XIII. Statuta quædam Decani et Capituli London facta per Dominum Thomam, Cardinalem, Eboracensem
Archiepiscopum, ex consensu Decani et Capituli, per decretum sine arbitramento. (fn. 1)
Thomas, (fn. 2) miseratione Divina Eboracensis Archiepiscopus, Angliæ Primas, ipsius regni Angliæ
Cancellarius, universis, etc., salutem, etc. Cum utique Ecclesia Cathedralis divi Pauli London
oneribus ordinariis, ære quoque alieno multo aggravari inventa est, nullos etiam ex se habens in
ærario publico provisione thesauros; nec dotes, facultates, aut patrimonia sufficiunt ad numerosam
Residentiariorum multitudinem ultra sustentandam; ne Ecclesia ipsa excessiva Residentiariorum
multitudine ultra et supra dotes, facultates, et patrimonia sua imposterum aggravetur, volumus,
ordinamus, et de expresso consensu dictorum Decani et Capituli statuimus; Primum, quod nulla
deinceps in prælibata aliqua de ipsa incipienda fieret, (fn. 3) priusquam Ecclesia ipsa omni ære alieno,
quo tam dicto Decano et Residentiariis modernis præfatis, quam aliis universis multum jam
gravatur, penitus et ante omnia plene et clare fuerit exonerata. Proviso semper, quia patrimonium S. Pauli exile est, et onera multa et gravia, quod ipsa Ecclesia ultra numerum quaternarium
Residentiariorum cum eorum Decano simul et semel non oneretur aut aggravetur. Canonicorum
Præbendariorum in dicta Ecclesia residere volentium senior, non ætate aut dignitate sed in
ipsa Ecclesia senior Præbendatus primum incipiat protestari de residentia, et sic ordinatim, si
plures sint.
Cum aliquis sese sponte ad Residentiam obtulerit, dummodo annum integrum et dies tres post
installationem suam compleverit, considerentur non admissionis seu installationis personalis seu
prioritas aut posterioritas, sed status et gradus scientiæ, et doctrinæ suæ dignitas, vitæ probitas
cum morum gravitate et honestate ac prudentiæ suæ laude, corporis habilitate et incolumitate, ac
honesta et necessaria patrimonii et aliorum sufficientia, etiam ratio sui adventus, an sit ex affectatione magis lucri proprii quam Jesu Christi et divi Pauli; et an hujusmodi affectata residentia
de jure excuset, quæ propria conscientia de facto semper incuset: et an in aliqua alia Ecclesia,
sive Cathedrali, sive Collegiata, seu Hospitale resideat seu residere teneatur: ac an sit Officiarius,
cuique domino detentus in obsequio ejus, quo residentiam bonam et laudabilem juxta Statutorum
exigentiam oportunam et necessariam vere perficere et perimplere non valeat aut posset, quos
omnino repelli volumus; ut residere volentes solum in hac Ecclesia S. Pauli suam residentiam
teneant et faciant, et non alibi, et habeant infra diocesim London patrimonium Christi curatum,
aut spiritualem interpretationem sermonum et doctrinæ Catholicæ, ut theologiis, (fn. 4) quo populo sibi
commisso aliisque infra diocesim et huic Ecclesiæ in exonerationem conscientiæ suæ Verbis Gratiæ
diligentius et promptius ministret et inserviat, ut longe in hoc dignior et idoneor præ aliis scilicet
sic non habentibus, si cætera concurrant, omnino præferant: qui vero lucrum proprium magis
quam animarum salutem aut Jesum Christum et divum Paulum affectant et sitiunt, indigni cum
Juda semper repellantur.