te Deum et Oratione Dominica, pronunciet Et ne nos, &c. subjungens:—
Salvum fac servum Tuum Domine;
Esto ei turris fortitudinis.
Nichil proficiet inimicus;
Domine Dcus virtutum.
Domine exaudi orationem meam.
Dominus vobiscum.

Oremus.

Miserere quæsumus Domine famulo Tuo N. et dirige eum secundum Tuam clementiam in viam salutis æternæ, ut Te donante Tibi placita cupiat; et quæ Tibi placita sunt tota dilectione perficiat, per Christum, &c.

Tunc surgat electus a prostratione et osculetur Altare: deinde ducatur ad stallum et installetur ab Episcopo si præsens fuerit; vel per alium cui ipse commiserit. Si vero Decanus alibi fuerit confirmatus, remittetur cum literis Episcopi ad Capitulum installandus; et die installationis occurrit ei Capitulum, cum ministris Ecclesiæ in occidentali ostio Ecclesiæ cum solempni Processione, ut prædictum est de Episcopo, et cum Responsorio Sancte Paule, solempniter decantando, ad majus Altare deduci debet, comitantibus hinc inde majoribus præsentibus usque in finem Processionis, ubi dictis super eum precibus et oratione supradictis, et osculato Altari dicitur, (fn. 5) ad stallum suum, installetur a majore præsente; dicente, Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in seculum. Tunc Decanus prostratus in stallo suo, ad orationem, subjungat installatus dicta oratione dominica, Et ne nos, &c. ut supra.

Oremus.

Deus omnipotens officiorum dispositor, et honorum (fn. 6) omnium distributor, qui ad gubernandas Ecclesias diversorum graduum dignitates institui voluisti, devotis mentibus Te suppliciter exoramus, ut hunc famulum Tuum N. ad regimen Decanatus hujus Ecclesiæ deputatum, protectionis Tuæ gratia munire digneris; eique Spiritus Sanctus cælestium charismatum divisor assistat; ut sicut Doctor gentium Paulus instituit, proficiant ei honoris augmenta, ad incrementa meritorum, sit exemplum et forma justiciæ ad gubernandum fideliter ministerium sibi deputatum; sicque sibi commissos regere concedas, ut cum vel (fn. 7) omnibus regnum promereatur æternum, per Christum Dominum nostrum. Amen.

Deinde ducatur in Capitulum, et in sede sua collocetur, ubi inspectis Evangeliis, juret, quod secundum approbatum Ecclesiæ morem, in ea residebit; quod jura et libertates ipsius Ecclesiæ tuebitur; quod approbatas et approbandas Ecclesiæ consuetudines servabit, et faciet observari; quod bona et possessiones Ecclesiæ inventa servabit, et alienata pro viribus revocabit: quo facto, omnes fratres et ministri, si Decanus voluerit, tam majores quam minores, promittunt ei canonicam obedientiam, tanquam Decano; Majores stantes in loco suo, et dicendo: Domine Decane, promitto tibi canonicam obedientiam, tanquam Decano. Ipse autem Decanus post confirmationem suam expeditam, jurat Episcopo canonicam obedientiam, &c.

Cap. 5. De Officio Decani.

(Ex alio (fn. 8) Codice MS. penes prefat. W. Pierpont Arm.)

Decanus Ecclesiæ S. Pauli, qui primus sit Canonicus ipsius Ecclesiæ et sacerdos, is residere oportet omnino in Ecclesia S. Pauli, et authoritatem ac officium domini in eadem Ecclesia solicite exerceat, defendat libertates, servet laudabiles consuetudines, et alios observare faciat: bona Ecclesiæ servabit inventa, et alienata quoad poterit recuperabit.

Decani authoritas et officium est in omnes Canonicos, Presbyteros, Vicarios: item in omnes Ecclesiæ ministros; item est in eos, qui vel in maneriis Ecclesiæ, vel in Præbendis suis morantur; in animarum regimine, correctione morum, et jurisdictione: quibus quidem iis omnibus præest ordinaria potestate et immediata. Is omnes causas ad Capitulum spectantes audit, et Capituli judicio deffinit; excessus omnium corrigit, obstinatos justa animadversione castigat: majores vero judicio fratrum; minores autem, et inferioris ordinis clericos, in levioribus delictis Cancellario corrigendos assignat. Episcopus autem nihil habet quod agat in causis Præbendarum et personatuum, nisi ad illum appelletur; sed omnes ejusmodi causæ a Decano et Capitulo terminentur. Pro gravioribus delictis, qui obstinati sunt et incorrigibiles, ejiciantur a Choro; stipendia et emolumenta eis detrahuntur, sed omnia fiant cum discretione, ut quæque persona pro sua conditione tractetur ad ædificationem Ecclesiæ, non ad destructionem.

Ut autem errata, et quæ malè se habent in Ecclesia, cognoscantur, faciat Decanus ut singulo quoque Sabbato celebrentur Capitula ab universis ministris; in quibus diligenti examinatione exquiratur quid quisque egit in ebdomada præterita et suum officium et debitum quod quisque expleverit, ut et laudentur qui bene fecerint, et transgressores corrigantur, semper personarum et criminum sapienter observata qualitate.

Decanus etiam investit Canonicos, et Præbendarios, et impersonatos, præsentibus fratribus residentibus, vel aliis Canonicis qui commode possunt adesse; et accipit eorum ad quæ obligantur juramenta: omnes autem Præbendæ, quacunque ratione vocaverint, (fn. 9) in manu Decani et Capituli sunt: in invasores autem Præbendarum, in turbatores possessionum, jurium, libertatum Ecclesiæ Londinensis, Decanus et Capitulum sua authoritate et generalem et specialem possunt ferre sententiam.

Decanus primus sedet; primus in Conventu loquitur: ei, vel intranti chorum et Capitulum, vel prætereunti, omnes assurgunt, et justam reverentiam exhibent. In stallo suo quando fucrit, eidem universi, vel ingredientes vel egredientes Chorum, reverenter inclinent. In processionibus solus in medio, et postremus incedit. In solempnioribus diebus expectatur ejus præsentia in Choro, tum in nocturnis, tum in divinis officiis, quoniam tunc agere officium saltem absente Episcopo ad illum pertinet hiisce diebus. Etiam solempniores Antiphonas insonat, (fn. 10) vel qui insonet assignet. Confiteor dicat. Benedictionem dat.

Item, in dominicis diebus ad Aquæ benedictionem, Aspersionem, et Processionem, expectetur ejus voluntas veniendi. Is promovendos ad ordines nominat, et judicet (fn. 11) vel scribit ut inducantur. Is beneficia ad Capitulum spectantia una cum Capitulo confert et præsentat; in quo negotio nec Decanus sine Capitulo, nec Capitulum sine Decano agere quicquam potest, nisi forsan periculum et Principum Petitio immineat.

Is una cum Capitulo admittit qui in Choro serviant, extollit qui extollantur, punit qui puniantur. Is dat licentiam residentibus, vel . . . . .

Et residentes et alii omnes si velint, ob justam causam abesse a Decano licentiam debent petere et impetrare. Minoribus autem Canonicis potest Decanus per se dare licentiam abeundi, ad octo duntaxat dies: si vero plus exigat, consulat Fratres.

Decanus universam Decanatum et Capituli jurisdictionem visitet, tertio quoque anno, si poterit; si non poterit alias impeditus, assignet alium ex Capitulo Canonicum, qui id perficiat.

Cap. 6. De Sub-Decano.

