The College of Minor Canons
Confirmation of Pope Urban VI, 1378

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

W. Sparrow Simpson (editor)

Year published

1873

Supporting documents

Pages

Citation Show another format:

'The College of Minor Canons: Confirmation of Pope Urban VI, 1378', Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londiniensis (1873), pp. 324-326. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=49157 Date accessed: 23 November 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

IV. CONFIRMATIO STATUS ET GRADUS MINORUM CANONICORUMS. PAULI LONDON, A PAPA URBANO VI. ET AB ARCHIEPIS-COPO CANTUARIENSI FACTA, (fn. 1) 1378.

Nos Simon, (fn. 2) permissione Divina, etc. notum facimus universis, quod inspectis per nos quibusdam literis Apostolicis confirmatoriis sanctissimi in Christo Patris ac domini nostri, Domini Urbani, (fn. 3) Divina providencia Pape VI. moderni, super quibusdam literis nostris Canonicis Minoribus Ecclesie Cathedralis Sancti Pauli London in Visitacione nostra actualiter per nos, dum eidem Ecclesie London prefuimus, exercita, confectis, ad perpetuam rei memoriam in nostro Registro redigi fecimus et inseri tenores earundem, que sequuntur, continentes.

Urbanus Episcopus, servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam. Hiis que pro ecclesiarum utilitatibus et Divini cultus augmento provide facta sunt, ut illibata consistant, libenter adiicimus apostolici muniminis firmitatem. Sane peticio pro parte dilectorum filiorum Martini Elis, Johannis Cristemasse, Nicolai Haddeleye, et Thome Croxton et aliorum Canonicorum, Minorum Canonicorum nuncupatorum, Ecclesie London nobis nuper exhibita, continebat quod a longis retroactis temporibus in eadem Ecclesia canonice statutum extitit et eciam ordinatum, quod inibi essent, prout sunt, tres gradus personarum ibidem Deo famulancium; et quod persone primi gradus Canonici Majores, et persone secundi gradus Canonici Minores, et persone tercii gradus hujusmodi Vicarii perpetui nuncuparentur, et essent; et quod singulis gradibus et personis hujusmodi certa fuerunt annua stipendia deputata, prout in quibusdam literis auctenticis inde confectis, quarum tenorem de verbo ad verbum presentibus inseri fecimus, plenius continetur: Quare pro parte dictorum Minorum Canonicorum nobis fuit humiliter supplicatum ut Statutum et Ordinacionem hujusmodi apostolico munimine roborare de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur, hujusmodi supplicacionibus inclinati, Statutum et Ordinacionem hujusmodi rata et grata habentes, illa auctoritate apostolica ex certa sciencia confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Tenor vero dictarum literarum talis est.

