The College of Minor Canons
Charter of Incorporation, 1394

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

W. Sparrow Simpson (editor)

Year published

1873

Supporting documents

Pages

Citation Show another format:

'The College of Minor Canons: Charter of Incorporation, 1394', Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londiniensis (1873), pp. 326-329. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=49158 Date accessed: 29 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

V. CHARTER OF INCORPORATION OF THE MINOR CANONS INS. PAUL'S CATHEDRAL, 18 RICHARD 11. (fn. 1) 1394.

Ricardus Dei gracia Rex Anglie et Francie et Dominus Hibernie, omnibus ad quos presentes litere pervenerint salutem. Sciatis quod cum certi Capellani, in numero duodecim, qui vulgariter Minores Canonici nuncupantur, habitum (videlicet superpellicia cum almuciis de calabre et capis nigris) gerentes, quorum duo dicuntur Cardinales, in Ecclesia Sancti Pauli Londinensi, ad honorem Dei et divini cultus incrementum ab olim fuissent ordinati et stabiliti, qui habitaciones, tam infra clausum Ecclesie predicte, quam extra, ex assignacione Capituli ejusdem Ecclesie optinuerunt, et de jure optinent singillatim; ac quidam Deo devoti, pro eo quod iidem duodecim Minores Canonici hospicia sua in hujusmodi habitacionibus suis dispersim et non in communi tenebant, considerantes quod melius et decencius foret ipsos horis refectoriis insimul in communi quam dispersim commorari, pia intencione commoti quandam Aulam cum domibus officiorum necessariis juxta cimiterium Ecclesie predicte pro eorum hospicio in communi simul in mensa tenendo ordinaverint et de novo construxerint, quam quidem Aulam iidem Minores Canonici deinceps continue tenebant et cotidie tenent insimul horis debitis ad vescendum, et ex nunc imposterum pro caritatis ac devocionis fervore accrescendum, prout honestati convenit, in eadem Aula insimul in mensa morari intendunt, ac per plures Christi fideles ipsorum Canonicorum inopiam et indigenciam pie respicientes, diversi redditus et possesiones eisdem Canonicis pro eorum relevamine caritative dati fuissent et assignati (ut accepimus), si eorum, inhabilitas sive incapacitas recipiendi eis nullatenus obviaret seu obstaculum non preberet: Nos vero, honestam conversacionem ac continuam devocionem ipsorum Minorum Canonicorum qui Ecclesie predicte in majori parte indies sustinent pondus diei et estus merito commendantes, ac aliorum pia proposita eis subvenire volencium promovere affectantes, volentesque ipsos Minores Canonicos ad serviendum Altissimo prompcius et devocius in divinis (prout decet) magnificenciam regiam animare, de gracia nostra speciali volumus et concedimus pro nobis et heredibus nostris, quantum in nobis est, quod iidem duodecim Minores Canonici Ecclesie predicte, et eorum successores, ex nunc sint atque nuneupentur Collegium Duodecim Minorum Canonicorum Ecclesie Sancti Pauli Londinensis futuris temporibus imperpetuum, quorum unus sit Custos Collegii predicti, qui ceteris preferatur per eleccionem ipsorum Canonicorum, faciendam quociens indiguerit et eis videbitur expedire, juxta ordinacionem faciendam per ipsos in hac parte absque regia licencia vel assensu inde aliqualiter petenda vel optinenda; quodque iidem Custos et Canonici habeant unum commune sigillum pro negociis et agendis Collegii predicti serviturum, et quod sint habiles persone et capaces, sicut unum Collegium incorporatum et privatum per se, ad impetrandum, recipiendum, et adquirendum, nomine Custodis et Canonicorum Collegii predicti, a quibuscumque viris et personis tam laicis, quam ecclesiasticis, licencia regia primitus optenta, omnimoda terras, tenementa, redditus, et possessiones, cum pertinenciis, eisdem Custodi et Minoribus Canonicis dicti Collegii et successoribus suis in proprietate possidendi imperpetuum. Ac eciam ad prosequendum eorum nomine omnimodas causas et acciones reales et personales, cujuscumque generis sint vel nature, et ad respondendum et defendendum in eisdem coram judicibus secularibus et ecclesiasticis quibuscumque; et ut habilitas et capacitas ipsorum Custodis dicti Collegii et duodecim Minorum Canonicorum verius approbetur et debitum sorciatur effectum, quodque patronatus Collegii predicti ad Nos ut fundatorem et patronum ejusdem et heredes nostros imperpetuum pertinere dinoscatur, dilectum nobis Johannem de Lyntone unum de dictis duodecim Canonicis in Custodem ejusdem Collegii auctoritate nostra regia preficimus, erigimus, et nominamus in primeva ista vice, quem volumus ceteris preferri et statum ac officium Custodis dicti Collegii exercere, quousque ipse vel alius Canonicus ejusdem Collegii per ipsos Canonicos juxta ordinacionem suam hujusmodi eligatur et proficiatur. Dedimus insuper, concessimus, et assignavimus pro nobis et heredibus nostris eisdem Custodi et Canonicis Collegii predicti duo messuagia, quatuor shopas, et decem solidatas redditus, cum pertinenciis, in civitate nostra Londinensi, que habuimus ex dono feoffamento Roberti Dokesworth, Ricardi Cotell, Williclmi Ryffyn, Willelmi Rode, Thome Hunte, et Henrici Asshe, Capellanorum; videlicet, unum messuagium, cum pertinenciis, in parochia Sancte Fidis in criptis Sancti Pauli Londinensis quod situm est in longitudine inter tenementum quondam magistri Willielmi de Maldon ex parte occidentali, et tenementum quondam Imanie de Brauncestre ex parte orientali; quatuor shopas, cum solariis superedificatis et aliis pertinenciis suis, in parchia Sancti Nicholai de Flesshamelis (fn. 1) Londinensi; deem solidatas redditus, cum pertinenciis, exeuntes de tenementis que fuerunt Lucie atte Stone que sita sunt in eadem parochia Sancti Nicholai, in latitudine inter tenementum quondam Ricardi Syward ex parte occidentali, et tenementum quondam Roberti Manyfeld ex parte orientali; et unum messuagium, cum pertinenciis, in predicta parochia Sancte Fidis situm in latitudine inter tenementum quondam Willielmi le Bokebyndere ex parte orientali, et venellam que vocatur Dicereslane ex parte occidentali: habenda et tenenda eisdem Custodi et Minoribus Canonicis predicti Collegii et successoribus suis, in auxilium sustentacionis sue ac supportacionis divini servicii, et ad orandum specialiter pro salubri statu nostro dum vixerimus, et pro anima nostra cum ab hac luce migraverimus, ac pro anima Anne, (fn. 2) Regine Anglie, et pro animabus parentum et antecessorum nostrorum, omniumque fidelium defunctorum, in liberam, puram, et perpetuam elemosinam imperpetuum, statuto de terris et tenementis ad manum mortuam non ponendam edito, seu aliquo alio statuto in contrarium facto, non obstante. Preterea vero, quia per quosdam sumus informati et forsitan potest esse quod in messuagiis, terris, tenementis, et redditibus predictis seu aliquibus eorundem, preter et ante donacionem et feoffamentum inde per predictos Robertum, Ricardum, Willielmum, Willielmum, Thomam, et Henricum sic facta, jus et titulus forisfacture ad nos accreverunt et pertinucrunt, et pertinent de presenti: nostre tamen intencionis existit ut iidem Custos et Minores Canonici et successores sui in omnem eventum de messuagiis, terris, tenementis, et redditibus predictis, cum pertinenciis, et omni parcella eorumdem, imperpetuum sint securi; ac volentes eorum securitati in hac parte ex regia benignitate quatenus poterimus specialiter providere, hujusmodi donacionem, concessionem, et assignacionem nostras de predictis duobus messuagiis, quatuor shopis, et decem solidatis redditus, cum pertinenciis, eisdem Custodi et Minoribus Canonicis sic factas, de gracia nostra speciali et ex mero motu et nostra certa sciencia tenore presencium approbamus, ratificamus, roboramus, et confirmamus pro perpetuo; volentes et concedentes pro nobis et heredi bus nostris, quantum in nobis est, quod iidem Custos et Minores Canonici Collegii predicti et successores sui messuagia, shopas, et redditum predicta, cum pertinenciis, et quamlibet parcellam corundem, habeant et teneant, sibi et successoribus suis, in liberam, puram, et perpetuam elemosinam juxta vim, formam, et effectum donacionis, concessionis, et assignacionis nostrarum predictarum imperpetuum, aliquo jure titulo seu forisfactura que nobis competunt, seu nobis vel heredibus nostris aliqualiter in futuro competere poterunt, vel aliquo statuto aut ordinacione per nos vel progenitores nostros in contrarium editis, seu aliis causis vel materiis quibuscumque non obstantibus. In cujus rei testimonium has literas nostras fieri fecimus patentes. Teste me ipso apud Westmonasterium, primo die Augusti anno regni nostri decimo octavo.

