Appendix of illustrative documents
Nos. i-xxviii

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

William Farrer & John F. Curwen (editors)

Year published

1923

Supporting documents

Pages

377-397

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Appendix of illustrative documents: Nos. i-xxviii', Records relating to the Barony of Kendale: volume 1 (1923), pp. 377-397. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=49298 Date accessed: 26 November 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

APPENDIX.

ILLUSTRATIVE DOCUMENTS.

I, page 1.

Grant by Ivo Taillebois to St. Mary's York, of half his demesne of Kirkby Stephen and half of the church of that vill, two bovates of land in Winton, the churches of Kirkby Kendal, Heversham, Kirkby Lonsdale, the vill of Hutton Roof, the church of Beetham, land of Haverbrack, the church of Burton in Kendal with one carucate of land, and the church of Clapham with one carucate of land. Date, 1090–1097; ex Registro Abb. S. Mariae Ebor. fol. 124.

Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Ivo Taillebois, pro salute anime mee necnon et uxoris mee Lucie et pro anima patris mei et matris mee omniumque fidelium animabus, concessisse et dedisse in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie sancte Marie Eboracensis et Stephano abbati omnibusque fratribus ibidem imperpetuum Deo servientibus dimidium dominii mei de Cherkaby Stephan ac ecclesie ejusdem ville et decimam meam, in Wyntuna duas bovatas terre et decimam meam, et ecclesias de Cherkaby Kendale et Eversham et Cherkeby Lonnesdale, et terras ac communias que ad easdem ecclesias pertinent, et villam que vocatur Hutton, et ecclesiam de Bethome, et terram que vocatur Halfreb[r]ek, et ecclesiam de Burton et unam carucatam terre cum communia, et ecclesiam de Clepeam et unam carucatam terre. Hiis testibus: Lucia uxore mea, Ribaldo genero meo, Radulfo Taillebois, Roberto clerico, Girardo de Sancto Albano et multis aliis.

II, page 1.

Grant by Roger de Mowbray to William son of Gilbert de Lancaster of the land of Lonsdale, Kendal and Horton in Ribblesdale, to hold by the service of 4 knights. Date, 1145–1155; Reg. of deeds at Levens, fol. 79.

Rogerus de Moubrai omnibus hominibus suis Francis et Anglicis salutem. Sciatis me dedisse et concessisse Willelmo filio Gilberti de Lancastria in feodo et hereditate, scilicet, totam terram meam de Lonsdala et de Kendala et Hortuna de Ribblesdala cum omnibus suis pertinentiis, tenere bene et in pace, quiete et libere et honorifice, in bosco, in plano, in aquis, in molendinis et in omnibus rebus cum soca et sacca et tolneto et infangenethef et cum omnibus consuetudinibus, libertatibus et rectis, per servicium quatuor militum. Testibus: Ricardo Burdet, Mathia de Rampenne, Roberto de Busci, Turgisio filio Malgeri, Ricardo Fraser, Gualtero de Davilla, Gilberto Bacun et Clemente fratre suo, Jocelino Veillechien, Rogero de Daltuna.

III, page 1.

Grant by Henry II to Gilbert, son of Roger Fitz-Reinfred his steward, of the daughter of William de Lancaster with her inheritance. Date, 1187–1189. Reg. of deeds at Levens, fol. 79.

Henricus Dei gratia rex Anglorum, dux Normannie et Aquitanie et comes Andegavie dilecto filio suo Ricardo comiti Pictavensi et omnibus dilectis et fidelibus suis ad quos presens scriptum pervenerit salutem. Sciatis nos dedisse et per presentem cartam nostram confirmasse Gilleberto filio Rogeri filii Rainfridi, dapiferi nostri, filiam Willelmi de Lancastre cum tota hereditate sua et cum omnibus rectis suis. Quare volo et firmiter precipio quod idem Gillebertus habeat predictam domicellam bene et in pace cum tota hereditate sua et cum omnibus rectis suis integre, libere et quiete et honorifice. Testibus: Galfrido filio et cancellario nostro, Willelmo Mariscallo, Ricardo de Humet.

IV, page 2.

Grant by Richard I to Gilbert Fitz-Reinfred of acquittance of noutgeld in his lands in Westmeriland and Kendale in exchange for the service of one knight. Date. 1199. From the original charter preserved at Levens. A portion of the king's seal remains attached by a silken cord.

Ricardus Dei gratia rex Anglorum, dux Normannie, Aquitanie et comes Andegavie, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, comitibus, baronibus, justiciariis, vicecomitibus, senescallis, prepositis, et omnibus ministris et fidelibus suis salutem. Sciatis nos concessisse et dedisse et presenti carta confirmasse Gileberto filio Rogeri filii Reinfredi et heredibus suis post eum quittanciam per totam terram suam de Westmeriland et de Kendale de Nutegeldo, scilicet, de quatuordecim libris et de sex solidis et de tribus denariis quos ipse Gilebertus reddere solebat per annum pro nutegeldo de prefata terra. Concessimus etiam eidem Gileberto et heredibus suis quitanciam per totam terram suam prefatam de schiris et de wapentac et de trithinga et de auxiliis vicecomitum et omnium baillivorum suorum. Hanc quitanciam ei concessimus et confirmavimus et heredibus suis pro servicio unius militis quod nobis facere debent et heredibus nostris ipse Gilebertus et heredes sui post eum pro predicto nuthegeldo. Pro hac etiam quittancia et concessione dedit nobis sepedictus Gilebertus sexaginta marcas argenti. Quare volumus et firmiter precipimus quod prefatus Gilebertus et heredes sui post eum habeant et teneant predictas quittancias de nobis et heredibus nostris per predictum servicium bene et in pace, libere et quiete, integre, plenarie et honorifice, in bosco et plano, in viis et semitis, in pratis et pasturis, in vivariis et stagnis, in nundinis et foris et mercatibus et extra, et infra burgum et extra, et in omnibus aliis locis, et prohibemus ne quis eundem Gilebertum vel heredes suos de prefata quittancia disturbet. Testibus: Willelmo comite de Arundel, Willelmo marescallo, Willelmo de Humez constabulario, Rogero de Pratellis dapifero, Stephano de Turneham. Datum per manum Johannis de Alencon archidiaconi Lexoviensis vicecancellarii, xv die Aprilis, apud Everun, regni nostri anno primo [1190]. Is erat tenor carte nostre in primo sigillo nostro, quod quia aliquando perditum fuit et dum capti essemus in Alemannia in aliena potestate constitutum mutatum est. Hujus autem innovationis testes sunt hii: H[erbertus] Saresberiensis episcopus, Vivianus Derebensis archidiaconus, Robertus et J[uellus] et B[aldewinus] capellani, Willelmus Marescallus, Willelmus de Stagno, Robertus de Turneham tunc senescallus Andegavie, Robertus de Tresgoz. Datum apud castrum Liddi per manum J[ohannis] de Brancestre tunc agentis vicem cancellarii, v die Marcii, regni nostri anno decimo [A.D. 1199].

This charter was confirmed by King John on 25 April, 1st year (1200) Charter R. (Rec. Com.) 50.

V, page 2.

