Folio 19.
De Pothlac.
Hæc est conventio quæ facta est inter Gaufridum Abbatem etc. et Gaufridum de Pothlac etc. Concessit ei Abbas ipsi Gaufrido et heredi ejus in
fedtirmam terram de Pothlac cum molendino etc. et hoc est servitium etc.
debet dare decimam suam atque hominum suorum recte et fideliter et debet
reddere Ecclesiae xl. s. quoque anno etc. et quingentas anguillas grossas
et bonas de Trentâ ad Festivitatem Sancti Andreæ Apostolici etc. Hujus
conventionis etc. sunt testes Suegnus Prior, Edricus Monachus etc.
Carta de Dadeslega. (fn. 1)
Hæc est conventio etc. inter Gaufridum Abbatem Burtoniæ et Eddam
uxorem Nicholai etc. Concessit ei Abbas ipsi Eddæ et heredi ejus in
feud am et hereditatem illam terram quæ vocatur Dadeslega et ad Legam
pertinet. Idest xx. bovatas de Warlandâ et duas culturas de Inlandâ et
quandam partem luci cum omnibus consuetudinibus ejusdem terræ pro xx. s.
quoque anno et pro hommagia eorum. Divisæ vero hujus terræ quam Edda
recepit ab Abbate et a monachis sunt ab aquâ quæ vocatur Blida sicut dividitur
terra Feldæ et terra Dadesleiæ, recte ad Bilestanes Legam et sicut eadem Bilestanes Lega tendit inter duos lucos usque ad porteswei et per eandem viam
deorsum usque ad parvum rivulum et per parvum rivulum usque quo cadit in
Blidam etc.
Carta de Lega.
Hæc est conventio etc. inter Gaufridum Abbatem Burtoniæ et Andream
hominem suum ligium etc. Concessit ei Abbas ipsi Andreæ et heredi suo
infedfirmam illam partem Leguæ quam prius tenuerat Ebrardus Clericus et
post ipsum Aisulfus Presbiter cum hominibus et cum pecuniâ quam illi
acceperant. Et hoc fecit ei propter brevia Regis et preceptum ejus et per
considerationem et consilium Domini Roberti de Ferrariis, in commutationem
Feldæ, quam prius tenuerat idem Andreas, quam scilicet Feldam reddidit in
manu Abbatis etc. Dadesleia quoque quam tenet Eda uxor Nicholai et omnia
quæ ad illam pertinet sunt divisa et separata omnino a conventione istâ. Hoc
est autem servitium quod debet facere idem Andreas Abbati etc. Juravit eis
fidelitatem plenariam sicut ligius homo eorum et debet servire eis servitio
proprii corporis et ire in servitium eorum sicut liber homo ubi visserit Abbas
vel secum vel sine se et debet honorifice hospitari Abbatem cum ad illas partes
venerit et debet ei competenter donare de suo sicut domino suo cum Abbas
opus habuerit et quando necessitas exiget debet prestare quadrigas suas et
hominem (sic) suorum sicut ceteri homines de Abbatia ad afferendam de luco
materiem in fabricam Monasteri etc. preter hæc debet reddere Ecclesiæ
sexaginta solidos quoque anno. Cum vero obierit, debet dare Ecclesiæ etc.
totam partem suam de pecuniâ suâ in omnibus rebus cum suo corpore sepeliendo
honoritice ibi. Hujus conventionis etc. Suegnus Prior, Edricus Monachus
etc.
De Felda.
Anno ab Incarnatione Domini mcxvi. facta est hæc conventio in Capitulo
Burtoniæ coram Abbate Gaufrido et Monachis. Data est Felda in feufirmam
ipsis assentientibus Andreæ sicut earn tenuit Ernewius ligius homo eorum
idest pro xx. s. quoque anno et pro servitio corporis sui. Debet etiam dare
Ecclesiæ et monachis rectam decimam pro animâ suâ sive in frugibus sive in
pecoribus, sive in caseis, seu in quibuslibet ceteris rebus, et ipsi monachi
eum cum obierit cum parte suarum rerum recipere et honorifice sepelire.
Testes sunt etc. Willielmus de Tatenhulle etc.
De Lega.
Ego Gaufridus Abbas etc. concedimus huic Roberto filio Uvieti honiini
nostro ligio manerium de Leiâ cum omnibus appendiciis suis præter Feldam,
concedimus inquam ei hanc terram in feufirmam pro iiii.or libris quoque
anno. Ipse autem Robertus debet servire nobis sicut dominis suis competenti
servitio, ita tamen ut sit quietus a quadrigando materiem Ecclesiæ sicut
prius Lega facere solebat. Terra vero Dadesleiæ tenebit Eda de eo quamdiu
ipsa vixerit, ita honorifice sicut eam tenebat de nobis. Primus terminus
firmæ est ad festivitatem Sancti Johannis, secundus ad festum Sancti
Martini. Hujus conventionis etc. Edwinus Prior, Durandus Monachus,
Willielmus de Copelanda etc.
Carta de Pilatehala et de Bedintona.
Hæc est conventio etc. inter Gaufridum Abbatem Burtoniæ et Edwinum
de Pilatehala etc. concessit ei Abbas idest ipsi Edwin o Bedintonam et
Pilatehalam quas terras tenuerat pater suus ad firmam de Ecclesiâ, idest
dimidiam hidam in quâ sunt xvi. bovatæ, in Bedintona videlicet viii. b. de
Inlandâ, et in Pilatehala viii. b. de Warlandâ, concessit ei hanc terram ad
firmam tenere totâ vitâ suâ pro xx. s. quoque anno et accepit ab eo hommagium
suum legium contra omnes homines in salvam fidelitatem Regis Henrici. (fn. 2)
Ipse autem Edwinus debet honorifice hospitari Abbatem et optime procurare
de suo quotienscunque Abbas porrexerit in partes illas et voluerit illuc
divertere, et cum opus habuerit et rogaverit auxilium de terrâ, suâ et de ceteris
hominibus suis, ipse quoque Edwinus debet eum juvare de suo condecenter
sicut dominum suum. Hujus conventionis Suegnus Prior.
Folio 20.
Ego Gaufridus etc. concedimus huic Willielmo terram de Pilatehalâ in
fedfirmam pro x. s. et per servitium corporis sui, et ipse Willielmus debet
invenire galgam cum opus fuerit ad faciendas medas et debet hospitari
Abbatem vel monachos cum illic porrexerint pro necessitate Ecclesiæ et
ipse debet esse fidelis Ecclesiæ et monachis sicut ligius homo Abbatis. Hujus
rei testes sunt Jordanus Prior et Briennius Subprior etc.
