The cartulary of Ronton priory
Folios 41-61

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Major-General Hon. George Wrottesley (editor)

Year published

1883

Pages

285-295

Citation Show another format:

'The cartulary of Ronton priory: Folios 41-61', Staffordshire Historical Collections, vol. 4 (1883), pp. 285-295. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=52402 Date accessed: 18 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Folio 41.

Alicia, filia Roberti Personæ de Offele, quondam uxor Rogeri, filii Alexandri Piscatoris, de Novo Burgo, vidua existens, &c., dedi, &c., totam terram quam habui in villâ de Flotesbroc, et tenui de predicto Roberto Personâ de Offele et de Ceciliâ de Coulee, &c., in excambio unius virgatæ terræ in villâ de Oppendun quam Robertus de Cherletun tenuit, &c.

Gunwara, filia Thomæ de Dichford, quondam uxor Ricardi, filii Turry de Athelartone, assensu Jordani filii mei dedi, &c., unum assartum in Flotesbroc, &c.

Jordanus, filius Ricardi, filii Tyrry de Athelartone, dedi, &c., illud assartum quod Ricardus pater meus tenuit de Hugone de Flotesbroc.

Cecilia de Coule dedi, &c., totam terram quam habui in villâ de Flotesbroc de dono Roberti Personæ de Offele, &c.

Willielmus, filius Hugonis de Chesewurthin, dedi, &c., quasdam particulas prati in Athelartone, &c., quas tenui de Thomâ de Athelartone, &c.

Rogerus de Ethelartone dedi, &c., totum jus quod habui in quâdam particulâ prati jacente in le dene juxta Ethelartone, anno Domini 1307.

Adam de Athelartone dedi, &c., sex acras terræ quæ sunt propinquiores vado quod dicitur Sechesmere, &c.

Folio 42.

Thomas de Athelartone dedi, &c., sex acras terræ et liberum ingressum et egressum cum averiâ suâ ad pasturam suam de Flotesbroc, &c.

Thomas, filius Thomæ de Athelartone, dedi, &c., totam terram quam habui inter terram Hugonis, filii Gilberti, et terram quam Canonici tenent de Johanne Extraneo, &c.

Adam de Athelartone dictus, molendinarius, dedi &c., illud assartum quod habui ex dono Domini Rogeri Extranei, &c.

Rogerus Extraneus, miles, concessi, &c., don ationem Adæ de Athelartone dicti molendinarii, &c.

Rogerus Extraneus, miles, dominus de Chesewarthin, remisi, &c., illos duodecim denarios annui redditûs quos consuevi percipere de Ada de Athelartone dicto molendinario, pro quodam assarto quod de me tenuit in manerio de Chesewurthin, &c.

Hugo, filius Adæ de Athelartone, concessi, &c., sex acras terræ in villâ de Athelartone quas Dominus Ada de Athelartone dedit illis.

Hugo, filius Gilberti, concessi, &c., sex acras terræ in villâ de Athelartone quas Dominus Adam de Athelartone dedit illis, &c.

Thomas, filius Adæ de Ethelartone, concessi, &c., sex acras terræ in campo de Ethelertune, &c.

Hugo Bonche concessi, &c., sex acras terræ in villâ de Ethelartane quas Adam de Ethelartane dedit illis, &c.

Folio 43.

Thomas, filius Thomæ de Athelartone, concessi, &c., quas particulas prati in Athelartone quas habuerunt ex dono Willielmi, filii Hugonis de Cheswurthin, &c.

Thomas, filius Thomæ de Athelartone, dedi, &c., quandam particulam terræ in tenemento de Athelartone, inter terram Hugonis, filii Gilberti, et terram quam Canonici tenent de Johanne Extraneo, &c.

Thomas, filius Adæ de Athelartone, dedi, &c., omne jus quod habui in terrâ de Athelartone proximo adjacente illæ terræ quam Johannes Extraneus dedit, &c.

Tyrri de Ethelertone concessi, &c., vi. acras terræ in villâ de Athelartone quas Dominus Adam dedit illis, &c.

Tyrricus de Athelartone dedi, &c., unam acram terræ in villâ de Athelartone, &c.

Robertus, filius Tyrri de Atelartonne, concessi, &c. (ut supra).

Elyas Hingan et Adam Bercarius, &c., nos remisisse totum jus in illâ placiâ terræ juxta le Dene, &c.

Helias Pugil, Hugo Bonthe, Robertus, filius Tyrri, Hugo, filius Gilberti, Willielmus, filius Gilberti de Athelartone, &c., dedisse, &c., omnes particulas prati ad nos pertinentes in tenemento de Athelartone, &c.

Folio 44.

