Trentham No. 1.
Ranulphus, (fn. 1) comes Cestr', Episcopo Cestr', Archidiac', omnibusque
prelatis et sancte ecclesie filiis, necnon et omnibus Const', dapif' justic', Baron',
Vicecom', ministris, et ballivis, et omnibus hominibus et amicis suis, salutem.
Sciatis me donasse centum solidatas terre mee in Staffordiescire Deo et S.
Marie, et omnibus sanctis, ad restaurandam (fn. 2) quandam abbatiam cannonicorum in ecclesiâ Trentham in elemosinam, ad serviendum Deo ibidem
perpetualiter pro salute anime mee et antecessorum meorum. Et eos assigno
de Trenteham et de omnibus illis pertinenciis unde rex Henricus habuit c
solid'; volo itaque et firmiter precipio quod prenominata ecclesia predictam
villam cum omnibus libertatibus et dignitatibus in bosco et plano et aquis et
molendinis et omnibus consuetudinibus teneat sicut unquam eam melius tenui.
Testibus (fn. 3) , Willielmo, Abbate Radmore, Roberto, Abbate G . . . (fn. 4) (Greisley ?), Roberto Priore de Calc, Eustachio filio Johannis (fn. 5) , Simone filio
Willielmi (fn. 6) , Willielmo de Gresel, Roberto filio Hugonis (fn. 7) , Simone filio Osberti,
Ricardo pincernâ (fn. 8) ; apud Greseley.
Henricus, rex Anglie, et dux Norm' et Aquit' et Comes And', epo
Cestrensi, et justic' et vicecomit' et ministris suis de Staffordseyre, salutem',
precipio quod Canonici mei de Trentham habeant et teneant in pace
libere et quiete et juste et honorifice onines terras et tenuras suas
cum omnibus pertinenciis suis; et prohibeo ne quis eos injuste ponat
in placitum contra cartam meam. Et, si quis eis injuria fecerit, vos
inde rectum et justiciam sine dilacione faciatis, et ipsos canonicos et
omnes res et homines eorum ubicunque eis opus (?) fuerit juste manuteneatis et protegatis, et defendatis, quia ipsi et omnes res et terre et
homines et possessiones eorum sunt in mea propriâ manu et custodia. Sicut
mea propria elemosina. Teste (fn. 9) Manser Biset dapifero; apud Norhamtonam
Henricus, Rex Anglie, et dux Norman' et Aquit' et comes Andeg', Archiepis.
Comitibus, Justic, Baron', Vice', Ministr', et omnibus fidelibus suis Francis
et Anglicis, salutem, sciatis me concecisse et in perpetuam elemosinam
dedisse ecclesiam sancte marie et omnium sanctorum de Trentham, cum
omnibus pertinentiis suis, Johanni priori, et canonicis regulariter ad
serviendum ibidem Deo perpetualiter pro salute anime mee et antecessorum
meorum et Comitis Rand' Cestri' Secundi. Hiis testibus (fn. 10) , Roberto Lincoln
epō (fn. 11) , Roberto Comite Leyc', Ricardo de Luci, Eustachio filio Johannis. (fn. 12)
Apud Northampton. (fn. 13) . [Harl. MS. 3868 B. M.]. [1153–7]. (1155 A. D.)
Walterus (fn. 14) , Dei gratiâ Conventren' Episcopus, omnibus sancte matris
ecclesie filiis salutem', quantum ad nostri officii sollicitudinem spectat, non
solum fideles ad elemosinarum exhibitionem hortari, sed et eorum elemosinas
scripto et auctoritate nostra corroborare (sic) presentis scripti paginâm
contirmamus Johanni Priori de Trentham, et fratribus suis, et ecclesie sancte
marie et omnium sanctorum de Trentham, centum solidatas terre, et omnia
pertinentia predicte ecclesie, sicut eis concessum est in cartâ regis Henrici et
Ranulphi, comitis cestrie, insuper et pro Dei amore, et anime mee et
antecessorum meorum, episcoporum et omnium salute, sinodalem pensionem
et immunitatem ceterarum consuetudinum omnium quas predecessores mei
Robertus (fn. 15) Peccatus, et Rogerus (fn. 16) , bone memorie episcopi, ecclesie de
Rouecestra, et vicinis ecclesiis eodem ordine degentibus, remiserunt
ampliorem et liberiorem eis remittimus, et penitus absolvimus, pro De
amore et peticione virorum religiosorum magistri Willielmi (fn. 17) de Rademora et
Radulphi Abbatis Cestrensis et Ivonis (fn. 18) Abbatis Rouecestrie, quorum
testimonio presens carta roboratur, et testibus Gregorio monacho, et Radulph
monacho. (C. 1149.)