De Derlavestona.
Hæc est conventio quæ facta est inter Gaufridum Abbatem Burtoniæ et
Ormum de Derlavestona etc. Concessit ei Abbas idest ipso Ormo, et filio
ejus Roberto nomine, nato de filiâ Nicholai Vicecomitis et accepit hominagia
utriusque. Concessit inquam eis Derelavestonam pro lx. s. quoque anno
ita firme ut nunquam eam perdant neque pro Willielmo filio Nigelli, (fn. 3) neque
pro francigena, neque pro Anglico, neque pro presentibus, neque pro futuris
monachis vel aliis hominibus. Ipse autem Ormus vel idem filius ejus
debunt hospitari Abbatem quando voluerit et debent eum juvare de suo sicut
dominum suum cum opiis habuerit et debent ei invenire vel se ipsurn vel
homines suos ad conducendum ipsum Abbatem vel homines ejus si necesse
fuerit. Cum vero mortui fuerint deferentur eorum corpora sepelienda apud
Burtonam et multum honorifice recipientur a monachis. Debet (sic) autem
cum eis afferri et tota pars eorum pecuniæ quantacunque habuerint, et in
omnibus rebus et in omnibus locis. Similiter et de uxore Ormi (fn. 4) fiet quando
morietur corpus ejus recipietur cum totâ parte suâ et cum magno honore
sepelietur apud Burtoniam. Hujus concessionis etc.
De Derlavestona.
Hæc est conventio facta inter Gaufridum Abbatem Burtoniæ et Robertum
de Derelavestona etc. Concessit ei Abbas idest ipsi Roberto et heredi ejus
et accepit hommagium ipsius. Concessit inquam ei Derlavestonam in fedfirmam pro xxx. s. quoque anno et per servitia et bonitates quas faciebat
pater ejus, videlicet debet hospitari honorifice Abbatem cum venerit in partes
illas conducere et reducere salvo conductu monachos et clientes eorum quando
ibunt sive ad Cestriam sive ad "Wich pro aliquo mercato, dare de suo
competenti Abbati quando requisierit cum Abbaa. Debet etiam servire
Ecclesiæ fideliter et def endere terrain monachorum a malef actoribus secundum
posse suum. Cum vero mortuus fuerit, deferetur ejus corpus sepeliendum
apud Burtonam etc. Hujus conventionis testes sunt Suegnus Prior,
Edwinus Prior.
Derlavestona.
Hæc est conventio quæ facta est inter Gaufridum Abbatem Burthoniæ et
Radulfum de Derlavestona; facta est autem in capitulo coram fratribus
concedentibus ipsis monachis. Concessit ei Abbas, idest ipsi Radulfo et
cetera per eadem verba sicut in proximâ precedenti cartâ. (fn. 5) Hujus concessionis
etc. Testes sunt Edwinus Prior, Jordannus Subprior.
Maledictio Abbatis.
Hoc autem notum sit tarn presentibus quam futuris quod Abbas
Gaufridus qui prefatam fecit cum Ormo conventionem, maledixit illis tam
Abbatibus ejusdem Ecclesiæ quam monachis qui eidem Ormo vel filio ejus
Roberto in vitâ suâ eandem frangerent conventionem.
Transcripta Cartarum Militum et Libere Tenentium et confirmationes Terrarum tempore Roberti Abbatis Burtoniæ. (fn. 6)
De Acoure.
Ego Robertus Abbas Burtoniæ et Monachi mecum concedimus et confirmavimus Radulfo filio Ormi in feufirmam Acouram eodem servitio quo
pater ipsius de Ecclesiâ nostrâ tenuit etc. (Printed in the "Monasticon.")
De Stratona.
Ego Robertus Abbas etc. concedimus huic Radulfo filio Ormi illam
terram in Stratona, scilicet vi. b. in feufirmam pro vi. s. quoque anno et per
consuetudines pertinentes ad tantumdem terræ in eâdem villâ, concedimus
inquam ei et heredi (sic) ipsius in feudum et hereditatem illam terram in
Stratona quam tenuit pater ejus Ormus etc. sicut eam tenuit et eodem servitio
et eisdem consuetudinibus, et sicut testatur cyrographum ipsius Ormi etc.
Hujus concessionis etc. Jordanus Prior, Briennius Subprior.
De Stratton.
Hæc est conventio inter Robertum Abbatum et Reginaldum de Streton,
etc. concessit ei Abbas in feufirmam idest ipsi Reginaldo et heredi ejus,
terram quæ fuit Gamel de Stretona quam tenuit et quam reliquid (sic) in
manu Abbatis, idest v. bovatas de Warlandâ et ix. acras de Inlandâ solutas et
quietas etc. et ipse Gamel pro redemptione suo et suorum exivit et recessit
ab Abbate et a terrâ Abbatiæ solutus et quietus ut iret quocunque vellet,
et cum istis v. bovatis etc. concessit ei Abbas idest ipsi Reginaldo alias iiii. b.
de Warlandâ et ii. b. de Inlandâ etc. Ipse autem Reginaldus fecit homagium
Abbati ligium et juravit fidelitatem Ecclesiæ et debet reddere pro hâc terrâ
viii. s. quoque anno etc. Concessit ei inquam terram illam solutam et quietam
in quâ sedent ii. homines Hugo videlicet et Edricus quorum servitium donavit
ei et omnes tenuras quas pater ejus Willielmus tenuit in Stratonâ, Preterea
concesserunt ei Abbas et monachi molendinum de Straton cum omnibus
pertinentiis suis et ii. culturas terræ una de vi. landis et aliam de vii. de
Inlanda unum bordarium Ailwinum nomine cum iii. acris terræ et mansurâ
suâ in feudfirmam pro xx. s. quoque anno etc. Hujus conventionis etc.
Willielmus de Gresele.
De Terrâ Guberti de Horninglawe.
Ego Robertus Dei gratiâ Abbas Burtoniæ etc. dedimus etc. huic Gutberto
et heredibus suis pro suo servitio iiii. bovatas terræ in Horninglawe quarum
duas tenuit Ricardus Unredus et alias duas Leysingus una cum duabus acris
prati in Parva Sideham juxta Hogam positis, hereditario jure tenendas etc.
pro iiii. s. et vi. d. singulis annis redendis etc. Hujus rei testes sunt Willielmus Prior et Conventus etc. Hanc donationem confirmavit prefato Guberto
primum Bernardus Abbas et totus Conventus.
