Statutes (not included by Baldock & Lisieux)
Statutes of Cardinal Wolsey (2)

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

W. Sparrow Simpson (editor)

Year published

1873

Supporting documents

Pages

Citation Show another format:

'Statutes (not included by Baldock & Lisieux): Statutes of Cardinal Wolsey (2)', Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londiniensis (1873), pp. 249-263. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=49146 Date accessed: 28 November 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

XIV. Statuta Decani et Capituli Ecclesiæ Cathedralis Sancti Pauli London facta per Dominum Thomam, Cardinalem, Eboracensem Archiepiscopum, et Regni Angliæ Cancellarium, ex consensu Decani et Capituli, per decretum sive Arbitramentum. (fn. 1)

Thomas, miseratione Divina titulo Sanctæ Ceciliæ Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Presbyter Cardinalis, Eboracensis Archiepiscopus, Angliæ Primas, ipsiusque Regni Angliæ Cancellarius, et Apostolicæ Sedis etiam de Latere Legatus, Universis et Singulis quos infrascriptum tangat negotium seu tangere possit quomodolibet in futurum, Salutem in Domino sempiternam et ad futuram rei memoriam.

Sedis Apostolicæ, piæ Matris, Legatus, de statu Personarum Ecclesiasticarum attente recogitans, ad ea libenter intendit, per quæ orta nonnunquam inter Personas dictas jurgia et litigia votivæ pacis sedentur obtentu, et ut ea, quæ propterea alias rite processerunt, firma perpetuo et illibata persistant, sui ministerii partes benigne impertitur. Cum itaque orta alias inter dilectos filios Johannem Collet, nunc Decanum dictæ Ecclesiæ Cathedralis Divi Pauli London ex parte una, et Willielmum Harrington, Johannem Smyth, Johannem Downam et Thomam Sewell quatuor Canonicos Residentiarios ejusdem Ecclesiæ dudum novellos, nunc vero Stagiarios nuncupatos, ex parte altera, super Residentiis inchoandis, protestationibusque de hujusmodi Residentia faciendis, modo et forma residendi et inserviendi Deo, Beneficiorum collationibus, officiorum exercitiis, hospitiorum seu domorum Canonicalium de communia dictæ Ecclesiæ adoptionibus, Residentiarum suarum portionibus de ipsa communia Ecclesiæ contingentibus, solutionumque hujusmodi portionum temporibus, proficuis curialibus cum lætis (fn. 2) ac emolumentis aliisque proficuis casualibus quibuscunque, ut de oblationibus, hominum devotionibus, legationibus, sepulturis et sigillationibus; ac de boscis, nemoribus et silvis, provenientibus, participandis, et distribuendis, ad ipsos respective pertinentibus, statutis etiam et ordinationibus eadem concernentibus, necnon declaratione, interpretatione et ordinatione eorundem; ære quoque alieno ipsis Residentiariis juste resolvendo et restituendo, tam de et pro diversis denariorum summis per ipsos ad usum dictæ Ecclesiæ ad 160 libras inter eosdem prius præstitis, quam de et pro aliis cunctis arreragiis eisdem debitis ac per nos approbatis et confirmatis; ac de portionibus suis cuilibet eorum ad 40 libras per annum ob Residentiarum suarum merita prius eis assignatis, postea tamen ad quinque annos continuos et dimidium, ex eorundem consensu, ad usum necessarium dictæ Ecclesiæ (ut via mutui resolvendi) reservatis et retentis ad 880 libras inter eosdemnovellos Stagiarios, prout in eorum aggravaminibus declaratur aliisque tunc expressis materia quæstionis: Idem Decanus et Canonici nomine et authoritate Decani et Capituli affectantes quæstionem hujusmodi, in declinationem litis et expensarum, celeri terminatione finiri, se judicio et ordinationi nostris quoad præmissa (non virtute nostræ Legationis, sed per compromissum, nedum pro seipsis, verum etiam suis successoribus in perpetuum,) summiserunt, prout in literis summissionis hujusmodi eorum communi sigillo Capitulariter munitis plenius noscitur contineri. Nos igitur, qui sollicitamur curis continuis, et assidua meditatione urgemur, ut præcreditum nobis officium subditorum commodis (in quorum prosperitate utique prosperamur jugi), quantum nobis ex Alto conceditur, solicitudinis studio intendamus, intellectis primitus querelis dictarum partium et gravaminibus mutuis, objectionibus, responsis, declarationibus et petitionibus eorundem coram nobis in scriptis suis productis et exhibitis; ipsorumque Decani et Canonicorum super hæc instantia non modica requisiti, ambiguitatem et incertitudinem præmissorum eis, ut asseritur, dispendium non modicum afferentum, tollere, ac quæ de statutis ipsis teneri, quæve deberent imposterum refutari et abrogari difficilia solvere et elucidare, ac Constitutiones et Ordinationes novas, quæstionibus et negotiis imminentibus, ac etiam utilitati et quieti suis successorumque suorum et dictæ Ecclesiæ consonas promulgare, finemque liti et controversiæ suis in hac parte imponere, scandala etiam ab ipsis removere, et quas humana natura, novas semper deproperans edere formas, lites quotidie invenire conatur, nunc antiquorum declaratione, nunc vero novorum editione Statutorum, pro viribus reprimere affectantes, ad honorem Summæ et Individuæ Trinitatis, et Divi Apostoli sui Pauli, Divinique cultus augmentum, de dictorum Decani et Capituli communi assensu, propterque consensum expressum ex concordia, Statuimus et Ordinavimus, ac per diversa Capita, Titulos, et Capitula, prout infra, interpretando, statuendo et ordinando declaramus, et declarando statuimus, prout sequitur.

Cap. 1. Statuta et Ordinationes Domini Thomæ Episcopi Eboracensis Residentiam concernentia.

Cum utique Ecclesia præfata oneribus ordinariis, ære quoque alieno multo aggravari inventa est, nullos etiam ex se habens in ærario publico ex provisione thesauros, nec dotes, facultates aut patrimonia sufficientia ad numerosam Residentium multitudinem debite et decenter sustentanda; et quum Decanus dictæ Ecclesiæ, et de jure communi et speciali ordinatione jurata, præcipue Domini Willielmi Warham nuper ejusdem Ecclesiæ Episcopi in sua visitatione ordinaria in et super appropriatione et ditione Manerii de Sutton ad Decanatum dictæ Ecclesiæ ob Residentiam Decanalem tantum infra primum confirmationis suæ annum realiter inchoandum, per ipsum Episcopum sic et non aliter, nec alio modo facta, personaliter et realiter sub pœna ibidem injuncta residere teneatur; (Quam ordinationem factam ad Residentiam in omnibus approbamus) ne cum caput abesset, quod cæteris membris imperaret, excessus et ministrorum delicta excrescant, et ne tanta et prima post Episcopatum in ipsa Ecclesia Dignitas illa Decanalis cum Canonicatu et Præbenda in eadem Ecclesia, aliave persona inferior ad aliquos Canonicatum et Præbendam jam recepta et installata, aut imposterum recipienda et installanda ad Residentiam in ipsa Ecclesia, vitæ probitate, morum honestate et prudentiæ et doctrinæ laude excellentior digniorque, minus digno aut forsan indigno in dedecus et scandalum Ecclesiæ cedere videretur, aut Ecclesia ipsa excessiva residentium multitudine ultra et supra dotes, facultates et patrimonia sua imposterum aggravetur: Volumus, Ordinamus, et, de expresso consensu dictorum Decani et Capituli, Statuimus.

