I. THE GRAUNTE OF KING HARRY THE SIXT FOR THE FUNDACION AND CORPORACION. (fn. 1)
Henricus, Dei gracia Rex Anglie et ffrancie et Dominus Hibernie, omnibus ad quos presentes
littere pervenerint, salutem. Mediator Dei et hominum Jesus Cristus, Filius Dei vivi, ut in
prothoplausto lapsum vidit universum genus hominum eterne gehenne suppliciis Dei decreto
cruciandum, immencissime misericordiarum thesauris nostre reparacionis salutare produxit remedium, atque ut, eterna redempcione inventa, totum salvaret hominem, glorie sue participem regni
denique celestis faceret coheredem, nichil, cum Deus ipse Deo equalis esset, non subeundum
statuit quod in predictum precium restitucionis nostre Deo Patri potuit immolare, disrupit, inquam, celos et descendit intra inviolate puelle viscera, formam indui non dedignatus humanam;
et ex Apostolicis verbis si loquimur, semetipsum exinanivit formam accipiens serci, habituque
inventus ut homo omnia tulit humana, eciam usque ad mortem factus est obediens. Mortem
itaque pro maculosis passus Agnus Ipse sine macula, in sacrosanctis militantis Ecclesie thesauris
interminabilem reposuit copiam meritorum, propter quod et Deus exaltavit Eum et donarit Illi
Nomen quod est super omne nomen, ineffabile Nomen illud Jesus, potestatis maxime, auctoritatis
immense, magestatis infinite, cui merito genuflectit omne celestium, terrestrium, et infernorum.
Neque enim aliud est nomen sub celo datum hominibus in quo oprteat eos salvos fieri. In cujunsque
Nominis honore quamplures ligei nostri, Cristi fideles, spiritu devocionis ducti et excitati, in
quodam Ecclesie Cathedralis Sancti Pauli Londoniarum loco vocato le Crowdes (fn. 2) quandam ffraternitatem sive Gildam inter se, et de se, ac aliis de fraternitate sive Gilda illa esse affectantibus
devote inchoarunt, que sic inchoata usque in presens continuata existit pacifice et quiete, ut
accepimus. Jamque per dictos ligeos nostros metuentes, quod ffraternitas sive Gilda predicta
rite et legittime juxta juris exigenciam fundata et stabilita non existit; et si sic, tunc totum et
quicquid est inde subsecutum irritum est et vacuum, Nobis igitur humilime supplicaverunt
quatenus pro debita et celeri fundacione et stabilimento ejusdem ffraternitatis, sive Gilde, caritatis
et pietatis intuitu providere, nomenque fundatoris et onus recte fundacionis ffraternitatis, sive
Gilde illius, super nos assumere, et solum fundatorem ejusdem esse dignaremur; Nos autem
digna consideracione premissorum supplicacioni dictorum ligeorum nostrorum in hac parte
inclinati, volentes ea que ad laudem et honorem prelibati Nominis Jesu sunt vel cssc possunt
multipliciter augmentari, et fraternitatem sive Gildam predictam, sic pie et devote, ut predictum
est, inchoatum, juxta juris exigenciam fore perpetuam cupientes, nomenque fundatoris fraternitatis,
sive Gilde illius, et onus fundacionis ejusdem super nos assumentes ad laudem, gloriam, et
honorem Omnipotentis Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti, et specialius in honore illius Nominis
Jesu Filii, Salvatoris nostri, in cujus eciam Nominis honore ffraternitas, sive Gilda predicta, ut
premittitur, inchoata existit, eandem ffraternitatem, sive Gildam, de uno Rectore viro idoneo
ecclesiastico, et duobus Gardianis, personis secularibus, ac aliis personis utriusque sexus quibuscumque in ejusdem ffraternitatis sive Gilde, ffratres et sorores in presenti admissis, et decetero
pro perpetuo admittendum, in supradicto loco vocato le Crowdes quousque nobis aut hujusmodi
Rectori, Gardianis, ffratribus et sororibus, vel successoribus suis de uberiore, utiliore, apciore
et convenienciore loco in hac parte habendum, licencia, consensu, et assensu omnium et singulorum quorum intererit primitus intervenientibus et habitis, provisum fuerit, tenore presencium
facimus, fundamus, ordinamus, et stabilimus perpetuis futuris temporibus duraturam: Et Willielmum Say, (fn. 3) Sacre Theologie Professorem, Decanum Ecclesie predicte, Rectorem et pro Rectore
ipsius ffraternitatis sive Gilde, ac Ricardum fforde unum Rememoratorium Scaccarii nostri, et
Henricum Benett unum Clericorum de Officio privati sigilli nostri, Gardianos et pro Gardianis
ejusdem ffraternitatis sive Gilde, cum dictis ffratribus et sororibus, in ffraternitatem, sive Gildam
illam, ut predictum est, jam admissis, ffratres et sorores ejusdem ffraternitatis, sive Gilde, et pro
ffratribus et sororibus ejusdem, per presentes preficimus, creamus, et ordinamus. Et ulterius
volumus et concedimus per presentes quod ffraternitas sive Gilda antedicta ffraternitas sive
Gilda Nominis Jesu in Civitate London imperpetuum nuncupetur. Et similiter, quod predicti
Rector, Gardiani, ffratres et sorores ffraternitatis, sive Gilde illius, perpetuam habeant successionem; et quod ipsi et successores sui imperpetuum Rector et Gardiani, ffratres et sorores
ffraternitatis, sive Gilde, Nominis Jesu in Civitate London similiter nuncupentur; et quod sint