Inspeximus of King Edward II.
Edwardus Dei gratia Rex Anglie, dominus Hibernie, et dux Aquitainie,
Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, prioribus, comitibus, baronibus,
justiciariis, vicecomitibus, prepositis, ministris et omnibus ballivis, et fidelibus
suis, salutem "Inspeximus cartam quam Henricus quondam Rex Anglie,
progenitor noster, fecit Johanni dudum priori de Trentham, et canonicis
ejusdem loci in hec verba," H. Rex Angl. dux Normann' et Aquitan', et
comes Andeg', Archiepiscopis, episcopis, &c., et fidelibus suis Francis et
Anglicis totius Anglie, salutem,' sciatis me concessisse, et in perpetuam
elemosinam dedisse, ecclesiam sancte marie et omnium sanctorum de
Trentham in omnibus pertinenciis suis Johanni priori et canonicis ad
serviendum ibidem Deo perpetualiter, pro salute anime mee et antecessorum
meorum et Comitis Ranulphi Cestr' secundi. Hiis testibus, Roberto Linc'
Episcopo, Roberto Comite Legrecestr', Ricardo de Lucy, Eustachio filio
Johannis; apud Norhamptoniam. Inspeximus etiam quandam aliam
cartam, quam idem progenitor noster fecit Deo et ecclesie omnium
sanctorum de Trentham et canonicis ibidem Deo servientibus in hec verba';
H. Rex Angl., etc., salutem' sciatis me concecisse, et in puram elemosinam
confirmasse, Deo et ecclesie omnium sanctorum de Trentham et canonicis
ibidem, etc., donacionem quam comes cestrensis Ranu' secundus eis in
elemosinam fecit, videlicet centum solidatas terre de laico feudo in eâdem
villâ de Trentham, et in pertinenciis suis, videlicet Blorton et Cockenage, sicut
fuerunt tempore regis Henrici avi mei (Hen. I); quare volo et firmiter precipio
quod predicta ecclesia, et canonici, easdem centum solidatas terre habeant et
teneant ad unum conventum canonicorum sustimendum in perpetuam
elemosinam cum socâ et sacâ, toll et team, et Infangenetheof, et cum omnibus
libertatibus et libris consuetudinibus et quietanciis et pertinenciis suis in
bosco et plano, in pratis et pascuis, in aquis et molendinis, in vivariis et
piscariis, in viis et semitis, et in omnibus locis, et in omnibus rebus eisdem
centum solidatis terre pertinentibus. T. Philippo Baioc (fn. 19) episcopo, et
Arnulpho Lexov, (fn. 20) episcopo, et Roberto comite Legrec', et Reginaldo comite
Cornubie, et Willielmo filio Hamonis, et Magistro Aluredo, apud oxenenfordam (fn. 21) . Inspeximus etiam aliam cartam quam prefatus progenitor noster
fecit predictis canonicis in hec verba, H. Rex Angl', dux Normann' et
Aquitanu', et comes Andeg'. Justic, vicecomitibus, forestariis et omnibus
ministris suis totius Anglie, salutem, sciat is me concessisse et hac carta mea
confirmasse canonicis meis de Trentham, thoftas ad colendum et horrea sua
