Statutes (not included by Baldock & Lisieux)
Colet and Wolsey on the reform of the status of residentiaries, 1518

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

W. Sparrow Simpson (editor)

Year published

1873

Supporting documents

Pages

Citation Show another format:

'Statutes (not included by Baldock & Lisieux): Colet and Wolsey on the reform of the status of residentiaries, 1518', Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londiniensis (1873), pp. 237-248. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=49144 Date accessed: 30 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

XII. Exhibita a Johanne Collet Decano, reverendissimo Patri et Domino Cardinali Eboracensi ac Apostolico Legato a latere, pro Reformatione Status Residenciariorum in Ecclesia Sancti Pauli, primo Septembris, Anno Domini 1518.
Cap. 1. De Decano et ejus Autoritate, ex antiquo Registro Ecclesiœ. Cap. 2. De Residentia Decani. Cap. 3. De Loco-tenente Decani. Cap. 4. De aliis quatuor Residentibus. Cap. 5. Residentia solum in Ecclesia S. Pauli. Cap. 6. De Officio Residenciariorum in Divino Cultu. Cap. 7. Quid Residentes in Choro. Cap. 8. In Dominicis et Festis Solemnioribus. Cap. 9. Ceremoniæ in Choro. Cap. 10. Vanæ Confabulationes in Choro. Cap. 11. Processiones. Cap. 12. Vagationes extra Chorum. Cap. 13. Pæna delinquentibus. Cap. 14. De Capitulis. Cap. 15. De Capitulis Sabbatalibus. Cap. 16. De re Domestica Residentiarii. Cap. 17. De Collatione Cantariarum. Cap. 18. De Collatione Beneficiorum. Cap. 19. De dupla collatione Decani. Cap. 20.Quæ absentia tollat Collationem. Cap. 21. Exiens Civitatem. Cap. 22. Controversia inter Residentes. Cap. 23. Controversia inter Decanum et Residentes. Cap. 24. De Officio Residentiariorum in Decanum. Cap. 25. Quotidiana distributio Residentibus. Cap. 26. Distributio quaternatim per Annum. Cap. 27. Pæna absentis Residentis. Cap. 28.Absens integro quarterio. Cap. 29. Portio Decani dupla. Cap. 30. Residentes nihil ultra portionem assignatam. Cap. 31. De aliis pecuniis quæ casu obveniunt. Cap. 32. De Pecunia Caparum, et Sigilli, et novæ Residentiæ. Cap. 33. Solutio Obituum, et ex panibus. Cap. 34. De Officiariis Ecclesiæ, qui tractabunt rem temporalem, et suis temporibus justum compotum reddant. Residentes non Officiarios. Cap. 35. De Generali Receptore. Cap. 36. Pecunia ad manus Decani, ut in cista reponatur. Cap. 37. Receptores in Civitate. Cap. 38. Provisio pro Reparationibus in Civitate. Cap. 39. De Camerario. Cap. 40. De Clerico et Custode Pistrini. Cap. 41. De Senescallo Curiarum. Cap. 42. De Auditore Compoti. Cap. 43. Visitatio Decani. Cap. 44. De Firmis non locandis Residentiariis. Cap. 45. De Silva et Bosco. Cap. 46. Annua Experientia. Cap. 47. De Dispensationibus. Footnotes

XII. Exhibita (fn. 1) a Johanne Collet Decano, reverendissimo Patri et Domino Cardinali Eboracensi ac Apostolico Legato a latere, (fn. 2) pro Reformatione Status Residenciariorum in Ecclesia Sancti Pauli, primo Septembris, Anno Domini 1518. (fn. 3)

Cap. 1. De Decano et ejus Autoritate, ex antiquo Registro Ecclesiœ.

Secundum antiqua Ecclesiæ Statuta Sancti Pauli, Decanus omnibus Canonicis, Presbyteris, Vicariis, ministris præest, autoritate et potestate ordinaria et immediata.

Is regimen habet animarum.

Huic est jurisdictio et correctio delinquentium quorumcunque in Ecclesia, et obstinatorum ac rebellium justa castigatio.

Is omnes causas ad Capitulum spectantes et audit, et consilio Capituli diffinit; et si qua fuerit ardua in quibus periculum Ecclesiæ imminere possit, et quando aliqua testanda sunt communi Sigillo, tunc Decanus non consilio solum Residenciariorum sed etiam assensu utatur.

Ei intranti et eunti per Chorum et Capitulum omnes assurgunt.

In Stallo suo dum sit, reverenter inclinent omnes, quocienscunque Chorum, vel in parte occidentale vel orientale ingrediuntur, vel egrediuntur.

Is primus sedet, primus loquitur, in omnibus primus est.

In processionibus solus et ultimus, in medio incedit.