Sub-Decanus ex Minoribus Canonicis unus maxime idoneus a Decano, Capitulo consentiente, eligitur; qui vices Decani, eo absente, gerat in Choro; quod quidem ordinatum fuit anno Christi mcclxxxxo (fn. 12) tunc Decano Radulfo Baldok, ut ejusmodi Sub-decanus esset. Ejus autem officium et auctoritas est in omnes ministros Ecclesiæ, ut videat et notet quod quisque agat in Choro; et delinquentes admoneat et corrigat. Capitula singulis quibusque diebus exerceat, maxime Sabbato, quo die frequentiores conveniant omnes: tunc Sub-decanus, absente Decano, omnia faciet proinde ac Decanus ipse, admonendo, et laudando, et corrigendo, in quo videat semper ut tenorem discrecionis sequatur: et sic suo utatur officio, ut prosit omnibus, noceat nemini: Majores autem Canonicos nequaquam attingat; nam eorum correctio, si qui deliquerint, ad Decanum pertinet solum, et Capitulum. Is autem Sub-decanus, tametsi hoc ministerium et officium habet; tamen quæ sunt Minoris Canonici nihil mutabit; sed par erit reliquis suis fratribus, hoc uno excepto, quod amictum ex grisio, more Majoris Canonici, ferre possit et debet, quod erat ei concessum anno Christi Mccccco Willielmo Warham tunc Episcopo. (fn. 13)

Item, more Majoris Canonici trina incensione exhonestatur; incrementum accipit ad victum suum in pane et cervisia, vel pro hiis in pecunia, ut hoc operis juste adimpleat.

Cap. 7. De Cardinalibus Chori.

Ex Minoribus Canonicis a Decano et Capitulo delegantur duo, qui Cardinales Chori vocantur: horum officium est circumspicere cotidie et notare omnia in Choro delicta et peccata; scilicet, et qui tarde veniunt, et qui ante tempus exierint: et in Choro, qui vel obstinati vel negligentes et desidiosi sunt; atque quos notarunt singulo quoque Sabbato (quo die semper frequens Capitulum congreget,) Decano et Capitulo vel admonendum vel puniendum (fn. 14) offerre et præsentare: in quibus castigandum videat Decanus, ne nimium piger et frigidum (fn. 15) sit, propterea quod longa impunitas sæpenumero licentiam dat plurimam, et audaciam peccandi. Hii duo etiam Cardinales ministerium Ecclesiæ, et firmum eorum, tum sanum, tum ægrotum, (fn. 16) Ecclesiastica ministrant Sacramenta: confessiones audiunt et pœnitentias injungunt salutares: mortuorum postremo convenientibus tradunt sepulturam; in hac, oblationes, et quicquid devotio contulerit, in subsidium laborum percipientes.

Cap. 8. De Thesaurario.

Thesaurarius, Capituli minister, totius Ecclesiæ thesauri custos est; ut sunt reliquiæ, libri, vasa, vestimenta, calices, cruces, curtini, pulvini, pallia, et id genus similia: hæ omnia ejus fidei et custodiæ commissa et tradita, sunt descripta in quodam libro testificante quæ et qualia sunt, quæ in Ecclesiæ thesauris numerantur; quorum omnium ut fidelis custos sit, sacrosancto jusjurando a Decano et Capitulo astringitur. Is nec immutare quippiam, nec accommodare aliquod alicui potest, Decano et Capitulo inconsulto.

Cap. 9. De Sacrista.

Is Thesaurarius Sacristam sub se habet coadjutorem, et concustodem. Sacrista autem oportet vir probus et justus, ac in officio suo summe diligens sit: quamobrem, quando novus Sacrista habendus est, Thesaurarius debet eum quærere et invenire virum aptum et idoneum, et talem qui ignoratur (fn. 17) a Decano et Capitulo: inventum debet offerre et præsentare Decano, ut approbetur et admittatur, cum juramento ut juret se fidelem, diligentem, et in officio suo studiosum fore.

Officium autem Sacristæ Ecclesiæ S. Pauli est, vestibuli ostium omni die, in prima matutinali pulsatione, aperire. Item, in prima Vespertina pulsatione, ut Rectores Chori possint ingredi, et ad divinum se officium præferant; (fn. 18) utque etiam infirmi ministri, (fn. 19) et item qui se nunciant, si velint, suas Canonicas horas possint recitare. Is curet ut omnia, quæ ad divinum officium, et ad Altaria in Ecclesia spectant, sint pura, integra, munda, nitida; sicuti sunt vasa, vestimenta, mappas, linthea, offertoria et abstersoria; et id genus omnia, quæcunque sunt, quæ lotione egeant, curet ut suis temporibus laventur, et lota Altaribus apponantur, ut arca, (fn. 20) sacra ministeria, nihil sit nisi id quod et pulchre splendeat et bene oleat. In hiis Sacrista, si negligens fuerit, correctioni Decani et Capituli subjiciatur. Is curet etiam ut fracta resarciantur, soluta resolidentur: utque libri omnes ad Decanum et Capitulum pertinentes, sumptibus Ligatoris librorum ligantur, tegantur, et hamulis suis claudantur.

Is videat et omnino et diligentissime caveat, ut Vestibulo non sit incursus et frequentia hominum. In primam domum laicus nemo ingrediatur, nisi cum licentia Decani et Capituli; et nisi quando pro re aliqua ad Ecclesiam necessaria. In secundam domum nemo intret, nisi qui sit ex habitu, et tunc duntaxat quando sint in Ecclesia ministraturi. In tertiam domum nemo intret omnino nisi Decanus et Residentes, Thesaurarius, et Sacrista, et servi (fn. 21) ejus, nisi sit causa justa cur alius intret aliquando, et tunc id fiat licentia a Decano obtenta.

Is videat ne sit turba, clamor, vel cantus in vestibulo: item, ne sit confabulatio, jurgatio, jocus. Item, ne commensatio nec compotatio; nec denique aliquod leve vel inhonestum fiat in vestibulo. Is disponat et reponat omnia in locis convenientibus. Ante omnia caveat Sacrista, ne quid mutuet cuique, nec ex thesauris accommodet, maxime ne tradat in manus cujusquam Scripta et Munimenta Ecclesiæ, nisi licentiam habuerit a Decano et Capitulo, et id quoque (fn. 22) modo, qua ratione, et quamdiu tradat: aliter quidem si fecerit, agnoseat plane in gravem dedignationem Decani et Capituli, et in periculum amittendi sui officii se incursurum. Item, caveat ne depositum aliquod alicujusve extranei recipiat bona, ullo modo, in vestibulum custodiendum: et quod teneat universum vestibulum, et domus ejus, et ornamenta quæ sunt in domibus suis, pura, munda, et sana, tota inoffensa, tota illæsa, ad Dei honorem, et ad sui ipsius laudem, et Ecclesiæ utilitatem. Is habet sub se servientes, quos Virgiferos vocamus; de quorum officio jam dicemus.

Cap. 10. De Virgiferis.

Vergiferorum, qui tres numero sunt, officium est diligentissime inservire Ecclesiæ, non per alias personas Vicarias, sed per seipsos propriis personis suis; et id quoque non alternatim per ebdomadas, uti soliti fuerunt, sed omnes simul omni hebdomada, omni quoque die incessanter: propterea quod Ecclesia, in tanta servientum paucitate, nullius eorum absentiam ferre possit. Semper unus sit in Ecclesia sua ebdomada, nisi refectionis tempore; tunc loco ejus, garcio observet, donec redierit. Si quando abesse voluerint, videatur justa et idonea sit causa; etiam tunc impetrent licentiam a domino Decano, qui tamdiu et talibus temporibus concedet eis licentiam, quibus Ecclesia maxime illorum præsentia carere possit.

Ostia Ecclesiæ aperient et claudent horis congruis et opportunis, mane videlicet et vespere. Antequam vero claudant, scrutent omnes Ecclesiæ latebras, et si quid sit, quod lateat suspiciosum, excutiatur. Videant et curent, ut pulsationes Campanarum, ex antiquo more Ecclesiæ, rite et legitime fiant, horis debitis et consuetis: hostia Chori et Sanctuarii sollicite custodiant: laicas personas vel in Chorum vel in Sanctuarium nequaquam ingredi permittant. Si quas agnoverint ingressas fuisse, eas honesto et sobrio modo ejiciant. Item, Sacerdotes et qui non gerunt habitum Ecclesiæ, extra cancellos stare compellant, ut Chorus et Sanctuarium tutatum et quietum ministrantibus divinum officium esse possit.