ibi edificandum et omnes alias terras manerii de Trentham, ubi nemus nunc
est, eo quod in malo territorio manent, et duas moras ex utraque parte ville
inter nemus et flumen Trenth, ad faciend' prata ad sustentacionem fratrum
et hospitalitatem domûs sue, pro salute anime mee et antecessorum et
successorum meorum. Et prohibeo ne quis ponat eos in placitum contra
hanc cartam meam nisi in presentia meâ ipsi et omnes res sue sunt in
mea propria manu et custodia, sicut mea propria elemosina, H. testibus,
H. comite Cestr', (fn. 22) B. de Verd[on], (fn. 23) G. Salvage, (fn. 24) apud Brehull, i.e., Brill in
Bucks. (fn. 25) Nos autem donacionem, concessiones, et confirmaciones predictas
ratas habentes et gratas eas pro nobis et heredibus nostris, quantum in nobis
est, dilectis nobis in Xto (R). Nune priori et conventui loci predicti
concedimus et confirmamus, sicut carte predicte rationabiliter testantur, et
prout idem prior et predecessores sui, libertatibus predictis hactenus
rationabiliter usi sunt. Hiis testibus, Ven' patre (fn. 26) W. Wygorn' episcopo,
Gilberto de Clare comite Glouc. et Hertford, Adomaro de Valencia comite
Pembrock, (fn. 27) Hugone le Despenser, Alano la Zousche, (fn. 28) Bartolomeo de
Badlesmere, Edo de Malo Lacu (Mauley) senescallo hospitii nostri, et aliis,
Datum apud Dovore XXIII die maii, anno regni regis nostri sexto. (Royal
Seal) (1313 A.D.)
Universis Xti fidelibus hoc presens scriptum visuris vel audituris,
Rogerus, (fn. 29) Dei gratiâ Coventer et Lichf' episcopus eternam salutem in
Domino' Noverit univ' vestra, nos privilegium dilectorum in Xto Prioris
et conventûs de Trentham inspexisse in hec verba'. Alexander (fn. 30) episcopus,
servus servorum Dei, dilectis filiis Johanni priori ecclesie Beate Marie
et omnium sanctorum de Trentham, ejusque fratribus, tam p' quam
f regularem vitam professis in perpetuum, sicut injusta petentibus nullus
est tribuendus assensus ita justa postulantibus nulla est deneganda peticio;
ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus clementer
annuimus, et prefatam ecclesiam, in quâ divino mancipati estis subsequio,
sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et presentis scripti privilegio
communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo canonicus, qui in
vestrâ ecclesiâ secundum Dei tinorem et beati Augustini regulam noscitur
institutus, perpetuis idem temporibus inviolabiliter observetur-preterea
quascunque possessiones, quecunque bona, eadem ecclesia in presentia
juste et canonice possidet, aut in futurum-concessione pontiticum, largitione
regum vel principum, oblacione fidelium, seu aliis justis modis Deo propicio
poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus, et illibata permaneant.