Grant by Richard I to Gilbert Fitz-Reinfred of the forest of Westmarieland, Kendale and Furness, to hold as William son of Gilbert de Lancastre held it, and the forest in Kendale with six librates of land to hold as beneficially as Nigel de Aubeigny held it. Date, 1190. Cartae Antiquae, ro. C., n. 11.

Ricardus Dei gratia rex Anglorum, dux Normannie et Aquitanie et comes Andegavie, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, comitibus, baronibus, justiciariis, senescallis, vicecomitibus, forestariis et omnibus ballivis et fidelibus suis salutem. Volumus et concedimus et presenti carta confirmamus quod Gilebertus filius Rogeri filii Reinfridi et heredes post eum habeant et teneant ita integre, libere et quiete totam forestam suam de Westmerieland et de Kendale et de Furneise sicut Willelmus de Lancastre filius Gileberti eam umquam melius et integrius, liberius et quietius tenuit et habuit et per easdem divisas; et quod habeant forestam illam quam dedimus eidem Gileberto et heredibus suis in Kendale cum sex libratis terre ita bene, integre, libere et quiete sicut Nigellus de Albeini eam umquam melius, integrius, liberius et quietius habuit et tenuit. Volumus et concedimus quod id quod wastum fuit in boscis de Westmerieland et de Kendale tempore prefati Willelmi de Lancastre filii Gileberti totum id adhuc wastum sit, excepta purprestura facta per licentiam et consensum dominorum feodi de Kendale et de Westmerieland. Quare volumus et firmiter precipimus quod nullus injuste forisfacere presumat ipsi Gileberto vel heredibus suis de supra nominatis super forisfacturam nostram decem librarum. Testibus: Willelmo comite de Arundel et multis aliis. Datum apud Everun, XV die Aprilis, anno regni nostri primo [A.D. 1190].

VI, page 2.

Grant by Richard I to Gilbert Fitz-Reinfred, of land in Levens, Farleton, Beetham, Preston Patrick, Holme, Burton in Kendal, Hincaster, Preston Richard and Lupton, with a fishery, to hold by the service of one knight. Date, 1198–1199. Cartae Antiquae, ro. C. n. 12.

Ricardus Dei gratia rex Anglorum, dux Normannie, Aquitanie et comes Andegavie, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, comitibus, baronibus, justiciariis, vicecomitibus, senescallis, prepositis et omnibus ministris et fidelibus suis salutum. Sciatis nos dedisse et concessisse et presenti carta nostra confirmasse Gileberto filio Rogeri filii Reinfredi et heredibus suis unam carucatam terre in Lewenes cum piscaria ejusdem ville et quatuor carrucatas terre in Farleton et in Beuthum et quatuor carrucatas terre in Preston et in Holm et duas carrucatas terre in Burton et unam carrucatam terre in Hennecastre et unam carrucatam terre in Preston et tres carrucatas terre in Luppeton et unam piscariam que ad easdem terras pertinet, pro homagio et servitio suo et pro centum libris esterlingorum quas nobis dedit, scilicet, ei et heredibus suis tenendas de nobis et heredibus nostris in feodo et hereditate cum omnibus pertinentiis suis, per servitium j militis pro omni servitio. Quare volumus et firmiter precipimus quod predictus Gilebertus et heredes sui habeant et teneant predictas terras de nobis et heredibus nostris in feodo et hereditate, bene et in pace, libere et quiete et honorifice cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus, in ecclesiis, in bosco et plano, in viis et semitis, in piscariis et vivariis, in stagnis et aquis et molendinis, in pratis et pasturis, in burgo et extra burgum et in omnibus locis, liberas et quietas de geldo et danegeldo et de noutegeldo et de hornegeld et de blodwithe et frithwita et de leirwitha et ferdwitha, cum soca et saca et tol et theam et infangenethief et cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus que ad easdem terras pertinent. Testibus: H[ugone Dunelmensi episeopo, et multis aliis.

Is erat tenor carte nostre in primo sigillo nostro quod quia aliquando perditum fuit et dum capti essemus in Alemannia in aliena potestate constitutum mutatum est. Hujus autem innovationis testes sunt hii: H[erbertus] Sar[isberiensis] episcopus, Vivianus archidiaconus Derebensis, R[obertus], J[ohellus] et B[aldewinus] capellani.

VII, page 3.

Confirmation by Gilbert Fitz-Reinfred of the feoffment made by William de Lancastre 11 to the church of Kirkby Kendal of the manor of Kirkland. Date, 1190–1220. Reg. of deeds at Levens.

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Gilbertus filius Renfridi et Helewisa uxor ejus salutem. Noveritis nos intuitu charitatis concessisse et presenti carta nostra confirmasse deo et ecclesie sancte trinitatis de Kirkeby in Kendale totam terram quam Willelmus de Lancastre, junior, ei dedit per has divisas, scilicet, a Blindbecke ubi cadit in Kent in ascendendo usque ortum ipsius Blindbecke et inde per Bulebas in ascendendo usque ad caput de Staynbancke et ita per inferius caput de Staynbanck versus Kent usque ad Beyrkeriam Nicholai tune temporis persone ejusdem ecclesie, et ita per murum ejusdem. beyrkerie in parte occidentali in descendendo per semitam usque in viam de Watslacke et ita per viam de Watslack usque in viam de Helsington et per viam illam usque ad caput pontis. Et preterea unam acram terre et dimidiam in Bulebas sub via que est sub Staynbanck. Has autem terras eidem ecclesie concessimus liberas et quietas ab omni seculari exactione et servicio. Hiis testibus: Gervasio de Ayncurt, Henrico de Redeman, Gilberto de Lancastre, Ricardo de Marisco, Radulfo de Kent, Rogero de Heversham, Thoma filio ejus, Johanne de Lonesdale, Thoma et Ricardo parsonis de Murland, Roberto de Apleton, Ricardo de Boivill, Ada de Burton, Samson clerico, et aliis multis.

VIII, page 3.

Confirmation by Gilbert Fitz-Reinfred to St. Mary's, York, of various churches given to them within his fief. Date, 1204–1212. Mon. Anglic., iii, 566; Reg. Priorat. de Wetheral, 338.

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Gilbertus filius Reinfredi et Helewisa uxor ejus, salutem in domino. Noverit universitas vestra nos intuitu caritatis concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse deo et ecclesie sancte Marie Eboraci et monachis ibidem deo servientibus ecclesias de Clapham et de Kirkeby in Lonesdale, de Burton in Kendale, de Biethum, de Eversheim, de Kirkebi in Kendale, de Murland, de Brunefeld et ecclesiam de Wirkinton. Has autem predictas ecclesias confirmamus eis cum capellis, molendinis, terris, pasturis, possessionibus, libertatibus et omnibus aliis pertinentiis suis, sicut carte antecessorum nostrorum testantur. Hiis testibus: Ricardo de Marisco, Ada de Biethum, Rogero de Heversheim, Nicholao de Kendale, Johanne de Lonesdale [parsonis], magistro Hugone Rufo, Gervasio de Aincurt, Henrico de Redeman, Waltero de Bovinton, Johanne de Haverington, Petro Blein, Johanne Blein, Roberto Bachel, Magistro Gregorio de Eboraco, Roberto Supe, Johanne et Waltero cocis, Waltero de Pistrina, Osberto janitore, Turgisio granetario, Samsone clerico et aliis multis.