In Choro et Sanctuario caveant ne tectis sunt capitibus, nisi causa major urserit, quam Decanus simul cum Capitulo agnoscant et admittant. Quando instant Festa solemniora, verrant Ecclesiam, Ecclesiæ pavimenta et scopent. Item, muros, fenestras, et arcas, et omnes templi superiores partes a fimo, pulvere, et araneis liberant. Item, obediant Sacristæ, qui obediat Thesaurario, qui obediat Decano.

Sacristæ autem obediant in hijs quidem quæ spectant ad Vestibulum, sicuti sunt Capas efferre et inferre; illatas plicare, plicatas reponere. Item, in efferendis et inferendis Reliquiis et Vasis, et illiusmodi aliis in quibus a Sacrista se et admoneri et juberi pati debeant.

Infames personas, maxime publicas meretrices, portatores onerum per Ecclesiam, mendicos, qui vel fœde et somniculose jacent in Ecclesia; vel importune interpellant orantes, extra Ecclesiæ fores ejiciant et expellant. Assignent in cimiterio foveas ad sepulturas: in quo negocio faciles et benigni sint; et caveant ne plus justo exigant, et quantum accipient. Officii sui perpetuitatem non vendicent; sed singulo anno, ad festum divi Michaelis virgas suas reddant in manus Decani, et Capituli examinationi humiliter se subjiciant; promeritum accepturi vel laudem, vel vituperium: etiam Virgam suam ex spe emendationis, si deliquerint; alioquin ab officio perpetuo amoveantur.

Præterea, quia res uxoria est sæpenumero res negotiosa et turbulenta; atque mariti uxori, ut dominæ suæ oportet, studeant . . . . Virgiferi nostri, matrimoniali sollicitudine distracti, in Ecclesia officium suum negligant aut necessitate coacti (quia duobus dominis nemo bene servire potest) deserant: idcirco statutum est a domino Decano, Capitulo consentiente, et conclusum, ut deinceps in Ecclesia S. Pauli non sint ullo modo Virgiferi, nisi tales qui sine uxoribus cœlebes vitam ducant, et continentiam teneant; quod si talis a Thesaurario præsentetur Decano, qui uxorem habet, audito uxoris nomine statim repellatur. Item, ad hoc officium, virgo viduæ, si cetera sint paria, præferatur: convenit enim, ut qui tam proprie accedunt ad Altare Dei, tam magnisque ministeriis intersunt, omnino casti et intemerati sint.

Item, statutum est deinceps, ut hij qui Virgiferi sint, in minoribus ordinibus constituentur, et ad minutum (fn. 23) gradum Accolitus accipere impellantur. Item, statutum et conclusum est, ut deinceps Virgiferorum officium, nullo modo, nec aperte nec secrete, nec coram hominibus, nec coram Deo, sub ullo colore vendatur et ematur; hoc autem intellecto et probato, oblatus ad officium non admittatur, immo in officio positus, si postea constiterit id illum emisse, e vestigio amoveatur. Hoc totum factum est quidem, ut Virgiferi in Ecclesia nostra perpetuitate non vendicent, sed pro meritis semper, vel sustineantur, vel ejiciantur.

Cap. 11. De Gartionibus.

Gartiones sunt ministri et servi Virgiferorum, sub Decano et Capitulo: hii exsculpent Ecclesiam, Campanas pulsant, exsufflent Organa, et omne aliud humile officium exerceant in Ecclesia, ad imperium Virgiferorum, qui pro veritate et fide eorum spondent.

Cap. 12. De Cantore.

Cantor est in Ecclesia S. Pauli, qui Cantui præest: ejus officium est examinare Cantum et Cantores; atque videre ut omnes in Choro justa modulatione concinnant; assignare quid quisque cantet, suis locum (fn. 24) et temporibus; atque facere ut pro varietate dierum et festorum varii et idonei Cantus observentur. In majoribus festis Antiphonam super Magnificat et Benedictus incipere: item Processionales cantus et sequentias inchoare; et Gloria in excelsis. Canonico celebranti ad divinum Altare intonare; videre qui pueri introducantur in Chorum, et quos canendi facultatem habent, admittere. Item, ad ejus officium pertinet Capas in Choro, quotiens gerantur pro quali tate personarum, distribuere. Omnem autem correctionem domino Decano et Capitulo relinquat, et seipsum etiam judicio Decani Capitulique subjiciat, cui agnoscat in omnibus, quæ ad ejus officium pertinet, obedire oportere.

Is sub se Succentorem habet.

Cap. 13. De Succentore.

Succentorum officium est in absentia Cantorum vices ejus gerere; et quod faceret ipse præsens, quatenus ad Cantum, spectat in Choro facere: admonereque et jubere quemque ut decet, tam Minores Canonicos quam reliquos omnes ministros, quod canendum sit in Choro, canent: etiam Majores Canonicos quoscunque qui in Choro sunt; sed ea cum humilitate et cum debita reverentia; in quo obligantur omnes, quod instituerit Succentor in Choro, saltem in Cantu, statim et libenter, exque omni excusatione, faciant.

Cap. 14. De Magistro Scholæ Cantus.

Magistrum Scholæ Cantus constituit Cantor. Ad eum pertinet eos qui canere nequeunt instruere, pueros diligenter docere, eis non solum magistrum Cantus, sed etiam bonorum morum esse. Nullum . . . . . . . . . malum exemplum ostendere, sed multo magis eosdem de vitiis eorum admonere, et ad virtutum exhortare. Ad eum etiam pertinet tabulam observare, et qui canunt quemque ordine suo inscribere; ut quid quisque faciat, sine tumultu et agnoscant facile, et exequatur.

Cap. 15. De Cancellario.

Cancellarius Ecclesiæ et Capituli Scriba est: nam ad eum pertinet componere et scribere Epistolas Capituli, et legere coram Capitulo eas quæ ad Capitulum transmittuntur.

Is præcipue Sigillum custodit, et quæ sigillanda sunt sigillat. Is præest omni lectioni in Choro, et videt, ut quicquid legatur, id rite, pulchre, et distincte legatur: docet in hoc genere ignorantes, laudat benefacientes, male legentes corripit, et castigat. Episcopo aliquando legenti ultimam lectionem, ipse Cancellarius librum sustinens ministrat.

In majoribus Festis sexta lectio ab ipso Cancellario legi debeat. Is etiam præest literaturæ, non solum Ecclesiæ, sed etiam totius civitatis. Omnes Magistri Grammatices ei subjiciuntur. Is in Schola Pauli Magistrum idoneum, quem ante Decano et Capitulo præsentaverit, præficit; et ædes illius Scholæ sumptibus suis reficit. Is etiam libros Ecclesiæ omnes scholasticos custodit, et Magister eruditionis et doctrinæ est; et auditoribus legere oportet sacras Literas, ad Dei cognitionem, et ad vitæ et morum institutionem. Item, de numero librorum, et integritate eorum, quotiens vocatus fuerit, reddet rationem.

Cap. 16. De Magistro Grammatices. (fn. 25)

Magister Scholæ Grammaticæ vir probus et honestus debet esse, atque multæ et laudatæ literaturæ: is pueros doceat Grammaticam, maxime eos qui sint Ecclesiæ; eisdem exemplum bonæ vitæ ostendat: caveat magnopere ne scandalizet teneros animos aliqua fœditate, vel facti vel sermonis; quinimo simul cum casta literatura imbuat eos sanctis moribus: sitque eis, non solum Grammaticæ, sed etiam virtutis, Magister. Is loco Cancellarii scribit in tabula, atque notat ordine, quid quisque legat in Ecclesia. Is etiam Magister habitum gerat in Choro, et in majoribus Festis primam lectionem legat.