Conventio inter A., Priorem, &c., et A., dominum de Athelartone, et Thomam, filium ejus, et Tyrricum et Hugonem, filium Adæ, et Hugonem Bonche, et Hugonem, filium Gilberti, et inter omneshomines ejusdem villæ, &c., scilicet, quod medietas prati unde contentio fuit inter illos, remanebit Priori, &c., alia vero medietas remanebit predictis hominibus de Athelartone, et homines de Athelartone omne communia et jus quod habuerunt in terrâ quam Prior, &c., tenent de Hugone de Fotesbroc dictis Priori, &c., quiete-clamaverunt, &c.

Hec est amicabilis compositio facta inter Priorem de Ronton, &c., et inter Dominum Adam de Athelartone, et Tyrricum et Hugonem Bonche, et Hugonem, filium Adæ, et Hugonem Juvenem, Eliam, Ricardum, Willielmum, et inter heredes eorum, &c., videlicet, quod omnes isti concesserunt, &c., omne jus quod habuerunt in quâdam terrâ quæ proxima jacet sycheto quod est inter illam terram et terram de Athelartone, &c. Hec autem compositio facta fuit anno XI.o coronationis Regis Henrici, filii Regis Johannis, &c.

W., miseratione Divinâ Coventrensis Ecclesiæ minister humilis, &c., donationem Hugonis de Fotesbroc super totâ terrâ et pasturâ in Flotesbroc, &c., eam, &c., duximus confirmandam, &c.

Thomas, filius Thomæ de Athelartone, dedi, &c., ad sustentationem pauperum, totam illam terram inter terram domûs de Ronton quam dictus Thomas dedit, &c., pro marleriâ habendâ et terram Hugonis de la Lowe, &c., et tres acras de dominico meo posteriores dicti campi et liberum transitum per feudum meum de Ethelartone, &c.

Adam, molendinarius, de Athelartone, dedi, &c., ad sustentationem pauperum ibidem comorantium, duo capita selionum terræ arabilis, &c., jacentia super Collowe furlong infra terram quæ fuit Thomæ, filii Thomæ de Ethelartone, &c.

Hugo de Flotesbroc dedi, &c., ad sustentionem pauperum, &c., quandam partem terræ prope Siclesdene, &c., videlicet, â terrâ Henrici de Knihteton usque ad terram Prioris, &c.

Ricardus de Flotesbroc dedi, &c., octo acras terræ juxta acras Beatæ Annæ, &c.

Ricardus, dominus de Flotesbroc, dedi, &c., Deo et Domui Beatæ Annæ sitæ infra limites Prioratûs Beatæ Mariæ de Rontone, ad sustentionem pauperum ibidem commorantium, &c., octo acras terræ, &c.

Folio 45.

Ricardus, dominus de Flotesbroc, dedi, &c., ad sustentationem pauperum in Domo Beatæ Annæ commorantium, &c., totam terram meam in campo de Flotesbroc jacentem inter quoddam vetus fossatum et terram quæ vocatur Anneaker, &c.

Ricardus, filius Hugonis de Flotesbroc, et heredes mei, dimisimus, &c., unam assartam in campis de Flotesbroc quæ appellatur acræ Sanctæ Annæ, et extendit usque ad terram Hugonis de Knethton, &c.

Henricus de Knethton dedi, &c., Capellæ Sanctæ Annæ, matris Gloriosæ Virginis, genitricis Dei, semperque Mariæ, &c., unam acram terræ in Lochehull, &c.

Hugo, filius Henrici de Knithton, dedi, &c., Deo et Domui Beatæ Annæ, sitæ infra limites Prioratus, &c., ad sustentionem pauperum, quandam particulam terræ in campo de Astmore inter terram meam et terram quam Hugo, filius Hugonis de Knitton, de me tenuit, et extendit se â terrâ Ecclesiæ de Adbaldeston usque ad terram quam Thomas de Pikestoke de me tenet ad terminum, &c.

Hugo de Knitton, filius Henrici de Knitton, dedi, &c., Deo et Capellæ Sanctæ Annæ, &c., quandam placiam terræ in campo de Astmore jacentem inter terram meam, et terram quam Hugo, filius Hugonis de Knittone, tenuit ad terminum de me.

Willielmus, Dei gratiâ Coventrensis Episcopus, &c. Noverit, &c., nos dedisse sexties viginti acras terræ vastas et incultas de quibus predecessores nostri, nichil redditûs nunquam perceperunt, in territorio manerii nostri de Eccleshale in loco qui dicitur Grimescroft, &c., reddendo inde annuatim, &c., sex solidos et octo denarios, &c. Hiis testibus, Magistro Radulfo de Maydenestane, Tesaurario Lichefeldiæ, Magistro Roberto de Bosco, A., Archidiacono Salopesburie, Willielmo de Betfeld, R. Camerario, Gervasio Londoniæ, et multis aliis.