Per breve de privato sigillo. Ffarington.

Footnotes

1 Printed from the original manuscript preserved amongst the archives of the Minor Canons. The initial letter of the Charter, which is beautifully illuminated, represents the King between Archbishop of York (Thomas Arundel, translated from Ely to York in 1388), and the Bishop of London (Robert Braybrook, consecrated 1381), presenting the document itself to the twelve Minor Canons. Over the head of each of the three dignitaries in his coat of arms. The letter T. A. Ebor, and R. B. Lond., indicate with sufficient clearness the prelates over whose heads they stand. The Charter itself, finely written upon one skin in thirty-eight lines, is preserved as one of the greatest treasures in the archives of the College. The head line of the Charter is surmounted by richly illuminated devices, ensigned with ostrich feathers, and contains seven large monograms (if such they may be called) based upon the letters L, D, C, R, R, H, and H, each letter being the initial of the surname of one of the following persons mentioned in the body of the document, and containing witin itself the remaining letters of the name curiously interwoven. The persons thus commemorated are Johannes de Lynton (the first Warden), Robertus Dokesworth, Ricardus Cotell, Willielmus Ryffyn, Willielmus Rode, Thomas Hunte, and Henricus Hasshe (or Asshe, as the name is spelt in the Charter). The ornamentation is very delicately wrought out, and although the silver sparingly employed has turned black, the gold and colour retain much of their original splendour.
2 S. Nicholas Flesh Shambles in Newgate Street.
3 Anne of Bohemia, sister of the Emperor Wenceslaus of Germany, the beloved consort of Richard II.