Statutes (not included by Baldock & Lisieux)
Visitation by Compton, 1696

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

W. Sparrow Simpson (editor)

Year published

1873

Supporting documents

Pages

Citation Show another format:

'Statutes (not included by Baldock & Lisieux): Visitation by Compton, 1696', Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londiniensis (1873), pp. 281-286. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=49151 Date accessed: 31 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

XIX. VISITATION OF S. PAUL'S CATHEDRAL BY BISHOP COMPTON. (fn. 1) 1696.

Injunctiones, sive Ordinationes, de Sacris in Ecclesia Cathedrali Sancti Pauli London novo modo extructa celebrandis.

Cap. 1. De Publicis Precibus.

Publicæ in Choro Præces decima hora ante et tertia post meridiem singulis diebus, exceptis Dominicis, quibus nona antemeridiana incipiunto, campana quartam horæ partem continuam ante pulsata.

Minores Canonici, ordine quisque suo, Preces singulis diebus legunto, præterquam celebri oribus istis, quibus a Decano, aut uno e Residentiariis, secundum antiquum hujus et aliarum Cathedralium Ecclesiarum morem, legendæ sunt.

Prima lectio e Veteri Testamento petita a Vicariis Choralibus secundum cujusque ordinem legitor.

Litania a duobus Minoribus Canonicis in medio Choro in genua pro more procumbentibus clare recitator.

Quæ præscripta sunt in ordine administrandi Cænam Domini a Subdecano ad Sacram Mensam leguntor, nisi Decanus aut unus e Residentiariis id muneris in se susceperit: Epistola autem et Evangelium e duobus Minoribus Canonicis leguntor.

Cardinales Chori istos a Minoribus Canonicis et Vicariis Choralibus qui a precibus absunt, aut tarde veniunt, fideliter notanto, et eorum nomina scriptis tradunto. Isti autem tarde venire atque ideo inter absentes judicandi sunt, qui post Hymnum Venite Exultemus in precibus antemeridianis, vel in pomeridianis post primum Psalmum finitum venerint.

Absentes sine venia a Decano aut uno e Residentiariis prius impetrata duobus denariis toties quoties mulctentur. Summa ista per absentes sic deperdita in fine cujusque quartæ anni partis inter presentes et diligentiores dividantur, juxta numerum dierum quibus presentes fuerint, ut qui pluribus diebus presentes fuerint plus dividentiæ recipiant, minus qui paucioribus.

Omnes Dignitarii et Canonici, tam Majores quam Minores, cum superpelliciis Caputia gradibus suis respective congrua inter Sacra in hac Ecclesia celebranda semper gerunto.

Vicarii Chorales et Choristæ superpelliciis utantur, alioquin inter absentes habentor.

Eleemosynario curæ esto ut Puerorum aliorumque superpellicia integra semper et munda sint, Cardinales autem videbunt ne quis tempore Divini Officii irreverenter se gerat, sed ut omnes stent erecti, vel genua flectant, secundum quod in variis Liturgiæ Anglicanæ Rubricis constitutum est.

Hymnus Venite Exultemus reliquique Psalmi a Choro in duas partes diviso alternatim semper cantantor, et harmonice, quoties Decano vel Residentiariis visum fuerit.

Omnes Minores Canonici, excepto Subdecano, ordine quisque suo Preces Matutinas in Capella isti usui destinata a ffesto Annuntiacionis usque ad ffestum Sancti Michaelis hora sexta, a ffesto Sancti Michaelis usque ad ffestum Annuntiationis hora septima, vespertinas autem sexta singulis per totum annum diebus hora legunto.

Cap. 2. De Hymnis et Anthymnis.

Nullæ compositiones musicæ in Hymnos lege præscriptos, neque Anthymni qui vocantur ulli, vel antiquitus vel de novo compositi, inter rem divinam in Choro usurpentur, nisi quos Decanus prius inspexerit, et amplificandæ Dei Omnipotentis gloriæ, populique ædificationi, idoneos judicaverit.

Quid cantandum sit, et a quibus, assignet Subdecanus, videatque ut pro varietate dierum et ffestorum varii et idonei cantus observentur: Decano, si opus fuerit, prius consulto, vel Residentiariis. Vicarius Choralis qui primam lectionem legit clara et distincta voce congregacioni notum facito e quonam Psalmo aut alia Sacræ Scripturæ parte Anthymni cantandi verba desumpta sint, ut omnes qui precibus intersunt fideles in corde saltem, si non et ore, concinant.

Unus e Cardinalibus Pueros qui Choro inserviunt et cantando ministrant, in Catechismo Ecclesiæ Anglicanæ singulis septimanis diligenter instituito: quod si neglexerint arbitrio Decani et Capituli puniantur.

Cap. 3. De Concionibus in Ecclesia habendis.