A., Deigratiâ Conventrensis Ecclesiæ minister humilis (confirmans ut supra). Testibus, Willelmo de Manecestre, et multis aliis.

Folio 46.

Confirmatio Capituli Conventrensis ex donatione Domini Willielmi Episcopi de sexties viginti acris terræ in Grimescroft cum pasturâ, &c.

Henricus de Knitton dedi, &c., totam terram quam habui de dono Domini Willielmi Episcopi pro jure et clamio quod habui in Grimescroft, &c.

Henricus de Knitton dedi, &c., totam terram quam habui in Grimescroft, &c.

Henricus de Knitton, filius Jordani, dedi, &c., totam terram meam de Wodecroft quam tenui in dominico, &c., cum omnibus liberatibus et aysiamentis ad villam de Knitton pertinentibus, &c.

Henricus de Knitton dedi, &c., tres seyliones terræ, quas Willielmus, filius Swani, et Willielmus Guthmund tenuerunt in villâ de Knitton, &c.

Robertus de Beec concessi, &c., terram quam Henricus de Knitton eis dedit, &c.

Folio 47.

Notum sit, &c., quod cum mota esset controversia inter Priorem, Fratrem Gilbertum, et Canonicos de Ronton ex parte unâ, &c., et Hugonem, filium Henrici de Knitton, ex alterâ, super terris, pasturis, &c., lis inter partes in hunc modum conquievit, videlicet, quod predictus Hugo dedit, &c., viam rationabilem ad omnimoda averia sua, &c.

Johannes de Knitton dedi, &c., totum jus et clamium meum quod habui in terrâ et pasturâ de Grimescroft et de Flotesbroc, &c.

Emma, uxor quondam Johannis de Knitton, dedi, &c., totum jus et clamium quod habui in terrâ et pasturâ de Grimescroft et de Flotesbroc, &c.

Willielmus, dominus de Adbaldeston, dedi, &c., totum jus et clamium quod habui in terrâ de Grimescroft quam predicti Canonici tenent de Domino Episcopo, &c.

Willelmus, filius Willielmi de Adbaldeston, dedi, &c., omne jus, &c., in totâ terrâ de Grimescroft.

Hugo de Flotesbroc dedi, &c., totam terram quam habui in Grimescroft, &c.

Rogerus, filius Werild, dedi, &c., totum jus in terrâ et pasturâ de Grimescroft, &c.

Willielmus, filius Cypriani de Offeleya, dedi, &c., totam partem meam illius terræ prope Grimescroft quam habui ex dono Willielmi Episcopi, et totum jus et clamium quod habui in Grimescroft et extra in toto vasto et terrâ arabili quam dicti Canonici tenent de Henrico de Knitton et de Hugone de Flotesbroc et Willielmo de Adbaldeston, &c.

Folio 48.

Willielmus de Cestriâ, Rector Ecclesiæ de Ecclashale, &c., quiet-clamasse diebus meis omnes decimas tam majores quam minores de culturâ quæ vocatur Grimescroft, &c.

Johannes Extraneus, dominus de Chesewurthyn, dedi, &c., communam pasturæ infra metas et bundas manerii mei de Chesewurthyn, &c.

Johannes Extraneus dedi, &c., sex acras terræ et dimidiam in manerio meo de Chesewyrthyn illas, videlicet, quas jacent in extremitate brueri mei versus Flotesbroc, &c., et terram quam Canonici tenent de Hugone de Flotesbroc, &c. Hiis testibus, Roberto, domino de Offeleya, Roberto de Knitteleia, Roberto, Clerico de Offeleia, Hugone de Flotesbroc, et multis allis.

Honorius Episcopus, servus servorum, &c., personas vestras et domum, &c., cum omnibus bonis tam ecclesiasticis quam mundanis, &c., sub Beati Petri et nostrâ protectione suscipimus, specialiter autem terram de Grimescroft quam ex donatione venerabilis fratris nostri Conventrensis Episcopi, capituli sui accedente concessu, &c., possidetis, &c., pontificatûs nostri anno quinto.

Henricus, filius Gerardi de Bruges, dedi, &c., medietatem illius tenementi in villâ Brug cum edificiis, &c., in vico fullonum, &c., et terram quam Willielmus frater meus tenuit, &c., post decessum meum, et post decessum Agnetis uxoris mei, &c.

Folio 49.

Prior de Ronton, &c., concessimus Nicholao de Kawelega, quietam clamationem nostram, &c., de arreragiis qui nobis debebatur de illo tenemento quod Henricus, filius Gerardi de Bruges, dedit nobis, &c.

Philippus, filius Roberti de Petra de Bruges, dedi, &c., sex denarios annui redditus, quos Ricardus Wyri, vel Wyri, mihi annuatim reddere solebat de quâdam terrâ in campis de Bruges, &c.