IX, page 130.

Grant by William de Lancaster 11 to Gervase de Aencurt of 15 librates of land in Natland, Sizergh, Winder Hall, High Winder, Lowther and Sockbridge, and the service of Hackthrope. Date, 11701184; mutilated; from the original at Sizergh.

Notum sit tam futuris quam presentibus quod ego Willelmus de Lancastra dedi et concessi Gervasio de Ainecuria pro humagio suo et servicio suo xv libratas terre [scilicet tres partes feodi] unius militis [Natalaund et Bothelford . . . . . us-]que ad rivulum de furcis et sic totum campum in sursum usque ad viam de Ho[tun . . . . . . .] emus et de [. . . . . .] illa usque ad divisam de Hotun et de Stainton; et Sigaritherge cum pertinentiis suis; et Winderge cum pertinentiis suis; et alteram Windergam cum pertinentiis suis; et meam partem de Lauder et illam partem de Socabret que fuit Waltevi. Has predictas terras dedi ei pro XII libratis terre et dimidia librata terre; et de L solidatis terre que retro sunt tradidi ei servicium de Hacatorp in vagium pro L solidatis donee sibi perficiam XV libratas terre; in feudo et hereditate sibi et heredibus suis de me et de meis heredibus tenere libere et quiete et honorifice, in bosco, in plano, in aquis, in pratis, in pascuis, et in omnibus libertatibus. Testibus: Normanno dapifero, Jordano filio domini, Giliberto filio domini, Grumbaldo, Roberto de Heriez, Anselmo, Ormo filio Tore, Rogero de Crofd, Rogero filio [Ade, Ormo filio Bernu]lfi, Roberto Mustel, Willelmo parsona de Warton, Johanne clerico, Ricardo camerario, W[illelmo de Pultyngton]. Vale.

X, page 130.

Release from William de Lancaster 11 to Gervase de Aencurt of the rents and services due from his lands in the county of Westmorland, in exchange for a rent of 50 shillings in Westmerland, which Gervase had released to him. Date, 1170–1184. From the original preserved at Sizergh. Fragment of seal of white wax.

Sachent presens et advenir q je Gillem de Lancastre ay delesse, garaunte et quite ay clayme a Gervasie de Haencurt et ses heiers de moy et mes heiers et a cest ma present chartre ay conferme au dit Gervase tous maniers de rentes et services q il et ces heiers dount fair a moy et mes heiers pour aucun de ces maniers, terres, ou tenements dedans la Counte de Westmerland en la exchainge pour la rent de sincquant souvs en Westmerland les queaux le dit Gervasie et ces heiers avount dellesse a moy et mes heiers a toue jours. Tesmoignes: Norman dapifer, Robert de Heriic, Anselyne, Orme fitz Roger le Chamburleyn, Gillem de Croft, Gillem le Person de Warton, Johan Clerk, Cardyn le Chamburleyn, Gillem Puttyngton et aultres.

XI, page 131.

Confirmation by William the Marshal to Gervase de Aencurt of the tenements given to him by William de Lancastre (whose daughter and heir was in the Marshal's custody). Date, 1184–1189. From the original at Sizergh.

Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus Marescallus concessi et presenti carta mea confirmavi Gervasio de Eincurt et heredibus suis tenementa sua que Willelmus de Lancastre ei dedit, sicut carte sue testantur, tenenda de me et heredibus meis in feodo et hereditate. His testibus: Thoma filio Gospatricii, Gileberto de Lancastre, Rogero de Croft, Rogero filio Adam, Henrico filio Normanni, Galfrido de Prestun, Galfrido filio Roberti, Willelmo Waler[an], Matheo Gernet, Willelmo de Kettovilla, Ricardo filio Alardi, Willelmo de Bevilla, Gamello forestario.

XII, page 131.

Confirmation by Gilbert Fitz-Reinfred to Gervase de Aencurt of the land given to him by William de Lancaster 11 in Natland, Bothelford, Sizergh, Winder Hall and High Winder, Sockbridge, Lowther and Hackthorpe, for three-fourths of one knight's fee. Date, 1189–1201. Reg. of Deeds at Levens, fol. 62.

Sciant tam presentes quam futuri quod ego Gillebertus filius Rogeri filii Reinfredi concessi et hac charta mea confirmavi Gervasio de Aencurt omnes terras quas Willelmus de Lancastre, pater Helewisie uxoris mee, ei dedit et charta sua confirmavit, scilicet, Natalaund, et Bothelford, et Sifrahetheres, et Winderes, et aliam Winderes, et medietatem de Sockebret quam Waldef tenuit et tertiam partem de Louther et Hagethorpe quam Willelmus pater uxoris mee ei tradidit in vadium quinquaginta solidatorum terre ei concessorum teneri in feodo et hereditate. Has terras supradictas ei concessi teneri per tres partes feodi unius militis, sicut charta prefati Willelmi testatur. Quare volo quod predictus Gervasius de Aencurt et heredes sui omnes supradictas terras teneant de me et heredibus meis per easdem divisas et easdem libertates et eadem servicia per que supradictus Willelmus eas eidem Gervasio dedit et charta sua confirmavit, sicut charta ipsius Willelmi testatur, cum omnibus pertinentiis earundem terrarum. Concessi preterea eidem Gervasio quod poterit facere molendinum super ductum qui descendit juxta furcas de Kirkeby, qui erit inter Kirkeby et Natalaund, ita quod ipse faciat stagnum super terram meam ad vertendum ductum super terram siccam ad faciendum ibi molendinum, ita quod ipse et homines sui sequentur molendinum illud et quod nullus eat ad molendinum illud qui molendinum meum de Kirkebi sequi debeat. Et volo quod idem Gervasius et heredes sui molendinum illud libere possideant sicut prenotatum est. Hiis testibus: Henrico senescallo, Roberto de Sinking (sic), Jacobo de Flaund', Gilberto de Lancastre, Ada decano de Lonesdale, Thoma filio Gospatricii Radulfo de Bethom, Rogero de Burton, Gamel forestario et multis aliis.

XIII, page 131.

Grant from Gilbert Fitz-Reinfred to Gervase de Aencurt of acquittance of noutgeld of his lands in Westmeriland and Kendal. Date, 1190–1192. From the original at Sizergh.

Omnibus ad quos presens carta pervenerit Gillebertus filius Rogeri filii Reinfridi salutem. Sciatis me concessisse et presenti carta mea confirmasse Gervasio de Aencurt et heredibus suis quitanciam de Noutegeld de omnibus terris suis in Westmeriland et in Kendal quas Willelmus de Loncastre, pater Helewise uxoris mee filie et heredis predicti Willelmi, dedit predicto Gervasio pro homagio et servicio suo, quod Noutgeld predictus Gervasius solebat reddere de predictis terris suis que defendit per servitium militare, sicut carta predicti Willelmi et carta mea testantur, scilicet per tres partes feodi unius militis. Et preterea concessi eidem Gervasio et heredibus suis facere essartam in predictis terris suis infra divisas suas. Et pro hac quitancia dedit mihi predictus Gervasius viginti marcas argenti. Hiis testibus: Rogero filio Reinfridi, Hugone de Morevilla, Reinfrido de Brueria, Thoma filio Gospatricii, Ricardo de Pecco, Willelmo de Arundell, Gilleberto de Loncastre, Lamberto de Buseto, Rogero filio Ade et multis aliis.