unum corpus in se, et per nomen et sub nomine Rectoris, Gardianorum, ffratrum et sororum
ffraternitatis, sive Gilde, Nominis Jesu in Civitate London sint persone perpetue habiles et capaces
in lege ad impetrandum, recipiendum, et perquirendum terras, tenementa, redditus, servicia, et
emolumenta quecumque, jura et possessiones spiritualia et temporalia, tenendum eis et eorum
successoribus imperpetuum. Et insuper, quod ipsi et successores sui per nomen predictum
implacitare possint et implacitari, ac prosequi omnimodas causas, querelas, et acciones reales
et personales ac mixtas, cujuscumque generis vel nature fuerint, necnon respondere et responderi, ac defendere se sub nomine predicto in eisdem causis, querelis, et accionibus coram
judicibus secularibus et ecclesiasticis quibuscumque, in quibuscumque curiis, placeis, et locis
nostris et heredum nostrorum, ac in curiis, placeis, et locis aliorum quorumcumque infra
regnum nostrum Anglie, secundum leges et consuetudines ejusdem regni, et ad omnia alia
facienda et recipienda prout, et eodem modo, quo ceteri ligei nostri persone habiles et capaces
infra idem regnum nostrum implacitant et implacitantur, ac faciunt et facere poterunt, in
curiis, placeis, et locis predictis, secundum leges et consuetudines predictas. Et quod idem
Rector, Gardiani, ffratres et sorores, et eorum successores imperpetuum habeant unum commune
sigillum pro negociis et factis suis agendum et sigillandum serviturum. Et quod ipsi et successores sui hujusmodi Gardianos ad regendum et gubernandum ffraternitatem, sive Gildam
predictam, de seipsis, ac ceteros ffratres et sorores de aliis personis, in ffraternitatem, sive
Gildam illam de anno in annum, ac quando et quociens pro commodo et honore ejusdem
ffraternitatis, sive Gilde, fuerit expediens, eligere et facere, ac dictos Gardianos ab eorum
officiis removere et expellere, necnon alios Gardianos de seipsis in officia predicta eligere et
facere valeant; proviso semper, quod predictus Decanus dicte Ecclesie Cathedralis Sancti
Pauli, et quilibet successor suus Decanus ejusdem Ecclesie, sit semper et continue Rector
ffraternitatis sive Gilde antedicte, absque aliqua eleccione inde per predictos Gardianos, ffratres
et sorores qualitercunque fiendam. Et quod predicti Rector, et Gardiani, ffratres et sorores,
et eorum successores congregaciones licitas et honestas de seipsis, ac statuta et ordinaciones
licita pro salubri gubernacione ffraternitatis sive Gilde supradicte, secundum necessitatis exigenciam, quociens et quando opus fuerit, facere valeant, licite et impune, sine occasione,
impedimento, perturbacione, vel molestacione nostri vel heredum nostrorum, Justiciariorum,
Escaetorum, Vicecomitum, aut aliorum Ballivorum seu Ministrorum nostrorum vel heredum
nostrorum quorumcumque; Et insuper, de uberiore gracia nostra concessimus et licenciam
dedimus, pro nobis et heredibus nostris, per presentes prefatis Rectori, Gardianis, ffratribus
et sororibus ffraternitatis sive Gilde supradicte, quod ipsi et successores sui terras, tenementa,
redditus, possessiones quecumque, que tam de nobis in libero burgagio (fn. 4) quam de aliis in socagio (fn. 5)
vel alio servicio quocumque tenentur, usque ad valorem quadraginta librarum per annum,
tenendum eis et eorum successoribus imperpetuum, tam in sustentacionem certorum Capellanorum divina in honore prelibati Nominis Jesu, ubi predicta ffraternitas, sive Gilda, fuerit
stabilita, celebrancium, et in exhibicionem ceterorum Clericorum et Puerorum eis ibidem, juxta
ordinaciones et statuta predicta, inde, ut predictum est, condenda serviturorum, quam pro
supportacione et implesione quorundam aliorum onerum et pietatis operum per predictos
Rectorem, Gardianos, ffratres et sorores dicte ffraternitatis sive Gilde, et successores suos
faciendum a quibuscumque personis ea eis dare, concedere, vel assignare volentibus, adquirere
et recipere possint. Et hujusmodi personis quod ipsi terras, tenementa, redditus, et possessiones
hujusmodi, usque ad annuum valorem supradictum eisdem Rectori, Gardianis, ffratribus et
sororibus, et eorum successoribus dare, concedere, et assignare valeant, habendum sibi et
successoribus suis imperpetuum, in forma predicta, similiter, tenore presencium, licenciam dedimus specialem, statuto de terris et tenementis ad manum mortuam non ponendis edito, aut
aliquibus aliis statutis sive ordinacionibus ante hec tempora editis, factis, sive ordinatis, non
obstantibus; et hoc, absque fine seu feodo, ad usum nostrum capiendum seu solvendum, et
absque aliquibus aliis Regeis literis, aut aliqua inquisicione super aliquo brevi de Ad quod
dampnum, vel aliquo alio mandato regio in hac parte quovismodo habendum, prosequendum, seu
capiendum. In cujus rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes. Teste Meipso
apud Westmonasterium, vicesimo quinto die Januarii, Anno regni nostri tricesimo septimo.