Cap. 2. De Exoneratione Ecclesiæ ab ære alieno, et dignioribus ad futuram Residentiam præferendis, cum provisione pro Residentia Decani, et de numero Residentium.

Primum, quod nulla deinceps in præfata Ecclesia Residentia incipietur, aut protestatio aliqua de ipsa incipienda fieret, priusquam Ecclesia ipsa omni ære alieno, quo tam dicto Decano et Residentiariis modernis præfatis, quam aliis universis multum jam gravatur, penitus et ante omnia plene et clare fuerit exonerata; et ne ulterior tanti æris alieni, ut supra, reservatio, et a præfatis Residentiariis retentio, tam diuturnaque solutionis expectatio et dilatio (dictæ Ecclesiæ scandalo) ipsis quoque Residentibus Stagiariis et aliis, et cuilibet illorum injuriosa subtractio, ac violenta (in eorundem etiam amplius dispendium) penitus ablatio, immo verius exspoliatio judicaretur; videlicet, de 40 libris singulis ipsorum quatuor debitis pro tantis denariorum summis per unumquemque illorum ad usus dictæ Ecclesiæ in primis officiorum exercitiis suis, anno videlicet Regni Regis Henrici Octavi decimo via mutui præstitis et accommodatis, ac in manus tune Receptoris Ecclesiæ expositis et liberatis ad 160 libras inter ipsos Residentiarios; et 220 libras de tantis arreragiis, cuilibet etiam eorum quatuor Residentiariorum debitas, ut de portione sua de communia Ecclesiæ debita a Festo Paschæ anno Regis dicti quinto ad Festum Michaelis Archangeli anno ejusdem Regis undecimo, pro quinque annis integris et dimidio, ad 40 libras per annum scilicet cuilibet eorum ob meritum Residentiæ suæ per dictos Decanum et Capitulum prius assignata et concessa, postea tamen per eundem Decanum per idem tempus quinque annorum et dimidii ad antiqua Ecclesiæ debita ac reparationes et alia onera necessaria et urgentia perinde solvenda et supportanda totaliter reservata, et in hune diem (absque resolutione) retenta, ut per declarationem Auditoris scilicet nobis inde factam ad 880 libras inter eosdem Residentiarios, prout in suis gravaminibus et declarationibus inter alia continetur et approbatur ac proinde nobis conqueritur: Volumus et hac ordinatione nosta, in et de speciali declarantia et de expresso et spontaneo præfati Decani consensu statuimus, quatenus ipsis quatuor Residentariis Stagiariis et eorum singulis, tam dictarum 40 librarum, quam 880 librarum summæ ex nostro decreto de jure eisdem vere debitæ, plenarie et juste eisdem restituantur et resolvantur de redditibus, proficuis, et proventibus maneriorum et firmarum ad communiam dictæ Ecclesiæ spectantium; præcipue firmarum (fn. 3) de Sandon et Sutton cum pertinentiis (ne alias portio Residentium perinde diminuatur,) quam primum ac prout hujusmodi maneria de Sandon et Sutton aut alterum eorum per promotionem, aut non-residentiam, aut decessum dicti Decani moderni, juxta ordinationes dicti Domini Warham et Domini Richardi Fitz-James, nuper dictæ Ecclesiæ Episcoporum, ad communiam Ecclesiæ pervenerint, aut alterum eorum pervenerit; videlicet, unicuique eorum portio sua integra de dictarum portionum suarum arreragiis de et pro aliis annis singulis eis et eorum cuilibet juxta eorundem bene merita contingentes, antequam in dicta Ecclesia aliqua inciperetur Residentia nova, aut protestatio fieret de hujusmodi Residentia inchoanda, nisi de communi consensu dictarum partium aliorumque in futurum residere voloentium, pro hujusmodi debitis supradictis vere et integre semper persolvendis, aliter inde conventum fuerit. Cum igitur aliquis sese sua sponte ad Residentiam obtulerit, consideretur non admissionis seu installationis personalis seu primæ prioritas aut posterioritas, dum annum integrum et dies tres post installationem suam compleverit, sed status et modus scientiæ, et doctrinæ suæ dignitas, vitæ probitas cum morum gravitate et honestate ac prudentiæ suæ laude, corporis habilitate et incolumitate, ac honesta et necessaria patrimonii et aliorum bonorum suorum sufficientia; etiam ratio hujusmodi sui adventus, an sit ex affectione magis lucri proprii, quam Jesu Christi et Divi Pauli; et an hujusmodi affectata Residentia de jure excuset, quum propria conscientia de facto semper accuset; et an in aliqua alia Ecclesia sive Cathedrali sive Collegiata seu Hospitali resideat seu residere teneatur; ac an sit Officiarius cuiquam Domino devinctus in obsequio ejus, quo residentiam bonam et laudabilem juxta Statutorum exigentiam oportunam et necessariam vere perficere et perimplere non valeat aut posset; quos omnino repelli volumus, ut residere volentes solum in hac Ecclesia Sancti Pauli suam Residentiam teneant et faciant, et non alibi. Nullus igitur protestaturus de hujusmodi Residentia inchoanda admittatur, nisi vere corpore sanus et incolumis, ac idoneus ut condignis laudibus et honoribus Deo inserviat, et sufficiens ad labores quos aggreditur, nulla deformitate corporis aut infirmitate contagiosa, aut actualiter aut dispositive, qua alios inficere posset, aut Morbo Sontico (fn. 4) infectus (qui talis est ut impedimento alicui sit, ne suis vel alienis negotiis sine periculo satis esse queat); ac nisi primo vere habeat in bonis suis, aut ex patrimonio Christi, aut hæreditate, aut utroque, aut aliter in suis mobilibus unde liberalius laudabiliusque in dicta Ecclesia ad laudem Dei et Patroni sui vivat, ad summam et valorem centum marearum ultra reprisas per annum, et habens infra Diocesin London Patrimonium Christi curatum, aut Spiritum interpretationum sermonum et doctrinæ Catholicæ, ut Theologus, quo populo sibi commisso aliisque infra Diocesin et huic Ecclesiæ in exonerationem conscientiæ suæ Verbum Gratiæ diligentius promptiusque ministret et inserviat, ut longe in hoc dignior et idoneor præ aliis scilicet non habentibus (si cætera concurrant) omnino præferatur. Qui vero lucrum proprium magis quam animarum salutem, aut Jesum Christum et Divum Paulum, affectant et sitiunt, ut indigni cum Juda semper repellantur. Et ut hujusmodi digniores et idoncores omnino præferantur, et numerus certus ad tempus observetur, nulla admittatur protestatio de residentia futura inchoanda, nisi de licentia nostra speciali expressoque consensu ad id prius obtentis, si nos infra Regnum Angliæ eo tempore residere contingeret; alioquin de consilio, licentia, et expresso consensu Episcopi dictæ Ecclesiaæ hoc tempore existentis aut in verbo aut rescripto; necnon semper de speciali licentia expressoque consensu Decani ejusdem Ecclesiæ, cum sit Caput Capituli; præcipue si Decanus ipse ad tempus ex ordinatione præfati Domini Warham ei limitatum et permissum, aut aliter, Residens personaliter et realiter fuerit, ne in Residentia sua futura, cum voluerit, ad quam de jure communi et ordinatione inde speciali jurata tenetur, eidem præjudicetur. Nec hujusmodi protestatio ad Residentiam per mortem alicujus novelli Residentiarii aut Stagiarii admittatur, nisi anno integro et diebus tribus post decessum ejusdem Residentiarii, cui proximo succedit, prius completis. Nullo igitur pacto admittatur quisquam ad Residentiam nisi virtus et probitas ejus cum cæteris qualitatibus et considerationibus supra memoratis correspondeant. Nam cum quatuor duntaxat præter Decanum sint Residentes, valde curandum est, (fn. 5) ut hi boni viri electi totius prudentiæ, providi, et sapientes sint, et diligentes et industriosi, ut paucitas numeri pondere et gravitate personarum cum aliis qualitatibus bonissuis supra memoratis recompensetur.