XIV, page 203.

Grant by William de Lancaster 11 to the hospital of St. Peter, York, of Docker. Date, 1170–1184. From an exemplification of the original grant in the Charter Roll (no. 80) of 22 Edward I, m. 9 (22).

Notum sit omnibus videntibus et audientibus litteras has quod ego Willelmus filius Willelmi de Lancastra concessi et dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et pauperibus hospitalis beati Petri Eboracensis totam terram que dicitur Docherga cum omnibus pertinentiis suis, videlicet, per rivulum qui est inter Docherga et Grarig, et Docherga et Lambrig, et Dockerga et Wynfel, et Docherga et Pattun, et sicut idem rivulus descendit in Mymid et inter Docherga et Falbec usque ad decensum ejus in Mymid et a decensu ejus sicut ascendit usque subter wardas et a wardis usque ad Cnotlinild et a Cnotlinild usque ad Blacbec australem per medium boscum, qui Blacbec descendit de Warlaghasheyhe; et extra hos terminos communem pasturam usque ad Lon. Hanc prefatam terram ego et heredes mei dedimus et concessimus predictis pauperibus in escambium pro terra de Kirkeby quam Ketellus filius Eltredi eis dederat in elemosinam, et pro terra de Bartonheved quam Willelmus pater meus eis dederat. Hanc prefatam Dochergam cum omnibus predictis terminis predictis pauperibus ego et heredes mei contra omnes homines qwarantizabimus in puram et perpetuam elemosinam solutam et quietam ab omni humano servicio preter orationes pauperum. Si vero animalia eorum ultra hos terminos in foresta mea reperta fuerint, cum omni mansuetudine sine lesione et dampno fratrum ejicientur; equis vero suis et porcis licebit ire per forestam meam. Preterea si contigerit quod pro violentia dominorum eis hanc terram qwarantizare non poterimus, dabimus eis excambium ad valitudinem. Testibus: domina Helewysa sponsa mea, Gilberto de Lancastra, Patricio filio Bernardi, Roberto Mustel, Baldricio, Willelmo de Pymund, Achardo, Nicholao filio ejus, Henrico Fossard, Normanno de Redman, Gervasio milite, Grimbaldo milite.

XV, page 203.

Confirmation by Gilbert Fitz-Reinfred to the hospital of St. Peter, York, of Docker, given by William de Lancaster 11. Date, 1200–1214. From an exemplification in the Charter Roll (n. 80) of 22 Edward I, m. 9 (23).

Notum sit omnibus has literas visuris vel audituris quod ego Gilbertus filius Rogeri filii Rainfridi caritatis et pietatis intuitu in puram et perpetuam elemosinam concessi, et presenti carta mea confirmavi deo et pauperibus hospitalis sancti Petri Eboracensis donationem quam Willelmus de Lancastra eis dedit in Kendale, scilicet, terram que dicitur Docarhe cum omnibus pertinentiis suis per has divisas, scilicet, per rivulum qui est inter Docarhe et Grarig, et Docarhe et Lamberig, et Docarhe et Quymmefel, et Docarhe et Pattone et sicut idem rivulus descendit in Mimed et inter Docarhe et Falbec usque ad descensum ejusdem rivuli in Mimed et a descensu ejus sicut ascendit usque subter wardas et a wardis usque ad Knotlinild et a Knotlinild ex transverso usque ad Brunehou in aquilonari parte a Lickegile ubi crux posita est et ex inde extransverso versus orientem usque ad aliud Brunehou juxta Sailis ubi altera crux posita est, et deinde directe extransverso ultra Lickegile versus orientem usque ultra magnam fraxinum versus supercilium montis ubi terita crux posita est et deinde directe extransverso versus orientem usque Blabec qui descendit de Warlaheshayth et cadit in mussam ad Baitingstid; et extra hos terminos communem pasturam usque ad Lon. Preterea concessi eisdem quod habeant equos et porcos suos infra forestam meam et habeant duas faldas in foresta mea, unam scilicet in Capelthwait et aliam in Roakerdale ad capiendum equos et pullos suos semel in anno et signandum. Concessi etiam eisdem fratribus quod habeant unum fratrem et unum secularem ad equos et porcos suos custodiendos infra forestam meam sine arcu set sagittis et sine cane. Si vero animalia eorum extra terminos prenominatos in foresta mea reperta fuerint, cum omni mansuetudine et sine lesione et dampno fratrum ejicientur. Testibus: domino H[amone] decano et capitulo sancti Petri Eboracensis, domino H[enrico] de Redeman, domino Ricardo de Coupland, Domino G[ilberto] de Lancastra, Willelmo filio Ketelli, R[adulfo] de Kent clerico, G[ilberto] de Wyteby clerico, Radulfo de Fontibus, Ricardo Fossard, Roberto de Stoua, Radulfo de Arundel, et multis aliis.

XVI, page 214.

Grant by William de Lancaster 1 to Alexander de Windsore in frank marriage of Heversham, Grayrigg and Morland. Date, c1160– 1165; Reg. of deeds at Levens, fol. 41.

Willelmus de Lancastria omnibus amicis et omnibus probis hominibus suis tam futuris quam presentibus salutem et amorem. Sciatis me concensu et multiplici prece Willelmi de Lancastria filii mei et heredis concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Alexandro de Windesora simul cum Agnete filia mea et heredibus suis in liberum maritagium Heveresham cum omnibus pertinentiis suis et Grarigg cum omnibus pertinentiis suis et quicquid habeo in Morland cum omnibus pertinentiis suis. Concessi etiam prefato Alexandro de Windesora simul cum filia mea et heredibus eorum libertatem firmandi stagna molendinorum suorum super meum dominium ubicunque competentem locum invenerint ad usum. Et preterea concessi eisdem et heredibus suis libertatem essartandi et faciendi et habendi essarta sua in boscis suis ubicunque voluerint infra divisas suas. Quare volo quatinus prenominati Alexander et Agnes filia mea et heredes sui habeant et teneant predictas terras et prenominatas libertates cum omnibus aisiamentis de me et heredibus meis sicut liberum maritagium in feodo et hereditate, bene et in pace, libere et quiete, integre, honorifice et plenarie, in bosco et plano, in pratis, in pascuis, in viis et semitis, in mossis et mariscis et montanis, in molendinis et stagnis, in pannagiis et assartis et in omnibus libertatibus sicut hac carta mea confirmavi. Testibus: G[alfrido] comite Richmundie, domini Regis filio, Huberto de Val[libus], Willelmo de Lancastria filio meo, Willelmo capellano, Roberto de Mundeg[umeri], Ricardo de (sic) Hervie, Gervasio de Aencurt, Symone de Turs, Willelmo de Laceles, Waltero de Windesore, Roberto camerario, Roberto Crispo, Gilberto filio Willelmi, Jordano fratre suo, Gamelo presbitero, Roberto Mustello et ceteris.