In solemnioribus diebus ejus adventus ad Ecclesiam expectetur, si venire voluerit: et in Dominicis diebus cognoscatur voluntas ejus, si ad aspersionem aquæ venire voluerit, et si voluerit expectetur.

Is, absente Episcopo, dicit Confiteor in Choro: et Sacerdoti lecturo Evangelium dat benedictionem.

In Stallo suo stans thurificetur.

Item, lecturus Lectionem in stallo suo eam legat, puero librum ei ministranti.

Omnes Decano obediant, ac debitam ei reverentiam exhibeant in Choro et Capitulo, et omni alio loco.

Cap. 2. De Residentia Decani.

Decanus in primis in Ecclesia resideat secundum ordinationem Domini Warham Episcopi, qui in plena Visitatione sua ordinavit, ut Decanus sacerdos sit omnino et resideat, alioquin pro nullo Decano habeatur. (fn. 4) Quamobrem, ante omnia, pro bono statu Ecclesiæ Decanus ipse sit residens, et assidue curet Ecclesiam, ac in omnibus bonum exemplum ostendat. Diligat alios co-residentes secum ut fratres, et in Deo foveat eos ut filios, ac omni humanitate et benignitate eos tractet, ut magis amari ab eis quam timeri possit. Cum obstinatis et rebellibus, si qui fuerint ex Residentibus, sic agat loco et tempore, ut merita eorum exposcant; hoc est consilio fratrum, qui non sunt participes culpæ, duros et inobedientes castiget et corrigat.

Cap. 3. De Loco-tenente Decani.

Decano vero absente constituat locum ejus tenentem unum ex Residenciariis, quem judicaverit ipse magis idoneum, qui exercebit Decani potestatem quatenus ei commissam fuerit a Decano et non amplius. Si vero sic acciderit ut ipse quoque Commissarius absit ad tempus, tunc senior Residenciarius exerceat ejus commissionem donec Commissarius ille reversus fuerit.

Cap. 4. De aliis quatuor Residentibus.

Quia patrimonium S. Pauli exile est, et onera sunt multa et gravia, idcirco statuimus et ordinamus, ut sub Decano residente sint alii Residentes quatuor, et tantum quatuor, ex Canonicis ejusdem Ecclesiæ tales scilicet qui vitæ probitate, et morum honestate et prudentiæ laude excellentiores sunt.

Quum vero aliquis sese sua sponte obtulerit ad Residenciam, consideretur ratio vivendi sua, et sapientia, et honestas, et non admittatur ad residentiam ullo pacto, nisi virtus et probitas ejus responderit. Nam quum quatuor duntaxat sint Residentes, valde curandum est, ut hii boni viri et sapientes sint, ut paucitas numeri pondere et gravitate personarum recompensetur. Cautum est in antiquis Statutis etiam, ut volens residere corpore sanus sit.

Qui residere voluerit, veniat is ex antiquo more Ecclesiæ in propria persona sua ad Ecclesiam S. Pauli, in una quatuor Vigiliarum, vel Michaelis, vel Natalis, vel Paschæ, vel Joannis Baptistæ, et offerat se in Capitulo Decano, vel ejus locum tenenti, et Residentibus, et si in eum consenserit Decanus cum majori parte Residenciariorum admittatur ad Residenciam, prius posita coram Decano tune in eodem loco summa centum marcarum, secundum ordinationem (fn. 5) Martini Papæ: et eadem summa secundum formam quam tradidit idem Martinus in sua Bulla expendatur. Si vero nullus se obtulerit ad residentiam, tune invitetur aliquis et rogetur ex laudatioribus Canonicis, ut velit residere ad honorem Dei et Ecclesiæ. In quem vero consenserit Decanus cum majore parte Residenciariorum, is Residens habeatur. Invitatus et nolens residere, aliqua pœna pecuniaria multetur.

Cap. 5. Residentia solum in Ecclesia S. Pauli.

Residentes in Ecclesia S. Pauli, in nulla alia quacunque Ecclesia, sive Cathedrali sive colle giata, resideant, sed solum in Ecclesia S. Pauli suam Residentiam teneant, aliter autem facientes fructus omnes quos receperint ab Ecclesia restituant.

Item, nee serviant Officiarii alicui Domino, devincti in obsequio ejus, sed soli Domino Jesu et S. Paulo in Domo ejus serviant.

Cap. 6. De Officio Residenciariorum in Divino Cultu.

Quia vero Canonicæ Vitæ in Cathedralibus Ecclesiis, et eorum qui resideant in eis, est servire Deo, ac orare pro se et fundatoribus, ac benefactoribus suis; ideo ante omnia dent operam omnes Residentes, ut intersint divino officio omni die; saltem alicui uni Canonicæ horæ vel diei vel noctis, ex principalioribus scilicet horis quæ sunt in Ecclesia S. Pauli, Matutina cum Laudibus, Prima cum Preciosa, Alta Missa, Vespere cum Completorio, ut Deum colant et orent pro omnibus hominibus, maxime pro Domino Rege Fundatore nostro, et pro hiis quorum liberalitate et beneficiis in Ecclesia S. Pauli sustinentur.