Cap. 3. De Thesauro in Ærario publico ad usus Ecclesiæ proridendo.

Et cum vero præfata Ecclesia in Ærario publico suo ex providentia aliqua proinde facta Thesauros ex se nullos habere inventa est, nec portio certa de communi dividentia assignatur et reservatur dictæ Ecclesiæ et Divo Paulo Patrono suo, prout Residentiariis designatur, et quum ad stipendia ministrorum aliaque onera ordinaria et casualia in termino primo anni sequentis post clausum computi supportanda et persolvenda, summam 140 librarum et ultra Ecclesia effundere et resolvere urgetur, antequam summam viginti marcarum de ejusdem anni sequentis redditibus, fructibus, aliisque proventibus recipere videatur: Volumus et Ordinamus, quam primum hæc Ecclesia ære alieno quocunque suo supradicto plene exonerata fuerit, summam 20 librarum sterlingorum, ut portionem dictæ Ecclesiæ Divoque Paulo assignatam, de communia Ecclesiæ primum inter et ultra certas portiones et deductiones in computo finali Receptoris Generalis ante hæc communiter factas et consuetas, perpetuis temporibus futuris annuatim deductam fore, allocandam, et retinendam; ipsamque summam viginti librarum pro Thesauro publico inde fiendo in Cistam in interiori vestibulo perpetuo mansuram, ac tribus clavibus securis firmandam, (juxta ordinationes dicti Domini Warham) reponendam, et reservandam: quarum clavis una et prima apud Decanum, si residens personaliter et realiter more veri et boni Residentis fuerit, aut Præsidentem (Decano non Residente aut absente); aliæ vero duæ apud duos alios seniores Stagiarios primos pro tempore præsentes, si tales et tot fuerint. Si unicus Residentiarius remanserit, clavis secunda ad Canonicum Pœnitentiarium Episcopalem, qui pro tempore fuerit; et clavis tertia ad Canonicum Præbendatum in dicta Ecclesia magis probum et fide dignum per Episcopum designatum, qui diligentiam et moram personalem in Civitate et dicta Ecclesia majorem dederit, habuerit, aut fecerit, remanebunt seu remanebit.

Cap. 4. Protestatio de Residentia incipienda, modo et forma, tempore, loco, et de numero Residentium.

Canonicorum Præbendatorum in dicta Ecclesia residere volentium, nostris ordinationibus supradictis observatis assumptisque, assumendis et præferendis, secundum considerationes præfatas, provisis insuper in primis hospitiis, domibus seu ædibus ad hujusmodi Residentias congruis, Ecclesiæ vicinis, ut promptius et diligentius Deo et dictæ Eccliesiæ inserviant, seniores, non ætate aut dignitate, sed in ipsa Ecclesia præbendati, et sic ordinatim si plures sint, incipient. Duæ fiant protestationes, utraque semper de communi expressoque speciali Decani, sive præsentis, sive absentis, ac omnium Residentium tunc præsentium, aut majoris et senioris et sanioris partis eorundem consensu, in domo Capitulari dictæ Ecclesiæ post Preciosa, &c. coram Decano aut Præsidente, Decano absente, aliisque Residentiariis singulis (si qui sint) aut aliis confratribus aut ministris ejusdem Ecclesiæ capitulariter congregatis, et Capitulum ad hoc facientibus.

Prima protestatio erit ad quindecim dies ante unam quatuor anni Festivitatum principalium, videlicet Michaelis Archangeli, Natalis Domini, Sancti Paschæ, aut Natalis Sancti Johannis Baptistæ antiquitus sic usitata, congruentius tum propter hoc nostrum decretum per quindecim dies ante Festum Michaelis, tum propter finalem determinationem omnium computorum in ipso Festo de anno præcedente et inchoationem de anno futuro; et ne fiat intricatio aut confusio in hujusmodi computis; in qua protestatione prima tradatur, solvatur et realiter liberetur et ponatur coram Decano aut Præsidente, Decano absente, in Cameram dictæ Ecclesiæ per unumquemque sic protestantem summa centum marcarum tantum legalis monetæ Angliæ, ex nostra ordinatione nedum antiqua, per tres portiones tripertiendas, sorte tamen inæquales: unam videlicet Episcopo dictæ Ecclesiæ, videlicet, viginti marcas; aliam vero certis ministris Ecclesiæ, videlicet, duodecim Canonicis Minoribus ad quemlibet eorum viginti solidos, in toto duodecim libras; et sedecim Presbyteris Cantaristis ad officium et sectam Chori astrictis, Sacristæ, Camerario et sex Vicariis perpetuis, facientibus viginti quatuor numero, ad 13 s. 4 d., in toto £16 16 s. 8 d., (fn. 6) et decem pueris choristis ad 6 s. 8 d.; tertiam portionem duo et viginti librarum dictæ Ecclesiæ Decano et Capitulo ejusdem ad usus laudabiles in ipsa antiqua ordinatione specifice convertendam et exponendam. Ultra alia onera laudabiliter antiquitus consueta de licentia tamen Episcopi London primo obtenta, videlicet, ad robas et liberaturas quorundam servitiorum dictæ Ecclesiæ per unumquemque sic protestantem providendas et liberandas, aut in denariis pro hujusmodi robis singulis ipsorum servitorum juxta ordinem, gradum, statum et qualitates eorundem, per compositionem exinde factam persolvendis; videlicet, trium Virgiferorum communium dictæ Ecclesiæ, trium dictorum, videlicet, Capituli, Cameræ, et Pistrini, duorum campanarum Pulsatorum, et duorum ministrorum Pistrini, decem numero, qui nil de ipsa summa centum marcarum participant. Proviso semper, quia patrimonium Sancti Pauli exile est, et onera multa, magna et gravia, quod ipsa Ecclesia ultra numerum quaternarium Residentium cum eorum Decano simul et semel non oneretur aut aggravetur, quousque de facultatibus et dotibus ipsius Ecclesiæ ac de statu ejusdem per nos, aut London Episcopum pro tempore existentem, digesto consilio maturiusque inde prius deliberetur.