Folio 21.
De Lega.
Ego Robertus Abbas Burtoniæ concedo et confirmo donationem quam
Gaufridus predecessor meus etc. concesserunt huic Roberto filio Uvieti ligio
homini nostro. Concedo inquam ei manerium de Lega cum omnibus
appendiciis suis preter Feldam in feufirmam pro iiii. libris quoque anno sibi
et heredibus suis de nobis tenendum. Hujus etc. Jordanus Prior etc.
De Dervalestonâ.
Hæc est conventio etc. inter Robertum Abbatem Burtoniæ et Radulfum
de Derlavestona etc. concessit ei Abbas idest ipsi Radulfo et heredi ejus, et
accepit hommagium ipsius, concessit inquam ei Derlavestona in fedfirmam
pro xxx. s. quoque anno et per servitia et bonitates quos faciebat pater ejus
etc. Hujus concessionis etc. Jordanus Prior, Briennius Subprior.
De Pilatehalâ.
Ego Robertus Abbas etc. concedimus huic Willielmo terram de Pilatehala
in fedfirmâ pro x. s. et per servitium corporis sui et ipse W. debet invenire
galgam cum opus fuerit ad faciendas rnedas et debet hospitari Abbatem vel
monachos cum illuc porrexerint pro necessitate Ecclesiæ et ipse debet esse
fidelis Ecclesiæ et monachis sicut ligius homo Abbatis. Hujus rei testes sunt
Jordanus Prior, Briennius Subprior etc.
De Henovere.
Ego Robertus Abbas Burtoniæ concedo etc. donationem quam predecessor
meus Gaufridus bonæ memoriæ etc. concesserunt Roberto filio Wachelini (fn. 7) in
feudum et hereditatem illam terram in Oura quam de eis ipse tenuit etc. et
pro eâdem terrâ debet reddere Ecclesiæ v. s. quoque anno etc. Hujus concessionis etc. Jordanus Prior etc.
De Oufra.
Ego Robertus Abbas Burtonise etc. concedimus Ricardo filio Grentonis
in Oura illam terram quæ fuit Ordrici quam prius illam tenuit Willielmus
heres ejus quam etiam idem Willielmus dereliquit in manibus meis multis
audientibus et cernentibus, illam inquam ab eodem Willielmo heredibus
ejus refutatam concedimus Ricardo filio Grentonis et heredi ejus in feudum et
hereditatem sicut Ordricus ipsam melius tenuit et eodem servitio. Debet
reddere Ecclessiæ viii. s. quoque anno etc. Hujus concessionis etc. Jordanus
Prior, Briennius Subprior etc.
Transcripta et Confirmationes factæ tempore Bernardi Abbatis. (fn. 8)
Sciant presentes et futuri quod ego Bernardus Abbas et totus Conventus
Burtoniæ concedimus etc. Reginaldo de Sancto Albano et heredi (sic) suo in
feufirmam terram quæ fuit Gamel de Stretona etc. pro viii. s. reddendo
quoque anno, preter hoc concedimus ei in Burtona terram quæ fuit Hugonis
et Edrici. Hujus rei testes sunt etc. Jordanus Prior, Radulfus Subprior etc.
De Stratona.
Hæc est conventio quse facta est inter Bernardum Abbatem et Reinaldum
de Sto. Albano etc. concessit ei Abbas in fedfirmam, idest ipsi Reinaldo et
heredi ejus terram quæ fuit Gamel de Stretona quam tenuit et quam reliquit
in manu Gaufridi Abbatis idest v. b. de Warlandâ et ix. acras de Inlandâ etc.
Hujus conventionis etc. Testes sunt Jordanus Prior, Radulfus Subprior.
De Stratona.
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod ego Bernardus
Abbas Burtoniæ etc. concessimus etc. Reginaldo de Sto. Albano et heredibus
suis terram et tenuram quam habet in Stratona etc. hereditario jure tenendam
pro libero servitio sui corporis et decem solidis singulis annis libere et quiete
sicut Willielmus pater ejus tenuit tempore Henrici Regis qui eam habuit et
tenuit de donatione Gaufridi Abbatis etc. Hiis testibus, Sewallo filio Fulcheri,
Henrico fratre ejus etc.
Folio 22.
De Stratona.
Sciant etc. quod ego Bernardus Abbas etc. concessimus Reginaldo de Sto.
Albano Monachatum quando inde voluntatem habuerit et ei licuerit et interim
unum corredium, panem videlicet et potum cum generalibus sicut unus de
monachis habuerit, pro servitio sui corporis prope sive longe cum a nobis ad
hoc vocatus fuerit et pro eo quod reddidit nobis totam donationem quam de
Abbate Roberto habuit etc. Cum vero contigerit Reginaldum longinus ire
pro servitio Ecclesiæ dabimus ei expensas quæ ei et armigero suo et equis
sufficiant set interim aliud corredium donec redeat non habebit etc. Licebit
quoque ei si in peregrationem vel in aliud negotium longinus porrexerit
corredium suum cui voluerit concedere quamdiu in laico habitu fuerit.
Licebit etiam ei alibi religionis habitum assumere sine reclamatione nostrâ
si vero nobiscum jugo religionis se subdere voluerit cum tertiâ parte bonorum
suorum ad nos veniet quan lo ei placuerit. Hæc conventio facta est anno ab
Incarnatione Domini m.c.lxvi. (A.D. 1166). Hiis testibus Sewallo filio Fulcheri
etc.
Hæc est conventio inter Bernardum Abbatem et Ricardum de Straton
etc. concedimus huic Ricardo terram quæ fuit Edwardi in Straton videlicet
vi. b. terræ in feudum et hereditatem etc. Hujus etc. sunt testes Jordanus
Prior etc.
De Horniglawe.
Sciant etc. ego Bernardus Abbas etc. concedimus Siwardo de Horninglawe
terram quam tenet et quam tenuerunt antecessores ejus pro iiii. s. et dimidio
etc. Hujus etc. Jordanus Prior etc.