Cap. 17. De Subscriba Capituli.

Habet etiam Cancellarius, sub se, Scribam qui est quasi ejus Subscriba. Ejus officium est acta et rerum gestarum (fn. 26) Ecclesiæ literis perpetuæ memoriæ commendare, rerum et temporum ordine servato.

Cap. 18. De Canonicis Stagario, qui præsit Cameræ et Pistrino.

Ex majoribus Canonicis et Residentiariis, eligatur unus, maxime idoneus vir, præstans bonitate et prudentia, qui præsit Cameræ et Pistrino. Ejus officium est speculare, et videre Camerarium, et Custodem Pistrini; videlicet, ex suo uterque officio recte omnia agat ad Ecclesiæ et fratrum commoditatem. Is sub Decano et Capitulo habet imperium in Camerarium et Pistrini Custodem; et in eos quoque qui eis subjiciuntur.

Cap. 19. De Camerario.

Camerarii officium est diligenter curare, ut undequaque reditus, qui Cameræ debentur, in temporibus juste persolvantur: in quorum solutione, si quis tardior reperiatur, Camerarius referat Residentiario illi, qui præest Cameræ et Pistrino. Is præfectus, si se nequeat remedium invenire, Decanum et Capitulum consulat. Is Camerarius recipit nummos omnes qui debentur Cameræ, et ex ijsdem stipendia et pitantias solvit eis quibus solvi debeant. Panem, vinum, ceram, oleum; et quicquid aliud sit quod in domo Dei et [ad] quotidianos usus pertinet, quod sumptibus Decani et Capituli emi debeat, is emit, et empta reponit; ut semper adsit Ecclesiæ S. Pauli quod sit necessarium, ad sacra, et ceremonias. Postremo cuique quod opus est tradit. Is etiam et recepti et expensi compotum, et totius sui officii rationem reddet Decano et Capitulo. Is sub se habet Collectorem reddituum.

Cap. 20. De Collectore reddituum.

Collector reddituum, totius suæ Collectionis fidelem compotum reddet Camerario, triduo antequam Camerarius ille computaverit. Is colliget redditus omnes et proventus, undequaque nascuntur: collecta ad manus Camerarii deferat. Libros collectionis suæ et compotum de anno in annum faciat. Hii libri ad perpetuam memoriam in Camera Ecclesiæ servati reponuntur.

Cap. 21. De Custode Pistrini.

Custos Pistrini sub Residentiario præfecto, videat sanum et integrum frumentum in pistrinum a firmariis inferatur, id coram Pistore examinetur. Is tradit ex Pistrino Canonicis et omnibus ministris suam cuique justam portionem: non solventes frumentum firmarios, vel tardius solventes notet nominatim, et Residentiario præfecto referat. Laicis venditum panem non reddat, nisi ex licentia Decani et Capituli. Claves Panetriæ apud se teneat, et quando tradendi sunt panes ipse præsens sit, et talias faciat ipse: panem in pasto videat ponderari: attendat et curet ut Pistor et Servi honesti sint, et suis stipendiis contenti. Efficiat denique ut Pistrinum sit sanctum et inviolatum ab omni spurcitia et iniquitate. Compotationes, Concænationes et meretricia communia illic nequaquam fiant, quinimo non patiantur. Suspectas personas domum ingredi omnino, nec servos quidem Canonicorum, si vitæ sunt solutioris. Curet hospitium Pistrini suis horis claudatur, et clausis (fn. 27) apud se teneat, vel fideli custodi tradat. Singulis mensibus de statu Pistrini Residentiario præfecto rationem reddat.

Cap. 22. De Elemosinario.

Habet etiam Ecclesia S. Pauli Elemosinarium: is homo pius et pauperum necessitatibus compatiens sit. Ejus officium est statutis diebus Elemosinas distribuere egentibus, uti voluerint illi qui publicam in elemosinam redditus contulerunt: et pauperes si qui sint qui juxta Ecclesiam moriuntur, in majori Cœmiterio gratis sepelire. Is octo pueros, bonæ indolis et honestæ parentelæ, habeat, quos alat et educet in morum disciplina: videat etiam instruantur in cantu et literatura, ut in omnibus apti ad ministerium Dei in Choro esse possunt. Caveat ne quicquam pro admissione eorum accipiat, sed gratam (fn. 28) in Ecclesiæ elemosinam admittatur; redditus Elemosinæ unde et a quibus solvitur, colligat et describat, detque calculum tum recepti, tum expensi.

Cap. 23. De Custode novæ Fabricæ.

Habet præterea Decanus et Capitulum Custodem novæ Fabricæ et operis. Is dilapidata restauret, fractas fenestras reficiat, post pluvias et nives voltas omnes et tecta exquirat et expurget: nihil fabricari supra in summa parte operis permittat, unde aliquid periculi fabricæ possit evenire. Videat ne Custos Capellæ Beatæ Mariæ, plus justo, accipiat, quæ pertinent ad refectionem fabricæ, contra oblationes et testamentorum legata, et quicquid ex devotione populi pervenerit. Item certi redditus annui in hoc opere quod expendit, et quomodo, et quando, et quibus de causis, justum calculum reddat.

Cap. 24. De Canonicis in generali, et unde primum nomen Residentis.

Canonici in Ecclesia S. Pauli sub domino Decano, antiquo instituto (fn. 29) triginta sunt numero: qui quondam in principio regularem duxerunt vitam, uti nomen Canonici declarat, quod est dictu Regularis: et in Ecclesia omnes perpetuo residerunt, in obedientia, castitate, charitate, oratione, jejunio, lectione, et contemplatione: aliqui eorum Sacerdotes, aliqui Diaconi, aliqui Subdiaconi semper existentes. Eorum etiam olim suum quisque habuit Vicarium, hominem in sacris ordinibus constitutum. Canonici in Choro, die noctuque jugiter psallebant. In Altare Dei Sacer dotes vicissim ministrabant, cotidie eis Canonicis, diaconis et subdiaconis inservientibus; communi consilio omnia Ecclesiæ negotia tractarunt, et secundum divi Augustini regulam, facultatibus in commune collatis, communiter vixerunt, in victu eorum facta necessariarum rerum justa distributione.

Sed, proh dolor, ut omnia alia bene instituta, ita hoc quoque paulatim, successione temporum, in alium statum plane infœlicem devenit: nam Canonici cœperunt magis amare mundum quam Deum, et cursum seculi sequi quam cœli; atque alius post alium cœpit sensim et paulatim abire in seculum; abesse suæ Ecclesiæ, et aliis locis degere; tenentes tantum nomen et titulum Canonici.

Hii primum vocati fuerunt Regulares; tunc tandem Seculares Canonici cœperunt vocitari, quo nomine adhuc dehonestantur, qua abeundi et abessendi licentia Ecclesia prope destituta est. Qui reliqui fuerunt Canonici pauculi, ne omnia misere pereant, nova se professione, atque novo jusjurando, ut in Ecclesia perpetuo resideant, astrinxerunt, facile contenti; nec (fn. 30) alii quo velint abeant absuntque, (fn. 31) etiam cum titulo nominis sui et aliqua Præbenda eis pro qualitate personæ assignata, dummodo sinant reliquos qui denuo se in Ecclesia ex veteri more manere professi fuerint, agere et tractare omnia, quæ ad honorem divini cultus et Ecclesiæ utilitatem videantur pertinere.