In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis, Trentham cum
omnibus pertinenciis suis, scilicet Berlaston, Betteleya, dimid' Baltredeleye,
quid[am'] viculus Novi Castelli qui est de territorio parochie de (fn. 31) Trentham,
centum solidatas terre in eadem parochiâ, quas Henricus Rex Anglorum,
eidem ecclesie dedit ad institutionem ordinis, et scriptam pagmam
confirmavit hermitorium fontis de Dunstal, (fn. 32) cum terrâ quam Walterus
heremita elaboravit, tres carucates terre in Sutton (fn. 33) quas comitissa Gundrida, (fn. 34)
assensu Willielmi filii sui, comitis de Warewye, ecclesie vestre concessit de
feodo comitis cestrie unam carucatam terre in Gaddisby ex concessione
Lincolniensis episcopi, eciam de Barkeby, (fn. 35) ex dono Maynard, quandam
bovatam terre in Honus (fn. 36) (sic). Ex dono Roberti puer (i.e., child), sex bovatas
terre de dominio suo in Barkeby, sane novalium (recent cultivations) vestrorum
que propriis manibus aut sumptibus colitis sive de nutrimentis vestrorum
animalium, nullus a vobis decimas presumat exigere, statuimus insuper ut
nulli episcoporum, vel ministris eorum, indebitas aut injustas exactiones in
ecclesiis aut terris vestris, liceat exercere. Crisma vero oleum sanctum, consecrationes altarium, seu basilicarum, ordinationes clericorum, qui ad sacros
ordines fuerint promonend' a diocesano suscipietis episeopo, si quidem
catholicus fuerit, et ea gratis, et absque pravitate, vobis voluerit exhibere,
alioque liceat vobis catholicum quem molueritis (malueritis ?) adire antistem,
qui nimirum nostra fultus auctoritate quod postulatur indulgeat. Preterea
quum commune interdictum terre fuerit liceat vobis in ecclesiâ vestrâ,
exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis tintinnabulis, suppressâ
voce divina officia celebrare; sepulturam quoque illius loci liberam esse
concedimus ut eorum devocioni et extreme voluntati, qui se illic sepeliri
deliberaverunt, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat,
salvâ cum justicia matricis ecclesie. Obeunte te vero nunc ejusdem loci priore,
vel tuorum quolibet successorum nullus ibidem qualibet surreptionis astuciâ
seu violenciâ preponatur nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars
consilii sanioris per Dei timorem et beati Augustini regulam providerint
eligend'. Phohibemus ut nulli fratrum vestrorum præpactam in eodem loco
professionem, absque prioris sui licentiâ de claustro decedere, decedentem vero
absque communi literarum caucione nullus audeat retinere. Decernimus
ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam temere perturbare aut
ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, seu quibuscunque
vexationibus fatigare sed illabater omnia et integriter conserventur eorum pro
quorum gubernatione ac sustentacione concessa sut usibus omnimodis
profutura, salvâ sedis Apostolice auctoritate et diocesani episcopi canonicâ
justiciâ. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularis vel persona, hanc
nostre constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit
secundo tertiove commonita nisi presumptionem suam satisfactione correxerit,
potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere
de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore Dei et Domini nostri
Jesu Xti aliena fi(eb)at, atque in extremo examine districto ultori subjaceat.
Cunctis autem eidem ecclesie sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu
Xti eterna et hic fructum bone accionis percipiant et apud districtum judicem
premia eterne pacis inveniant. Amen. Dat' turon' per manu (sic) Hermanni
Scte Rom ecclesie subdiaconi et notarii, IV idus Octbr' indictione Xtiana
incarnacionis dnice anno MCLXII (1162 A. D.). In cujus rei testimonium
presenti scripto sigillum nostrum apponi fecimus, Dat' apud Haywod pontificatûs nostri anno II, die veneris proximâ ante festum Sancti Gregorii.
Valete. [Harl. MS., B. M. 3868] [1246 (?) A.D.].
Alan de Nevill's Roll.
In 1166–7 A.D. The Prior of Trentham's Estate is amerced one mark for
forest trespass.
Pipe Rolls (Vol. II, page 107–8, S. H. Coll.).
In 1201 A.D. "The Canons of Trentham seek license to fence their wood,
provided it be so done that the King's deer may pass in and out without
hindrance."
Grant of Free Warren (36 Hen. III., A.D. 1252).
