The College of Minor Canons
Licence of Edward IV regarding certain messuages, 1468

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

W. Sparrow Simpson (editor)

Year published

1873

Supporting documents

Pages

Citation Show another format:

'The College of Minor Canons: Licence of Edward IV regarding certain messuages, 1468', Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londiniensis (1873), pp. 365-367. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=49162 Date accessed: 19 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

IX. LYCENS GRAUNTED BY K. EDWARD THE 4T TO THE WARDEN & CANNONS TO ESCHANGE OR MESSUAGES IN SEACOLE LANE; AND ALSO HIS DISCHARGE OF THE PURUAYORS. (fn. 1) 1468.

Edwardus, Dei gracia Rex Anglie et Francie et Dominus Hibernie, omnibus ad quos presentes littere pervenerint, salutem. Inspeximus litteras patentes Domini Ricardi nuper Regis Anglie Secundi post Conquestum, Progenitoris nostri, factas in hec verba:—

Ricardus. (fn. 2)

Nos autem litteras predictas ac omnia et singula in eisdem contenta rata habentes et grata, ea pro nobis et heredibus nostris, quantum in nobis est, acceptamus, approbamus, ratificamus, ac dilectis nobis in Christo Laurencio Damlet, nunc Custodi, ac Canonicis Collegii predicti et successoribus suis, concedimus et confirmamus; et ulterius, Nos, non solum qualiter Collegium predictum de fundacione dicti Progenitoris nostri et nostro patronatu existit, set eciam exhilitatem possessionum ipsorum nunc Custodis et Canonicorum, que ad sustentacionem suam et alia onera sibi commissa et incumbencia hiis diebus vix sufficere valeant, quodque tenentes sui ac firmarii per provisores et captores, ac alios officiarios nostros ad victualia et alias res pro expensis hospicii et aliter capiendas assignandos per provisiones et capciones suas taliter turbati, vexati, et inquietati existunt, considerantes, quod quamplures eorumdem tenencium et firmariorum a tenuris eorumdem nune Custodis et Canonicorum recesserunt, et indies recedere intendunt, in ipsorum nunc Custodis et Canonicorum desolacionis periculum, et divini cultus subtraccionem manifestam nisi per Nos succurratur, eisdem de gracia nostra speciali, ac ex certa sciencia et mero motu nostris suscepimus, et per presentes suscipimus, ipsos nunc Custodem et Canonicos et successores suos, ac omnes et singulos tenentes et firmarios suos, ac successorum suorum, necnon eorum servientes, hospicia, domos, terras, tenementa, possessiones, bona, catalla, victualia, et res sua quecumque que nunc habent et exnunc sunt habituri, in proteccionem, tuicionem, et defencionem nostri et heredum nostrorum speciales. Et ideo universis et singulis Vice-comitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Senescallis, Prepositis, Provisoribus, Captoribus, et aliis ministris subditis et fidelibus nostris et heredum nostrorum quibuscumque, tam infra libertates quam extra, damus in mandatis quod ipsos nunc Custodem et Canonicos et successores suos predictos, ac omnes et singulos tenentes et firmarios suos predictos, ac successorum suorum predictorum, necnon eorum servientes, hospicia, domos, terras, tenementa, possessiones, bona, catalla, victualia, et res sua predicta manuteneant, protegant, et defendant, non inferentes eis, seu ab aliis inferri permittentes, injuriam, molestiam, dampnum, violenciam, impedimentum aliquod seu gravamen, nec de ipsis nunc Custode et Canonicis, scu de eorum aliquo, aut de successoribus suis aliqua eorum victualia, bona, catalla, seu res sua quecumque contra voluntatem suam et successorum suorum capiant, nec per alios capi seu asportari permittant. Et si quid eisdem nunc Custodi et Canonicis et successoribus suis ac tenentibus vel firmariis suis vel eorum alicui contra tenorem presencium forisfactum vel injuriatum fuerit, id eis sine dilacione debite corrigi et reformari faciant. Concessimus eciam, et per presentes concedimus eisdem nunc Custodi et Canonicis et successoribus suis, quod de bladis, fenis, equis, carectis, cariagiis, bobus, vaccis, porcis, ovibus, aut aliis bonis seu catallis suis aut successorum suorum tenencium, seu firmariorum suorum et cujuslibet eorum, ubicumque inventa fuerint, contra voluntatem suam seu cujuslibet eorum, aut servientum suorum predictorum, ad opus nostrum vel heredum nostrorum aut aliorum quorumcumque, per Provisores, Captores, Ballivos, Commissarios, seu Ministros nostros vel heredum nostrorum aut alterius cujuscumque, quicquam minime capiatur, abducatur, vel aliqualiter asportetur: et hoc sub pena centum librarum ad opus nostrum et heredum nostrorum, tociens quociens aliquis in hac parte in contrarium vel delictum fecerit forisfaciendum. Et insuper, de uberiori gracia nostra concessimus et licenciam dedimus pro nobis et heredibus nostris, quantum in nobis est, prefatis nunc Custodi et Canonicis, quod ipsi et successores sui dare possint et concedere mesuagia, shopas, solaria, et redditus sua predicta, cum pertinenciis, ac octo mesuagia sua, cum pertinenciis, in Secol-lane, in parochia Sancti Sepuleri extra Newegate in suburbiis London, vel aliquam inde parcellam quamvis de nobis teneatur, quibuscumque personis sibi placuerit, in escambium (fn. 3) pro aliis mesuagiis, terris, tenementis, redditibus, serviciis, vel possessionibus quibuscumque, ad minus ad valorem annuum mesuagiorum, shoparum, solariorum, et reddituum predictorum, ut premittitur, per dictos nunc Custodem et Canonicos vel successores suos danda et concedenda, habenda et tenenda eisdem personis, heredibus, et assignatis suis, de nobis et heredibus nostris per servicia inde debita et consueta in escambium predictum imperpetuum. Et eisdem personis et heredibus suis, quod ipsi mesuagia, shopas, solaria, et redditus ipsorum nunc Custodis et Canonicorum predictorum vel aliquam inde parcellam ab eis vel eorum successoribus recipere possint et tenere sibi et heredibus et assignatis suis in escambium predictum, sicut predictum est, imperpetuum, tenore presencium similiter licenciam dedimus specialem, Statuto de terris et tenementis ad manum mortuam non ponendis edito non obstante. Et ulterius concessimus pro nobis et heredibus nostris predictis, quantum in nobis est, prefatis personis, quod ipsi et heredes sui dicta alia mesuagia, terras, tenementa, redditus, servicia, et possessiones sua, vel aliquam inde parcellam, cum pertinenciis, ad dictum annuum valorem in forma predicta, quamvis de nobis et heredibus nostris teneantur, in escambium pro dictis mesuagiis, shopis, solariis, et redditibus ipsorum nunc Custodis et Canonicorum vel successorum suorum, vel aliqua inde parcella, eisdem nunc Custodi et Canonicis et successoribus suis dare possint et concedere, habenda et tenenda sibi et successoribus suis predictis, de capitalibus suis dare dominis feodorum illorum, per servicia inde debita et consueta, in escambium predictum imperpetuum. Et eisdem nunc Custodi et Canonicis, et successoribus suis, quod ipsi et successores sui dicta alia mesuagia, terras, tenementa, redditus, servicia, et possessiones ipsarum personarum, vel aliquam inde parcellam, ad eundem annuum valorem in forma predicta ab eisdem personis, vel heredibus suis, recipere possint et tenere sibi, et successoribus suis, in escambium predictum, sicut predictum est, imperpetuum, [tenore] presencium similiter licenciam dedimus specialem, Statuto predicto in aliquo non obstante. Nolentes quod prefati nunc Custos et Canonici, vel successores sui, aut prefate persone vel heredes sui, racione premissorum per nos vel heredes nostros, Justiciarios, Escaetores, Vice-Comites, aut alios Ballivos seu Ministros nostros vel heredum nostrorum quoscumque futuris temporibus molestentur, occasionentur, inquietentur in aliquo, seu graventur: concessimus eciam, et per presentes concedimus prefatis nunc Custodi et Canonicis et successoribus suis, quod si presentes littere nostre sibi et successoribus suis predictis, quoad premissa seu aliquod eorundem invalide sive minus sufficientes in lege existant, vel existere contigerint, vel aliqui defectus, misprisio, vel repugnancia in eisdem litteris imposterum reperire poterint, tunc Cancellarius noster Anglie vel heredum nostrorum, qui pro tempore fuerit, eisdem nunc Custodi et Canonicis, et successoribus suis, tot et tantas litteras nostras patentes et heredum nostrorum bonas et efficaces, ac brevia nostra et heredum nostrorum predictorum sub Magno Sigillo nostro vel eorundem heredum nostrorum debite conficienda de tempore in tempus fieri facta et deliberari absque aliqua alia prosecucione inde penes nos vel dictos heredes nostros facienda, aut aliquo Waranto inde prosequendo, quot et qualia dictis nunc Custodi et Canonicis et successoribus suis predictis, in et pro premissis necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna. Eo quod expressa mencio de vero valore annuo premissorum vel alicujus inde parcelle, aut de aliis donis sive concessionibus eisdem nunc Custodi et Canonicis et successoribus suis aut alicui predecessorum suorum et successoribus suis, aut de certitudine premissorum vel alicujus inde parcelle in presentibus minime facta existit, aut aliquo statuto, actu, ordinacione, sive provisione, inde in contrarium facto, ordinato, sive proviso, aut aliqua alia re, causa, vel materia quacumque non obstante.

In cujus rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes. Teste Meipso apud Westmonasterium, secundo die Augusti, anno regni nostri octavo. (fn. 4)

Per breve de privato Sigillo et de data predicta auctoritate Parliamenti, et pro centum solidis solutis in Hanaperio.

DAVYSON.

Footnotes

1 Printed from the original preserved amongst the Archives of the Minor Canons. The above heading is taken from the indorsement on the licence.
2 The licence here recites the Charter of King Richard II., printed supra, p. 326.
3 Escambium: permutatio. Ducange.
4 The initial letter of this Charter is illuminated; it exhibits the Royal Arms, France and England quarterly, with a white lion and a black bull as supporters, and the motto, Domine salvum fac Regem. Above is a royal crown supported by two angels, and surmounted by the badge the rose en solcil. Beyond this is a white hart, standing on a green mount, bearing a banner with the arms of Edward the Confessor. Great part of the seal remains, attached to the document by a silken cord, in which threads of gold have been twisted.