Cap. 7. Quid Residentes in Choro.

Accedant Residentes ad Ecclesiam, non vaniter et pompatice, sed religiose et graviter, sicut decet professores Canonicæ Vitæ, magis studentes placere Deo in humilitate, quam in superbia seculo se ostentare. Ingrediantur autem Chorum omni die feriali in principio illius horæ Canonicæ cui volunt interesse, uni scilicet ex quatuor nominatis, et usque ad finem illius horæ in Choro permaneant. Benefacient quatuor Residentes si dispartierint inter se quatuor horas, et quisque eligat sibi unam cui voluerit interesse, ut sic semper aliquis unus Residens in Choro appareat.

Cap. 8. In Dominicis et Festis Solemnioribus.

In Dominicis vero diebus, ac majoribus et solemnioribus Festis, omnes Residentes dent operam ut præsentes sint in Ecclesia, et in universo divino officio illius diei intersint, ac extra propriam domum, maxime in principalibus Festis, non prandeant.

Ut, absente Episcopo, Decanus, si præsens fuerit, suppleat locum Episcopi in omni divino officio; ita, absente Decano, proximus Residens in Choro suppleat locum Decani in omni divino officio, et id exequatur loco Decani, quocienscunque contigerit Decanum abesse.

Cap. 9. Ceremoniæ in Choro.

Residentes ingressi Chorum ad Orientem, in ipso Chori medio, primum Deo reverenter, tum versi in Occidentem Decano inclinent. Item, ad Occidentem ingressi, in ipso Chori medio pariter faciant; deinde ad sua stalla accedant, inde non recessuri donec tota hora Canonica finiatur, nisi ob justam causam a Decano licentiam impetraverint, vel, eo absente, a seniore Residentiario. Recedentes etiam a Choro memores sint, se primum Deo reverenter, deinde Decanum salutare oportere.

Cap. 10. Vanæ Confabulationes in Choro.

In Choro dum sint, caveant ab omni vana confabulatione, cachinno, et risu, ac in stallis suis stent erecti, simplices et devoti; et aut orent, aut legant, aut psallant, memores se in conspectu Dei et Angelorum esse; et eorum facta aliis inferioribus ministris exemplum fore.

Jussi a suo superiore obire aliquod negotium in Choro ad divinum cultum pertinens, statim pareant et obediant. Item, si Decanus jusserit alicui Residenti, ut ei in solemni die assistat in Alta Missa, id facere non recuset.

Stationes, inclinationes, conversiones, prostrationes, et cæteros gestus dignos Choro et divino servitio, sicut tradiderunt Patres, eos sedulo observent.

Extranei Cantores non admittantur in Chorum ullo pacto, ut illic cum aliis canant, nisi supercilicio induti.

Cap. 11. Processiones.

In processionibus omnes ex Choro prodeant, ac procedentes dimissis in terram vultubus incedant, in quibus omnino caveant ne loquantur cum laicis, aut aliis quibuscunque extra processionem personis. Et si tales accesserint ad eos loquendi causa, eosdem repellant; nam indecorum et turpe est in solemni Processione, Deo spectante et hominibus, aliud agere Canonicos, quam quod ad Orationem et devotionem pertineat.

Cap. 12. Vagationes extra Chorum.

Tempore divini officii non vagentur ullo pacto extra Chorum sine habitu, maxime Festis solemnioribus, quod Apostasiæ est simile.

Cap. 13. Pæna delinquentibus.

In hiis omnibus supradictis, in Choro, quæ ad speciem et decus divini officii pertinent, qui deliquerit Residens, a Decano reprehendatur; si vero obstinatior fuerit, et bonis monitis non paruerit, tunc Decanus reliquos fratres, eos qui non sunt in pari culpa, consulat de justa castigatione peccantum, ut dignas pro meritis pœnas sentiant.

Cap. 14. De Capitulis.

Ad Capitulum vocati a Decano per ministrum ad hoc deputatum stipendio Ecclesiæ, qui in Civitate sunt, statim veniant, inde non decessuri, donec causa, propter quam venerint, fuerit deffinita. Absentes vero ubicunque locorum fuerint, si magnitudo et arduitas causæ expostulaverit, de qua tractetur, vocentur, decreta citatione, et scedula fixa in stallis suis; de qua a Vicariis suis, antiquo Ecclesiæ more, fiant certiores, sumptibus ipsius &c. citati.

In Capitulo dum sint, absit omnis clamor, rixa, contumelia, turba, deformitas; ac sobrie et quiete sedeant, ac re a Decano proposita, quisque ordine suam dicat sententiam.