Itaque in Cathedralibus Ecclesiis nomen Residentiæ cœpit inolere, quod est nomen novæ professionis, novæque promissæ observantiæ. Hii revera, Ecclesiæ vera et stabilita membra censeantur: hii sunt, quos Decanus debet vere suos fratres numerare, qui volunt et profitentur se cum illo continuo manere in Ecclesia, et Deo incessanter et Sancto Paulo inservire. In eorum manibus tota Ecclesia est posita, ut in gratia Dei eam regant et gubernent. Quod quidem videntur facile concessisse isti quos (fn. 32) voto abeuntes Canonici, ac quasi jus et interesse suum, saltem quatenus ad Ecclesiæ regimen spectat renunciasse, dummodo liceat eis cum sua portione abire, et ubi locorum voluerint, libere permanere.

Hii Residentes in principio sancte et religiose vixerunt, uti in amitate (fn. 33) et hominum turba sancte et religiose vivere potest: et tales in Cathedralibus Ecclesiis Residentes fuerunt habiti, quales modo apud religiosos observantes; nam reformationem et observationem regularis vitæ professi sunt. Sed iterum exclamo, proh scelus; hii quoque vocati Residentes, modo et regula et disciplina apostatarunt; et a sancta illa Ecclesiastica vivendi forma, quæ prisca sub patribus Episcopis fuit, longe recesserunt; et tam sunt nunc usquequaque et in vita et in religione deformati, ut non minus quam quondam Canonici, jam Residentes ipsi reformatione egeant: deserunt enim Ecclesias in quibus permanentiam professi sunt, vagantes solutius, et errant; divinum cultum relinquunt; curam Ecclesiæ abjiciunt; propria lucra sectantur; communia bona in privatos usus vertunt: nec aliud est in hac infœlicitate et confusione temporum in Ecclesia Cathedrali residere, quam proprium commodum quærere; ac ut planius loquar, spoliare Ecclesiam, et se ditiores facere; O scelus nefandum! O detestanda iniquitas! veruntamen non defuerunt superioribus seculis, tum Episcopi, tum Decani, qui videntes et experientes, quod omnia progressu temporis labuntur in deterius, ederent Leges et Statuta, prohibentia transgressiones et aliquosque ad melioram formam revocantia. Itaque in hac nostra Ecclesia S. Pauli, partim Episcopi, partim Decani, in Visitationibus suis, quid Residentes faciant, et quam Residentiæ regulam observent, definierunt. Quod totum nos Johannes Collet Decanus, ut excerpsimus ex libro Statutorum, postea trademus. Sed primum quæ de Majoribus Canonicis in generali, ut in veteribus Statutis Ecclesiæ invenimus, dicamus.

Cap. 25. De Canonicis Ecclesiæ S. Pauli in generali.

Canonicus ab Episcopo nominatus, affert literas Episcopi ad Decanum et Capitulum Præbendæ collatitias: Scriba legit; Decanus exquirit statim si nullum reperiatur inductum (fn. 34) habitu Canonico: tum Decanus admittit, dicens; Nos admittimus te in Canonicum et fratrem, et tradimus tibi regularis observantiæ formam, in hoc volumine contentam, pro cibo tuo spirituali: item tradimus tibi istum panem, in refectionem tui corporalem.

Panis autem per Elemosynarium pauperi traditur.

Canonicus ille, si non sit initiatus sacris, admoneatur, ut quam primum ad sacros ordines accedat. Tunc Decanus assignet pro fratribus unum qui Canonicum in suum stallum inducet, dicens, Dominus custodiat introitum tuum, et exitum tuum exhoc nunc et usque in seculum. Canonicus prostratus in genu, Dominicam orationem dicat. Tum qui installaverit, addat, Et ne nos inducas in temptationem.

Salvum fac servum Tuum.
Mitte ei, Domine, auxilium de Sancto.
Nihil proficiat inimicus in eo.
Esto ei, Domine, turris fortitudinis.
Domine, exaudi orationem meam.
Dominus vobiscum.

Oremus.

Deus omnium bonorum principium et finis, virtutum dator, et meritorum benignissime præmiator, obsecramus immensam Tuæ largitatis habundantiam, ut per preces et merita Doctoris gentium Pauli, patroni nostri, tribuas huic famulo Tuo N. quem nostro dignatus es ascribere collegio, Tibi tam pie jugiter famulari; sicque in hac domo Tua per veram charitatem cum fratribus conversari, ut post decursum præsentis vitæ stadium, Te donante, speratum incorruptibilis vitæ braveum comprehendat, per Christum Dominum.

Post hæc surgens ex prostratione Canonicus suscipiat Psalmos; agnoscens se illos quotidie, nisi aliter fuerit impeditus, pro benefactoribus Ecclesiæ, dicere oportere. Deinde reductus in Capitulum, discumbat in novissimo loco: postea coram Decano et fratribus, tactis sacrosanctis Evangeliis, juret primum ut obediat omnino Decano et Capitulo: quod Ecclesiæ S. Pauli fidelis sit: jura et libertates Ecclesiæ pro posse (fn. 35) defendet: laudabiles consuetudines, ut eas didicerit, servet: Capituli secreta, aliter quam debet, non revelet. Item, oportet Canonicus, vocatus ad Capitulum, undecunque ad Ecclesiæ negotia presto veniat, inde non recessurus nisi cognita causa et licentia obtenta. Non veniens autem, scriptis se excuset; significetque . . . . . . . ipso absente quicquid agerint fratres dehabiturum.

Post longam vero absentiam Canonicus reversus, infra triduum revisat fratres, Decanum maxime, intellecturus si quid emerserit in ejus absentia, quod ad illum videatur pertinere. Item, quando intellexerit fratrem defunctum, si Canonicus sacerdos sit, funerale officium dicat, et missas decem, vel ab alio dici efficiat. Si Canonicus diaconus, Psalmos decem; Subdiaconus totidem. Hæc omnia polliceatur et promittat novus Canonicus.

Tunc postremo admissus ad osculum primum Decani, tum fratrum, ad sedem suam in pace demittatur, nisi simul tunc admittatur ad aliquam dignitatem. Tunc quidem illi Decanus dicat, Amice! ascende superius; et assignet ei locum dignitatis suæ. Si autem ad dignitatem impræbendatus admittatur, duntaxat introducatus (fn. 36) in stallum suum, in Choro ulteriori non astrictus juramento, donec aliquam fuerit Præbendam assecutus; tunc autem jusjurando Canonici alligetur. Si Canonicus designatus mittat procuratorem, per ejusmodi nec installetur Canonicus, nec admittatur; sed duntaxat Procuratori ostendatur stallum in Choro, et Psalmi dicendi, et ministratio præbendi (fn. 37) eidem tradatur. In fratrem vero et Canonicum nisi in propria persona admitti nequaquam potest.

Canonicus autem commutatus (fn. 38) Præbendam, denuo admittatur et installetur, et hoc quoque totiens quotiens Præbendæ suæ possessor fructus statim recipit, si vivo succedat; sin mortuo ad integrum postea annum et tres dies Præbendæ suæ fructibus carebit. Vacatio autem Præbendarum dignitatum (fn. 39) Decani et Capituli est. Legitime vocatis fratribus ad concilium, ut de rebus Ecclesiæ necessariis, communi consensu tractetur; si non veniant, reliqui procedant, aliorum non expectato judicio; nam qui raro apparent in Ecclesia, pro consultoribus non habeantur.

Omnes Canonici, ratione Præbendarum suarum, soli Decano et Capitulo subjiciuntur, solique eidem juramento astringuntur. Omnes autem Canonici ad Missarum onera obligentur, ut successive suis ebdomadibus per se, vel per alios, ad summum Altare Missan celebrent, et oblationes accipiant; tertiam partem Diacono et Sub-diacono dividant.

Canonicus ebdomadarius, cessante Campanarum pulsatione, per conveniens spatium expectet, donec fratres veniunt, antequam officium inchoet. Inscriptus aliquis Canonicus admonitus vel ad lectionem a Cancellario, vel ad Cantum a Præcentore, prompte se exhibeat, etiamsi ad regendum chorum vocetur, vel ad assistendum Decano in Missis ad summum Altare celebranti; quod quidem fiet semper in Festis Majoribus, ut Majores Canonici, etiam ex non residentibus, Chorum regant, primas Antiphonas, Psalmos, hymnos incipiant, et ministranti ad summum Altare assistant.