Sciant etc. ego Bernardus Abbas etc. concedimus Roberto Presbitero de
Stapehulla ij. bovatas terræ quas pater ejus tenuit in eadem villâ de Stapenhulle etc. Hujus etc. testes sunt Jordanus Prior, Radulfus Subprior etc.
De Stapehullâ.
Notum sit tam presentibus etc. quod ego Bernardus Abbas etc. concedimus
etc. huic Ailwino capellano nostro iiii. b. terræ quas pater ejus tenuit et i.
croftam et i. acram terræ juxta domum suam in Stapenhulla etc.
De Bersicote.
Sciant etc. quod ego Bernardus Abbas etc. concessimus huic Johanni et
heredibus suis terram suam in Bersicote in feudum et hereditatem cum
pertinentiis suis videlicet ij. bovatas de Wineshulla et i. bov. in Stapehulla
etc. tenendas etc. pro x. s. singulis annis reddendis etc.
De Bersicote.
Ego Bernardus dictus Abbas etc. concessimus etc. huic Ricardo de
Bersicote et heredibus suis terram patris sui Johannis quam tenuit die quâ
fuit vivus et mortuus etc. pro x. s. singulis annis reddendis etc. Hiis testibus
Willielmo Priore, Audœno Subpriore etc.
Ego Bernardus Dei gratiâ dictus Abbas etc. dedimus etc. huic Willielmo
de la Warde et heredibus suis in feudo et hereditate vi. d. redditus quos
Radulfus filius Ernulfi reddidit nobis scilicet de Hangelandes pro dimidiâ
librâ cimini per annum vel pro iii. obolis etc.
Folio 23.
Ego Bernardus dictus Abbas etc. concessimus etc. Alfredo de Cumbray et
heredibus suis jus suum Wilenton videlicet, et advocationem Ecclesiæ cum
pertinentiis suis et molendinum et insulas, tenendas in feudo et hereditate
etc. pro xl. s. etc. et pro uno salmone ad refectionem monachorum in quadragesimâ etc.
De Potlach.
Hæc est conventio quæ tempore Bernardi Abbatis facta est inter Monachos
Burtoniæ et Humfridum de Thocha in presentiâ Willielmi filii Radulfi
Vicecomitis Nothighamsira et in presentiâ aliorum plurimum nostrorum
honorabilium etc. Humfridus tenebat et adhuc tenet de Abbate et Ecclesiâ in
feuduin quandam villulam nomine Pothlac pro xvi. s. singulis annis reddendis,
excepto molendino, quorum niedietatem octo videlicet solidos injuste suâ
propriâ voluntate suâ propriâ auctoritate sine assensu Abbatis et monachorum,
sine consideratione curiæ sine judicio xiii. annis et amplius detinuatur. Hos
viii. s. de singulis transactis annis Abbas et Monachi ab ipso exigebatur et
propter hoc ad placitum cogebatur precepto Regis et justiciæ ejus. Tandem
Humfridus Deo volente cognovit debitum, dicens se propter hoc detinuisse
quod deerat ei quædam pars prefatæ villæ, insula videlicet quæ violentiâ
ablatâ et alienatâ, a se et ab Ecclesiâ per ministros et homines Comitis
Cestriæ de Rependon fuerat ab initio Regni Regis Henrici secundi nepotis
scilicet Regis Henrici senioris. Hæc contentio demum consilio proborum
virorum et utriusque partis amicorum tali fine terminata est. Abbas totum
debitum de transacto tempore remisit eo tenore quod Humfridus amodo
reddet plenam firmam xvi. s. videlicet etc. Si Abbas etc. recuperare poterunt
insulam quæ ad prefatam villulam adjacet et pertinet, habebit earn Humfridus
etc.
De Terrâ in Derbi.
Ego B. dictus Abbas etc. confirmavimus Hugoni de Derbi ipsi et heredibus
suis unam partem terræ quæ pertinet ad molendinum nostrum in predictâ
villâ hereditario jure tenendam etc.
De Henovera.
Ego B. Abbas etc. concedo et confirmo donationem quam predecessor meus
Robertus Abbas etc. concesserunt Roberto filio Roberti filii Walchelini in
feudum et hereditatem illam terram in Oura scilicet Henoveram quam de eis
ipse tenuit et ipse Robertus fecit nobis et Ecclesiæ homagium etc. et pro
eâdem terrâ debet reddere Ecclesiæ dimidiam marcham argenti quoque anno
etc.
Ego B. Abbas etc. concessimus huic Roberto fratri Briennii xxx. acras
terræ in Assehurst ad perticam xx. pedum et dimidii tenendas hereditario jure
etc. eo tenore ut singulis aunis inde reddat v. s. Concessimus etiam ei has
libertates ut si aliquando a nobis recedere voluerit, dabit nobis xii. d. et salvo
jure Ecclesiæ liber recedat quo sibi placuerit, filias quas amodo habuerit cum
maritare eas voluerit dabit xx. d. et maritabit etc.
De Lega.
Ego Bernardus Abbas etc. concedimus Roberto filio Uvieti sicut homini
nostro ligio manerium de Lega cum omnibus appendiciis suis. Concedimus
inquam ipsi Roberto et heredibus suis hanc terram in feufirmam pro iiij.
libris singulis annis etc. Hujus concessionis testes sunt in primis Jordanus
Prior Radulfus, Subprior Gloucestriæ etc.
De Derelavestona.
Ego Bernardus Abbas etc. concessimus huic Roberto de Greselega ipsi et
heredibus suis terram de Derlavestonâ, tenendam in feudum et hereditatem
singulis annis pro v. s. et servitium Radulfi de Caldewalla pro. v. s. annuatim
reddendis et pro libero servitio sui corporis etc. et pro hiis predictis terris
prefatus Robertus et heredes sui debent hommagium et fidelitatem Abbatibus
et Ecclesiæ etc.
De Pilatehale.
Ego Bernardus dictus Abbas etc. concedimus huic Alfredo terram de
Pilatehala in feudum et hereditatem tenendam libere et quiete pro xvi. s.
reddendis singulis annis et pro servitio sui corporis etc. Testes Willielmus
Decanus Tatenhulla etc.
Incipiunt Transcripta Cartarum Militum et Libere Tenentium
tempore Rogeri Abbatis Burtoniæ primi. (fn. 9)
De Acovere.
Sciant etc. quod ego Rogerus Abbas etc. confirmavimus Hugoni filio
Radulfi de Acoure sibi et heredibus suis terram et tenuram suam quam
habet in Acoure in feudo et hereditate de nobis tenendam ita libere et quiete
sicut Radulfus ejus pater tenuit, reddendo nobis annuatim duas marcas argenti
ad festum Sancti Martini. Testibus etc.