Quod tandem Decano et majori ac saniori Residentium parti visum fuerit faciendum, id fiat, et pro firmo ratoque habeatur, ac e vestigio antequam decesserint, quod bono consensu concluserint, id a Scriba Capituli mactetur. (fn. 6)

Cap. 15. De Capitulis Sabbatalibus.

Omni Sabbato, vel Decanus, vel, eo absente, unus Residens, audiat defectus Chori in ea ebdomada, et delinquentes examinet, et errata corrigat.

Cap. 16. De re Domestica Residentiarii.

Residentes domum suam vicinam Ecclesiæ pro facultatibus teneant, cum honesta familia, et cum servis bene-moratis. Servi eorum non incedant in urbe habitu militari, accincti gladiis; sed sobrio cultu, togati, pacifici, sicut decet ministros Sacerdotis.

Mulieres non ingrediantur in domos suas, nec prandeant nec cœnent cum eis aliqua suspecta ratione; quod si acciderit, patiantur se admoneri et reprehendi a Decano, ac præterea corrigi si notorie et consuetudinarie familiaritatem aliquosque (fn. 7) suspectam cum mulieribus habuerint.

Ipse quoque Decanus in hiis omnibus exemplum honestatis et castimoniæ se exhibeat; ne volens tollere alienas festucas, ipse proprio in oculo trabes habeat; etiam ne volens curare alios, ipse audiat sibi dici, Medice, cura teipsum.

Cap. 17. De Collatione Cantariarum.

Cantariæ quæ sunt in collatione Decani et Capituli conferantur a Residentiariis, more antiquæ Ecclesiæ, secundum cursum Residentiæ eorum. Atque quando aliquis Residens nominaverit et præsentaverit aliquem idoneum ad quamcunque Cantariam, illo Capellano admisso et installato, intelligat Residens se non habere ultra quod agat cum illo Capellano, nec jure nominationis illius ad Cantariam debere uti eo pro suo Capellano, nec aliquod mandatum exercere in eum, scilicet, ut sibi in suis propriis negotiis serviat, sed sinere eum vivere secundum fundationem Cantariæ suæ et statuta Collegii divi Petri, obedientem Decano suo, et Capitulo.

Cap. 18. De Collatione Beneficiorum.

Item, cum vacaverint aliqua Beneficia ex collatione Decani et Capituli, ea conferant Residentes secundum cursum Residentiæ eorum.

Cap. 19. De dupla collatione Decani.

Decanus autem pro sua dignitate habebit hanc prærogativam, ut si Residens fuerit, tam in Beneficiis quam in Cantariis, tum in Civitate tum in patria, cum suus advenerit cursus conferendi duas simul Cantarias, et duo Beneficia simul, unum post aliud conferat.

Cap. 20.Quæ absentia tollat Collationem.

Cum abfuerit aliquis Residens, etiamsi Decanus fuerit, per unum integrum quarterium, et in Choro non apparuerit, careat omni potestate conferendi quippiam, vel in Cantariis, vel in Beneficiis, quæ vacaverint in illo quarterio, nisi abfuerit vel ægrotus, vel in negotiis Ecclesiæ occupatus, quod constet ex Actibus. Et ea etiam potestate conferendi privetur omnino, donec resumpserit Residentiam suam, veteri Ecclesiæ more, in propria persona in Capitulo, et denuo residere protestatus fuerit ex antiquo more in aliqua quatuor Vigiliarum, sine ulteriore sumptu Centum marcarum, quibus semel solutus, non est deinde cur iterum solvatur.

Cap. 21. Exiens Civitatem.

Residens aliquis volens exire Civitatem, quacunque de causa, antea petat et obtineat licentiam a Decano, si præsens fuerit; si absens fuerit, a suo deputato et locum ejus tenente. Is fuit antiquus Ecclesiæ mos.

Item, si diutius abfuerit, reversus revisat Decanum, intellecturus si quid emerserit eo absente quod sua intersit cognoscere. Decanus etiam licentiam concessurus alicui Residenti ut absit, habeat rationem magnorum et solennium festorum, ne in talibus sinat quemquam abesse, nisi magna cogente necessitate. Item si concedat eis absentias, ut non omnes simul absint, sed ad minus duo Residentes ex quatuor in Ecclesia commaneant.

Cap. 22. Controversia inter Residentes.

Si fuerit controversia inter Residentes, unius adversus alium, eam diffiniat cum bona deliberatione et determinet Decanus.

Cap. 23. Controversia inter Decanum et Residentes.

Si fuerit controversia inter Decanum et Residentes, vel unum, vel plures, vel omnes, tunc audiat et diffiniat causam Ecclesiæ S. Pauli Episcopus, vocatis ad se alicubus ex Canonicis, vel ex dignitatibus, quos negotium nihil tangit.