Secunda fiat juxta formam superius datam una dictarum quatuor Festivitatum vigilia, qua duxcrint seu duxerit Residentiam incipiendam, nostro tamen decreto, ob causas prædictas, vigilia magis Michaelis Archangeli, cum unoquoque eorum duos clericos suos una secum ducent, qui alia beneficia aut beneficium in ipsa Ecclesia non habent, unum videlicet in sacris, alterum vero aptum sacris, habitibus choralibus indutos secundum laudabiles Ordinationes et Consuetudines ejusdem Ecclesiæ antiquitus usitatas et per nos approbatas. Qua protestatione facta et per Decanum aut Præsidentem, ut supra in prima protestatione, admissa, unusquisque eorum de observando has nostras ordinationes, Statuta quoque ac Consuetudines et Ordinationes Capitulares dictæ Ecclesiæ bonam et laudabilem residentiam concernentes, ad Sancta Dei Evangelia per Decanum aut Præsidentem, Decano absente, primitus juratus, cum duobus clericis suis habitibus choralibus sic indutis, Chorum humiliter et pie ingrediatur ad stalla propria, ibidem permansurus a principio Altæ. Missæ illius diei ad finem ejusdem Missæ, ut Deum devote ibidem colat et exoret, pro hujusmodi primo eorum ingressu, prospero progressu, ac felici eorundem egressu, et pro universali Ecclesia Catholica, maxime pro Domino Rege Fundatore dictæ Ecclesiæ, et pro iis quorum liberalitate et beneficiis ipsi et alii in ipsa Ecclesia Sancti Pauli sustentantur. Quod si aliter, aliove modo, hujusmodi protestationes de Residentia futura inchoanda, aut admissio quæque ad eandem contra has ordinationes et provisiones nostras supradictas imposterum fieri contigerit, effectus ad Residentiam ipsam exinde sequatur nullus, nec quicquid juris, quod ad veram et bonam Residentiam pertinet aut pertinere videtur, inde expectetur, exequatur, demandetur aut speretur: quin omnia et singula talia cassa, irrita, et penitus nulla, decernimus et judicamus. Fructus igitur et proventus omnes et singulos, quos prætextu hujusmodi prætensarum protestationum aut admissionum ab Ecclesia receperit (si qui sint) plenarie et ad hujusmodi restitutionem juste cogatur.

Cap. 5. De modo Residendi et Cultu Divino anno Residentiæ primo.

Quia vero Canonicæ Vitæ in Cathedralibus Ecclesiis et eorum qui resideant in eis est servire Deo, ac pro se orare et Fundatoribus ac Benefactoribus suis, ideo ante omnia unusquisque Residens novellus primo Residentiæ suæ anno det operam, ut ipsemet decenti habitu cum duobus clericis suis supradictis habitibus choralibus se indutis, cum familia honesta sua, ab ædibus aut domibus suis ad Ecclesiam accedat, (fn. 7) non vanitate, non pompose, sed religiose et graviter, sieut decet professores Canonicæ Vitæ, studentes placere magis Deo humilitate, quam arrogantia sæculo se ostentare, Chorumque omni die ad humanum morem horis diurnis nocturnisque quibus corporis infirmitate aut debilitate non fuerit impeditus, aut ex justa, rationabili, et urgente causa a Decano aut Præsidente (Decano absente) et Capitulo cognita licentiatus, diligenter et assidue frequentet, Deo et ejus Patrono Divo Paulo laudabiliter officiando honorificeque inserviendo, aut contemplando, aut orando, aut legendo, aut psallendo cum admonitus aut requisitus fuerit, memor se in conspectu Dei et angelorum esse: cætera quoque cerimonialia, ut in salutationibus, inclinationibus, insurrectionibus, genuflexionibus, et aliis, prout diligenter didicerit pie, humiliter, et devote observandas, secundum antiquas laudabiles consuetudines approbatas, præcipue juxta ordinationes de anno primo per dictos Decanum et Capitulum nostris intervenientibus authoritate et consensu, ex uberiori gratia nuper inde rationabiliter conceptas et editas, videlicet, ut omni Sabbato ad vesperas cum completorio extra Quadragesimam, aut ad completorium post Dominicam primam Quadragesimæ per totam Quadragesimam; et qualibet sequente media nocte ad matutinas cum laudibus die Dominico sequente ad primam horam cum Preciosa; ad quamlibet istarum trium horarum ab inchoatione prim psalmi ad finem ejusdem horæ, et ad Altam Missam ipsius Dominicæ, ab inchoatione officii illius Missæ ad finem ejusdem Missæ, ac ad secundas vesperas ejusdem Dominicæ cum completorio, et ad alias horas supradictas in Choro humano more personaliter intersit. Simili modo in omnibus Festis principalibus, duplicibus majoribus et minoribus. In Festis enim in feriis duplicibus, et Festis novem lectionum, ac commemorationibus Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, Erkenwaldi, et Beatæ Mariæ, ad omnes horas diurnas tantum et in ferialibus diebus semel in die ad unam horarum canonicarum, videlicet, ad primam horam cum Pretiosa, aut ad Altam Missam, aut ad vesperas ipsius diei cum completorio modo supradicto; et ad omnes processiones per annum cum infra Civitatem permanserit: et sic videant novi Residentiarii ac sic distinguant horas ut saltem unus eorum ad minus alicui uni horæ ex tribus horis diurnis humano more intersit. In prima vero quarta parte anni qua incipit residere, recedere non potest ab Ecclesia nec abesse, nisi tantum per sex dies conjunctos aut divisos, nisi quatenus et quamdiu corporis infirmitate aut debilitate impeditus, aut ex justa, rationabili, et urgente causa vere cognita et a Decano aut Præsidente (Decano absente) et Capitulo approbata licentiam obtinuerit, quorum licentiæ in Registro Capitulari aut tabulis inde fiendis semper vere notentur: quos si excesserit, particeps alicujus dividentiæ non erit: et amplius, habebit necesse in sequente quarta parte anni, si voluerit residere, de novo incipere, absque tamen renovatione onerum supradictorum. In tribus reliquis quidem quartis anni partibus, si primam quartam partem Residentiæ integre peregerit, observatis Festis principalibus, duplicibus, et minoribus, aliisque festis supra-memoratis, more supradicto, ut in prima quarta, licentia a Decano aut Præsidente (Decano absente) et Capitulo petita et in causa rationabili bene et veraciter approbata et obtenta, poterit abesse in qualibet ipsarum trium quartarum per tres septimanas integras et sex dies conjunctim aut divisim cum diebus minutionum absque dispendio communiæ. Si quidem per quatuor septimanas integras decreverit abesse, provideat sic ut in die quo recedet aut die quo revertetur alicui horæ canonicæ aut nocturnæ aut diei intersit; quod si non fecerit, aut per amplius spatium abfuerit, sic detrahetur quicquid de dividentia Communiæ in tempore computi ei contigerit. Et sic semper provideatur inter novos Residentiarios, ac inter se sic distinguant et disponant horas diurnas cum Alta Missa, ut saltem unus eorum ad minus tota secunda, tota tertia, et tota quarta parte de anno primo cuilibet horæ diurnæ, videlicet, primæ horæ cum Pretiosa, aut Altæ Missæ ipsius diei, aut vesperis cum completorio, prout supra per nos declaratur, habitu chorali suo in Choro personaliter et diligenter appareat et intersit, si particeps alicujus dividentiæ esse voluerit. Cum laudabili etiam hospitalitate quotidiana juxta posse suum, communi more suo vivendi, quatuordecim personas et ministros dictæ Ecclesiæ ad honorem Dei et ejusdem Ecclesiæ pascendo, videlicet, duos Canonicos Minores, duos Capellanos ad sectam Chori astrictos, duos Vicarios, tres Choristas, tres Virgiferos, cum duobus campanarum Pulsatoribus, nisi tot fuerint Residentes novi ipso primo anno, quod hujusmodi numerus ab unoquoque eorum ad suum pastum haberi non possit, secundum ordinationem et declarantiam Domini Roberti Braybroke, olim dictæ Ecclesiæ Episcopi, quam ordinationem in ipsa parte approbamus ac sic observandam volumus et ordinamus, nisi aliter cum hujusmodi quatuordecim personis et ministris conventum fuerit; nec extra propriam domum, maxime in principalibus Festis, anno residentiæ suæ primo prandeat. Omnia alia Statuta, Consuetudines et Capitulares Ordinationes particulares, edita et sparsim in diversis capitibus, capitulis, et titulis conscripta de Residentia in primo anno nimis voluptuosa, crapulosa, ac scurrilitate, lasciviis, et insolentiis scandalosa, immoderatisque et superfluis expensis olim dampnabiliter observatis, ut statutum Radulphi de Diceto dudum dictæ Ecclesiæ Decani, aliaque statuta consimilia, per quæ Divini cultus diminutio, ac honestatis et morum subversio, ad lites inferendas, altercationes, et discordias diribendas obrepere videbatur, tamque injusta, iniqua et minus honesta, sacrisque Canonibus et Apostolicis mandatis contraria, duximus digne abroganda, damnanda, et annullanda, prout nunc annullamus et damnamus.