Folio 24.
De Advocatione Capellæ de Blora.
Utriversis etc. R. Dei gratiâ Abbas etc. Noverit universitas vestra controversiam motam inter nos et inter Radulfum filium Roberti super Ecclesiâ de
Blora tali fine esse terminatam in curiâ Domini Regis Henrici secundi coram
Ranulfo de Glanvilla tunc Justiciario etc. Quod Ecclesia de Blora remanet
omnino quieta tarn a nobis et Ecclesiâ Burtoniensi quam ab Ecclesiâ nostrâ de
Ylum et predictus R. filius R. habet omne jus patronatûs in predictâ Ecclesiâ
de Blora sicut in liberam Ecclesiam etc. Ita tamem quod cum ad presentationem ipsius R. vel heredum suorum persona in predictâ Ecclesiâ de Blora
per manum Episcopi institutus fuerit, predictus R. vel heredes sui eandem
adducent personam ante Abbatem et Conventum Burtoniæ et eis fidem faciet
de unâ marcâ. argenti annuatim reddendâ Ecclesiæ et Abbati Burtoniæ etc.
De Pothlac et Ansedelega.
Ego Rogerus Abbas etc. confirmavimus Henrico de Tocha et heredibus
suis Potlach sine molendino tenendam de nobis jure hereditario, reddendo
inde singulis annis sexdecim solidos etc. Preterea concedimus eidem
Henrico et heredibus suis Ansedelega pro sex solidos et vi. d. annuatim
reddendis etc.
De Wulfrichestona.
R. Dei gratiâ Abbas etc. concessisse Osmundo et heredibus suis in perpetuam hereditatem totam terram nostram de Wulfrichestona et de Stretonâ
et homines cum omnibus pertinentiis suis etc. Conditione tali quod idem
Osrnundus quo advixit et heredes sui post ejus discessum annuatim Abbati et
Conventui etc. persolvent xi. s. etc.
Rogerus dictus Abbas etc. salutem. Generalitati vestræ notum facimus
quod ego Rogerus Abbas etc. confirmavi decimam illius terræ quam Robertus
Grim tenet ad Lintonam de territorio Caldewelle et de feudo Burtoniæ in
perpetuam elemosinam Ecclesiæ de Greseleiâ reddituræ quoque anno Ecclesiæ
de Burtona pensionem duos scilicet solidos etc.
De Lega et Advocatione Ecclesiæ.
Rogerus Dei gratiâ dictus Abbas etc. recepi homagia Roberti filii Uvieti et
Henrici ejus filii de manerio de Leia cum omnibus appendiciis suis preter
Feldam in feufirmam pro iiii. libris. etc. (fn. 10)
Folio 25.
Ricardus Dei gratiâ Conventrensis Episcopus etc. Noverit etc. quod hæc
conventio facta et subscripta est inter Rogerum Abbatem Burtoniæ etc. et
Robertum filium Uviet et heredes suos scilicet quod prefatus Abbas cepit
homagia predicti Roberti filii Uvieti et Henrici ejus filii de manerio de Leia
etc. (as before). Ut ergo conventio hæc coram multis viris discretis et honestis
facta est et nobis demonstrata in posterum rata et inconcussa permaneat,
eam tam presentis scripti nostri autoritate quam sigilli nostri munimine
corroboravimus etc. Hiis testibus Ricardo Decano Lichfeldiæ, Willelmo
Decano de Tatenhall, Augustino Capellano Philippo Canonico Lichfeldiæ,
Waltero de Tileberia, Poum Camerario, Magistro Petro et aliis.
De Rideware Lege.
Rogerus Dei gratiâ Abbas etc. Noverit universitas vestra calumpniam de
Ridewarelege inter nos et Hugonem de Rideware diu habitam tali fine fore
terminatam, videlicet quod predictus Hugo et Rogerus ejus filius pro bono
pacis et fraternitate Ecclesiæ nostræ habendâ et ut in omnibus beneficiis
memoriter teneantur homines nostri deveniunt. Reddendo nobis annuatim
unam libram piperis ad festum Sancti Johannis Baptistæ in estate et ad
placita nostra cum requisiti fuerint venient etc.
Transcripta Cartarum et Confirmationes Militum et Libere Tenentium
tempore Ricardi Abbatis primi. (fn. 11)
Ego Ricardus Dei gratiâ dictus Abbas Burtoniæ etc. concedimus etc. huic
Radulfo Clerico nostro de Stapehulla ii. bovatas terræ quas pater ejus tenuit in
eâdem. villâ etc. Hujus concessionis etc. testes sunt Willielmus Prior etc.
De Stapehulla.
Ego Ricardus Abbas etc. concedimus etc. huic Roberto de Luci et
heredibus suis unam bovatam terræ in Stapehulla pro servitio suo scilicet v.
acras et dimidiam in Bradepeltrehull et v. acras ante hostium molendini etc.
reddendo etc. tres solidos etc.
De Potlac et Ansedelega.
Ego Ricardus Abbas etc. concedimus etc. Henrico de Thoca et heredibus
suis Pothlac sine molendino tenendum de nobis jure hereditario, reddendo
inde singulis annis xvi. s. etc. Preterea concedimus eidem Henrico et heredibus
suis Ansedelegam pro vi. s. et vi. d. annuatim reddendis etc. Preterea
concedimus etc. memorato Henrico de Toch et heredibus suis partem illam de
Mungai (fn. 12) quæ est inter Staniwei et parchum Comitis et sic per eandem
Staniwey usque in primam canam quæ ducit usque in moram et sic usque in
Pilebroch tenendam jure hereditario etc. reddendo annuatim ii. s. etc. Hiis
testibus Johanne de Jerpunvile etc.
Folio 26.
De Pilatehala.
Ego Ricardus Abbas etc. concedimus etc. huic Henrico de Broch terram
de Pilatehala in feudum et hereditatem tenendam de Ecclesiâ de Burtona tam
libere et tam quiete quam tenuerunt predecessores ejus nominatim Æluredus
de Huntedon vel frater ejus Brun. Reddendo videlicet singulis annis xvi. s.
etc.
Incipiunt Transcripta Cartaram tempore Nicholai Abbatis primi. (fn. 13)
De Stapehulla.