Hæc omnia intelligenda sunt de Canonicis post primum annum; simul atque cœperant ex Præbenda fructus percipere: tunc enim quando in Choro apparuerunt, licet Decano et Præcentori et Cancellario eos ad aliqua officia ad divinum cultum spectantia imperare. In hyeme nigris, in æstate candidis; in nocte semper nigro induantur.

Canonici ingrediantur ante Gloria Patri primi Psalmi, alioquin foris stent. Ingredientes autem, ad Orientem, in ipso Chori medio, primum Deo; tum versi in Occidentem, Decano inclinet; (fn. 40) deinde ad stalla sua accedant, inde non recessuri, nisi major causa exposcat: recedentes etiam, memores sint se in medio Chori, Deum et Decanum salutare oportere, in stallum vero, sobrii, simplices, et erecti stent. In Choro caveant a confabulatione, cachinno, risu; aut orent, aut legant, aut psallant, memores eorum facta aliis minoribus ministris exemplum fore.

In Choro dum stant cum reliquis ministris, stationes, inclinationes, conversiones, prostrationes, et cæteros gestus dignos Choro et divino servicio observent. Requisiti ut aliquid faciant vel canant, vel in summo Altari ministrent, non recusent; agnoscentes se, dum in Choro sunt, legibus Ecclesiæ inservire oportere. In ebdomada sua, vel die aliquo festo, si quis Canonicus Missam ad summum Altare dicat, prodeat noviter tonsus et rasus, purus, nitidus, quo doceat se omnem quam possit reverentiam Sacramento exhibere. Supercilicia (fn. 41) habeant candida. Capæ eorum nigræ, ne longitudine nimia defluant, nec nimia brevitate dependeant; modum in omnibus, ut convenit, teneant. Tonsura, vultu, habitu, gestu; omni denique motu tales sint, ut deceat.

Sacerdotes divino famulitio mancipiantur: colloquia cum mulieribus ubique, sed in Ecclesia maxime, vitent, quæ et suspecta et periculosa sunt. In processionibus bini et bini, servato ordine et justa distantia, incedant, vultibus in terram dimissis sobrie, in quibus omnino caveant ne confabulent cum laicis, et aliis quibuscunque extra processionem, personis; et si se ingerant, repellantur.

Tempore divini officii, caveat quisque Canonicus, ne in navi Ecclesiæ, vel alibi extra Chorum, appareat, dedecorosum enim, et apostasiæ simile est, fratrem in Ecclesia vagare sine habitu Canonicatus sui; præsertim quum reliqui fratres in Choro in divino obsequio occupati sunt.

Canonicas horas vigilanter observent; divinum officium, humiliter et devote persolvant: veniant ad Ecclesiam, non vage nec solute, nec cum vana pompa; sed graviter et sobrie, modo convenienti et sobrio, ut decet viros sanctitatis professores; et hoc non solum die, sed etiam nocte, ut se probent religiosos, et coram Deo et coram hominibus. In Ecclesia autem, maxime in Choro, omni vanitate abjecta, toto (fn. 42) se dedant orationi et divino obsequio: confabulationem, risum, levem vultum, quæ sunt argumenta levis et solutæ mentis, summopere devitent. Quæ sunt hujus seculi in Choro nec loquantur ipsi, nec alios loqui audiant; immo tales objurgent, significantes in Choro qui sunt, eos omnia quæ sunt mundi oblivisci oportere, atque ea quæ sunt cæli et cœlestia duntaxat meditari; memoresque etiam esse debere corum, in omni oratione et devotione, qui collatis eis beneficiis et elemosynis, tale sibi otium pepererunt, ut sine egestate, in sufficientia rerum necessariarum, Deo servire possint.

Negligentes, omittentes, deforme et inconcinnum committentes, a domino Decano quam asperrime corripiantur, et remotius a bonis et diligentibus in loco, abjecturi, seorsim spectandi ab omnibus statuantur, ad tempus ut eos delicti pudeat et pœniteat; nec foras dedignabundis (fn. 43) excurrant; sed in Choro, in loco pœnitentiæ suo assignato, ad Decani arbitrium maneat; (fn. 44) ut discant tandem in Choro nihil impetum (fn. 45) nec indecens, nec verbis, nec factis, nec cogitatione. (fn. 46) Item, fieri debere, si sunt ignorantes, quid agant humiliter discant.

Cap. 26. De Residentibus in Ecclesia S. Pauli.

Canonici Residentes dicuntur a continua residentia in Ecclesia; eos enim oportet in Ecclesia perpetuo residere; nam ad eos totius Ecclesiæ cura pertinet. In Choro exemplum ostendant. In Capitulo frequentissime negotia Ecclesiæ tractent, rebus Ecclesiæ assidue provideant. Qui autem resideat, antea in Capitulo, convocatis fratribus residentibus, profiteatur se Residentem fore, atque laudabili more Ecclesiæ S. Pauli facturus (fn. 47) quod sit boni Residentis.

Tempus autem in quo profiteatur, est una quatuor Vigiliarum, videlicet aut Nativitatis, aut Paschæ, aut S. Johannis Baptistæ, aut S. Michaelis Archangeli. Videatur qui residentiam inchoat, is sanus sit corpore, et incolumis ad cotidianos in Choro labores perferendos. Si post inchoationem residentiæ ægrotaverit, cum misericordia foveatur.

In primis, Residens in Ecclesia S. Pauli nulla alia Ecclesia quacunque resideat ullo modo; id enim faciens, statim Ecclesiæ S. Pauli non residens censeatur, et privetur omni fructu et emolumento Residentis. Item, alibi Residens, si quos perceperit ex Ecclesia Pauli fructus, eos omnes cogatur restituere; nihil enim tam detestabile est, nec apud Deum nec apud homines tam abhominabile, nec certe Ecclesiæ tam pestiferum ac perniciosum, quam professum aliquem in hac Ecclesia ad Residentiam, eundem alia in Ecclesia quacunque residere.

Nullus protestationem faciat in Ecclesia donec plene et clare exoneretur ære alieno.

Residens autem in domo aliqua Ecclesiæ vicina maneat, et continuo resideat; quo commodius et ad Ecclesiam accedere, et item a Decano ad Capitula et consilia pro rebus et negotiis Ecclesiæ possit accersiri.

Cap. 27. Quid sit Residens in Ecclesia S. Pauli.

Residere autem in Ecclesia S. Pauli proprie est, pro viribus et facultatibus in domo vicina Ecclesiæ laudabilem et honestam familiam tenere, servos habere bene moratos, canonicis horis tum diurnis tum nocturnis interesse. In principalibus festis, et diebus solempnioribus omnibus, omnino horis adesse; aliis autem diebus, ad minimum, uni harum quatuor horarum, videlicet, aut Vesperis et Completorio a principio usque ad finem; aut Primæ a principio usque ad Altam Missam; aut Altæ Missæ a principio usque ad finem. Item, Capitulum, (fn. 48) in quibus res Ecclesiæ publica tractatur, semper adesse, et præsentes esse; publica onera, officia, et labores pro communi Ecclesiæ utilitate subire: in otio dare operam studiis, sapientiam quærere, et fratres ac Ecclesiæ clericos Verbo Dei pascere: admonere inferiores cum omni discretione et pietate.

In Choro dum sint, et orare et psallere, et ea ad quæ deputantur, statim cum omni humilitate et reverentia in divino officio peragere, semper et assidue; Ecclesiæ honori et utilitati studere; proprium lucrum non quærere; commune bonum præferre; concorditer et in charitate cum fratribus vivere; scandalum evitare; in omnibus pulchrum et gravitatis et virtutis exemplum ostendere. In Ecclesia S. Pauli solum, et nulla alia in Ecclesia inservire. Hæc si fecerit, censeatur tunc rite et legitime residere, et dignum distributionibus et aliis Ecclesiæ fructibus et emolumentis; alioquin revera inter Residentibus nequaquàm numeretur.

