Illustrative Documents
Extract from a charter of the City of London, 1252

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

W. Sparrow Simpson (editor)

Year published

1873

Supporting documents

Pages

Citation Show another format:

'Illustrative Documents: Extract from a charter of the City of London, 1252', Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londiniensis (1873), pp. 381-382. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=49170 Date accessed: 29 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

IV. EXTRACTA DE CARTA CIVITATIS LONDON. (fn. 1)

Inspeximus eciam quandam Cartam quam predictus pater noster fecit Majori et Civibus London in hec verba:—

Henricus, Dei gracia Rex Anglie et francie et Dominus Hibernie, Dux Normannie, Aquitanie, et Comes Andegavensis, Archiepiscopis, etc: Salutem. Sciatis nos concessisse et hac carta nostra confirmasse, pro nobis et heredibus nostris, quod Major et Cives noster London habeant et teneant omnes libertates et liberas consuetudines suas quas habucrint tempore Regis Henrici avi nostri, et quas habent per cartas antecessorum nostrorum Regum Anglie sicud eas meliores et liberiores habuerunt, et quod eas imperpetuum et de cetero libere et plene utantur eisdem. Concessimus eciam eisdem Civibus quod quemlibet Majorem quem eligerint in Civitate predicta London, nobis, aut heredibus nostris existentibus, apud Westmonasterium presentare possint annuatim Baronibus nostris de Scaccario nostro, ut ab eisdem tanquam Major admittatur; ita tamen quod in proximo adventu nostro sive heredum nostrorum usque Westmonasterium vel London, nobis aut heredibus nostris representetur et in Majorem admittatur. Et volumus et precipimus pro nobis et heredibus nostris, quod de firma Civitatis London allocentur vicecomitibus nostris ejusdem Civitatis annuatim in compoto suo ad Scaccariam nostram vij. libras pro libertate Sancti Pauli London. Et quod iidem Cives per totam potestatem nostram, tam citra mare quam extra, sint quieti de omni Teolonio et Consuetudine imperpetuum, sicud in cartis predictorum Regum continetur. Et prohibemus super forisfacturam nostram ne aliquis ultra hanc libertatem et concessas nostras ipsos Cives inquietare vel vexare de cetero presumat. Hiis testibus, etc. Datum apud Windesore, xij die Junii Anno regni nostri xxxvijo (fn. 2)

Footnotes

1 Inserted at the end of MS. C in a hand c. 1500.
2 12 June, 37 Henry III. = 1252.