Ego Nicholaus Abbas etc. concedimus etc. Ricardo de Stapenhulla et
heredibus suis terram quam Bertramus filius Nicholai Bule et fratres sui et
heredes eorum nobis in perpetuam elemosinam dederunt, scilicet quintam
partem terræ quæ est de feodo Comitis de Ferrariis quam mater predicti
Bertrami jure hereditario tenuit, concedimus si quidem ei hanc terram jure
hereditario de nobis tenendam pro duobus solidis et quatuor denariis annuatim
reddendis etc.
De Advocatione Ecclesiæ de Stapenhulla.
Sciant etc. quod ego Bertramus de Verdun concedo etc. Ecclesiæ de
Burtoniâ, etc. terram meam de Stapenhulla et quiequid juris habeo in eâdem
villâ etc. et remitimus eis ego et heredes mei querimoniam quam habebamus
adversus eos de advocatione Ecclesiæ predictæ villæ. Quare volo quod predicti
monachi habeant etc. omnia supradicta etc. libera ab omni servitio et
consuetudine ad me vel heredes meos pertinente, præter forinsecum servitium
quod per manum meam facient etc. Dederunt autem mihi et heredibus meis
predicti Abbas et monachi pro homagio et servitio meo et heredum meorum
servitium Gaufridi de Sancto Mauro et heredum suorum de terrâ suâ de
Felda scilicet xx. s. ad duos teminos annuatim reddendos etc. Pro
commutatione vero supradictarum terrarum dederunt mihi predicti Abbas
et monachi xxij. marcas argento. Hiis testibus Gileberto Pipardo (fn. 14) etc.
De Felda.
Ego Nicholaus Abbas etc. concedimus Bertramo de Verdun et heredibus
suis pro servitio et homagio suo terram nostram de Felde cum omnibus
pertinentiis suis et servitium et homagium Gaufridi de Sancto Mauro et
heredum suorum. Reddendo inde annuatim i. libram incensi in die Sanctæ
Moduennæ pro omni servitio ad nos pertinente salvo tenemento Gaufridi de
Sto. Mauro qui nunc tenet terram illam et heredum suorum etc. Idem autem
Berterannus dedit nobis terram suam de Stapehulla etc. Dedimus autem
eidem Berteranno pro hac commutatione terrarum xxii. marcas argenti.
Hiis testibus G. Pipard etc.
Carta Vincentii de Stapehulla.
Ego Nicholaus Abbas etc. confirmavimus Vincencio filio Ailwini presbiteri
et heredibus suis iiii. bovatas terræ in Stapenhulla etc. tenendas de nobis in
feudo et hereditate libere et quiete pro vi. s. vi. d. nobis annuatim reddendis
pro omni servitio etc. sicut pater et avus ejusdem Vincentii tenuerunt etc.
De Withmere.
Ego Nicholaus Abbas etc. concedimus etc. Nicholao filio Henrici de Gresle
et heredibus suis iiii. bovatas terræ in Withmere sicut pater suus tenuit de
nobis jure hereditario etc. pro libero servitio trium solidorum et unius
salmonis vel xii. d. etc.
De Wilenton.
Ego Nicholaus Abbas etc. concedimus etc. Symoni de Tuschet et
heredibus suis jus suum quod Johannes de Cumbray dedit ei et heredibus
suis sicut carta ejusdem Johannis testatur et carta Bernardi Abbatis quam
idem Abbas fecit Aluredo de Cumbray scilicet Wilinton cum pertinentiis suis
et advocationem Ecclesiæ et molendinum et insulas præter medietatem illarum
insularum quam Nicholaus de Wilintona remisit Comitissæ de Cestrâ in curiâ
Domini Regis etc. pro quadraginta solidis etc. et pro uno salmone ad refectionem monachorum in quadragesimâ etc.
Folio 27.
W. permissione Divinâ Abbas Burtoniæ etc. confirmasse Johanni filio
Radulfi de Stapenhulla vii. bovatas terræ in Stapenhulla cum unâ croftâ quæ
dicitur Lega et aliam croftam quæ dicitur Childescroft etc. Totam istam
predictam terram concedimus prefato J. filio Radulfi et heredibus suis etc.
Reddendo inde annuatim coquinario nostro xxii. s. etc.
Ego Willielmus de Aula donatione et concessione Domini Willelmi Abbatis
etc. teneo mihi et heredibus meis ix. acras terræ in Finderne arabiles et duas
in prato etc. et toftam in quâ domus mea est, cum virgulto versus vivarium,
etc. reddendo eis annuatim iiii. s. pro omni servitio etc. pro hac vero concessione etc. resignavi eis iiii. bovatas terræ quas habui de villagio suo in Finderne
etc.
Carta Regis Johannis de Libertatibus (already copied).
Willielmus Abbas etc. Noverit universitas vestra quod Dominus Rex
concessit nobis facere unum burgum apud Burtonam et ommes libertates et
liberas consuetudines ad burgum pertinentes nobia pro salute animæ suæ
dedit et cartâ suâ confirmavit. Et ideo volumus ut omnes qui propter hanc
regiam concessionem nobis factam de nobis burgagia accipiunt scilicet in vico
illo qui jacet a magno ponte de Burton usque ad novum pontem versus
Horninglawe ea habeant ipsi et heredes sui libere et quiete. Reddendo nobis
annuatim pro quolibet burgagio xii. denarios pro omni servitio etc. Habebit
quoque unumquodque burgagium xxiiii. percatas in longitudine et quatuor
in latitudine. Qui vero minus in illo loco habuerit, secundum estimationem
minus dabit. Concedimus etiam ut burgenses predicti loci habeant omnes
libertates et liberas consuetudines quas eis concedere possumus, sicut liberi
burgenses de aliquo vicino burgo. Et ut hæc nostra concessio etc. Hiis testibus,
Jordano de Tok etc.
De Withmere.
Ego Willelmus Abbas etc. concedimus etc. Willelmo de Meleburne et
heredibus suis duas bovatas terræ in Withmere cum pertinentiis suis, illas
scilicet quas Ernaldus Cementarius tenuit etc. reddendo inde nobis annuatim
viii. s. etc.
Carta R. Clerici de Finderne.