This charter is corrupt. The first witness Geoffrey, son of Henry 11, was not earl of Richmond prior to the consummation in 1181 of his marriage to Constance of Britanny, or at any rate not prior to 1178, when he received knighthood. The second witness, Hugh de Vaux, died in 1165. Robert le Heriz, Robert de Mundegum[eri?], Robert the chamberlain and Robert Mustel attested a charter of William de Lancaster 1 of the period 1156–1160. See Fairer, Lancashire Pipe Rolls, p. 393.

[Another codex of this charter was transcribed by Rawlinson and will be found in Nicolson and Burn, vol. i, p. III; a better codex being found in Sir G. F. Duckett's Ducheliana, p. 15.] The insertion of Geoffrey earl of Richmond as a witness in the above charter may be due to careless transcription and confusion on the transcriber's part, if, as is possible, a confirmation of his father's grant was issued after 1178 by William de Lancaster 1l, to which earl Geoffrey was a witness. Further evidence of the transcription from two several charters, one of William de Lancaster 1 and the other of his son, the second William, is suggested by the appearance, as witnesses of the earlier charter, of Gilbert and Jordan, illegitimate sons of the second William.

XVII, page 222.

Grant by William de Lancaster II to Gervase de Aencurt of 12½ librates of land in Whelpside and Whinfell. Date, 1170–1184; Original at Sizergh, with fragment of seal enclosed in canvas.

Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Lancastria concessi, remisi et quietum clamavi Gervasio de Danecuria et heredibus suis de me et heredibus meis et in hac presenta carta mea confirmavi duodecim et dimidiam libratas terre de Welpsatt et Qwynfell cum vivariis, piscariis, turbariis, aquis, boscis, vastis, communis, pasturis ac omnibus aliis asiamentis et libertatibus cum dominiis et serviciis eisdem pertinentibus, libere et quiete sicut infra divisas, videlicet, incipiendo ad Arnestan usque Theredstane in Borra watter et sic descendendo a medio torrentis de Borra usque Wytht-gartht et ascendendo Wythegartht usque Wytlescharthtgyll et a Wytletscartht-gyll usque infra Banalled-gyll et descendendo Banalledgyll usque infra Thrusgyll et descendendo Thrusgyll per medium torrentis usque infra Gavtrell et a Gavtrell ascendendo Qwynfellbeke et Qwynfelbek usque infra Dawtha ye ded et ascendendo Dawtha ye dede usque prenominatam divisam de Arnestane; teneri libere et quiete per servicium quantum pertinet ad quartam partem de feodo militis. Testibus: Normanno dapifero, Jordano filio domini, Gilberto filio domini, Grumbaldo, Roberto de Heriis, Anselmo, Ormo filio Tore, Rogero camerario, Willelmo de Croak, Rogero filio Adam, Ormo filio Bernulfi, Roberto Mustell, Willelmo parsona de Warton, Johanne clerico, Ricardo camerario, Willelmo Pultyngton et multis aliis.

XVIII, page 231.

Grant by William de Lancaster 11 to the monks of Byland, of his part of Borrowdale. Date, 1175–84. From the original at Levens, much mutilated.

Eboracensi archiepiscopo et toti capitulo sancti Petri et omnibus suis hominibus Francis et Anglis et omnibus sancte ecclesie filiis Willelmus de Lancastro salutem. Sciatis me dedisse et concessisse et hac mea carta confirmasse Deo et monachis sancte Marie de Belalanda partem meam de Borgheredala per has divisas, scilicet, sic[ut] magna via [vadit] per Ernestan usque plessicium quod factum est propter Scottos et per plessicium sursum usque ad Hovedh Kellan et inde per cilium collis de Banendesdala ex illa parte que est versus Borgheredala quandiu durat Bananesdala, et inde usque ad caput de Borgheredala et inde sursum usque ad divisas de Westmeringland. Hanc donationem eis concedo et confirmo in perpetuam elemosinam, propriam, solutam et quietam ab omni terreno servitio et exactione seculari, liberam a me et ab heredibus meis cum omnibus que infra has divisas continentur, in terra et aqua, in plano et bosco, in pratis et pasturis, in viis et semitis, in omnibus aisiamentis et libertatibus quas unquam habui in terra illa, ad faciendum inde quicquid volurint inperpetuum. Hanc donationem eis feci pro salute anime mee et sponse mee et patris mei et matris mee et omnium meorum et pro relaxatione querele quam Wimundus olim episcopus Insularum habuit contra patrem meum. Et hanc donationem eis warantizabo ego et heredes mei contra omnes homines inperpertuum, et si contigerit aliquando quod non possimus aliquando ego vel heredes mei warantizare eis terram istam dabimus eis eskambium ad valentiam et commoditatem. His testibus: Gilleberto filio meo, Normanno dapifero, Willelmo capellano, Ricardo capellano, J[ohanne] de Lancastro, Ivone capellano de Appelbi, Willelmo de Pio Monte, Anselmo filio Michaelis, Henrico Fossard, Ricardo de . . . ., Willelmo filio Gaufridi, Roberto clerico de Kirkebi, Radulfo monacho cellarario de Bella landa, Wi[mundo] sacrista, fratre Johanne grangiario, fratre Willelmo sutore, Achardo pres[bitero].

XIX, page 231.

Grant in free alms by Hugh and Ralph, sons of Robert son of Sigge, to the monks of Byland, of land lying between Bannisdale Beck and Burrow Beck (i.e. Fawcett Forest), which they held of Henry de Redman for 10s. yearly rent. Date Mich. 1197—Mich. 1198. From the original charter at Levens Hall; Register of Deeds, f. 33d.

Omnibus sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris Hugo et Radulfus filii Roberti filii Sigge salutem. Sciatis nos dedisse et hac carta nostra confirmasse Deo et monachis Sancte Marie de Bellalanda in perpetuam elemosinam totam terram nostram in Kendala quam tenuimus de Henrico de Redeman per has divisas, scilicet de Burgra sicut strata publica vadit de Westmerilanda versus Kendalam usque Bannandesdalabec et ita per Bannandesdalabec deorsum usque ad Dautha et inde sursum usque ad caput de Dautha et de capite de Dautha intransversum recta linea usque in Burgra. Quicquid infra has divisas continetur dedimus et confirmavimus Deo et predictis monachis in perpetuam elemosinam propriam, liberam, solutam et quietam ab omni terreno servicio et exaccione seculari, ad faciendum quicquid inde facere voluerint imperpetuum, pro salute animarum nostrarum et omnium antecessorum et heredum nostrorum; excepto quod predicti monachi dabunt annuatim Henrico de Redeman et heredibus ejus decem solidos, scilicet quinque solidos ad Pascha et quinque solidos ad festum Sancti Michaelis pro omnibus serviciis que ad predictam terram pertinent. Et ego Hugo et Radulfus frater meus adfidavimus quod nos et heredes nostri predictam terram manutenebimus et warantizabimus eisdem monachis contra omnes homines inperpetuum. Hiis testibus: Thoma filio Cospatrici, Gilberto de Loncastra senescallo de Kendala, Gervasio de Aincurt, Radulfo de Bethhom, Anselmo de Stainton, Johanne Aleman vicecomite de Eppelby, Thoma de Hellebec, Willelmo de Askeby, Willelmo de Furnais, Willelmo de Corneburgh, Willelmo de Braidewath, Matheo Gernet, Sampsone de Wynfell. Seal destroyed.

