Appendix
The Deed of surrender

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

Kingsford, C.L.

Year published

1915

Supporting documents

Pages

219-222

Citation Show another format:

'Appendix: The Deed of surrender', The Grey Friars of London (1915), pp. 219-222. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=51615 Date accessed: 23 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

XIII. THE DEED OF SURRENDER.

[This deed is preserved at the Public Record Office—Augmentation Office, Deeds of Surrender—and has still attached to it the seal of the Convent in a somewhat damaged condition. It is a purely formal and legal document of less human interest than the letter which seems to have accompanied it (No. xii. above). But it is the last act of the Franciscans of London. Of the twenty-five signatures, those of Watts and Boto seem clearly to be written by old men; Parker's signature is peculiar in form; Kello's name has been printed previously as Rello, but the former is clearly correct and identifies him with the Observant of 1535; the name of the last friar is Pestrel, and not Pestel as sometimes given. The greater part of the Deed is of course "common form" and not peculiar to Greyfriars.]

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit nos, Thomas Chapman, theologie doctor, frater, Gardianus domus siue prioratus fratrum minorum ciuitatis London, et eiusdem loci conuentus, salutem in domino sempiternam. Noueritis nos prefatos Gardianum et conuentum vnanimi concensu et assensu, nostris animis deliberatis, certa scientia et mero motu nostris ex quibusdam rationibus iustis et rationabilibus nos animas et conscientias nostras specialiter movrentibus ultro et sponte dedisse, concessisse, ac per presentes damus et concedimus, reddimus et confirmamus illustrissimo principi et domino nostro, Henrico octauo, Anglie et Francie Regi, fidei defensori, et domino Hibernie, ac in terris supremo Capiti Anglie totius, dictum monasterium nostrum, domum siue prioratum nostrum, vulgariter nuncupatum the Grayfryars, ac scitum, fundum, circuitum et precinctum eiusdem monasterii siue prioratus predicti cum omnibus debitis et Catallis et bonis nostris mobilibus quibuscunque, nobis seu dicto monasterio siue prioratui predicto spectantibus siue pertinentibus, tam ea que in presenti possidemus quam ea que ex obligatione quacunque debita nobis vel dicto monasterio siue prioratui nostro predicto quoquo modo debentur. NECNON omnia et singula maneria, dominia, messuagia, Gardina, curtilagia, tofta, terras, tenementa, prata, pascua, pasturas, boscos, redditus, reuersiones, seruitia, molendina, passagia, feoda militum, wardas, maritagia, natiuos villanos, cum eorum sequelis, communas, libertates, ffranchisias iurisdictiones, officia, Curias, let., hundred, vic[ecomitis], (fn. 1) frauncplegie, ferias, mercata, parcos, warrenna, vinaria, aquas piscarias, vias, chimina, warphos, vacuos fundos, aduocationes, nominationes, pensiones, donationes, ecclesiarum, vicariarum, Capellarum, Cantariarum, hospitalium, et aliorum ecclesiasticorum beneficiorum quorumcunque, Rectorias, Vicarias, Cantarias, proventus, portiones, annuitates, decimas, oblationes, ac alia et singula emolumenta, proficua, possessiones, hereditamenta, et iura nostra quecunque, tam infra dictam ciuitatem nostram London., quam alibi infra regnum Anglie, Wallie et Marchas eorundem, eidem monasterio siue prioratui predicto quoquo modo spectantia, appendentia, siue incumbentia: ac omnia et omnimoda Cartas, euidentias, obligationes, scripta, et munimenta nostra quecunque nobis seu eidem monasterio siue prioratui predicto, terris et tenementis ac ceteris premissis cum suis pertinentibus, seu alicui inde parcelle, quoquo modo spectantia siue pertinentia. HABENDUM TENENDUM et gaudendum dictum monasterium siue prioratum predictum, scitum, fundum, Circuitum, et