Ricardus Hendemon de Bruges dedi, &c., quendum redditum annuum sex denariorum de quodam tenemento meo in villâ de Bruges, &c.

Elias, filius Willielmi de Bruge, dedi, &c., sex denarios annui redditûs, &c., de illo tenemento quod Johannes Burlin de me tenet in villâ de Bruge, &c.

Prior de Ronton, &c., concessimus Rogero Hammond de Bruge, &c., quod non molestentur dictum Rogerum pro arreragiis illius redditûs, &c., A.D. 1285.

Hugo, filius Luciani, dedi, &c., unam dimidiam salinam in Wychia Maubanc, &c.

Galfridus, dominus de Bromlega, &c., noveritis me licenciam tribuisse, &c., transeundi per terram meam cum bigis suis et equis, &c. Hiis testibus, Roberto de Bourtone, Johanne de Charneves, Willielmo de Chatculne, Roberto de Honileyg, Adam, domino de Mottun.

Folio 50.

Philippus, dominus de Burewardesle, dedi, &c., liberum passagium hominibus et equis et carectis suis transeuntibus vel redeuntibus per terram et villam meam de Eschelega, &c.

Griffinus, filius Wemonewyn, dominus de Keveylok, noverit, &c., nos dedisse, &c., quod sint quieti de tollagio in mercatis nostris, &c.

Oweynus, filius Griffini, filii Wemonewyn, &c., noverit, &c., nos concessisse, &c., donationem quas Dominus Griffinus pater meus fecit, &c.

Ricardus de Hecstal dedi, &c., cum corpore meo totam terram quam habui ex dono Galfridi le Mercer, in villâ de Melewyz, et terram quam emi de Ricardo Bacon et Roberto filio suo, et unam nokam terræ in Geringeshale quam habui de Ricardo de Mortone.

Jordanus de Hecstal concessi, &c., totam terran quam habuerunt ex dono Ricardi de Hecstal patris mei, &c.

Jordanus de Hecstal dedi, &c., redditum quatuor denariorum, quem redditum Canonici pro terrâ quæ vocatur Wulsyaneland, antecessoribus meis reddere tenebantur, &c.

Folio 51.

Jordanus de Hecstal, &c., adquietabo, &c., et defendam contra uxorem quondam Ricardi de Hecstal fratris mei, de omni dote quæ eam contingit de terrâ quam Ricardus pater meus domui de Ronton, &c., dedit, &c.

Robertus, dominus de Melewyz, &c., me remississe, &c., sectam curiæ meæ de Mulewyz de totâ terrâ quam habent ex dono Ricardi de Hecstal, &c.

Rogerus de Kareswall dedi, &c., redditum duodecim denariorum argenti percipiendum de terrâ, &c., Henrici de la Grene in villâ de Melewyz.

Ricardus de Stretton concessi, &c., totam terram quæ fuit Galfridi le Mercer in villâ de Mulewyz, &c., quas quidem terras habuerunt ex dono Ricardi de Hecstal, &c.

Ricardus, filius Henrici de Mortone, dedi, &c., redditum octo denariorum, &c., quos habuerunt ex dono Ricardi de Hecstal et totum jus, &c., quod in prenominatâ terrâ habui, &c.

Ricardus, filius Henrici de Mortone, concessi, &c., totam illam terram in Cheringeshale quam Ricardus de Hecstal de me tenuit, &c., cum omnibus libertatibus, &c., in villâ et extra villam de Mulewyz, &c.

Ricardus de Mortone dedi, &c., viginti quinque denarios de triginta tribus denariis de redditu meo de Mulewyz, &c., quem redditum Canonici mihi et heredibus meis reddere debebant pro unâ nokâ terræ et unâ acrâ in Geringeshale, quam habuerunt ex dono Ricardi de Hecstal, &c.

Folio 52.

Conventio inter Aluredum, Priorem, et Conventum, &c., ex unâ parte, et Ricardum, filium Henrici de Mortone, ex alterâ, videlicet, quod predicti Prior et Conventus concesserunt predicto Ricardo et heredibus suis approfitare se de vasto in feodo de Mulewyz de quadraginta acris, &c.

Burgenses de Stafford, &c., admississe viros venerabiles et amicos in Chrispo, speciales Priorem et Canonicos de Ronton, infra omnes libertates et liberas consuetudines in villâ de Stafford, &c., per cartam Domini Regis Angliæ nobis concessas, &c.

Frater Nicholaus, dictus Prior Sancti Thomæ Martyris juxta Stafford, &c., noverit, &c., nos teneri solvere Domui Beatæ Mariæ de Ronton, &c., duodecim denarios, ad Festum Sancti Michaelis, loco Milisentæ, filiæ Willelmi Wymer de Stafford, (fn. 1) et heredum suorum annuatim in perpetuum, quosquidem duodecim denarii iidem Canonici de Ronton habuerunt ex dono Matildæ Wymer, matris ejusdem Milicentæ, &c.