Henry de Redman confirmed this gift by the same bounds by charter attested by the same witnesses. Original charter at Levens Hall, damaged by fire; the seal destroyed.

XX, page 231.

Demise by the abbot and convent of Byland to Dom. William de Capella, rector of the church of Lowther, of their manor of Fawcett, as described by bounds, to hold for the term of his life or cure for 40s. yearly rent. Date, 17 May, 1282.

Anno ab incarnacione Domini Millesimo ducentesimo octuagesimo secundo ad festum Pentecostes facta est convencio inter nos Fratrem Adam abbatem et conventum Belle Lande ex parte una et dominum Willilmum de Capella, rectorem ecclesie de Louthere, (fn. 1) ex altera, vicelicet quod nos communi assensu capituli nostri concessimus et ad firmam dimisimus eidem Willelmo in tota vita sua totum manerium nostrum quod vocatur Fausyde cum omnibus pertinenciis suis sine ullo retinemento per omnes divisas subscriptas, videlicet ab Arnestan usque Le Wyndschard per summum inter Sleddale et Fausyde usque ad capud del Bradmyre et per divisas de Banandysdale usque ad magnam viam que venit de Kyrkeby versus Westmerland et usque in Banandisdale Bek et sic per Banandisdale Bek usque in Doutha (fn. 1) et per Le Dowtha inter Wynfel et Faxside usque Arnestan, quietum de eschapio infra Scleddisdale, Borwedale et Wascedale ad omnia averia sua propria et adgistata, capris et porcis tantum exceptis; similiter, et si animalia dictorum abbatis et conventus propria vel adgistata infra predictas divisas de Faxside fuerint inventa, quiete sine inparcamento et (sic) recaciabuntur. Hec autem omnia sicut predictum est concessimus nos dicti abbas et conventus predicto Willelmo in tota vita sua tenenda et habenda de nobis et successoribus nostris libere, quiete, integre et pacifice, reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris quadraginta solidos argenti ad duos anni terminos, scilicet ad festum Sancti Martini et Pentecosten per partes equales ad Grangiam nostram de Blaterne, et decem solidos Matheo de Redeman et heredibus suis ad terminos debitos et consuetos. Et nos abbas et conventus dictum manerium cum omnibus suis pertinenciis eidem Willelmo in tota vita sua pro servicio superius expresso contra omnes homines warantizabimus, adquietabimus et defendemus. Et sciendum quod idem Willelmus sustinebit edificia in dicto manerio constructa quoad vixerit in adeo bono statu sicut ea recepit et in meliori dimmittet.

Post decessum vero vel cessionem ipsius Willelmi predictum manerium cum omnibus suis pertinenciis et edificiis constructis et per ipsum construendis sine refundacione expensuum vel sumptuum ad nos et successores nostros libere at quiete revertentur. Ad hec concedimus quod idem Willelmus licite valeat de omnibus bonis suis mobilibus in dicto manerio existentibus ordinare, legare et assignare prout anime sue viderit expedire, sine aliqua reclamacione vel contradiccione nostri vel successorum nostrorum, nec aliquid exigemus de jure, consuetudine vel convencione preter ea que nobis assignare voluerit ex sua mera liberalitate et gratia speciali. In cujus rei testimonium sunt duo scripta in modum cyrographi confecta, quorum unum nostro sigillo signatum residet penes dictum Willelmum, alterum vero sigillo dicti Willelmi penes nos residet consignatum. Datum et actum in capitulo nostro Belle Lande decimo septimo Kalend, Junii, Anno Domini supranotato.

Seal destroyed.

XXI, page 239.

Confirmation by Gilbert Fitz-Reinfred to Henry de Redeman of Levens and Selside. Date, 1196–1200. Register of deeds at Levens fol. 95.

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Gilbertus filius Rogeri filii Reinfridi concessi et hac presenti charta mea confirmavi Henrico de Redeman quod ipse et heredes sui teneant Levenes et Sellsett cum pertinentiis de me et heredibus meis imperpetuum, libere et quiete, honorifice et integre per servicium decime partis feodi unius militis pro omni servicio ad me vel heredes meos pertinenti. Hiis testibus: Gervasio de Aencurt, Ricardo de Marisco, Lamberto de Busseto, Gilberto de Lancastre, Willelmo de Windesore, Ada de Hyeland, Rogero de Burton, Ada Gernett, Radulfo de Aencurt, Henrico . . . . . .io, Gamel forestario, Willelmo filio Ketelli et multis aliis.

XXII, page 251.

Grant by Willaim de Lancaster III to Robert de Leyburn of all Skelsmergh by bounds described, to hold for a pair of gilt spurs. Date, c 1230–1240. Register of Deeds at Levens Hall.

Sciant tam presentes quam futuri quod ego Willelmus de Lancastre dedi, concessi et hac presenti carta mea confirmavi Roberto de Leiburne pro homagio et servicio suo totum Skelsmergh cum omnibus pertinenciis suis tam in dominicis quam in serviciis, infra villam et extra, per has divisas, scilicet a Minte ubi cadit in Kent in ascendendo usque Raines-staidbeck et de Raines-staidbeck usque ad fontem qui dicitur caput de Raines-staidbeck et ita per viam que tendit a cappite illo usque Mirkeslack et de Mirkeslacke usque quercum signatam que dicitur Crooked oke et inde usque ad medium mosse que dicitur Reddmosse et inde usque ad sicam de Skaillere-goodwine et a sica usque ad dominicum de Whitwell juxta domum que fuit Henrici Rapebughay et inde ad superius capud de Calvesthawit et ita in Lindemire et de Lindemire in ascendendo usque ad sepem de Whitwell et sicut sepis illa tendit usque Breuremire et de Breuremyre per divisas de Witwell usque ad domum Willelmi fillii Matildis ad capud de Faghenheved et inde ad domum illam (fn. 2) prepositi ad quercum signatam et ita per vallem de Heskeswait usque in Heskeswait et ita in Sprit et de Sprit usque in Kente et de Kent in Mint ubi cadit in Kent et inde sicut suprascripta devisa continet; tenendum et habendum sibi et heredibus suis de me et heredibus meis in feodo et hereditate, libere et quiete, pacifice, integre et honorifice, in bosco et plano, in viis et semitis, in pratis et pascuis et in aquis et in omnibus libertatibus ad eandem terram pertinentibus, salva tamen venacione nostra. Concessi etiam predicto Roberto et heredibus suis quod capiant infra predictas divisas sues, capras, vulpes et lepores sine aliqua calumnia vel contradictione mei vel heredum meorum. Et ego Willelmus de Lancastre et heredes mei predictam terram cum libertatibus et pertinenciis suis predicto Roberto et heredibus suis warrantizabimus contra omnes gentes. Redendo inde annuatim mihi et heredibus meis ipse Robertus et heredes sui quedam calcharia deaurata ad festum Sancti Michaelis pro omni servicio et exactione michi et heredibus meis pertinente. Ut autem hac mea concessio et donacio firma et stabilis permaneat presentem cartam sigilli mei appositione roboravi. Hiis testibus: domino Rogero de Leyburne, domino Ricardo de Munsuis, (fn. 3) domino Radulpho de Ayncourt, et domino Ricardo de Coupland, domino Matheo de Redman, domino Ricardo de Winwick, domino Ricardo de Berbrune, Thoma de Levenes, Thoma taleatore, Gilberto de Witeby et Johanne clerico et multis aliis.