Henricus Dei gratiâ Rex Angl', Dominus Hibern', dux Normann', Aquit,
et comes Andeg', Archiepiscopis, abbatibus, prioribus, comitibus, baronibus,
justiciariis, vice-comitibus, prepositis, ministris et omnibus ballivis et fidelibus suis, salutem," Sciatis nos concessisse et hac presenti cartâ confirmasse
dilectis nobis in Xto Priori et conventui de Trentham quod ipsi et eorum
successores in perpetuum habeant liberam warennam in omnibus dominicis
terris suis maneriorum suorum de Trentham, le Wal, et Elkesdon, in comitatu Stafford, dum modo terre ille non sint infra metas foreste nostre. Ita
quod nullus intret terras illas ad fugandum in eis vel ad aliquid capiendum
quod ad warennam pertineat, sine licentia et voluntate predictorum Prioris
et canonicorum, vel successorum suorum super forisfacturam nostram decem
librarum; quare volumus et firmiter precipimus pro nobis et heredibus
nostris quod predicti Prior et canonici et eorum successores in perpetuum
habeant liberam warennam in omnibus dominicis terris suis maneriorum
suorum de Trentham le Wal et Elkesdon in comitatu predicto dum modo
terre ille non siut infra metas foreste nostre, ita quod nullus intret [ut supra]
librarum, sicut predictum est. Hiis testibus Willielmo de Ferrariis comite
Derb', Johanne Maunsell preposito Beuerl, Radulpho filio Nicholai, Johanne
de Lessinton, magistro Willielmo de Kilkenny, (fn. 37) Archidiacono Coventri,
Roberto de Mucegros, Bartholomeo Pecch, Radulpho de Bakepuz, Rogero de
Lokenton, et aliis. Data per manum meam apud Tuttebury, vicesimo
quarto die de Novembr anno regni Regis nostri tricesimo sexto. (Royal seal.
H. III.)
[Add. MSS., B.M.] Inquisicio capta apud Womburne in com' Stafford in
festo Commemoracionis animarum. A. Regni Regis Henrici sexti post conq'
vicesimo quarto, coram Nicholao Waryng Esc' Dni Regis in comitatu p'dicto
virtute officii sui p[ro] sacrament' Johannis Seisse, Johannis Horwod, Thome
Jones de Seggesley, Thome Whitehouse, Willielmi Hulmore, &c., &c., qui
dicunt super sacramentum suum quod Prioratus de Trentham vacavit undecimo die Aprilis ult' preter' per morte Willielmi Rossyndon nuper Prioris
loci illius, et quod predictus Prior tenuit ut de jure Prioratûs die quo obiit
de Domino Rege in comitatu predicto in capite manerium de Trentham, quod
quidem manerium valet per annum IIII lib', et dicunt quod p'dictus nupor
Prior non tenuit aliqua alia sive plura tr', seu ten', de jure prioratus sui
predicti. In cujus rei, &c. (1445 A.D.)
Confirmation of Grant of a Boat on the Dee at Chester (v. Monasticon).
Ranulphus, (fn. 38) comes cestrie, omnibus tam futuris quam presentibus ad
quos presens pagina pervenerit salutem, Notum sit vobis me concessisse et
presenti carta confirmasse donationem quam (fn. 39) Philippus de Orreby fecit Deo
et ecclesie Beate Marie et omnium sanctorum de Trentham, et canonicis
ibidem Deo sevientibus: scilicet, unum Batellum in aquâ de De, apud
Cestriam, quod ibi dedi predicto Philippo, et ipse illud dedit Deo, et predicte
ecclesie, et Canonicis de Trentham. Et ut hec donatio rata et inviolabilis
permaneat presentis scripti testimonio, et sigilli mei munimine, illam
corroboravi. Hiis testibus, (fn. 40) Roberto de Praeriis, Rogero de Goinz, Willielmo
Bacun, Lucâ de Sancto Leodegario, Magistro Radulpho . . . . Camerario,
Thoma pincernâ, Willielmo Locardo, et m. aliis—apud Marvill.
Patent Rolls, 2 Ed. III, A.D. 1337–8 (Part 3, Memb 6), (S.L.).
Letters Patent reciting that whereas the king had given licence for himself
and his heirs to the P. and C. of Trentham, that they might acquire £10
of land and rent by the year, according to the true value of the same, as well
in their own proper fee as in that of a stranger (lands holden of the king in
capite alone excepted), to have and hold to them and their successors for
ever, the statute of mortmain notwithstanding. The king therefore gives
licence for himself and his heirs to Thomas le Denior and Alicia his wife,
that they may give and assign to the aforesaid Prior and convent one
messuage and 16 acres of land with appurtenances in Trentham, which are
not holden of the king, and are worth by the year 4s. 4d., as is shown by an
inquisition made thereupon by the king's mandate, and returned in the
king's chancery by Wm. Trussell, the king's escheator on this side Trent, to
have and hold to the same Prior and convent and their successors in value
six shillings, in part of satisfaction of the £10 worth of land and rent aforesaid, and the king licences them to receive the same. [Saving to the chief
lords of the fee the services due and want.]