Cap. 6. De Portione Novellorum Residentium anno primo, et de tempore solutionis, et jure eorum.

Quibus omnibus bene et laudabiliter de ipso anno primo observatis et perimpletis, ipsisque novellis Residentibus per Decanum aut Præsidentem et Capitulum ad stagiarias suas primas digne allocatis et admissis, compotis quoque singulis ministrorum dictæ Ecclesiæ, particularibus duorum videlicet Reddituariorum in London et Suburbiis ejusdem, ac omnium et singulorum Firmariorum in patria, necnon Custodis Cameræ et Clerici ejusdem in præsentia semper Supervisoris et Receptoris Generalis, et ex certa notitia et consensu ejusdem Receptoris et Supervisoris, debite et diligenter examinatis et approbatis: postremum quoque computo toto finali ejusdem Receptoris per Auditorem etiam coram Decano aut Præsidente ac Canonicis Residentiariis Stagiariis declarato, determinato, et finito: quo postquam ipsa Ecclesia ære alieno quocunque suo plene fuerit exonerata, portione etiam in primis dictæ Ecclesiæ in Divo Paulo Patrono suo per nos ad viginti libras per annum pro Thesauro fiendo assignata et reservata; portione quoque Decani, universisque et singulis proficuis casualibus infra clausum computi de ipso anno primo contingentibus; cæteris insuper singulis ab antiquo et communiter deductis deducendis et allocatis allocandis: Volumus et ordinamus, quod unusquisque hujusmodi Residentiariorum novellorum æqualem portionem suam cum aliis senioribus Stagiariis primis de totali remanenti finali proveniente de fructibus et redditibus assisis firmarum, ecclesiarum, terrarum, tenementorum, dominiorum, maneriorum et pensionum ad communiam dictorum Decani et Capituli pertinentium, juxta ratam ad quadraginta libras per annum et non ultra de hoc anno primo, si ad hoc suffecerit et corresponderit et commodo fieri poterit per manus Receptoris Generalis super prædicta determinatione computi sui, libere et realiter recipiet et habebit ultra portiones suas de obitibus et pitanciis eis contingentibus. Quicquid vero residuum ex ipso pede ultra hujusmodi Residentium portiones remanserit, cum aliis etiam universis et singulis proficuis casualibus et denariorum summis, ut de oblationibus universis et singulis, fidelium devotionibus, legationibus, sepulturis, sigillationibus, piperis, in patria finibus, perquisitis et proficuis curiarum et letarum dicto primo anno quoquo modo provenientibus et accidentibus; ac de boscis, subboscis, nemoribus aut silvis communibus dictæ Ecclesiæ, et de obitibus et pitanciis tantum Stagiariis assignatis, ad solos residentes Stagiarios primos et seniores et ad proprios usus eorundem, integre et æqualiter inter ipsos impertiendis, pertinere debere volumus et ordinamus, recompensam dispendii et damni suorum per abrogationem et annullationem adoptionum maneriorum et gratiarum nuper factam ipsis provenientem, et nihil inde ad Residentarios novellos hoc eorum anno primo: statuta vero cuncta et ordinationes huic ordinationi jure contraria et repugnantia, ut ordinationem Domini Roberti Braybroke tempore adoptionum in favorem et partem Residentiariorum novellorum de hujusmodi casualibus de primo eorum anno in hac parte provisam et editam, damnamus et annullamus.

Cap. 7. De Modo Residendi Stagiariorum post primum annum, et Divino Cultu in Choro.