Omnes Dignitarii et Canonici, tam Majores quam Minores, quandocunque in hac Cathedrali Ecclesia concionem habent, insignibus Choro et gradui convenientibus induti sint, et in concionum suarum ingressu istam precationis formulam im[m]itentur quæ præscripta est in Constitutionibus editis a.d. 1603, Can. 55. Dignitarii et Majores Canonici ffestis aliisque quibusdam diebus in Choro conciones habento secundum ordinem his subjectum.

Ordo Concionum ffestis et aliis quibusdam diebus per Decanum et alios omnes qui Dignitatem vel Præbendam aliquam in Ecclesia Cathedrali Sancti Pauli obtinent in Choro ejusdem in Ecclesiæ habendarum.

Decanus die Domini Natali, et Dominicis Paschæ et Pentecostes, vel per se, vel per idoneum vicarium, conciones antemeridianas secundum antiquam consuetudinem habeto.

Archidiaconus London
Præcentor
Thesaurarius
Cancellarius
ffinnesbury
Cadington Major
Tottenhall
Cantlers, sive Kentish Towne
S. Pancrasii
Newington
Moore
Mapesbury
Brownswood
Wenlocksbarne
Bromesbury
Archidiaconus Essexiæ
Cheswick
Sneating
Sancti Stephani
Sancti Johannis Evangelistæ
Sanctorum Innocentium
Circumcisionis
Epiphaniæ
Conversionis Sancti Pauli
Purificationis B. V.
Sancti Matthiæ
fferia quarta in initio Quadragesimæ
Annunciationis B. V.
In Cœna Domini
Parasceves
In Sabbato Paschæ
Sancti Marci
Sanctorum Phillippi et Jacobi
Ascentionis
fferia secunda Pentecostes
fferia tertia Pentecostes
Hoxton
Archidiaconus Middlesexiæ
Rugmere
Chamberland Wood
Harleston
Sancti Barnabæ
Sancti Johannis Baptistæ
Sancti Petri
Sancti Jacobi
Sancti Bartholomei

Horum quisque suo sibi assignato die quotannis concionator.

Qui consequuntur, propter exilitatem Præbendarum, bini singulorum vicem obibunt, et ffestis diebus infranominatis alternis annis eo quo recitantur ordine concionabuntur.

Holburne et Wildeland
Islington et Willesden
Reculversland et Neasden
Portpool et Twiford
Archidiaconus Colcestriæ
Oxgate et Ealdstreet
Cadington Minor et Ealdland
Sancti Matthæi
Sancti Michaelis
Sancti Lucæ
Sanctorum Simonis et Judæ
Omnium Sanctorum
Sancti Andreæ
Sancti Thomæ

Qui die sibi assignato vel per se vel per idoneum vicarium a Decano aut Capituli Præsidente approbandum, concionatus non fuerit, viginti solidos ex pecunia pro pane debita deducendos Receptori ejusdem Ecclesiæ mulctæ nomine dependito.

Ea pecunia ejus munus obeunti redito.

Qui nec ipse concionari voluerit, nec de idoneo vicario prospexerit, is, nisi tribus ante diem sibi assignatum septimanis id Decano aut Capituli Presidenti significet, quadraginta solidos dicto Receptori mulctæ nomine dependito.

Ea pecunia media in usum supradictum redito, reliqua in gazophilacium pauperum reponitor.

Si quod ffestum, excepto Domini Natali, in Diem Dominicam inciderit, cui concionandi munus eo die obvenit concionem omittere fas esto.

Si duo ffesta aut ffestum et dies alius concioni designatus concurrant, qui prior ordine suprascripto recensetur, is eo die concionator, posterior immunis abito.

Aliis diebus qui ffestivitate vel jejunio publica authoritate modo dedicati sunt, vel deinceps indicti fuerint, Decanus et Residentiarii, vel per se, vel per idoneos vicarios ab ipsis substitutos, concionantor.

Ordo Concionum in Ecclesia Cathedrali Sancti Pauli London Quartis Sextisque per totam Quadragesimam feriis ante meridiem quotannis habendarum per eos qui Dignitates et Præbendas infranominatas in dicta Ecclesia tenent.

In Prima Septimana feriaquartaPrebendarius Prebendæ Sancti Pancrasii
sextaBrownswood
Secunda Septimana feriaquartaArchidiaconus Londinensis
sextaArchidiaconus Essexiæ
Tertia Septimana feriaquartaArchidiaconus Middlesexiæ
sextaArchidiaconus Colcestriæ
Quarta Septimana feriaquartaPrecentor
sextaThesaurarius
Quinta Septimana feriaquarataCancellarius
sextaPrebendarius de ffynnesbury
Sexta Septimana feriaquarataPrebendarius de Tottenhall
sextaPrebendarius de Cantlers
Septima Septimana feriaquartaPrebendarius de Newington
sextaPrebendarius de Mapesbury

Qui concionem per se vel per idoneum vicarium die sibi hic assignato non habuerit viginti solidis mulctetur.

Ea pecunia munus ejus obeunti redito.