Bilebertus, filius Milisant de Stafford, &c., noverit, &c., me dedisse, &c., redditum duodecim denariorum, &c. Testibus, Simone Lupo, Willelmo Seld, prepositis, Radulfo Norman, et aliis.

Nicholaus, Clericus, filius Stephani de Culee, Capellani, dedi, &c., redditum duorum solidorum in villâ de Stafford, &c.

Galfridus Sellarius de Stafford, et Margeria, filia Willielmi Norman, uxor Galfridi, dedimus, &c., redditum sex denariorum in villâ de Stafford, &c.

Johannes, filius et heres Henrici de Northwode, dedi, &c., redditum duorum denariorum cum eschaetis et omnimodis servitiis quæ mihi vel heredibus meis accidere potuerint, quem quidem redditum percipere consuevi de Johanne, filio Galfridi Cellarii, in Stafford, &c.

Noverint, &c., me Johannem, filium Galfridi Sellarii de Stafford, et heredes meos, &c., teneri, &c., sex denarios annui redditûs, &c., solvendos, &c., tres denarios de tenemento meo in le Mulnestrete juxta tenementum quondam Philippi Capellani et venellam quæ ducit versus vetus castellum, &c., et quia Johannes, filius et heres Henrici de Northwode dicti Sautzchyvaler (fn. 2) duos denarios annuos quos ego solvere consuevi eidem de tenemento predicto cum omnimodo servitio meo, &c., dictis Canonicis donavit, &c., obligo me, &c., ad solutionem eorundem duorum denariorum, &c.

Folio 53.

(Interpolated in the margin in a hand of the Sixteenth Century.)

Memorandum quod Johannes Bret et heredibus suis (sic) solverunt, nobis pro escambio quod est inter nos et Robertum Whitegreve. Johannes predictus et heredes solvent pro tres campis quæ vocatur (sic) Colingdodeleys et . . . inter parcum castelli et parcum de Hyde et dominicum de Bilyngton, viz., per annum vis. et vid.

Radulphus, filius Normanni, dedi, &c., duodecim denarios, &c., percipiendos ad duos terminos, &c., scilicet, vid., de heredibus Walteri, filii Milisant, &c.

Rahenilda, filia Normanni de Stafford, dedi, &c., pro salute animæ meæ et Radulphi Paschen viri mei, quartam partem terræ meæ quam emi de sororibus Radulphi Paschen, &c.

Radulphus, filius Johannis de Stafford, dedi, &c., redditum duorum solidorum de terrâ quæ fuit patris mei in villâ Stafford, quam Simon nepos meus tenet, &c.

Willielmus, Two yer old, dedi, &c., redditum duorum denariorum in villâ de Stafford, &c.

Willielmus, Two yer old, dedi, &c., redditum sex denariorum in villâ de Stafford, scilicet, in forpata quem emi de Michaele, filio Stephani Dert, &c.

Willielmus, Two yer old, dedi, &c., redditum sex denariorum, &c., quem emi de Michaele, filio Stephani Dert, de terrâ quam Thomas Sagittarius tenet, &c.

Walterus, filius Walteri Duhut de Stafford, dedi, &c., redditum duodecim denariorum in villâ de Stafford, &c.

Willielmus de Yoxhale, Capellanus, &c., noveritis me concessisse totum jus, &c., quod unquam habui in illo messuagio in Stafford, quem Thomas de Cotune aliquando tenuit, &c.

Folio 54.

Johannes, filius et heres Henrici de Northwode, feci, constitui, &c., a. r. r. Edwardi sextodecimo, Priorem et Conventum de Rontone vel eorum attornatum, attornatum meum ad levandum, recipiendum, redditum duorum denariorum, et si necesse fuerit, distringendum de Johanne, filio Galfridi Cellarii de Stafford, &c.

Johannes, filius et heres Henrici de Northwode, anno r. r. Edwardi sextodecimo, feci, constitui, &c., Rogerum de Hales in Donstone atornatum meum ad ponendum Priorem, &c., in seisinam de redditu duorum denariorum cum omnimodis servitiis, &c., de Johanne, filio Galfridi Cellarii in Stafford, &c.

(An interpolation in handwriting of Sixteenth Century.)

Omnibus Chrispi fidelibus, &c. Thomas Dalton, Prior et Conventus, &c., dedisse, &c., Johanni Olde de Fenybentley, in Camitatu Derby, yoman, primam et proximam advocationem, &c., Vicariæ perpetuæ Ecclesiæ Parrochianæ de Grenburgh, &c. Datum in domo nostrâ Capitulari de Ronton primâ die Septembris, anno Domini 1531.