Completa anni primi Residentia secundum formam superius datam, si tanquam verus Stagiarius Residentiam suam continuare voluerit juxta ordinationem Domini Fitz-Hugh (fn. 8) olim dictæ Ecclesiæ Episcopi de Residentia Stagiariorum factam, ac per nos, ut supra, interpretatam et declaratam, Festis principalibus duplicibus majoribus et minoribus, aliisque Festis et Dominicis observatis, ut supra, necesse habebit singulis diebus uni horarum trium canonicarum, aut majori illius diei Missæ habitu in Choro absque dictis duobus clericis suis, nisi ad placitum tantum suum, personaliter interesse, videlicet ad matutinas cum laudibus, ad primam cum Pretiosa, ad vesperas cum completorio extra Quadragesimam, aut ad completorium post Dominicam primam Quadragesimæ, post totam Quadragesimam ad quamlibet ipsarum horarum ante finem primi psalmi ad finem ejusdem horæ, aut ad Missam illius diei majorem a principio Epistolæ ad finem ejusdem Missæ: ita quod non sit infirmitate peritorum judicio et testimonio medicorum vere impeditus, aut negotiis Ecclesiæ fideliter et diligenter occupatus, aut ex justa et urgente probata necessitate sua coactus, videlicet, propter suorum parentum vel amicorum specialium infirmitatem gravissimam, vel ut visitet in causa urgente curam suam, et per Decanum aut Præsidentem (Decano absente) alios quoque Stagiarios tune præsentes super hoc licentiatus; et per hoc verus Stagiarius reputabitur et vocabitur, omniaque percipiet quæ Canonico Residenti Stagiario ratione Residentiæ suæ debentur absque dispendio distributionis quotidianæ, si quæ fuerint, ac communiæ dictæ Ecclesiæ, salva interea sibi potestate abessendi quo voluerit sine licentia ultra dies supradictos per quatuor septimanas uno die minus, continue viginti septem dies conjunctim aut divisim in quarterio, præter tempora minutionum, sine dispendio communiæ, cum dispendio tamen distributionis quotidianæ (si quæ fuerit aut contigerit): vel etiam per septem septimanas uno die minus præter tempora minutionum cum dispendio communiæ pro rata temporis et portionis pecuniæ, verbi gratia, ut si abfuerit per quatuor septimanas integras in quarterio et percepturus esset de quarta parte anni, detrahentur sibi quatuor solidi; et si abfuerit per quinque septimanas integras in quarta, detrahentur sibi quinque solidi; et si abfuerit per sex septimanas integras in quarta, detrahentur sibi sex solidi; et si abfuerit per septem septimanas integras in quarta anni fine, per dies conjunctos sive divisos, nihil prorsus de illa quarta parte anni percipiet. Et si hujusmodi Canonicus Residentiarius in Festis majoribus infra scriptis, videlicet Festis Natalis Domini, Sancti Stephani, Sancti Johannis Evangelistæ, Sanctorum Innocentium, Circumcisionis Domini, Epiphaniæ, Conversionis Sancti Pauli et Purifications Beatæ Mariæ Virginis de termino Natalis Domini; et in Festis Annunciationis Beatæ Mariæ, Dominicæ Paschæ cum tribus diebus sequentibus, Depositionis Sancti Erkenwaldi, Ascensionis Dominicæ, Pentecostes cum tribus diebus sequentibus, Sanctæ Trinitatis et Corporis Christi, de termino Annunciationis Beatæ Mariæ Virginis; et in Festo nativitatis Sancti Johannis Baptistæ, beatorum Apostolorum Petri et Pauli, Commemorationis Sancti Pauli, Festo reliquiarum, Assumptionis Beatæ Mariæ Virginis et nativitatis ejusdem, de termino nativitatis Sancti Johannis Baptistæ et in Festis Dedicationis Ecclesiæ, Festis Omnium Sanctorum, Translationis Sancti Erkenwaldi et Conceptionis Beatæ Mariæ Virginis de termino Sancti Michaelis Archangeli; sit præsens et interfuerit habitu in Choro et chorum pascat secundum consuetudinem modernam usitatam dictæ Ecclesiæ, tune in quarterio abesse poterit per septem septimanas uno die minus sine dispendio communiæ præter tempora minutionum. Absentes vero propter aliquam trium causarum supradictarum in hujusmodi Festis, dummodo in singulis ipsis Festis, quibus ex nova ordinatione et compositione et moderna consuetudine Chorum pascere semper videntur, sint absque dispendio communiæ et si aliquis Residentiarius Stagiarius interrumpit Stageriam suam et iterum illam resumere voluerit, necesse habebit in principio quarterii, videlicet in Vigilia Sancti Michaelis, vel in Vigilia Nativitatis Domini, vel in Vigilia Paschæ, vel Sancti Johannis Baptistæ, expresse protestari se velle resumere Stageriam suam; et si residens protestatus fuerit de resumendo Stageriam suam, et postea reincipiat Stageriam suam, extune percipiet de obventionibus, commoditatibus, et distributionibus, secundum gradum et ordinem primi ingressus sui, quæ durante continuatione Stageriæ suæ quocunque modo pervenerint, ac si nullo modo Stageria sua fuerit interrupta.

Cap. 8. De Officiis sumendis post Stageriam.

Volumus etiam et ordinamus quod moderni Officiarii dictæ Ecclesiæ in officiis particularibus suis constituti, ut Supervisor et Receptor Generalis dictae Ecclesiae, Camerarius, et Custos Pistrini, ac ad nominationem et petitionem dictorum Decani et Capituli per nos prius admissi, gaudeant, et continue, libere, et quiete, respective utantur hujusmodi officiis suis cum stipendio, salario, et feodo cuilibet eorum per nos confirmatis, quosque (fn. 9) Ecclesia ipsa ære alieno quocunque supradicto ad nostram veram notitiam per Auditorem dictæ Ecclesiæ sic ad nos inde factam et habitam plene foret exonerata, ac etiam post hujusmodi exonerationem donec ex ulteriori deliberatione nostra de et pro ipsis officiis extune sumendis, exercendis et occupandis ad majus proficuum dictæ Ecclesiæ et commoditatem ipsorum Decani et Residentiorum tempore magis oportuno nostro per nos maturius provideatur. Insuper quod nullus futurus Residens in dicta Ecclesia aliquod officiorum particulariorum in eadem supradictorum secundum cursum Residentiæ suæ vel alias quomodolibet assumeret vel subiret, nisi Ecclesia ipsa ære hujusmodi alieno quocunque prius exonerata esset, nosterque ad id consensus accesserit, et admissio specialis: Statuentes ulterius specialiter in hac parte, quod Supervisor et Receptor Generalis dictæ Ecclesiæ quoque anno et quoties opus fuerit, cum alio de dicta Ecclesia per Decanum et Capitulum ad hoc deputato, bene, fideliter et diligenter supervideat omnes boscos et subboscos, nemora et silvas in communi, præbendis dictæ Ecclesiæ pertinentia quorumcunque manibus fuerint, (cum ut universalis Thesaurus Ecclesiæ semper computantur et reputantur,) ne quid in ipsis aut in aliqua parte ipsorum vastum et strippum, aut venditio aut alienatio seu donatio fieret, nisi ad solas reparationes illius Præbendæ, ad usus proprios necessarios ad focum et non aliter Præbendarii ejusdem, aut ad reparationes urgentes dictæ Ecclesiæ, si opus fuerit: et quod nulla fiat venditio boscorum, silvarum aut nemorum de communia dictæ Ecclesiæ per Supervisorem et Receptorem Generalem aut alium quenquam ejusdem Ecclesiæ, nisi ad singulare commodum et proficuum ipsius Ecclesiæ etiam de communi consilio, voto et expresso consensu omnium Stagiariorum, aut majoris aut senioris et sanioris partis eorundem, prius inde habitis, et super computo suo coram Auditore dictæ Ecclesiæ fideliter inde fiendo sub pœna condigna damni exinde provenientis dictæ Ecclesiæ per hujusmodi venditorem digne recompensandi et debite satisfaciendi, juxta qualitatem et quantitatem damni, ex portione sua ad hoc juste distinguenda et retinenda ac ad usum dictæ Ecclesiæ integre persolvenda.

