William Cantelowe's Masses, 1460

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

C.L. Kingsford (editor)

Year published

1922

Supporting documents

Pages

145-147

Citation Show another format:

'William Cantelowe's Masses, 1460', Additional material for the history of the Grey Friars, London (1922), pp. 145-147. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=51573 Date accessed: 23 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

IV. William Cantelowe's Masses. 27 March, 1460.

This is a Notarial Instrument certifying the Agreement made two years before, which was printed in Grey Friars of London, pp. 208– 11. In itself it does not add anything to that Agreement. But it is of great interest for giving us a list of the Friars present in the Chapter House on this occasion (see pp. 74–5 above). From Chancery Miscellanea, xx, 7 (9), at P.R.O.

In dei nomine Amen. Per presens publicum instrumentum cunctis appareat euidenter quod Anno Domini Millesimo Quadragintesimo sexagesimo, Indiccione Octaua, Pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri Domini Pii diuina prouidencia pape secundi Anno secundo, mensis Marcii die vicesimo septimo, in domo Capitulari Conuentus Fratrum Minorum Ciuitatis London, in meique Notarii publici subscripti et testium infrascriptorum presencia constituti personaliter Venerabiles et Religiosi viri, Fratres Thomas Radnor, Prouincialis minister ordinis predicti, Willelmus Goddard, ad tunc Magister et Custos, Johannes Kyry, Gardianus eiusdem Conuentus, Willelmus Wolff, Stephanus Raaff, in sacra Theologia professores, Johannes Boosgawyn, Johannes Weston, Willelmus Goddard, Jacobus Wale, Johannes Hoode, Willelmus Carpentir, Willelmus Sergiant, Robertus Yooll, Hermannus de Colonia, Antonius de Colonia, Johannes Gulle, Johannes Litley, Andreas Bauard, Willelmus Smyth, Henricus Whithede, Thomas Pattyn, Johannes Euersham, Willelmus Roser, Johannes Egliston, Johannes Pede, Ricardus Elderden, Willelmus Tholy, Robertus Brown, Johannes Stanley, Willelmus Kemys, Johannes Nicholas, Johannes Billyk, Thomas Bolton, Willelmus Jonson, et Johannes Gylle, fratres ordinis predicti, ad effectum infrascriptum ut asseruerunt capitulariter congregati, et Capitulum siue Conuentum facientes, publice fatebantur et recognouerunt tam communiter quam singillatim se recepisse et habuisse de nobili viro Willelmo Cantelow, Mercero, Ciue et Aldermanno London, ibidem ad tunc coram eis presente, Ducentas libras sterlingorum in elemosina reparacionis operis ecclesie eorum Conuentualis et supportacione aliorum onerum in eis incumbencium, ac pro tot et tantis gratuitis beneficiis pure et sponte vnanimi eorum consensu Capitulariter, ut prefertur, congregati tunc et ibidem concesserunt pro eis et eorum successoribus quod perpetuis futuris temporibus vna missa cotidie specialiter celebretur et dicetur in ecclesia eorum conuentuali predicta pro animabus Thome Gloucestr, armigeri, et Anne consortis sue, ac animabus predicti Willelmi Cantelow ac Margarete et Elisabeth vxorum suarum, parentum, prolium et benefactorum suorum, et pro maiori parte in illa parte ecclesie predicte vbi corpora predictorum Thome et Anne humata requiescunt, exceptis tribus diebus in Ebdomada maiori que est immediate ante diem pasche: et quod dies Anniuersaria eorundem Thome, Anne, Willelmi, Margarete, et Elisabeth cum exequiis mortuorum et missa cum nota omni anno semel prout pro precipuis benefactoribus dictorum fratrum loci predicti conuentus facere consueuit obseruabitur circa festum sancte Agathe virginis singulis annis imperpetuum. Ac quod cetera omnia et singula facient et obseruabunt, ac facient fideliter obseruari, in quibusdam indenturis de et super premissis et ea consequentibus confectis, sigillis dicti prouincialis ac communi Conuentus domus predicte et prefati Willelmi Cantelow sigillatis, comprehensa et specificata, que quidem Indentura tunc ibidem lecta fuit et publice eisdem declarata: Cuius tenor sequitur in hec verba. Hec Indentura facta inter fratrem Johannem Kyry, etc. [The Indenture is recited as given in The Grey Friars of London, pp. 208–11, with a few textual variations, viz., p. 209, line 7, necessariorum nostrorum, line 14, ordinamus, line 36, aperte; p. 210, line 10, de precipuis, lines 23, 24, perfeccionem; p. 211, line 5, peracta.]

Post cuius quidem Indenture lecturam et declaracionem predicti fratres Thomas Radnor, Willelmus Goddard, Johannes Kyry, et ceteri confratres cum eis superius nominati, omnes et singuli specialiter et nominatim interrogati, fide eorum media promiserunt omnia et singula in predicta indentura prescripta et contenta fideliter obseruare et in omnibus perimplere, ac in futurum obseruari et perimpleri facere, quatenus eos tangunt et concernunt, et sic iurauit et promisit quilibet eorundem tunc ibidem. Acta sunt hec omnia et singula prout suprascribuntur et recitantur sub anno domini, Indiccione, pontificatu, mense, die et loco predictis, presentibus tunc et ibidem Nobilibus Viris Galfrido Feldyng, Aldermanno Warde de Faringdon infra vbi situatur domus Fratrum predictorum, Johanne Aleyn, legum doctore, Thoma Vrswyk, Recordatore Ciuitatis London, Rogero Tonge, communi clerico eiusdem Ciuitatis London, et aliis testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

Et ego Robertus Kent, in legibus bacallarius, Cantuariensis diocesis publicus auctoritate apostolica notarius, premissis recognicioni, concessioni, promissioni, et indenture lecture, ceterisque premissis omnibus et singulis, dum sic vt premittitur sub anno domini, indiccione, pontificatu, mense, die et loco predictis agebantur et fiebant, vna cum prenominatis testibus presens interfui, eaque omnia et singula sic fieri vidi et audiui, per alium scribi feci publicam et in hanc publicam formam redegi signoque et nomine meis solitis et consuetis signaui ac manu propria me hic subscripsi rogatus et requisitus in fidem et testimonium omnium premissorum.