Johanna Noel, vidua existens, dedi, &c., unam toftam terræ in villâ de Greneburg, una cum . . . terræ in eâdem villâ quam Rogerus de Warwyk tenuit, &c.

Hawys de Foddaringham, &c., me dedisse quandam . . . terræ in territorio de Greneburg, &c.

Michael, Capellanus, de Greneburg, dedi, &c. . . . inter grangiam eorum et inter domum Willielmi Bacun, &c. Hiis testibus, Domino Thoma de Albo Monasterio, Gilberto Croc, Willielmo de Farendon, et multis aliis.

Folio 55.

Alicia de Harecourt, existens vidua, &c., dedi, &c., quatuor seliones terræ apud Grenburg, &c.

Johanna Noel, (fn. 3) uxor quondam Alexandri Bacun, dedi, &c., Ricardo Vicario de Chesworthyn, quandam placeam terræ in crofto quod Willielmus le Estrange aliquando de me tenuit in Walcote, &c., et communam pasturæ in feudo meo de Greneburg et Walcote et Wulscote, &c.

Omnibus Chrispi fidelibus, Domina Johanna Noel, uxor quondam Alexandri Bacun, &c., salutem. Noverit, &c., me recipisse assignatos Ricardi, perpetii Vicarii de Cheseworthyn, &c., de quâdam placeâ terræ, &c., in Walcote, et de communâ pasturæ in feodo meo de Greneburg, Wulscote, et Walcote, ad ducentas oves cum sequela earum unius anni sub meâ et heredum meorum prolectione, &c.

Thomas Noel dedi, &c., Adam, filium Hugonis, cum tenemento suo in Greneburg, &c., ita tamen quod prefatus Adam tenebit predictum tenementum in liberum maritagium cum Margaretâ, nepote meâ, de predictâ Ecclesiâ Sanctæ Mariæ de Ronton, &c. Hiis testibus, Philippo Noel, Gilbert Croc, Ricardo de Gred.

[Illam terram nunc tenet Willielmus Elys.]

Robertus de Harcourt dedi, &c., messuagium quod emi de Willielmo, filio Willielmi de Frankeville, in villâ de Greneburg illud, scilicet, quod Robertus, filius Petri, de me tenuit, &c.

Hugo de Braundeston, miles, (fn. 4) concessi, &c., omnes terras et possessiones quas habent de dono dominorum feodi de Greneburg, per quos sum feofatus, &c., et quieti sint de scutagio de terris quas habent ex dono Rogeri de Warwyk et Petri de eâdem, &c.

Rogerus de Warwyc dedi, &c., tertiam partem totius terræ meæ de Greneburg, &c., hanc autem donationem feci assensu et voluntate domini mei T. Noel, pro animâ meâ et uxoris meæ Chrispianæ et dominorum Roberti Noel et Thomæ Noel, &c.

Folio 56.

Petrus Faber, de Warwyc dedi, &c., totam terram quæ fuit Rogeri de Warwyc in villâ de Greneburgh, &c.

Thomas Noel concessi, &c., donationem quam Rogerus de Warwyc fecit, &c.

Anno Domini moccol nono, (fn. 5) &c., sopita est lis inter Dominum G., Priorem de Ronton, &c., ex unâ parte, et Thomam de Farendon ex alterâ, in hunc modum, videlicet, quod dicti Prior, &c., remiserunt dicto Thomæ de Farendon et heredibus suis in perpetuum decimas feni omnium pratorum suorum in territorio de Greneburg, &c., presentibus Dominis Ricardo Sappir, Ricardo le Mascun, Ricardo de Suham, Monachis, de Coventre . . . Domino W., perpetuo Vicario de Greneburg, Magistro Willielmo de Westun . . . Crok, Rogero fratre suo, Elia de Greneburg, Warino de Walcote; signa apposuerunt.

Thomas, dominus de Farndone dedi, &c., quandam placeam terræ de subtus Curiam meam de Greneburg, &c.

Willielmus, perpetuus Vicarius de Greneburg, &c., me dedisse, &c., redditum sex denariorum ad eorum pietanciam quos habui ex dono Walteri, filii Johannis de Grebe, percipiendos, &c., de Willielmo Fabro, &c.

Willielmus, perpetuus Vicarius de Greneburg, &c., noverit, &c., me dedisse unam dimidiam acram terræ in campo de Greneburg, &c., quam habui ex dono Ricardi Romay, &c., quietam ab omni seculari servitio, exactione, &c., Willielmi, filii Ricardi Romay, et heredum suorum, &c.

Warinus de Walcote (fn. 6) dedi, &c., Domino Willielmo, perpetuo Vicario de Greneburg, &c., unam dimidiam virgatam terræ in Walcote, &c., quam Rogerus frater meus aliquando tenuit.