Cap. 9. De Adoptionibus.

Adoptiones Maneriorum et gratiarum omnimodas inter Residentiarios Stagiarios ad usus proprios suos in magnum damnum Ecclesiæ, diminutionem communiæ, et detrimentum portionum novellorum Residentiariorum futurorum, in eadem antiquitus et nuper usitatas, abrogamus, damnamus, et penitus annullamus; annullationem quoque hujusmodi adoptionum per Reverendos Patres et Dominos Thomam Savage, (fn. 10) Willielmum Warham, et præcipue per Richardum FitzJames, nuper dictæ Ecclesiæ Episcopos, in ipsa parte digne et laudabiliter factam approbamus: reservato tamen salvoque in perpetuum jure Canonicorum Residentiariorum Stagiariorum quorumcunque, sive domos proprias, aut ratione dignitatis aut præbendæ habentium, in adoptionibus hospitiorum seu domorum Canonicalium de jure dictorum Decani et Capituli ad commune dictæ Ecclesiæ pertinentium, juxta cursum et senioritatem residentiarum suarum, quoties hujusmodi hospitia aut domos Canonicales per mortem aut aliter vacare contigerit, prout Patres prædicti hujusmodi adoptiones laudabiliter reservabant et providebant, dummodo domus eorum propriæ, quos aut ratione dignitatis aut præbendæ aut aliter habuerint, ad suas commoditates, utilitates ac salubritates minus sufficientes aut convenientes ipsi aut ipsis ex justa causa videantur: quod tanquam decretum absque fraude, dolo acquisito vel colore quocunque ac renitentia et contradictionibus quibuscunque inviolenter, quiete et pacifice semper observandum volumus et ordinamus. Itaque bene licebit adoptanti hujusmodi hospitium aut domum Canonicalem cum pertinentiis sic vacans aut vacantem libere, quiete, et pacifice ingredi, aliosque quoscunque tunc ibidem inhabitantes repellere, et eisdem gaudere et uti, reddendo tamen inde redditum antiquum solitum ad communiam dictæ, Ecclesiæ, nisi aliter dispensatum aut conventum inde fuerit ob reparationes aut alias causas rationabiles ad majorem utilitatem dictæ Ecclesiæ.

Cap. 10. De Collationibus Beneficiorum, &c. (fn. 11)

Insuper volumus et ordinamus secundum laudabilem consuetudinem dictæ Ecclesiæ semper approbatam, quod nullus Residentiarius futurus postquam ad Stageriam (fn. 12) suam advenerit et admissus fuerit, quicquid in collationibus beneficiorum, (fn. 13) Ecclesiarum, Vicariarum aut Cantariarum ad communiam dictæ Ecclesiæ spectantium, et de patronatu et jure dictorum Decani et Capituli, aut in Officiis dictæ Ecclesiæ particularibus sumendis et exercendis, aut in adoptionibus supradictis attemptare agere seu expedire præsumat: nisi post iteratam reinceptionem novi cursus a senioribus Stagiariis primis ipsius Ecclesiæ in quorumcunque ipsorum cursu finiri contigerit: completo etiam primo cursu plene illorum (fn. 14) Stagiariorum seniorum antequam ad quenquam novellorum Stagiariorum aut cursum eorundem jure dictæ Ecclesiæ evenerit, decernentes irritum, inane, cassum, vanum et vacuum, ac penitus nullum, quicquid contra statuta et ordinationes, hujuscemodi nostras attemptari contingeret.

Omnes quoque et singulos contra has ordinationes ad beneficia, Ecclesias, Vicarias, aut Cantarias promotos, aut officia seu officium aliquod particulare supradictum in se sumentes, aut in adoptionibus supradictis fiendis usurpantes, ut intrusores et usurpatores decernimus, (fn. 15) ac pro intrusis et usurpatoribus semper decerni volumus, eosdemque sic intrusos et usurpantes penitus et inde late de jure digne repellendos. Ulterius in hac parte ad quascunque externas magnatum et aliorum instantias et petitiones pro hujuscemodi beneficiis frequentius contingentes devitandas, et contentiones ac discordias omnimodas inter ipsos eosdem Stagiarios modernos et futuros quoscunque in et super donatione, nominatione et collatione beneficiorum, Ecclesiarum, Vicariarum et Cantariarum per cursum Residentiæ tollendas; addendo et de expresso dictorum Decani et Capituli consensu et ad petitionem cursu pleno dictorum Decani et Stagiariorum in donationibus, nominationibus et collationibus secundum formam usitatam supradictam, fiant (fn. 16) divisiones et assignationes omnium beneficiorum et Ecclesiarum tam infra London et Suburbia ejusdem, quam in patria de jure patronatus dictorum Decani et Capituli pro adoptionibus eorundem inde fiendis et habendis, non per sortes casuales seu fortuitas, sed per tabulas aut chartas indentatas aut aliter inde confectas prout eis melius videbitur, videlicet, juxta numerum Residentiariorum Stagiariorum, ac numerum et verum valorem hujusmodi beneficiorum et Ecclesiarum, Vicariarum, et Cantariarum; ut si quinque sunt Stagiarii cum Decano, secundum numerum quinarium fiant hujusmodi divisiones beneficiorum et Ecclesiarum de communi consensu et consilio eorundem Stagiariorum pro tempore existentium, incipiendo a quinque primis et pinguioribus in valore beneficiis et Ecclesiis in London et Suburbiis ejusdem, eadem quoque beneficia quinque ipsis Stagiariis quinque juxta senioritates suas in Residentia et non ætate ordinatim assignando; et iterum reincipiendo a quinque aliis secundariis melioribus Ecclesiis et beneficiis ad eosdem quinarios Stagiarios; et sic iterata reinceptione tertio, quarto ac continue per ejusdem numerum quinarium ac valorem et beneficiorum et Ecclesiarum ad finalem terminationem eorundem; si ad hoc numerus hujusmodi Ecclesiarum et beneficiorum æque corresponderit. Consimiles etiam fiant divisiones et assignationes de omnibus Cantariis in dicta Ecclesia, ac etiam de omnibus Ecclesiis et beneficiis in patria de jure patronatus dictorum Decani et Capituli juxta laudabiles consuetudines ac modum et formam in aliis Ecclesiis Cathedralibus, etiam in dicta Ecclesia olim et non dudum usitatam.

Cap. 11. De litibus sedandis.