Ego Ricardus Clericus de Finderne donatione et concessione Domini
Willelmi Abbatis etc. teneo duas bovatas terræ in Finderne quas pater meus
tenuit in eâdem villâ et toftum unum quem idem tenuit in suo decessu
tenendas eas ab eis in feudo et hereditate etc. reddendo annuatim pro omni
servitio ad ipsos pertinente iiii. s. etc. Pro hac vero donatione et concessione
ego Ricardus resignavi eis unam bovatam terrâ quam habui etc. Testis
Magister Rogerus Senescallus etc.
Ego Bernardus Abbas etc. concedimus Johanni de Wilentona et heredibus
suis tenuras suas videlicet vii. bovatas terræ in Wilentona pro servitio eundi
ad Comitatum Notingham et ad Hundredum Derbeiæ et xii. bovatas in
Finderne et vi. acras de dominio et ii. partes prati et iiii. bovatas in Magna
Oufra, solutas et quietas ad omni servitio etc. pro xvi. s. reddendo singulis
annis et molendinum de Potlach et molendinum de Finderne pro xxx. s.
quoque anno et molturam de domo suâ solutam et quietam ad molendina de
Wilentona et de Potlac et de Finderne etc. Testes Jordanus Prior et
Radulfus Subprior etc.
Folio 28.
Confirmatio Tenementi Johannis de Wilintona.
Robertus Abbas etc. concedo et confirmo donationem quam predecessor meus
Gaufridus Abbas etc. concesserunt huic Johanni et heredi (sic) ejus in feudum
et hereditatem in Wilentona, idest vi. bovatas terræ etc. pro vi. s. quoque anno
quas tenuit pater ejus ante eum etc., concedo ei similiter in feudum et hereditatem iiii. bovatas terræ in Finderne quas tenuit pater ejus ante eum et alias
iiii. bovatas terræ in Finderne, idest viii. bovatas etc. pro viii. s. quoque anno
etc. Testes sunt Jordanus Prior, Briennius Subprior etc.
De Terrâ Nicholai de Wilinton in Finderne.
Ego Rogerus Abbas etc. concedimus etc. Nicholao filio Johannis de
Wilinton et heredibus suis donationem quam Bernardus Abbas etc. dedit
Johanni patri predicti Nicholai, scilicet xii. bovatas terræ in Finderne et
vi. acras de dominico et ij. partes prati et iiij. bovatas in Magna Oufra etc.
pro xvi. s. reddendis singulis annis et molendinum de Pothlac et molendinun
de Finderne pro xxx. s. quoque anno etc.
Ego Nicholaus de Wilentona pro hiis in quibus adversus Ecclesiam de
Burtona maxime deliqui unam virgatam terræ quam adquisivi in Magna
Oufra etc. reddo liberam et quietam in perpetuum de me et heredibus meis
absque ullo retenemento. Agnes vero uxor mea et Hugo filius meus hanc
donationem concesserunt etc. Abbas et Conventus Hugoni filio meo pro
concessione hujus terræ xx. s. dederunt etc. Insuper receperunt me et uxorem
meam et liberos meos in omnibus beneficiis Ecclesiæ de Burtona et absolverunt
me et antecessores meos super omnibus hiis quæ adversus predictam Ecclesiam
commisimus etc.
De Terrâ Hugonis de Acoure in Stratona.
Rogerus Abbas etc. concessisse etc. Hugoni filio Radulfi de Acoura et
heredibus suis sex bovatas terræ in Stratona cum omnibus pertinentiis suis
quas Aelicia soror sua tenuit in eâdem villâ de Streton tenendas et habendas
de nobis etc. in feodo et hereditate etc. Reddendo inde nobis annuatim vi. s.
etc.
De Terrâ Rogeri de Derbi in Rohay.
Magister Rogerus filius Rogeri de Derbi etc. relaxavi etc. Abbati et
Conventui de Burtona to turn jus meum quod habui in Rohay et Mungoy
etc.
Sciant etc. quod ego Nicholaus de Norton filius Henrici de Gresleya dedi
etc. Rogero de Norton filio meo et heredibus suis quos habuerit de uxore suâ
desponsatâ etc. totam terram meam de Wyhtmere videlicet duas virgatas terræ
etc. quas dedi Radulpho [de] Roucestre in libero maritagio cum Ceciliâ filia
meâ etc. Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ille et heredes sui
quatuor solidos et duos denarios etc. Et si contingat quod predictus Rogerus
de Nortona heredem de uxore suâ desponsatâ non habuerit tota predicta terra
etc. michi vel heredibus meis etc. Hiis testibus Galfrido de Gresley etc.
Folio 29.
Hic incipiunt Cartæ Sigillatæ.
Hæc est conventio quæ facta est inter Robertum Abbatem Burtoniæ et
Willielmum de Heriz. Ipse Willielmus de Heriz reliquit et solutam clamavit
de se et heredibus suis Ecclesiam de Ylum cum pertinentiis et Syrrevemulna
secus Derbeiam cum prato adjacente etc. Abbas vero et monachi propter
hæc pacta quæ confirmata sunt dederunt ipsi Willielmo de Heriz iiii. marcas
argenti etc.
De Advocatione Capellæ de Schona. (fn. 15)
Universis etc. Hugo de Acoura salutem. Ad universitatis nostræ noticiam
volo pervenire me nichil juris habere in advocatione Capellæ de Scona neque
Capellæ de Acoura nec aliquem antecessorum meorum unquam habuisse quæ
quia sunt et semper fuerunt Capellæ Ecclesiæ de Ylum. Ecclesia autem de
Ylum Abbati et Conventui Burtonensi in proprios usus canonice appropriata
est cum omnibus capellis suis et pertinentiis. Et si aliquando presumptiose
dixerim me aliquid juris habere in advocatione Ecclesiæ de Ylum sive
alicujus capellæ suæ etc. ego dicto juri advocatione et appellatione spontaneâ
voluntate renuncio etc.
Quieta clamatio Roberti de Acoure de husbote et haybote in nemoribus de
Soberhale et de Bromle et de duabus burgagiis in Burtona.
Omnibus etc. Robertus de Acoure filius Hugonis de Acoure salutem.
