Illustrative Documents
Charter of the vacant temporalities of the bishopric of London, 1282

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

W. Sparrow Simpson (editor)

Year published

1873

Supporting documents

Pages

Citation Show another format:

'Illustrative Documents: Charter of the vacant temporalities of the bishopric of London, 1282', Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londiniensis (1873), pp. 388-390. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=49174 Date accessed: 22 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

VIII. CARTA DE TEMPORALIBUS VACANTE EPISCOPATU LONDON.

Edwardus etc. Omnibus etc. Sciatis quod nos attendentes Ecclesiam Cathedralem Sancti Pauli London in vacacionibus ejusdem temporibus preteritis per vastum et destructionem boscorum et nemorum ac aliorum ad Episcopatum London pertinencium, per Escaetores et alios Custodes Episcopatus illius temporibus progenitorum nostrorum, quondam Regum Anglie, preter conscienciam et voluntatem eorundem progenitorum, damna quamplurima passam fuisse, volentesque ob specialem devocionem quam ad Sanctum Paulum Apostolum, in cujus honore dicta Ecclesia est fundata, et grandem affeccionem quam ad Venerabilem patrem Ricardum Episcopum (fn. 2) loci illius, et dilectos nobis in Christo Decanum et Capitulum ac Ministros ejusdem Ecclesie, qui in ipsa Deo et Sancto Paulo Apostolo devote cum honestate commendabili famulantur, intime gerimus ipsos favore prosequi gracioso, ac dictam Ecclesiam illesam imposterum a damnis hujusmodi conservare, per finem quem prefati Decanus et Capitulum fecerunt nobiscum, concessimus pro nobis et heredibus nostris quod Decanus et Capitulum Ecclesie predicte, et eorum successores in singulis vacacionibus Episcopatus predicti, quociens, videlicet, ipsum Episcopatum exnunc vacare contigerit, habeant et teneant custodiam Episcopatus illius et omnium temporalium ejusdem cum omnibus rebus et bonis ad eundem Episcopatum qualitercunque spectantibus, adeo plene et integre sicut Episcopi loci illius Episcopatum loci illius predictum et temporalia ejusdem cum omnibus rebus et bonis ad eadem pertinentibus, sede plena, aliquibus retroactis temporibus habere et tenere consueverunt, vel nos aut heredes nostri custodiam illam cum omnibus rebus et bonis predictis temporibus vacacionum illarum habere possemus vel deberemus, si in manu nostra vel heredum nostrorum retenta fuissent: Ita, quod predicti Decanus et Capitulum de temporalibus bonis et rebus predictis plenam et liberam administracionem habeant, et omnimoda emolimenta percipiant et inde disponere et ordinare possent, prout eis melius et utilius videbitur faciendum, et prout Episcopi loci illius inde possent facere, ordinare, et disponere, sede plena, aut nos vel heredes nostri inde facere possemus temporibus vacacionum predictarum: salvis nobis et heredibus nostris feodis militum, que tenentur de Episcopatu predicto, et advocacionibus ecclesiarum, cum acciderint temporibus vacacionum predictarum. Ita, quod omnes redditus et servicia annua de feodis predictis in vacacionibus illis proveniencia remaneant Decano et Capitulo Ecclesie supradicte: salvis eciam nobis et heredibus nostris escaetis, quas accidere contigerit temporibus predictis; que quidem escaete singulis hujusmodi vacacionibus finitis, videlicet, post fidelitatem ipsius quem ibidem eligi et confirmare seu prefici contigerit in Episcopum nobis vel heredibus nostris factam, liberenter et remaneant eidem Episcopo et successoribus suis, Episcopis loci illius, imperpetuum, sine occasione vel impedimento nostri vel heredum nostrorum quorumcunque; reddendo nobis et heredibus nostris pro qualibet vacacione Episcopatus illius, si per unum annum integrum duraverit, mille libras ad quas Episcopatus loci illius taxatur annuatim. Et si vacacio Episcopatus predicti duraverit ultra unum annum, tunc Decanus et Capitulum Ecclesie illius pro rata temporis quo vacacio illa ultra annum duraverit, de predictis mille libris plus solvant; et si minori tempore duraverit quam per annum, tune pro rata temporis illius de predictis mille libris minus solvatur. Et volumus et concedimus pro nobis et heredibus nostris, quod predictus Decanus et Capitulum et eorum successores imperpetuum habeant et teneant custodiam episcopatus predicti singulis temporibus vacacionum ejusdem in forma predicta, per quantumcunque temporis duraverint vacaciones ejusdem Ecclesie. Ita, quod nullus Escaetor, Vicecomes, seu alius Ballivus vel Minister noster quicunque, aut heredum nostrorum, de custodia Episcopatus predicti maneriorum, aut aliarum rerum seu bonorum quorumcunque ad dictum Episcopatum spectancium, quoquomodo racione vacacionis illius se in aliquo intromittat. Hoc tamen excepto, quod Escaetor, vel alius minister noster seu heredum nostrorum qui pro tempore fuerit, infra aliquod manerium Episcopatus predicti, in principio cujuslibet vacacionis ejusdem Episcopatus, quandam simplicem seisinam nomine nostri Regii Dominii capiat, et ea sic capta statim exinde recedat absque fidelitate seu recognicione ab aliquo tenente dicti Episcopatus, vel aliquo alio modo inde capiendo seu etiam asportando. Ita, quod ultra unum diem occasione seisine predicte moram ibidem non faciat, nec aliquem ibidem substituat loco sui. Volumus insuper et concedimus pro nobis et heredibus nostris, quod si nos forsitan, vel heredes nostri, aliquo tempore vacacionis Episcopatus predicti exercitum nostrum fecerimus summoneri, predicti Decanus et Capitulum et successores sui pro propriis et Dominicis feodis militum Episcopatus illius in manibus ipsorum Decani et Capituli tune existentibus ad servicium in eodem exercitu faciendum minime teneantur, nec occasione servicii illius molestentur in aliquo seu graventur, set inde penitus sint quieti: Salvis tamen nobis et heredibus nostris servieiis de feodis militum que tenentur de Episcopatu predicto temporibus vacacionum ejusdem ad nos pertinentibus racione exercitus predicti. Salva eciam nobis et heredibus nostris custodia terrarum et tenementorum seu reddituum, si quos Episcopi loci illius sibi in feodo exnunc exquisierint, per Escaetorem seu alios ministro nostros durantibus vacacionibus Episcopatus predicti retinendorum. Ita tamen quod racione custodie terrarum et tenementorum seu reddituum hujusmodi, Escaetor seu alius Minister noster vel heredum nostrorum episcopatum predictum nullatenus ingrediatur, nec de Episcopatu predicto seu aliquibus ad eum nune pertinentibus se intromittat, aliter quam in forma supradicta.

In cujus rei testimonium has literas nostras fieri fecimus patentes. Teste Meipso apud Wyndesore xix die Decembris anno regni nostri (fn. 3) xjmo.

Per breve de privato sigillo

per finem xl. marcarum.

Footnotes

1 This Charter is inserted at the end of the Cambridge MS. C, in a hand of about the year 1500. It is also found in MS. b.
2 Richard de Gravesend, consecrated 11 August, 1280, died 9 December, 1303, buried in S. Paul's.
3 MS. b ends at the word nostri.