Universis sancte Matris Ecclesie filiis presentes literas inspecturis, Simon, permissione Divina London Episcopus, salutem in Domino sempiternam. Noverit universitas vestra, quod cum pridie Anno Domini Millesimo CCCmo sexagesimo, septimo die mensis Marcii, Ecclesiam nostram Cathedralem ex debito pastoralis officii visitassemus, in qua a tempore, cujus non est memoria, et a tempore fundacionis ipsius Ecclesie, tres principales gradus de bonis Ecclesie communibus dotatis sunt instituti et fundati; primus est Canonicorum Majorum, quorum numerus est triginta, et totidem prebende distincte eis assignate; secundus est Minorum Canonicorum, quorum numerus est duodecim; et tercius est Vicariorum, quorum numerus deberet esse triginta; invenimus per diligentem inquisicionem, quod predicti duodecim Minores Canonici debent esse sacerdotes, et horis canonicis, tam diurnis, quam nocturnis, interesse, ac per eleccionem sic assumuntur, ut, uno eorum mortuo, vel alias a gradu et Prebenda sua Minori excluso, reliqui undecim statim hoc intimari debent Decano et Capitulo ipsius Ecclesie, ac licenciam petere alium sufficientem et idoneum eligendi in ejus locum; licenciaque optenta, et habito tractatu et deliberacione inter se, nominabunt dictis Decano et Capitulo duos ad hoc idoneos et sufficientes, et quem de ipsis ipsi elegerint, preficietur in loco at Prebenda ipsius Minoris Canonici defuncti, vel alias a loco suo exclusi; ipsi autem Minores Canonici in Choro et in Ecclesia portent superpellicia alba, almicia de variis minutis internis et de calabro nigro externis, ac capas nigras apertas cum capuciis nigris magnis furratis de sindone, vel taffata; et licet unicuique eorum assignatum sit per Decanum et Capitulum Ecclesie nostre predicte hospicium separatum prope ipsam Ecclesiam ad inhabitandum, habent tamen aulam communem, cum coquina et aliis necessariis, honorabilem et sufficientem, in qua simul cotidie comedere possunt et solent, promajore honestate et charitate inter eos servanda, ad magnum honorem Ecclesie, ac omnium ministrancium in eadem; Prebenda vero Minoris Canonici consistit in eo, quod quilibet eorum percipit de Camera Ecclesie predicte septimanatim quinque denarios sterlingorum, et in quolibet dupplici festo anni unum denarium; Item, de communi Pistrino ipsius Ecclesie qualibet septimana septem panes albos et ponderatos, quilibet, panis octo marcas sterlingorum in pastu, et de eodem Pistrino septimanatim tres panes nigros, vocatos "Trenchurbred," vel pro illis unum denarium sterlingorum; Item, de communi Cellario duodecim bollas melioris servisie, vel duodecim denarios sterlingorum; et tres bollas debilioris servisie vocate "Wilkyn," vel pro eis unum denarium qualibet septimana; de istis autem Minoribus Canonicis sunt duo deputati ab antiquo, qui Cardinales vocantur, et sunt perpetui, qui eciam privatorum funerum et anniversariorum recipiunt proventus, et missas celebrant capitulares, ac egrotantibus ministrant ecclesiastica sacramenta; et quilibet ipsorum duorum duplum percipit omnium, que superius uni Minori Canonico assignatur, tam in pecunia, quam in pane et in servisia: et nos Simon, permissione divina London Episcopus antedictus, quia invenimus tam per testes juratos et informaciones, quam per Statuta et consuetudines nostre London Ecclesie, ac alia legitima documenta coram nobis producta et exhibita supradicta, prout superius recitantur, in dicta nostra Ecclesia a tempore cujus contrarii memoria hominum non existit fuisse observata, et in presenti usitata; ad instantem dicte Ecclesie Ministrorum peticionem, omnes et singulos gradus supradictos, habitum et numerum superius descriptum, statumque hujusmodi duorum Cardinalium, necnon omnia et singula superius expressata, auctoritate nostra pontificali nostre Visitacionis diffinicione, quantum in nobis est, approbamus, ratificamus, et confirmamus per presentes sigillo nostro munitas. Datum London xjmo die Mensis Maii, Anno Domini Millesimo CCCmo LXXiiijto, et nostre consecracionis xiijo.

Nulli ergo omnino hominum liceat hane paginam nostre confirmacionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoe attemptare presumpserit, indignacionem Omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli, Apostolorum Ejus, se noverit incursurum. Datum Rome apud Sanctam Mariam Transtiberinam, xj kalend. Novembris pontificatus nostri anno primo.

Footnotes

1 Printed from the original Register in the Archiepiscopal Library at Lambeth, Register Sudbury, fo. 68 a. An imperfect copy of the Bull of Pope Urban VI., which is transcribed in the body of the document, is preserved in MS. F. amongst the archives of the Cathedral. The whole Confirmation is accurately printed in Wilkins's Concilia, (fo. London, 1737, vol. iii. pp. 134, 135,) although in the index the document is wrongly described thus, "Minores Canonici in Eccles. S.P.L. instituuntur." The Minor Canons had existed long before this Confirmation of their privileges was issued.
2 Simon Sudbury, domestic chaplain to Pope Innocent VI. consecrated Bishop of London 20 March, 1361-2, translated to Canterbury 1375.
3 Urban VI. became Pope in 1378.