Cum quid in contentione, lite, dissensione, difficultate, aut differentia aliqua aut materia quæstionis de quacunque re aut negotio inter Decanum et Capitulum aut eorum successores, vel aliquos de Majoribus Canonicis Residentiariis sive non Residentiariis, vel inter ipsos Residentiarios inter se, aut non Residentiarios inter se; vel inter ipsos Residentiarios et non Residentiarios futuris temporibus, quod absit, contigerit aut oriatur; Volumus, ordinamus et de expresso consensu dictorum Decani et Capituli statuimus, juxta formam et ordinationem Domini Warham prædicti in sua visitatione ordinaria exinde sic factam: Quod hujusmodi contentiones, lites, dissentiones, difficultates et differentiæ per Episcopum qui pro tempore erit, et duos Canonicos per Episcopum electos, et quos ipsæ lites et dissentiones non tangunt, terminentur; alioquin per dictum Dominum Episcopum, aut duos ejusdem Ecclesiæ in dignitate constitutos, præstito tamen per eosdem ad Sacrosancta Dei Evangelia juramento corporali coram eodem Episcopo, quod postpositis omni personarum et causarum favore et acceptatione secundum veram suam conscientiam arbitrabuntur: et quicquid per dictum Episcopum et dictos duos Canonicos aut in Dignitate constitutos, aut per Episcopum et unum dictorum Canonicorum, aut unius in Dignitate constituti, arbitratum, decretum aut indicatum fuerit, dicti Decanus et Capitulum et succesores sui, Majores Canonici tam Residentiarii quam non Residentiarii, et omnes inter quos lis et dissentio sive difficultates aut differentiæ pendebant, sine dolo, fraude, dilatione et excusatione quibuscunque custodient, servabunt et exequentur sub pœna perjurii, quam contrafacientes incurrunt ipso facto, præter et ultra pœnam per dictum Episcopum et Canonicos, sive in Dignitate constitutos, imponendam et arbitratam, quam etiam humiliter subibunt, non-obstantibus quibuscunque provocationibus, appellationibus, ad arbitrium boni viri reductionibus, aut aliis juris et facti remediis quibuscunque, per eum aut eos imposterum sub quacunque verborum serie faciendis et concipiendis.

Cap. 12. Portio Decani ob Residentiam suam.

Portionem vero Decani prædicti de et pro Residentia sua ad 100 libras per annum, quum ille ipse de fructibus et proventibus dicti Manerii de Sandon ad terminum vitæ suæ, ultra Manerium de Sutton Decanatui unitum cum pertinentiis suis ad 42 libras per annum, sibi retinet, ob meritum laudabilis et continuæ residentiæ suæ personalis in dicta Ecclesia de expresso consensu pariter et assensu reali, puro, et spontaneo dictorum quatuor Residentiariorum, eidem Decano ad terminum vitæ suæ, et non ultra nec aliter assignamus, ordinamus, et confirmando approbamus: reservatis semper nobis authoritate et potestate nostris prædictis de portione aliorum Decanorum in dicta Ecclesia futurorum ulterius deliberandi.

Cap. 13. De Restitutione per Decanum facienda.

Et quoniam ex sana doctrina Catholica peccata non videntur meritorie dimitti absque restitutione condigna ablati, volumus et ordinamus restitutionem plenam integram et condignam per dictum modernum Decanum præfatæ Ecclesiæ et Stagiarios prædictos, quo citius fieri poterit, fiendam, de redditibus trium tenementorum dictæ Ecclesiæ pertinentium ad 6 libras per annum ad obitum Domini Reginaldi Kentwood nuper Decani assignatorum et modo per quatuor annos completos totaliter subtractorum, immo verius, ut videtur, in perpetuum alienatorum: cum recompensatione etiam et satisfactione de arreragiis hujusmodi reddituum de dictis quatuor annis retentis: necnon omnes et singulos obitus ex sufficienti fundatione fundatos in onere Decani, ac per eundem Decanum modo etiam per quatuor annos subtractos et damnatos, perpetuis futuris temporibus singulis annis debite observandos: ac insuper omnia munimenta, scripta, chartas, statuta et ordinationes ad dictam Ecclesiam aut Decanum et Capitulum aut aliquem specialem Canonicorum præbendatorum in dicta Ecclesia spectantia, quæ in manibus dicti Decani modo remanent, in Cameram dictæ Ecclesiæ restituenda et reponenda, ut ad ea omnes dictæ Ecclesiæ interesse habentes libere et quiete accedere possint et valeant. Quæ omnia per ipsum Decanum digne, laudabiliter et in veritate perimplenda decernimus, in exonerationem conscientiæ propriæ suæ; ad quem hoc decretum nostrum in hac parte committimus; salva tamen et reservata nobis omnino, quoties necesse fuerit, potestate nostra supradicta statuta, ordinationes, declarationes, interpretationes antedictas, cæteraque permissa omnia et singula emendandi, reformandi eisque addendi ac ab iisdem detrahendi; ipsaque in formam statutorum congruam reducendi et redigendi, aliaque circa ea necessaria et utilia faciendi, pro loco et tempore congruis et oportunis.

Footnotes

1 Printed from a MS. in the possession of the Bishop of London, described in this volume as MS. b. I have searched and made diligent inquiries at the public libraries and at the Record Office, but I have not been able to discover any other copy of these Statutes. Dugdale seems to have known only the small fragment printed above, Article XIII. p. 248.
2 Lætis: so MS. for letis; curialibus letis, court-leets.
3 Quæ in vacatione et non-residentiâ Decani in manu Capituli erant. Vide infra, cap. 12. (Note in MS. b.)
4 See note to p. 34. Ducange gives Epilepsia as the equivalent of morbus sonticus. Other dictionaries define morbus sonticus to be "any serious disorder that prevents or excuses one from appearing in court, doing military duty, or the like." Riddle adds, "It seems usually to denote the falling sickness:" and quotes Nævius, sontica causa, a weighty cause; and Tibullus, non illi sontica causa est, he is not unwell.
5 This sentence is taken from Dean Colet's Exhibita, see cap. 4, p. 238 supra.
6 So in MS., but the total amount should be £16.
7 See Dean Colet's Exhibita, cap. 7. p. 239.
8 See the Literœ Roberti FitzHugh Episcopi de Residentia Canonicorum, printed supra, p. 167.
9 Quosque, sic, for quousque.
10 Thomas Savage, translated from Rochester to London by papal provision 3 August, 1496; translated from London to York by papal bull published at York 12 April, 1501. No Statute of Bishop Savage is preserved amongst the Cathedral records. The Statutes of Bishop Warham and of Bishop Fitzjames are printed supra, pp. 206 and 213.
11 Part of this chapter, from volumus to decernimus in the next section, is found in MS. B. fo. 72 a., written on a portion of the leaf originally left blank, in a hand circa 1570.
12 B. Stagiariam.
13 B. beneficiorum aut Vicariarum ad.
14 B. ipsorum.
15 The portion transcribed in MS. B. ends at "decernimus."
16 MS. B. introduces an abstract of a part of this sentence, commencing at fiant: and also gives the headings of chapters 11, 12, and 13.