precinctum, cum omnibus debitis, bonis, et catallis nostris, necnon omnia et singula dominia, maneria, mesuagia, tenementa, Rectorias, vicarias, Cantarias, pensiones, et cetera premissa quecunque, cum omnibus et singulis suis pertinentibus, prefato Inuictissimo principi et domino nostro Regi, heredibus et assignatis suis, imperpetuum in hac parte, ac ad omnem iuris effectum qui exinde sequi poterit aut potest: nos et monasterium siue prioratum predictum cum omnibus et singulis premissis, ac omnia iura nobis qualitercunque acquisita (vt decet) subiicimus et submittimus, dantes et concedentes prout per presentes damus et concedimus eidem Regie maiestati, heredibus et assignatis suis, omnem et omnimodam plenam et liberam facul- tatem, auctoritatem et potestatem, nos et dictum monasterium vnacum omnibus et singulis maneriis, terris, tenementis, redditibus, reuersionibus, seruitiis, et singulis premissis, cum suis iuribus et pertinentibus quibuscunque disponendi, et pro suo libero regie voluntatis libito ad quoscunque usus maiestati sue placentes alienandi, donandi, commutandi, et transferendi, et huius modi dispositiones, alienationes, donationes, translationes, huiusmodi per predictum Regiam maiestatem suam quouismodo fiendas extunc ratificantes rate et grate, ac firmantes perpetuo habituras, promittimus per presentes. Et vt premissa omnia et singula suum debitum sortire valeant effectum, electionibusque insuper nobis et successoribus nostris, necnon omnibus querelis, procurationibus, appellationibus, actionibus, litibus, et instantiis aliis quibuscunque, nostris remediis et beneficiis nobis forsan et successoribus nostris in ea parte pretextu disposicionis, alienationis, translationis, et conuersionis predicte et ceterorum premissorum qualitercunque competentibus et competituris, omnibusque doli, erroris, metus, ignorantie, vel alterius materie siue disposicionis, exceptionibus, obiectionibus, et allegationibus prorsus semotis et dispositis, palam, puncte et expresse ex certa nostra scientia, animis spontaneis, renunciauimus, prout per presentes renunciamus et cedimus, et ab eisdem recedimus in hiis scriptis. Et nos prefati Gardiani (sic) et Conuentus successoresque, nostrum dictum monasterium siue prioratum, precinctum, scitum, mansionem et ecclesiam predictam, ac omnia et singula maneria, mesuagia, Gardina, Curtilagia, tofta, prata, pasturas, boscos et subboscos, terras et tenementa, ac omnia et singula premissa cum suis pertinentibus prefato Inuictissimo principi et domino nostro Regi, heredibus et assignatis suis contra omnes gentes warrantizabimus imperpetuum. In Cuius Rei Testimonium nos prefati Gardiani (sic) et Conuentus huic scripto nostro sigillum nostrum commune apposui fecimus. Datum in domo nostro Capitulari xij° die mensis Nouembris, Anno Regni domini Inuictissimi principis et domini nostri Regis tricesimo.

per me Thomam Chapman, huius conuentus Gardianus, theologie doctorem.

per me Ricardum Hopkyns, juniorem.

per me Gulielmum Wattes, baccal.

per me Ricardum Qwykhope, dr.

per me Johannem Thornall, doctorem.

per me Johannem Matthew.

per me Guillelmum Cateryke, baccalaur.

frater Johannes Parker, senior.

per me Nicolaum Newman.

per me Georgium Hovy.

per me Edmund. Tomson.

per me Johannem Sharpe.

per me Adrianum Cornelii.

per me fratrem Johannem Baker.

per me Johannem Tomson.

per me Jacobum Kello.

per me Galfridum Turner.

per me Johannem Wyett.

per me Albertum Copman.

per me Jacobum Kempesem.

per me Johannes Amne.

per Rodericum Boto, doctor.

per me Willelmum Halyday.

per me Johannem Wynschypp.

per me Johannem Rychardson.

per me Lodowycum Pestrel.

In the margin. Receptum, recogt., et deliberatum coram nobis Ric. Layton et Thoma Leigh, cancellarie domini nostri regis magistris duobus, anno et die predictis.

Footnotes

1 The MS. has "vic."; it may be an error for "visus".