XXIII, page 300.

Grant by William de Lancaster III to Robert de Leyburn of a shieling called Sadgill in Longsleddale with pasture there within certain boundaries. Date, c. 1238–1246. Register of Deeds at Levens Hall.

Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Lancastre dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Roberto de Leyburne pro homagio et servicio suo unam scalingam in Sleddal' apud Sadgill, illam videlicet quam Robertus Scissor aliquando tenuit, cum tribus acris et dimidia prati ex altera parte aque adjacentibus et cum pastura infra divisas subscriptas, scilicet incipiendo apud Galtecoue sicut aqua descendit de Galtecoue usque in Sleddall et sic sequendo summitatem montis usque Suancoue et sic intransverso usque divisas Patricii filii Thome et sic per divisas dicti Patricii usque divisas Roberti de Conyers; tenendam et habendam illi et heredibus suis de me et heredibus meis in feodo et hereditate, libere et quiete, reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis unum denarium ad Pentecosten pro omnibus serviciis, consuetudinibus, exaccionibus et demandis, et pro pultura et Witnesman Landsergandorum et Forestariorum meorum vel heredum meorum, et pro omnibus aliis rebus ad me vel heredes meos pertinentibus. Ego vero et heredes mei dictam scalingam cum prato et pastura contra omnes homines imperpetuum warrantizabimus. Hiis testibus: domina Agnete sponsa mea, domino W[illelmo] abbate de Furnes', domino Johanne priore de Cunninheshewet, Rogero de Lancastre, Laurencio filio Ricardi, Rollando de Reuegill tunc senescallo de Kendal', Gilberto tunc constabulario, Willelmo de Mulineus, Roberto scissore et aliis.

XXIV, page 300.

Grant by William de Lancaster III to Roland son of Ellis de Revegill of his land and meadow in Longsleddale with pasture within certain bounds, to hold for one penny of yearly rent. Date c. 1238–1246. Register of Deeds at Levens Hall.

Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Lancastre dedi, concessi et presenti carta mea confirmavi Rowlando filio Elie de Reuegill, pro homagio et servicio suo et ut in servicio meo quamdiu placuerit stare debeat, totam terram meam et totum pratum meum, exceptis tribus acris et dimidia prati quas dedi Roberto de Leyburne, et totam pasturam meam de Sleddal' per suas rectas divisas, scilicet inter terram Roberti de Connyers in Sleddal' et divisas de Kentmer a divisas Gilberti de Lancastre in Parva Sleddal' ascendendo per cursum aque usque ad Standenstone et sic ex transverso usque ad Cokelaikemoore et sic directe usque ad viam que venit de Kentmere inter Arnesate et Scartheuerto (sic) et sic descendendo per viam illam usque ad aquam de Sprit; tenendas et habendas illi et heredibus suis vel cuique vel quibuscunque dare, vendere vel assignare voluerit, de me et heredibus meis in feodo et hereditate sine aliquo retenemento, libere et quiete, in boscis, planis, pasturis, mussis, mariscis, aquis, vivariis, stagnis, molendinis et omnibus aliis rebus, libertatibus et aisiamentis que ad predictam terram possint pertinere, salva mihi venacione mea, reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis unum denarium ad Pentecosten pro omnibus serviciis, querelis, exaccionibus, demandis, sectis curiarum, et pro pultura et witnesman landserjandorum et forestariorum, et pro omnibus rebus que ad eos possint pertinere, sicut liberum vastum meum et dominicum. Et si contingat quod averia sua vel heredum suorum vel assingatorum suorum, vel hominum suorum extra divisas de Sleddal' alicubi in foresta mea vel heredum meorum transierint, sine gravamine, occasione vel molestacione [re]chasiabuntur; et bene licebit dicto Rollando et heredibus suis vel assignatis suis vel hominibus suis averia sua in predicta foresta mea vel heredum meorum ubique reducere sine contradiccione vel molestacione alicujus, si contingat dicta averia ibi transire. Ego vero Willelmus et heredes mei dicto Rollando et heredibus et assignatis suis predictam terram cum omnibus suis pertinenciis et libertatibus contra omnes homines imperpetuum warrantizabimus. Hiis testibus: domina Agnete sponsa mea, domino Willelmo abbate de Furnes,' domino Johanne priore de Cunninheshewet, Roberto de Leyburne, Laurencio filio Ricardi et aliis.

XXV, page 317.

Confirmation by Gilbert Fitz-Reinfred to William de Godmund of land in Staveley which William de Lancaster had given to him. Date, 1189–1201. Register of deeds at Levens, fol. 192.

Sciant tam presentes quam futuri quod ego Gilbertus filius Reinfridi concessi et presenti carta mea confirmavi Willelmo de Godmund totam terram de Staveley quam Willelmus de Lancastre, pater Helewise uxoris mee, dedit illi et heredibus suis; tenendam de me et heredibus meis in feodo et hereditate, libere et quiete; ita quod assartabit inter magnam viam et Kent usque ad divisas de Boulston et habebit communam pasturae cum hominibus meis qui circa earn manent; et concessi ei quod ipse et heredes sui et homines eorum erunt quieti de pannagio, salvo tamen plena multura nostra et venatione nostra, reddendo michi annuatim tres solidos de firma et XVI denarios de cornagio, dimidium ad pascha et dimidium ad festum sancti Michaelis, pro omnibus serviciis, salvo tamen forinceco servicio. Hiis testibus: Gilberto de Lancastre, Lamberto de Bussei, Gilberto de Lancastre, juniore, Adam Gernet, Willelmo de Windesore, Gamello forestario, Willelmo filio Galfridi, Waltero . . . . . . Willelmo filio Kettelli cum multis aliis.

XXVIA, page 317.

Grant by Peter de Brus III to Richard de Gilpin of his manor of Ulthwaite with common rights within the grantor's demesnes of Hugill, Nether Staveley and Over Staveley, with the water of Kent in Ulthwaite whereon to erect a mill and the fishery of the same water; with acquittance of puture of the foresters and land serjeants, of 'witness man" and suit of court. Date, c. 1260–1272. Register of Deeds at Levens Hall.

Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Petrus de Brus dedi, concessi et hac presenti carta mea confirmavi Ricardo de Gilpin pro homagio suo et servicio manerium meum et dominicum meum de Ulventhwait, ac omnia alia terras et tenementa, pascuas, pasturas, boscos, subboscos, vasta et communas pasture pro omnibus animalibus suis et omnium tenentium suorum ex utraque parte aque de Kent infra totum dominicum de Hugill, Staveley et Upper (sic) Staveley. Preterea dedi dicto Ricardo et heredibus suis vivarium sive aquam de Kent currentem in predicto Ulventhwait ut ipse vel heredes ejus (fn. 4) facerent, edificarent et levare possint ad usum et proficuum suum, heredum et assignatorum suorum, molendinum aquaticum ad blada sine molitura super aquam predictam de Kent, ac piscariam ejusdem aque in predicto Ulventhwaite; tenenda et habenda dicto Ricardo et heredibus suis de me et heredibus meis cum omnibus pertinenciis suis in feodo et hereditate, libere et quiete, integre et honorifice, plenarie et perfecte, cum omnibus libertatibus, communis et aliis pertinentiis ad manerium predictum de Ulventhwaite ex utraque parte de Kent pertinentibus. Ita quod dictus Ricardus et heredes sui quieti erunt de pultura forestariorum et landserjandorum meorum et heredum meorum et witenesman et de omnimoda secta curie mee vel heredum meorum. Preterea dedi et concessi eidem Ricardo et heredibus suis quod quieti sint de pascnagio in communiis predictis de propriis porcis suis et quod dictus Ricardus et heredes sui capiant in parco meo de Staveley de boscis meis et heredum meorum propria estoveria sua ad edificandum et claudendum et ad ardendum per visum forestariorum meorum et heredum; reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis duodecim [sagittas] barbatas ad festum Pasche, ac duos solidos et sex denarios percipiendos ad duos anni terminos, scilicet medietatem ad festum Pasche [et medietatem ad festum sancti Michaelis archangeli] pro omnibus aliis rebus, serviciis secularibus, exaccionibus et demandis sicut predictum est. Et ego vero predictus Petrus de Brus et heredes mei predictum manerium de Ulventhwaite ac omnia alia terras et tenementa, pascuas, pasturas, boscos, subboscos, communas pasture, molendinum et piscariam cum omnibus pertinentiis prefato Ricardo, heredibus et assignatis suis contra omnes gentes warrantizabimus et imperpetuum defendemus.

In cujus rei testimonium huic presenti carte mee sigillum meum apposui. Hiis testibus: Roberto de Asseby tunc senescallo meo, domino Simone de Brus, domino Johanne de Burton, Willelmo de Pikering tunc constabulario meo, Lamberto de Sancton, Alano filio Dolphini et multis aliis.

XXVIB, page 342.

Grant by William de Lancaster 11 to William son of Geoffrey of half the land of Crook. Date, 1170–84. Register of deeds at Levens.

Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Lancastre dedi, concessi et hac presenti carta mea confirmavi Willelmo filio Galfridi pro homagio et servitio suo medietatem terre de Croke per has divisas, scilicet de Thoue tarne usque ad Chore in Caplesberg versus occidentem et de Chore in Caplesberg deorsum ad rivulum de Winster, declinando per illam vallem in divisis de Levenes et de divisis de Levenes sursum Helsington barrey et de Helsington barrey usque ad Kirkeby Kendale, cum tofto in Kendale in quo habitat Symon Sewell, et de Kirkeby Kendale ad Stirkeland Ketel, et de Stirkeland Ketel petendo per altam viam iterum usque Thoue tarne, cum communi pastura inter Croke et Stirkeland, tenendum et habendum sibi et heredibus suis de me et heredibus meis in feodo et hereditate, libere et quiete, plenarie et honorifice cum omnibus libertatibus ad predictam terram pertinentibus et cum omnibus asiamentis que in eadem terra sunt vel esse poterunt; reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis ille et heredes sui pro omni seculari servitio et consuetudine et pro omni exactione et pannagio septem solidos et quinque denarios. Hiis testibus: domina Helewysa sponsa mea, Gilberto filio meo, Gervasio de Aincurt, Grimebauldo et Rogero filiis Ade, Huctheredo filio Osulfi, Ricardo filio Adelardi cum multis aliis.

XXVII, page 342.

Grant by William de Lancaster 11 to Walter the cook of half the land of Crook. Date, 1170–84. Register of deeds at Levens.

Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Lancastre dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Waltero coco pro homagio et servitio suo medietatem terre de Croke per has divisas, scilicet, de Thoue tarne versus orientem usque ad Suinebancke, de Suinbancke usque ad rivulum de Garthdale et sic descendendo per eundem rivulum usque dum cadit in rivulum de Tranthvett et ita sequendo rivulum de Tranthvett usque ad altam viam que vadit de Furnesio usque ad Kirkeby; exalia parte versus occidentem, scilicet, de Thoue tarne usque ad Svarterote, de Svarterote usque ad Caplesberg de Caplesberg usque ad rivulum de Winster et ita descendendo per eundem rivulum usque ad divisas de Levenes, cum communa pasture inter Croke et Stirkeland, tenendum et habendum sibi et heredibus suis de me et heredibus meis in feodo et hereditate, libere, quiete, plenarie, honorifice, cum omnibus libertatibus ad predictam terram pertinentibus et cum omnibus aisiamentis que in eadem terra sunt vel esse poterunt; reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis ille et heredes sui pro omni seculari servitio et consuetudine et pro omni exactione et pannagio tres solidos argenti, scilicit XVIII denarios ad Pentecosten et XVIII denariis ad festum sancti Martini. Hiis testibus: domina Helewysa sponsa mea, Gilberto filio meo, Normanno dapifero, Helia de Stiveton, Gervasio de Aincurt Grimbaldo et Rogero filiis Ade, Hutheredo filio Osulfi, Ricardo filio Alardi, Willelmo filio Galfridi, Willelmo capellano presentis scrip tore et aliis.

XXVIII, page 355.

Grant by Gilbert Fitz-Reinfred to Henry Daunay of all Cunswick and half Tranthwaite. Date, 1189–1201. Register of deeds at Levens, fol. 247.

Sciant tam presentes quam futuri quod ego Gilbertus filius Rogeri filii Reinfridi dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Henrico de Alneto pro homagio et servitio suo totam Coneswic per istas divisas, scilicet sicut via de Scarthulfe descendit usque ad parvam Rautheworthe in ascendendo usque ad divisas de Stirkeland et ita per divisas de Stirkeland usque rupem usque ad Scarthulfe. Et preter hoc dedi medietatem de Tranthawit per has divisas, scilicet sicut ductus de Rowtheworthe vadit in ductum de Tranthwait et ita per ductus de Rowtheworthe in ascendendo usque ad ductum de Landhost et ita per ductum de Landhost usque ad medium de Landhost et de medio de Landhost extransverso usque ad ductum de Tranthwait in descendendo usque ad locum ubi ductus de Rowtheworth vadit in ductum de Tranthwait. Has autem terras dedi ei et heredibus suis habendas et de me et heredibus meis tenendas in feodo et hereditate, libere et quiete, integre et honorifice, in bosco et plano, in viis et semitis, in pratis, pascuis et pasturis et aquis, cum communa pasture ubique cum aliis hominbus meis et cum omnibus aliis asiamentis et libertatibus, reddendo inde annuatim unam libram piperis ad festum Natalis pro omni servitio et exactione ad me vel ad heredes meos pertinenti. Et sciendum est quod ipse et heredes sui erunt quieti de multura de propria domo sua ad molendina mea de Kirkeby. Hiis testibus: Ricardo de Marisco, Henrico de Redeman meo senescallo, Gervasio de Aincurt, Ansellmo de Stainton, Ada Gernet, Ricardo de Stainton, Lamberto de Busseto, Rogero de Lancastra, Gilberto de Lancastra, Radulfo de Aincurt, Thoma Tayleur et multis aliis.

Footnotes

1 A. Sax. letter thorn for 'th.'
2 Transcript corrupt; perhaps 'a domo Willelmi . . .'
3 Probably for 'Munceaux.'
4 MS. reads corruptly: 'et eis her.'; for which 'ut . . . . ejus' has been substituted.