Folio 57.

Warinus de Walcote dedi, &c., totum servitium et redditum pertinentem de unâ dimidiâ virgatâ terræ in Walcote, quam dedi Willielmo, Vicario de Greneburg, &c.

Warinus de Walcote, pro salute animæ meæ et patris et matris meæ et Gilberti de Walcote, dedi, &c., duos denarios annuos ad Festum Sancti Michaelis ad luminare Beatæ Mariæ ejusdem loci, &c.

Warinus de Walcote dedi, &c., unam dimidiam virgatam terræ in Walcote, &c.

Warinus de Walcote dedi, &c., duos denarios redditûs quos Willielmus, filius Willelmi de Caldecote, mihi reddere solebat pro uno messuagio in Walcote, &c.

Warinus de Walcote, filius Rogeri de eâdem, &c., noveritis me et heredes meos teneri Domino Priori, &c., in sexdecim marcis argenti quas recepi ab eisdem pro unâ dimidiâ virgatâ terræ in Walcote. Datum, anno Gratiæ m. cc. sexagesimo.

Amiscia, filia quondam Warini de Walcote, &c., noveritis me dedisse, &c., quandam particulam terræ in villâ de Walcote, &c.

Willielmus, filius Willielmi de Heywode, concessi, &c., totam terram in villâ de Walcote quam Juliana mater mea, vidua existens, dedit, &c.

Folio 58.

Willielmus, filius Willielmi de Haywode, &c., noverit me confirmasse, &c., omnimodam concessionem, &c., quas antecessores mei fecerunt, &c., et etiam quietum clamasse a me et heredibus meis unum obolatum redditûs quem recipere consuevi de Willelmo le Norreys, &c.

Juliana, filia Umfridi de Wulscote, vidua existens, dedi, &c., totam terram quam Umfridus pater meus tenuit in villâ de Wulscote, &c., salvâ terrâ mihi et heredibus meis quam Willelmus dominus meus tenuit de predictis Canonicis, &c.

Willielmus de Edrichesleye dedi, &c., viginti denarios redditûs annualis, quos percipere solebam de Ada Gist de Walcote, &c.

Willielmus de Edrichesleye dedi, &c., redditum quadraginta denariorum quem de feodo Warini de Walcote recipere consuevi, &c.

Willielmus de Flamwyle de Wyleby (fn. 7) ex assensu Margeriæ uxoris meæ, dedi, &c., homagium et servitium et totum dominium Adæ Gist et heredum suorum de tenemento quod idem de me tenuerunt in villâ de Walecote juxta Greneburg, &c.

Johannes le Walkere de Braundestone dedi, &c., quinque denarios annualis redditûs, quos Adam Gist mihi reddere consuevit, &c.

Willielmus de Flamwile et Margeria uxor ejus, Philippus le folur et Anna uxor ejus, Ricardus Oliver et Matildis uxor ejus, &c., noverit, &c., nos concessisse xl. denarios annualis redditûs de tenemento Adæ Gist in Walecote, quos quidem quadraginta denarios solebant solvi Willelmo de Colushul per Warinum de Walcote et heredes suos, &c.

Folio 59.

Willelmus Norreys de Covintre dedi, &c., unam acram terræ in campis de Wulscote, illam, scilicet, quam habui ex dono Willielmi de Heywode, &c.

Willielmus, filius Galfridi de Wulscote, dedi, &c., unam rodam terræ prati subtus domum Galfridi de Vado, &c.

Willielmus dictus, le Serjaunt de Greneburg, dedi, &c., illud messuagium quod emi de Michaelo, filio Willielmi fabri, de Greneburg, &c.

Ricardus Thalemache de Wulscote consensu et assensu Adelinæ uxoris meæ dedi, &c., Deo et Ecclesiæ Sancti Pauli de Greneburg, quinque acras terræ in Wulscote cum corpore me, &c.

Adelina, uxor Ricardi Thalemache de Wulscote dedi, &c., Deo et Ecclesiæ Sancti Pauli de Greneburg, quatuor acras terræ in campo de Wulscote, &c.

Thomas Thalemache dedi, &c., quatuor acras terræ in villâ de Wulscote quas pater meus et mater mea eidem domui et eisdem Canonicis de Ronton dederunt, &c.

Thomas Thalemache dedi, &c., unam rodam prati subtus domum Galfridi de Vado, &c.

Folio 60.

Ricardus, filius Osberni de . . . prati pertinentem ad dimidiam acram terræ ad Grundeldene in campo de Wulscote, &c.

Frater Gilbertus, dictus Prior de Ronton, &c., noverit, &c., nos quietos clamasse omnes homines de Caldecot et successores suos in perpetuum omnes decimas prati sui partabilis et chenestorum in Caldecote, &c.