Cap. 24. De Officio Residentiariorum in Decanum.

Residentes omnes Decanum suum diligant, et ei obediant, ac vocati ab eo, vel in Ecclesia vel domum suam, vel ad alium quemcunque idoneum locum, pro causis Ecclesiæ venire non recusent; et quod præceperit pro utilitate et honore Ecclesiæ faciendum, faciant sedulo et exequantur: nam ubi non est ordo aliquis, nec inferiorum suo superiori obedientai, ibi necesse est ut seqatur horrenda confusio.

Cap. 25. Quotidiana distributio Residentibus.

Singulo cuique Residenti qui interfuerit uni quatuor principalium horarum, et in habitu in Choro præsens fuerit a principio usque ad finem, videlicet, Matutinis a principio usque ad finem, vel Primæ et Preciosæ (fn. 8) in Capitulo a principio usque ad finem, vel Summæ Missæ a principio usque ad finem, vel Vesperis et Completorio a principio usque ad finem, dabuntur per manus Camerarii pro sua quotidiana distributione eo die quo sic interfuerit, denarii tresdecem: et hæc distributio fiat, et solvatur præsentibus vel dietim, vel septimanatim, singulo quoque sabbato.

Et eo die quo non interfuerit, nec præsens fuerit in Choro in habitu suo, modo supradicto, carebit illa distributione denariorum tresdecem: et tunc illi tresdecem denarii distribuentur reliquis Residentibus, qui eo die in Choro in habitu præsentes fuerint, excepto quod unus denarius ex tresdecem ejus erit qui notaverit absentes totiens quotiens. Quare Residentes diligenter notent eos qui abfuerint, agnoscentes quod detrahitur absentibus juste id ad eos qui præsentes sunt pertinere.

In Festis vero S. Pauli Residens præsens divino officio, ultra tresdecem denarios accipiet v d. Ita tota quotidiana distributio pro diurna præsentia per totum annum Residenti cuique ex quatuor est xxl.

Cap. 26. Distributio quaternatim per Annum.

Præterea singulo cuique Residenti qui præsens fuerit, et domum suam tenuerit, et uni horæ diei adfuerit in quarterio a Michaele ad Nativitatem per duos menses continuos, ultra quotidianam distributionem tresdecem denariorum dabitur ei in fine anni, facto computo, v l.

Item, ad eundem modum in quarterio a Nativitate ad Pascha v l. Item, ad eundem modum in quarterio a Paschate ad Joh. Baptistam v l.

In quarterio vero quod est inter Joannem Baptistam et Michaelem, si præsens fuerit per tres septimanas, et domum tenuerit et Chorum sequatur, videlicet, duabus septimanis proxime sequentibus Festum Joh. Baptistæ, ut possit interesse solemnitati S. Pauli, et una septimana immediate antecedente Festum Michaelis, tunc ei dabitur pro hoc etiam quarterio v l.

Item, hæc quaternalis distributio alicui uni Residenti ex quatuor, si præsens fuerit per duos menses continuos in quarterio, erit in anno xx l.

Cap. 27. Pæna absentis Residentis.

Si autem in aliquo quarterio non fuerit præsens ad modum prædictum, tunc carebit portione ei debita pro illo quarterio; et ea portio tota reponatur in Thesauro Ecclesiæ, ad usus Ecclesiæ necessarios. Nihilominus tamen, quocienscunque fuerit præsens uni horæ diei, distributione sua tresdecem denariorum non fraudabitur.

Cap. 28.Absens integro quarterio.

Si fuerit absens per unum integrum quarterium, hoc est, si in Choro in habitu per totum quarterium non apparuerit, pro non Residente habeatur, donec in Capitulo ex antiquo Ecclesiæ more, nova protestatione, ipse in propria persona, in una quatuor Vigiliarum residentiam suam resumpserit: quæ resumptio fiet totiens quotiens sine ulteriore solutione centum marcarum, nisi pro duxerit suam absentiam ultra unum integrum annum, quod si fecerit omnino pro nullo Residente habeatur, nec iterum resumet, nisi iterum soluta summa centum marcarum, quam si solvere voluerit, admittatur denuo ante alium ad Residentiam: si vero noluerit, tunc sit potestas cuique Canonico, modo sit idoneus, ingredi Residentiam loco ejus absentis ab eodem summa centum marcarum persoluta.

Verum quod diximus modo de istis absentiis, volumus omnino ut observetur, nisi absentia Residentis fuerit vel causa morbi et ægritudinis cognitæ et approbatæ per Decanum et Capitulum, vel propter occupationes Ecclesiæ, in quibus est ex commissione Decani et Capituli, et id quoque evidenter extet in Actibus.

Cap. 29. Portio Decani dupla.