Noverit etc. me quietas clamasse omnes demandas pro me et heredibus meis
Domino Abbati de Burtona etc. quas ab eis exigebam per breve Domini
Regis in Comitatu de Stafford scilicet husbote, haibote in nemoribus eorum
de Sobenhale et Bromlega et quieta clamavi duo burgagia quæ ab eis
exigebam in villâ de Burtonâ. Pro hac autem clamatione et pro xx. s. quos
eis dedi in gersumam concesserunt etc. mihi et heredibus meis clausturam ad
proprias sepes meas de Stretona et virgam ad Wadluram propriarum domorum
mearum in predictâ, villâ de Stretona de subbosco nemoris sui de Sobenhale
sine contaminatione quercus per visum forestarii extra liberas haias suas. Et
ut habeam porcos meos de propriâ nutriturâ curiæ meæ de Stretonâ in bosco
de Bromlegâ extra liberas haias suas quietos tempore pannagii, scilicet a festo
Santi Michaelis usque ad festum Sancti Martinii. Et dederunt mihi et
heredibus meis unum burgagium in novo vico de Burtona, scilicet inter
burgagium coquinarii sui et Radulfi Kidenot. Reddendo eis annuatim vi. d. etc.
Sciant ego Ricardus de Stapehulla et Margareta uxormea et Willelmus heres
meus donationem terræ quam Stephanus filius Rogeri et Matilda mater ejus
Abbatiæ de Burtona fecerunt in Stapenhulla, ratam habemus et presenti
scripto confirmavimus etc. scilicet anno primo coronationis Ricardi Regis
Abbatiæ de Burtona concedimus etc.
Sciant ego Robertus de Sogenhulla (fn. 16) et Petronella uxor mea ratam habemus
et sigillorum nostrorum appositione confirmavimus donationem Juhannis filii
Walteri duarum bovatarum terræ de feodo nostroin Swarlincote quas caritatis
intuitu contulit Ecclesiæ Sanctæ Mariæ et Sanctæ Moduennæ de Burtona etc.
Universis etc. Matheus de Sobehale salutem. Noveritis etc. petitione etc.
assensu Matildis uxoris meæ reddidisse etc. Deo et Sanctæ Ecclesiæ Burthonensi etc. duas croftas etc. quas Ricardus miles tenuit in villâ de Sobenhale
etc.
Universis etc. Walterus filius Radulfi de Sobenhale salutem. Noverit etc.
me dedisse etc. unum messuagium cum pertinentiis in villâ de Sobenhale quod
Radulfus Bole tenuit sub mesuagio Nicholai de Oxoniâ et unum parvum
toftum quod jacet juxta mesuagium Herberti carucarii quod extenditur juxta
Holebroch versus haiam Abbatis etc.
Escambium Terræ in Bromle et in Sobenhale.
Omnibus etc. N. humilis Dei gratiâ Abbas Burtonæ etc. dedisse etc. Willelmo
de Gardino et Matildi uxori suæ et heredibus suis totam terram illam in
Bromle quam Johannes filius Steynulfi ibidem tenuit et ii. acras de essarto,
quas Johannes filius Julianæ essartavit sub Chisbemhulle et unam acram
prati in Redmora, et viii. acras de essarto juxta terram Rogeri de Feneshay,
etc. reddendo inde annuatim nobis etc. xxx. et ij. denarios etc. Predictus
autem Willielmus de Gardino et uxor ejus Matildis dederunt nobis in escambium suam bovatam terræ in Sobenhale. Preterea dederunt nobis in perpetuum terram illam quam Matheus tenet in Sobenhale et quam eis deforciat
cum eam ante Justiciaries Domini Regis adquisierint, etc.
Folio 30.
Universis etc. Willielmus de Gardino Lichfeldiæ et Matildis filia Julianæ
uxor ejus salutem. Noverit etc. nos remississe etc. Abbati etc. totum
clamium et jus nostrum si quod habuimus in octo acris terræ de assarto in
boscho Abbatis de Bromle, scilicet inter vadum de Pilebroc et Godehurst quas
quandoque vendicamus, similiteret in gardino de Sobenhale quod fuit Julianæ
quod etiam quandoque vendicavimus etc.
Willielmus Abbas Burtoniæ etc. concedimus Ricardo filio Herberti et
heredibus suis duas bovatas terræ in Brontistona quas Herbertus pater ejus
tenuit etc. reddendo nobis annuatim xv. d. etc. Pro hac autem donatione
etc. reddidit nobis unam bovatam terræ quam habuit in Sobenhale etc.
Willielmus de la Warde dedi etc. Domino Bernardo Abbati etc. terram
videlicet pontis solutam et quietam ab omni calumpniâ etc. et hanc terram
prenominatam per unum cultellum coram omnibus reddidi super altare.
Ipsi autem Abbas etc. concesserunt mihi et heredibus meis in feudo et
hereditate vi. d. redditûs quos Radulfus filius Ernulfi de Stapehulla reddere
solebat, scilicet de Hangelandes in predictâ villâ etc.
Venerabili viro et amico karissimo Domino Abbati de Burtona etc.
Nicholaus de Verdun salutem. Reverentiæ vestræ notum facimus nos dedisse
Bertramo de Verdun fratri nostro xx. s. quos de nobis recipimus annuatim in
Felda in excambiis cujusdam terræ in villâ de Munstertona quam dedimus
cuidam domui hospitalis. Quare vobis mandamus quatinus predictos denarios
annuatim persolvatis ad terminos prestatutos eidem Bertramo et heredibus
suis sub eâdem formâ quâ mihi solvere solebatis. In cujus rei testimonium
literas nostras patentes vobis mittimus, valete.
Omnibus etc. Henricus Engyn salutem. Noverit etc. me quietam clamasse
etc. Domino Abbati etc. totam terram meam quam tenui de eisdem in Burthona et in Horniglawe exceptis uno mesuagio in Burthona cum pomario et
croftâ et unâ acrâ prati quæ jacet versus vadum de Drakelowe quæ predicti
Abbas etc. concesserunt mihi tenenda libere et quiete tune in vitâ meâ et
Albreæ uxori meæ si me forte supervixerit etc.
Universis etc. Walterus filius Symonis Pugilis salutem. Noverit etc. me
dedisse etc. Deo et Ecclesiæ Burtonenensi unum mesuagium cum pertinentiis
in villâ Burtoniæ quod jâcet inter domum Roberti fratris mei et domum
Willelmi Starling. Item tradidi eis etc. unam bovatam terræ in eâdem villâ
quam accepi cum Matildâ uxore meâ filiâ Margaretæ juxta Flet etc. Et pro
hujus mesuagii donatione etc. Dominus Laurentius Abbas etc. mihi concesserunt rationabilem estoverium meum in victu et vestitu ab eis totâ vitâ
meâ percepiendum etc.