Dated at the tower of London, January 4.
Omnibus sancte matris ecclesie filiis, Rogerus Prior de Trentham, et
ejusdem loci conventus, salutem', Noveritis nos concessisse et quietum
clamasse Deo et ecclesie Beate Marie de Hylton, et monachis ibidem Deo
servientibus, pro nobis et successoribus nostris totam brueram suam que jacet
inter novum fossatum et marleriam et inter viam descendentem de' Waldreslowe' in Blitheforde et' Grudalesiche', ut faciant inde totum commodum
suum ad arandum et seminandum, salvâ nobis communi pasturâ post aspor
tacionem bladi. Et ut hec (fn. 41) concessio et quieta clamacio rata et inconcussa
perpetuis temperibus dictis monachis et eorum successoribus permaneat,
sigillum conventuale, unâ cum sigillo dicti prioris, huic scripto apposuimus.
Hiis testibus Henrico de Adirdeeley Gilberto de la Mere, Ricardo de la Mere,
Willielmo le brasur, Willielmo de Ldestoyl, et aliis.
An agreement, bearing date, 30th year of King Henry 3rd, between
Simon Abbot of Hulton and convent on the one side, and Roger, Prior of
Trentham and monks on the other. The (fn. 42) Prior of Trentham warrants to
Hulton, common of pasture in Blorton and Cokenage, for 400 head; and the
Abbot of Hulton grants in return to Trentham Priory right of pasture for a
similar number in Normancote. (1246 A.D.)
Trentham.
An almost obliterated deed of gift from Robert de Muccleston and Ralph
de . . . . of a messuage in Trentham (which they held of the gift and
feofment of William de Trentham, clerk), to the Prior and convent of
Trentham for ever in free alms, from them and their heirs. Dated the feast
of St John the Evangelist, 30 Ed. 3. Witnesses . . . . and John de
Draycote, Kts., Robert de Swinnerton, Philip de Grendon, John de Whitemore. (1357.)
Sciant p et f quod Ego Johanne de Haneford, filius Willielmi Crispi,
dedi et concessi et hac presenti cartâ meâ confirmavi pro salute anime mee et
patris mei, et matris mee, et pro animabus antecessorum meorum, Deo et
ecclesie B. Marie et omnium Sanctorum de Trentham, et Priori et canonicis
ibidem Deo servientibus, undecim acras terre et dimidiam, et unam selionem,
scilicet duas acras in campo que vocatur Longefurlong, et dimidiam acram in
Piletfurlong, et tres acras et dimidiam in campo qui vocatur Le Cruftes (sic)
unam a(cram) que jacet inter terram Johannis, filii Agnetis, et terram
Johannis, filii Ricardi, et unam que se extendit in viam regalem inter terram
Willielmi Griffin, et dimidiam acram juxta terram Johannis, filii Johannis et
unam acram propinquiorem longo fossato versus assartum' Achard' et
dimidiam acram in "Stoneleweheyt," inter terram Rogeri filii Johannis et
Ricardi filii Thome, 'le knave', et duas in Neyerhul, et duas acras et
dimidiam in Drifurlong' et duas acras forinsecas versus' La Lee', quas Ada
parcarius tenuit ad terminum, et dimidiam acram inter terram Willielmi
Griffin et terram Johannis, filii Johannis, et unam selionem in "Scyrewell"
le furlong [i.e., clear-well]. Habend' et tenend' in puram et perpetuam
elemosinam cum omnibus libertatibus, &c., quiete, &c., in perpetuum. Et
ut hec [usual warranty and seal]. His Testibus, Ada le Lavendene, Rogero
de Honeford clerico, Willielmo de Laleshull, Ricardo le Demur, Willielmo
Griffin, et aliis.