Decani autem Residentis portio in omnibus duplabitur. Ille præsens uni horæ diei a principio usque ad finem, accipiet eo die ii s. ii d. Item, ille præsens duobus mensibus continuis in quarterio, accipiet duplum ejus quod alius Residens accipiet. Et hac dupla portione non fraudabitur, si præsens fuerit et residerit, nisi infirmitas eum aut Ecclesiæ manifesta negotia excusaverint: in quibus, quia pro suo officio Decanatus (fn. 9) erit multum occupatus, oneranda est ejus conscientia, ut non se subtrahat a Choro et Capitulis, et a quoquo alio quod ad divinum officium pertinet, nisi justa eum cogat necessitas, nec se excuset fraudulenter in aliquo, sed ut est primus loco et dignitate in Ecclesia sub Episcopo, ita sit primus in omni bono exemplo, ut quod ab aliis velit fieri, hoc agat imprimis ipse, et præbeat se in omnibus formam quam alii Residentes imitentur.

Hæc ordinatio de Decano capiat effectum post Decanum modernum: modernus vero Decanus gaudeat hiis quæ modo possidet sibi pro suis meritis concessa, (fn. 10) pacifice, sine omni disturbatione. Decano autem absente ubi causa absentiæ ejus nec morbus, nec Ecclesiæ occupatio est, cotidiana ejus distributio partiarum (fn. 11) inter cos qui Residentes sunt. Ipse quoque Decanus præsens particeps eorum portionis absentium in omni quotidiana distributione. Distributio vero illa quam novimus quaternalem juste detracta a Decano absente in Ecclesiæ Thesauro reponatur: notum vero Decani diurna absentia accipi ex ejus portione Decani . . . . . . distribuenda Residenti præsenti ii d. toties quoties.

Cap. 30. Residentes nihil ultra portionem assignatam.

Ultra hanc portionem supra diffinitam, Decanus et Residentes nihil omnino accipiant, exceptis Pitanciis et Obitibus quibus præsentes sunt, nec illam quoque portionem aliter aut alio modo accipiant quam est supra traditum; quod si fecerint, cogantur ad restitutionem, et præterea pro delicto pæna esto.

Cap. 31. De aliis pecuniis quæ casu obveniunt.

Pecunia ex Finibus, pecunia ex Perquisitis Curiarum, pecunia ex legatis Testamentorum, pecunia ex Sepulturis, pecunia ex Venditione bosci et silvæ, et quæcunque alia Pecunia casualis undicunque eliciatur, nullo pacto dividatur Residentibus, sed ad necessarios Ecclesiæ usus in Thesauro Ecclesiæ reponatur.

Cap. 32. De Pecunia Caparum, et Sigilli, et novæ Residentiæ.

Pecunia autem ex Capis, juxta ordinationem (fn. 12) Thomæ Kempe, Episcopi, in emendis Capis exponatur. Pecunia ex Sigillo, ut consuevit fieri a Sacrista, in reficiendis vestimentis exponatur. Pecunia ex prima Residentia juxta Bullam (fn. 13) Martini; pars videlicet, ca quæ pertinet ad Decanum et Capitulum, in ornamentis et apparamentis in Ecclesia, secundum tenorem Bullæ exponatur.

Cap. 33. Solutio Obituum, et ex panibus.

Pecuniam ex Obitibus, et pecuniam ex panibus suam cuique portionem omni anno persolvant Residentes, ante Festum Nativitatis Domini: quod si non fecerint, pœna esto.

Cap. 34. De Officiariis Ecclesiæ, qui tractabunt rem temporalem, et suis temporibus justum compotum reddant. Residentes non Officiarios.

Imprimis volumus et statuimus ut nullus ex Residentibus in re temporali Ecclesiæ sit aliquis Officiarius, nec Receptor Generalis, nec Camerarius, nec Pistrini Custos et Clericus, ne tali officio ejus debitum obsequium et servicium Deo in Choro impediatur; et ratione talis officii, necessaria ejus præsentia ad alias Ecclesiæ causas subtrahatur, quod in tanta Residentium paucitate erit turpe et dedecorosum.

Cap. 35. De Generali Receptore.

Sed Generalis Receptor omnium quæ Ecclesiæ sunt, sit unus ex habitu, vel alia honesta persona, quam Decanus et Capitulum designaverit, secundum ordinationem domini Warham, (fn. 14) et post eum domini Fytz-Jamis moderni Episcopi, talis, scilicet, persona cui Decanus præcipere poterit, et qui Decano et Capitulo obedire voluerit; qui etiam cogatur ad suum justum computum servus obediens, non dominus reluctans.

Cap. 36. Pecunia ad manus Decani, ut in cista reponatur.