Quando autem fuerit justa causa alicui Residenti ut ad tempus aliquod absit, causa diligentissime agnoscatur, et ut videbitur Decano et Capitulo ei abeundi licentia permittatur; et quantum et quamdiu aberit et quando redierit omnia describantur: in qua concessione licentiæ, consideret Decanus et Capitulum circumspectissime, ut sic indulgeat absentias, et eo modo, scilicet, quo posset fieri cum minori Ecclesiæ detrimento, et eis etiam temporibus quibus Residentiæ absentiam facilius Ecclesia ferre poterit.

Cap. 28. De Vicariis Ecclesiæ S. Pauli.

Vicarii in Ecclesia quondam triginta fuerunt minores, (fn. 49) ad numerum Canonicorum, et habuit quisque Canonicus Vicarium suum. Canonicus quisque sibi de Vicario suo providit, quem obtulit Decano et Capitulo, qui primum fuit admissus, duntaxat, ut per unum integrum annum probetur: in quo primo anno dedit operam assidue, ut Psalterium et fere totum quod commune est et usitatum in Ecclesia in divino officio memoriter habeat. Post annum probationis, si aptus et idoneus habebatur, tunc ad numerum Vicariorum ascriptus fuit; sed tum simul jussum omnino, ut statim [post] proximorum ordinum collationem, sacros ordines suscipiat, vel diaconatum, vel sub-diaconatum.

In domo una manserunt; communem mensam simul tenuerunt; duos presbyteros, speculatores eorum morum habuerunt; assidue chorum secuti sunt. Assignati ad missam beatæ Mariæ, ante inchoationem missæ, cotidie horas divæ Mariæ in Capella Virginis reverenter et devote dixerunt. Verum nunc, nescio quo pacto, alius est numerus eorum, et vita alia, et professio laxior, et forma vivendi libere, nam sex duntaxat numero sunt, et hii quoque vel uxorati, vel tales qui uxores ducere possunt; domum suam non tenent, nec communiter vivunt in domo Vicariorum; ita tempore mutantur omnia, ct facile in deterius degenerant. At hii qui nunc sunt, quales esse debent, videamus.

Vicarii sint viri honesti, bonæ et laudabilis famæ tales qui timent Deum, et homines, maxime qui in Ecclesia S. Pauli serviunt, revereantur: (fn. 50) obediunt Decano et Capitulo, et mandatis ac institutionibus eorum: sectentur Chorum die nocteque habitu congruo, hoc est superciliciis (fn. 51) candidis, et capis integris. Sint etiam tales qui habent voces sanas et sonoras; qui habent cum voce artem bene canendi, quod examinent et judicent sermonem suum. Ante omnia sint tales qui studeant in Ecclesia S. Pauli bene vivere, bonos mores habere, exemplum honestatis ostendere; humiliter se gerere erga Canonicos; cum omnibus, maxime cum suis sociis, in charitate vivere. Vicarii non sint Procuratores; non Attornati; non Testamentorum Executores; nec quodvis aliud officium suscipiant, quod eos a divino officio abstrahat et alienat.

Missæ beatæ Mariæ intersint cotidie ante Kyrielesion; (fn. 52) diligentes in divino officio laudantur; negligentes et corripiantur et castigantur.

Faciat Vicarius residentem dominum suum, si absens sit, certiorem de illis rebus Ecclesiæ quas eum oportet cognoscere; nam est servus et vicegerens Residentis.

Item, deducat et reducat dominum suum Residentem, vel ad Ecclesiam euntem vel ab eadem redeuntem.

Juret in principio admissionis suæ, quod obeditur (fn. 53) Decano et Capitulo, quod illum suum dominum et patrem agnoscat; quod admonitiones et præcepta ejus pareat; denique quod delinquentem se corripi et corrigi patiatur.

Vicarii non exeunt nec discurrunt ad alias Ecclesias in diebus festis eorum: nec ad domos magnatum, nec in tabernas sodalium, ut illis in locis tantum (fn. 54) suum vel ostentant vel vendant; propter du . . . . . religionis quam susceperunt in Ecclesia S. Pauli discentis eos oportet temperatius vivere quam cæteri laici.

Cap. 29. De Canonicis Minoribus.

Sunt in Ecclesia S. Pauli Canonici, qui Minores appellantur. Amictum ex calebro utuntur quidem hii Sacerdotes oportet, qui loco majorum Canonicorum vicissim et sunt (fn. 55) successive ad magnum Altare missas celebrent, quod debent facere, nihil propterea exigentes omnino a Majoribus Canonicis, ne suspicio nascatur simoniacæ pravitatis.

Item Missa beatæ Mariæ Missa Apostolorum, Missa Capitularum (fn. 56) ad eos pertinet officio vicicitudinario; in quibus omnibus, alius alium impeditum adjuvet, libenter et fraterniter, sicut voluit se impeditos adjuvari. Chorum assidue et diligenter sectentur, tum diebus, tum noctibus, agnoscentes se quidem ad id maxime astrictos et obligatos esse.

Eligantur Minores Canonici ex ministris ejusdem Ecclesiæ, si fieri potest; si qui sint qui eligantur idonei. Habeat Minor Canonicus, ante omnia, bonam vitam et mores, bonam vocem, sanam, et placentem, bonam artem canendi, qua vocem dirigat suam in honorem Dci. Sit memor se, supra Sacerdotem, Canonicum esse in Ecclesia S. Pauli; et supra habitum Sacerdotis, Canonicalem habitum portare, qui revera est habitus sanctitatis et religionis; ac propterea studeat vivere meliori modo quàm communes alii Sacerdotes, agnoscens se in Ecclesia S. Pauli esse, ut exemplum sanctioris vitæ aliis in civitate sacerdotibus ostendat.

Minor Canonicus non frequentet tabernas, nec vinales, nec cervisiales: suspectas domos non ingrediatur; cum suspectis personis non confabuletur; castitatem teneat; omni honestati studeat; reverentiam exhibeat Canonicis Majoribus: cum equalibus suis, videlicet, cum Minoribus Canonicis, in charitate maneat. Minor Canonicus nec domum suam, nec quam (fn. 57) ipsius partem locet, nisi alicui ex Ecclesia, qui est ex habitu, si quis sit qui velit eam conducere: maxime autem locet eam Minori Canonico, si sit ex eis qui velit eam inhabitare.

Cap. 30. De Capellanis.

Sunt præterea in Ecclesia S. Pauli sacerdotes qui Cantarias habent; qui progressu temporis, devotione diversorum hominum, introducti fuerant in Ecclesiam, ad augendum, et amplificandum honorem Dei: quorum quidam secutores Chori; quidam coadjutores; quidam aliis nominibus sortiuntur: omnes autem ad assignata sibi Altaria celebrent. Celebratur (fn. 58) autem candidis superpelliciis induti, accedant ad Altare; et super ea sacerdotalia vestimenta induant; celebrent autem cotidie, quatenus possunt, ne debitis suffragiis suos fundatores defraudent. Caveant ne alieni et extranei sacerdotes ad sua Altaria Missas dicere assuescant, et tales ingerentes se vetent et arceant, donec in ea re voluntatem Decani et Capituli intellexerint. Ipsi autem Sacerdotes etiam omnes, suis stipendiis contenti, alia aut annua servicia, aut subsidia, aut trigintalia, aut quodvis aliud ejusmodi, quocunque nomine censeatur, non accipiant ab alienis extraneis personis, ut pro illis celebrent, sub quocunque colore; aliter autem si fecerint, ad arbitrium Decani et Capituli de stipendiis eorum, pro pœna aliqua, portio detrahatur.