Memorandum quod cum inter Priorem, &c., ex parte unâ, et Alanum Crok de Greneborg, et alios parrochianos ejusdem Ecclesiæ, ex alterâ, super decimis feni subtractis, &c., lis tandem inter prefatos, &c., in hac formâ conquievit, videlicet, &c.

Alicia Crok (fn. 8) pro salute animæ meæ, et Gilberti Crok et Rogeri Crok, dedi, &c., unam acram terræ in campis de Greneburg de dominico meo, &c.

Alicia Croc, vidua existens, dedi, &c., unam dimidiam acram terræ super Maddewel, &c.

Willielmus, filius Willielmi, prepositi de Greneburg, dedi, &c., unum messuagium in villâ de Greneburg quod emi de Michaele, filio Willielmi, fabri, &c.

Willielmus, faber, de Greneburg dedi, &c., pro salute animae meæ et Feliciæ uxoris meae, ad luminare in Capellâ Beatæ Mariæ de Greneburg, tres denarios redditûs annuatim pagandos, &c.

Michaelis, Capellanus, de Greneburg, dedi, &c., unam croftam cum mesuagio, quam Odo, acupex, tenuit de me in villâ de Greneburg, &c.

Petrus de . . . faber, concessi, &c., unam . . . in Greneburg cum tofto, illud, scilicet, quod Odo Foulere quondam tenuit, &c.

Folio 61.

Hæc est finalis concordia facta in Curiâ Domini Regis apud Covintre in crastino Sancti Mathei Apostolici, anno regni Regis Henrici, filii Regis Johannis, quinto, coram Simone, Abbate de Rading, Radulpho, Abbate de Evesham, &c., Justiciariis Itinerantibus, &c., inter Petrum Fabrum, petentem, et Aluredum, Priorem de Ronton, tenentem de viginti acris et quartam partem unius virgatae terræ cum pertinentiis in Greneburg, &c.

Oliverus de Wulscote dedi, &c., quinque solidos redditûs quos Ricardus, Blundus de Wulscote mihi reddere solebat pro uno quartrone terræ in Wulscote, &c.

Oliverus de Wulscote dedi, &c., unam acram terræ in Wulscote, illam, scilicet, quam Domina Alicia de Harecourt excambiavit de Canonicis, &c.

Anno Domini Mo ducentesimo quinquagesimo tertio, &c., inter Willielmum, Priorem, et Conventum Covintrensem, ex parte unâ, et Gilbertum, Priorem et Conventum de Rontone, ex alterâ, ita convenitur, videlicet (super visum franci plegii de manerio de Greneburg). Hiis testibus, Domino de Hondesacre, milite, Domino Willelmo, Vicario, et aliis.

Willielmus, filius Radulphi, molendinarii, de Wulscote, &c., noverit, &c., me concessisse totum jus, &c., in redditum unius oboli quem de Willielmo le Norreis percipere consuevi, &c.

Robertus de Harcourt dedi, &c., totum jus, &c., in terrâ quam Pavia (sic), uxor Rogeri de Warrewick, tenuit in dote in villâ de Greneburg.

Aluredus, Prior de Rontone, &c., dedimus Willielmo, molendinario, et Aliciæ uxori ejus, viginti acras terrae in Wulscot quas tenuit de Willielmo de Heywode, &c.

Two deeds follow, which are illegible from the discoloration of the parchment.

Footnotes

1 This Milisent, daughter of William Wymer of Stafford, is styled Milisent de Stafford in a fine levied a.d. 1240 (Calendar of Fines in this volume). She has thus been confounded with Milisent de Stafford, the heiress of the Stafford Barony. See note, p. 33 of this volume.
2 Sautcheverel.
3 Joan, one of the co-heiresses of Thomas Noel. It appears from this deed she married a second time. Her first husband, to whom she was married about A.D. 1202, was Thomas fitz Eustace, a Lincolnshire Knight. (Pipe Rolls, in Vol. II. of Collections.)
4 According to Dugdale, Hugh de Brandeston held Granborough 21 E. I., and had a charter of free warren for his demesne lands there.
5 Owing to the fading of the ink, this date cannot be relied on entirely.
6 According to Dugdale, this Warine held Walcote of Thomas de Arderne, who held it of the Earls of Warwick for the service of one-fifth of a Knight's fee.
7 According to Dugdale, Thomas de Flamvill held Walcote of the Earls of Warwick 20 E. III. This deed shews that the predecessor of Thomas obtained it by marriage with this Margaret, who was probably heir of Warine de Walcote.
8 Alice was sister and heir of Gilbert Croc, to whom Hugh de Loges and Margaret Croc (wife of Hugh) gave two hides of land in Granborough and Caldicote by fine levied 12th November, 1199. (See Warwickshire Fines in this volume.) Alice appears to have left no issue.