Is Generalis Receptor omnia recipiet a particularibus Receptoribus, et in patria, et in civitate, atque pro omnibus respondebit et computum reddet Quod vero receperit singulo quoque quarterio, in fine quarterii afferet fideliter ad manus Decani, vel eo absente ad ejus deputatum: Decanus autem vel deputatus traditam pecuniam accipiet per Indenturam, et acceptam statim infra tres dies, accitis clavium custodibus, in cista trium clavium reponat: sic enim ordinavit dominus Warham Episcopus (fn. 15) in Visitatione.

Ex illa deinde Cista quotienscunque causa et necessitas expostulaverit, Decanus, vel ejus deputatus, in præsentia Custodum clavium, extrahet pecuniam, præsente etiam Scriba Capituli, qui mactet (fn. 16) quando et quanta, et qua de causa extracta est pecunia, et cujus manibus traditur exponenda. Is Generalis Receptor superintendet omnibus reparationibus in patria; annuum cjus stipendium erunt libræ viginti.

Cap. 37. Receptores in Civitate.

Sub Generali Receptore erunt in Civitate Receptores particulares omnium reddituum tenementorum in urbe; et hii quicquid receperint quaternatim afferent ad manus Generalis Receptoris, qui in fine anni pro universo recepto, in urbe et in patria, computabit. Hii particulares Receptores superintendant reparationibus in Civitate, quisque in collecta sua: stipendia erunt eis annua ab antiquo consueta.

Cap. 38. Provisio pro Reparationibus in Civitate.

Statim post Octavas Epiphaniæ, die feriali immediate sequenti dictas octo, assignet Decanus aliquem qui una cum Fabris Lignariis et aliis idoneis operariis visitet omnes domos et tenementa in Civitate, et in scriptis referat Decano, vel eo absente seniori Residentiario, omnes defectus et ruinas earum ante festum Purificationis proxime sequentis, ut de reædificationibus et reparationibus providere possit, utque quod factum videbitur necessarium æstate sequenti mandato Decani et Capituli fiat.

Cap. 39. De Camerario.

Camerarius Ecclesiæ is qui procurabit omnia necessaria divino officio, et pensiones colliget, et debita stipendia suis temporibus solvet. Eligatur unus ex habitu ex antiquo more Ecclesiæ, qui in fine cujusque quarterii reddat rationem et recepti et expensi in scriptis in Capitulo, vel Decano, vel seniori Residentiario; qui computus remaneat in Capsula in domo Capitulari usque ad finem anni, ut tunc totius plena reddatur ratio, et sit pro suo labore stipendium Camerario consuetum, quod est decem marcæ. Item, toga xv s. Item, pastiones ix s. vi d. Summa (fn. 17) vii l. xvii s iiij. d.

Cap. 40. De Clerico et Custode Pistrini.

Clericus et Custos Pistrini sit etiam unus ex habitu, ut consuevit fieri semper ante Residentes qui nunc sunt. Is recipiet frumentum a firmariis purum et sanum et suave; item farinam et frumentum necessarium comparabit, et officio Pistrini diligenter superintendet, ac omni septimana cum Pistore de panibus furnitis computet. Pecuniam pro Capis quam acceperit a novis Canonicis, manibus Sacristæ tradet. Quaternatim fidelem suum compotum reddat in Capitulo, et in fine anni totius rationem tradet Auditori. Stipendiarium (fn. 18) ejus erit consuetum vij l. v s., cum panibus septem in ebdomada, precii xxiij s. iv d.

Cap. 41. De Senescallo Curiarum.

Sit Senescallus unus qui semel in anno, una cum Generali Receptore, pertranseat universum Pauli patrimonium, et Curias teneat: rotulos Curiarum vel earum exempla ad Cameram Ecclesiæ in fine anni referat a Camerario custodiendos.

Cap. 42. De Auditore Compoti.

Auditor Computi incipiat auditum suum statim post festum S. Michaelis, et diligenter et fideliter et indifferenter audiat computum omnium ministrorum, prius acceptis juramentis eorum qui computum reddent, quæcunque personæ sint, etiamsi Canonici Residentes sint qui habent unde rationem reddant; et eum Compotum completum et perfectum tradant in Capitulo Decano et Residentibus ante festum Nativitatis Domini proxime sequentis, ut in archivis Ecclesiæ reponatur.

Cap. 43. Visitatio Decani.

Decanus per se, cum honesta familia, Ecclesiæ sumptibus et expensis, vel alias impeditus per suum Commissarium, unum Canonicum Residentem, quem assignaverit, visitet ad minus omni tertio anno omnia maneria in patria et domos in Civitate, ut quomodo sustineatur patrimonium S. Pauli cognoscat, et de defectibus provideat.

Cap. 44. De Firmis non locandis Residentiariis.

Nihil ex Maneriis in patria locetur alicui Residentiario ad firmam ullo pacto, ne ob aliquas causas detractet solutionem, neve reluctetur forsan et noluerit cogi ad justum computum. Præterea ne sint desidiæ inter fratres propter firmas. Item, ne Decanus et Capitulum cogatur vocare in jus proprios fratres Residentes.