Si ffestum aliquod in quamlibet e dictis feriis inciderit, is cui ffestum assignatur concionem isto die habeto.

Cap. 4. De Cæna Dominica.

Sacramentum Cœnæ Dominicæ, Episcopo absente, a Decano administretur; Decano etiam absente, ab uno e Residentiariis aut a Subdecano.

Quandocunque Cœna Dominica celebratur, Lectores Evangelii et Epistolæ eleemosynas et oblationes piorum in cistam pauperum usui destinatam recondendas colligunto.

Sacra hæc Communio singulis Dominicis administrator, necnon et aliis diebus ffestis, si justus adsit fidelium numerus, qui cum Ministro communicent.

In hac Ecclesia Cathedrali in qua plures existunt Sacris Ordinibus initiati, omnes singulis diebus Dominicis ad minimum, nisi legitima excusatio intercedat, Cænam Domini una cum Ministro participabunt, juxta quod in Liturgia Anglicana præcipitur: nulla autem excusatio pro legitima habeatur, nisi quam Decanus et Capitulum approbaverint.

Inter Cœnam Domini celebrandam Hymni vocati Trisagion et Gloria in Excelcis a Choro cantantor.

Ut hæ Ordinationes Nostræ aliæque a Prædecessoribus Nostris in Dei honorem editæ, ea qua par est diligentia observentur, curabit Decanus ut singulis septimanis, secundum antiqua hujus Ecclesiæ Statuta, die Sabbati, Capitula ab universis Ecclesiæ ministris celebrentur, in quibus diligenti examinatione exquiratur quid quisque egerit in hæbdomada præterita, quoties a precibus abfuerit, et quomodo officium debitumque suum expleverit, ut laudentur qui benefecerint, et transgressores a Decano, vel a Decano et Capitulo, secundum criminum qualitatem corrigantur.

Ordo Stallorum sive sedium in Choro Ecclesiæ Cathedralis S. Pauli London ad eos qui Dignitatem vel Præbendam aliquam in dicta Ecclesia obtinent singulatim pertinentium antiquitus observatus et in posterum observandus, una cum Psalmis adscriptis quos singuli Præbendarii singulis diebus perlegere tenentur. (fn. 2)

[The Injunctions, which fill four large folio pages, in the Bishop's Register, are duly signed "H. London," (fn. 3) and are thus dated:

"Die Martis, nono scilicet die mensis Martii, anno Domini Angliæ millesimo sexcentesimo nonagesimo sexto, coram reverendo in Christo Patre ac Domino Domino Henrico, permissione Divina London Episcopo, in Domo Capitulari Ecclesiæ Cathedralis Divi Pauli London, præsente Edvardo Alexander, notario Publico, Registrarii Deputato."

These Injunctions were again discussed in Chapter, 30 October 1701, in the presence of the Bishop, Dean, and certain of the Prebendaries; when, the Injunctions or Ordinances "palam et publice perleetis, et eorundem Decani, Archidiaconorum, Dignitariorum, et Prebendariorum, sive Canonicorum Majorum, communi et unanimi assensu recepits et approbatis, idem Dominus Episcopus dictas Injunctiones et Ordinationes ab eisdem imposterum in dicta Ecclesia Cathedrali observandas fore mandavit."]

Footnotes

1 The interest and importance of this document will be better understood, if it be read in connection with Article LXIII. in the Appendix to Dugdale's S. Paul's, p. 415: where we have the Petition of the Dean and Chapter to the King, claiming exemption from the Visitation of the Archbishop of Canterbury, and the King's reply, requiring the submission of the Dean and Chapter to the said Visitation. The Archbishop at the time was Laud; the Bishop, William Juxon; and the Dean, Thomas Winniffe, elected 18 April, 1631, consecrated Bishop of Lincoln in 1642. I was fortunate enough to discover this document amongst the MSS. at Lambeth, although it is not included in the Index to the Catalogue of Manuscripts: it is, however, catalogued in the body of the work.
2 Printed from the Episcopal Register (Compton, Pars Secunda) preserved in the Registry of the Bishop of London. A transcript of these Injunctions, but without any date or title to indicate to what period they belong, is to be found amongst the Rawlinson MSS. (No. 372, B. fo. 5—fo. 10) in the Bodleian Library. The record of the Visitation commences at fo. 94 b. of the Episcopal Register, with a citation dated 5 September, 1696, to the Dean (William Sherlock) and all other members of the Cathedral body, directing them to be present at the Visitation. It is unnecessary to add a detailed account of the formalities observed at the Visitation: the order of proceedings was substantially the same as that observed at the Visitation of Bishop Gibson, printed in extenso in Article XX. See infra, pp. 286 et seqq.
3 The order of the stalls, and of the psalms appointed to be said by the Prebendaries, agrees exactly with the order prescribed in the earlier Statutes, see supra, pp. 24, 25: it is, therefore, unnecessary to print this matter again.