Omnes majoribus festis intersint divino officio, Matutinis, Primis, Missis, Vesperis. Chorum autem sectantes qui sunt, ii qui dies noctesque divino officio obligantur, omnes una in Collegio S. Petri (fn. 59) maneant et commeant, et cameram et mensam illie teneant. Antequam admittentur, examinentur a Succentore, vel ab altero Cardinalium, si convenientem facultatem canendi habeant, quo possint cotidianis laboribus Chori subvenire; alioquin omnino repellantur.

In funeribus omnium, qui sunt ex habitu in Ecclesia S. Pauli, ac in toto funebri officio eorum, omnes Sacerdotes et Capellani omnino ex pura eorum caritate, præsentes sint, et pro defuncto orent, memores morituros esse seipsos, ac facientes ut, in simili easu, velint alios pro se facere.

Nemo habens beneficium Ecclesiasticum, vel aliud quodeunque, quod personalem residentiam requirat, admittatur ad perpetuam Cantariam in Ecclesia S. Pauli; talis admissio, si qua fuerit, semper pro nullo habeatur. Item, quando aliquis sacerdotum Cantaristarum Capellanorum, vel ad beneficium, vel aliud quodeunque quod personalem residentiam desiderat, vocetur, e vestigio ejiciatur ab Ecclesia; et ad id, ad quod vocatus est, statim ire compellatur. Omnes habentes Cantarias unitas, sectent Chorum cotidie, pariter cum aliis sectatoribus, ut pro exaucto emolumento exaugeatur labor; et juramento in admissione eorum astringantur, ut in domo Collegii S. Petri in mensa cum aliis commeant, et suis illic cameris condormiant.

Cap. 31. De Obitibus.

Obitibus (fn. 60) autem judicentur (fn. 61) in Capitulo, quod (fn. 62) fient; si vero justa causa differatur, ostendatur tune in quem diem differatur, ut qui velint, et possint interesse, intelligant; utque intelligentes, si possint et velint intersint; nam in subsidium defunctorum Obitus multitudine suffragiorum celebres esse debent. Distribucio autem in Obitibus fiat eis duntaxat qui præsentes sunt.

Stagiarii autem propterea, qui onus Ecclesiæ sustinent, plus duplo quam alii percipient, nisi voluntas Testatoris Canonicis simul Residentibus et non Residentibus æqualitatem diffiniat; tunc quidem omnino voluntas ultima Testatoris sancte observetur. Portio autem dupla illa, si qua contingat, ad Stagiarium quemeunque nequaquam pertineat, nisi præsens fuerit ipse, ita ut videri et conspici in Choro possit. Distributio autem fiat, finita et perfecta Missa ea, quæ est pro defunctis.

Footnotes

1 This section is reprinted from Dugdale's S. Paul's (Appendix, xxxvii. pp. 342–354.) There can be no doubt, I think, from internal evidence, that this Epitome of the Statutes was drawn up by Dean Colet. Dugdale prints it, Ex Cod. MS. penes Will. Pierpont, Arm.; it is probable that this MS., which cannot now be discovered, was in Colet's own hand. (See Introduction.) I have numbered the sections for convenience of reference: no numbers are prefixed in Dugdale.
2 John Colet succeeded to the Deanery in May 1505; died 16 September, 1519; buried in the south aisle of the choir of S. Paul's. Founder of S. Paul's School.
3 So Dugdale, for preeminentiam.
4 In a copy of the Second Edition of Dugdale's S. Paul's in the library at Lambeth Palace several corrections are entered in the margin. I have thought it worth while to note these in the present reprint, as they appear for the most part to have been made by a person who had original documents before him. For electus the Lambeth corrector reads electio.
5 So in Dugdale, but the Lambeth copy reads, correctly: "osculato Altari ducitur."
6 So in Dugdale, but in the Statutes (Pars I. cap. 25, p. 15) we read bonorum.
7 The Lambeth corrector reads illis for vel.
8 I have ventured to include the four previous chapters of this article under the same heading, although I observe that Dugdale prints all the remaining chapters as being taken "ex alio Codice MS." The first four chapters are, I think, evidently part of the same document: but their attribution to Dean Colet depends upon the accuracy of this conjecture.
9 So Dugdale, but obviously we should read vacaverint.
10 Insonat . . insonet. So Dugdale, for intonat . . intonet.
11 The Lambeth corrector suggests inducit for judicet.
12 In the Lambeth copy the date is altered to 1295; see Statutes, Pars VI. cap. 10, p. 94, supra.
13 The Lambeth corrector enters in the margin "Installatus est Warhamus 5 Oct. 1502:" which agrees with the date given by Le Neve.
14 In the Lambeth copy three words are here altered: admonendum to admonendos, puniendum to puniendos, castigandum to castigandis.
15 The Lambeth corrector alters to frigidus.
16 Sic in Dugdale: the passage is obviously corrupt. Possibly we should read, instead of "et firmum eorum, etc." "et junior eorum, tum sanis, tum ægrotis, Ecclesiastica ministrat Sacramenta." To minister the Sacraments to the sick was the especial duty of the junior Cardinal. See infra, Statutes of the Minor Canons, cap. 35.
17 ignoratur: so Dugdale; possibly for pignoratur, or pignoretur.
18 prœferant: so Dugdale; probably for prœparent.
19 minuti for ministri. Lambeth.
20 circa for arca. Lambeth.
21 Et servi ejus: Dugdale reads "et sui; ejus."
22 quoque: so Dugdale; for quoquo.
23 The Lambeth corrector suggests minimum for minutum.
24 locum: so Dugdale, for locis.
25 Sic in Dugdale.
26 So Dugdale: I would suggest res gestas.
27 Clausis, so Dugdale: probably for claves.
28 The Lambeth corrector suggests gratis for gratam. Admittatur, so in Dugdale.
29 sc. per Bullam Lucii tertii summi Pontificis.
30 ut for nec. Lambeth.
31 absintque for absuntque. Lambeth.
32 antiquo for isti quos. Lambeth.
33 amitate, so in Dugdale, possibly civitate may have been meant.
34 Indutum for inductum. Lambeth.
35 pro posse, so Dugdale: probably we should read, pro potestate.
36 Introducatus, so Dugdale, for introductus.
37 Prebendæ for prebendi. Lambeth.
38 commutans for commutatus. Lambeth.
39 Præbendarum et dignitatum. Lambeth.
40 So Dugdale, for inclinent.
41 So Dugdale, for superpellicia.
42 So Dugdale, for totos.
43 Dedignabundi. Lambeth.
44 So Dugdale, for maneant.
45 So Dugdale, probably for ineptum.
46 The Lambeth corrector suggests: "cogitatione fieri debere. Item, si sunt," &c.
47 facturum for facturus. Lambeth.
48 Capitulis for Capitulum. Lambeth.
49 Minores: so Dugdale; possibly we should read numero.
50 Revereantur: so Dugdale, probably for reverenter.
51 Superciliciis: i. q. superpelliciis.
52 So Dugdale, for Kyrie eleison.
53 So Dugdale, for obediat.
54 The Lambeth corrector suggests cantum for tantum.
55 Sunt: so Dugdale; but probably we should erase sunt.
56 Capitularis for Capitularum. Lambeth.
57 Quam: so Dugdale; probably for aliquam.
58 Celebratur: so Dugdale; perhaps for celebrantes.
59 In a Return of Chantries in S. Paul's, made in the first year of Edward VI., under the head of "The Value of divers Chapells within the Precincte of the Cathedrall Churche of Paules" we find this entry: (Dugdale, S. Paul's, p. 390.)
The value of ther Colledge ther called Peter Colledge, of therly Rent of vj li.
Whereof to the Dean of Powles xxxiij s. iiii d.
And then remaynethe clere iiij li. xvj s. viij. d.
60 Obitibus: so Dugdale; for obitus.
61 indicentur for judicentur. Lambeth.
62 quando for quod. Lambeth.