Cap. 45. De Silva et Bosco.

Silva, Boscus, Meremium, qui quondam thezaurus Ecclesiæ dicebatur, nutriatur et foveatur plus solito; nec quisquam ejus donetur, nec vendatur, nisi magna cogente necessitate, et tunc quoque consilio et consensu Decani et Capituli missis antea, qui videant et assignent idoneo tempore quid vendatur. Si quando fuerit prostratum Boscum pro focalibus in domo Residentiariorum, in participatione illius Bosci sit Decani Residentis, ut in omnibus aliis, portio dupla.

Cap. 46. Annua Experientia.

Observationem omnium Statutorum et Ordinationum prædictarum volumus incipere in festo Michaelis proximo sequenti, et sic deinceps ad unum integrum annum durare, ut interea experientia docti, quid addi, quidve minui debeat, intelligere possimus. In fine anni examinaturi quam bene et fœliciter hæ nostræ Constitutiones processerunt, pollicentes, si bene, tunc nos confirmaturos eas, transgressoribus justis pœnis additis, ad perpetuos annos duraturas: si vero fuerit causa in fine anni commutandi quippiam in melius, promittimus tum commutanda omnia nos commutaturos, et omnes defectus, quos usu et experientia discemus, suppleturos.

Cap. 47. De Dispensationibus.

(Adhuc ex præfato cartaceo Registro.)

Quia Dispensationes sunt (ut vocant Juris-periti) Legis et Statutorum planæ vulnerationes, iccirco ordinamus et statuimus, ut in hiis nostris Statutis, aut aliqua parte earum, (fn. 19) neque liceat ullo in tempore Decano et Capitulo, aut eo absente, qui locum ejus tenet, dispensare, et eadem aliquo pacto relaxare sine consensu nostro, dum vivimus, et post nos sine consensu domini Papæ, cujus auctoritate hæc ordinavimus ejus Legatus a latere; (fn. 20) ac etiam domini Regis Fundatoris Ecclesiæ, et domini Episcopi London. Et statuimus, ut multum minus liceat Capitulo Residentiariorum sine capite suo Decano, et sine prædicta etiam auctoritate, in hiis statutis, aut in aliqua eorum parte dispensare; quoniam ex talibus dispensationibus frequentatis a Residentiariis una convenientibus inter se superioribus temporibus, enervatæ et dissolutæ sunt Leges et Statuta Ecclesiæ S. Pauli; et tales iniquæ dispensationes a Residentibus pro legibus fuerunt habitæ; ex quibus, si non adhibitum fuisset remedium in tempore, omnino Ecclesiæ secuta esset subversio.

Footnotes

1 This section is reprinted from Dugdale's S. Paul's, Appendix, Art. xlii. pp. 360–367, where it is said to be taken "Ex cartaceo Registro penes præfati Decani et Capituli Ecclesiæ Cathedralis Sancti Pauli, London." I have numbered the chapters for convenience of reference. A diligent search at the British Museum, at Cambridge and Oxford, at Heralds' College, Sion College, and elsewhere, has failed to discover the original MS.
2 Cardinal Wolsey.
3 It will be observed that this document is dated but twelve months before Dean Colet's death: he died in the following year, 16 September, 1519.
4 See the Statutes of Bishop Warham, supra, pp. 210, 211.
5 See the Decretum Martini Pontificis Romani, printed supra, pp. 200–202.
6 Mactetur: so Dugdale; possibly for inactetur, "enter on the acts."
7 aliquosque: so Dugdale; perhaps for aliquousque.
8 Pretiosa. Versiculus, qui ad horam Canonicam quam Primam vocamus dicitur. Ducange.
The Rubric in the present Roman Breviary reads thus:—
Deinde in Choro legitur Martyrologium. Et quando dicenda est Prima de beata Maria præponitur Lectioni Martyrologium. Postea Hebdomadarius dicit.
V. Pretiosa in conspectu Domini
R Mors sanctorum Ejus.
9 Decanatus: so Dugdale; possibly for Decanus.
10 We may fairly assume that these words were introduced by Cardinal Wolsey.
11 Partiarum: so Dugdale; probably for partiatur.
12 The Statute of Bishop Kempe, Pro Capis emendis, is printed in the present volume, supra, p. 204.
13 The Decree of Pope Martin V., De expensis Residentiariorum, will be found supra, p. 200.
14 The Statutes of Bishop Warham will be found at pp. 206–213, and the Statute of Bishop FitzJames, at pp. 213, 214, supra.
15 See the last note.
16 Mactet: so Dugdale; probably for inactet.
17 So Dugdale; but the total is really £7 17s. 10d.
18 For stipendium.
19 Sic in Dugdale.
20 Hence it would appear that this last section was added by Cardinal Wolsey himself.