Cartulary of Trentham Priory
Blurton

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Major-General Hon. G. Wrottesley & Rev. F. Parker (editors)

Year published

1890

Pages

309-313

Citation Show another format:

'Cartulary of Trentham Priory: Blurton', Staffordshire Historical Collections, vol. 11 (1890), pp. 309-313. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=52512 Date accessed: 02 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

Blurton.

Sciant p' et f' quod ego Helena de Longefort in viduitate meâ, &c., dedi, concessi, et hac p' cartâ meâ confirmavi Henrico filio meo unam bovatam terre in territorio de Blortun, pro homagio et servicio suo, scilicet illam quam Ricardus faber tenuit. Habendam et tenendam de me et heredibus meis libere, &c. Reddendo inde annuatim mihi, &c., unum denarium in die Sancte Pasche pro omni servicio (warranty and seal) H. Testibus, Henrico de Stubeley de superiore Bevil, Samson Rond de Bevil, Petro de Cokenage et aliis.

Sciant p' et f' quod ego Heuricus filius Rogeri de Langeford d' c' et hac pr' cartâ meâ confirmavi Deo et ecclesie B. Marie et omnium sanctorum de Trentham, et canonicis ibidem Deo servientibus, unam bovatam terre in villâ de Blortun, cum pertinenciis, Habend, &c., in perpetuum; illam scilicet quam Ricardus faber aliquando tenuit et quam Elena, mater mea, mihi dedit, &c., et dederunt mihi predicti Prior et conventus viginti octo solidos premanibus. (warranty and seal). Hiis testibus Radulpho de Quenebi, Ranulpho de Burvile, Philippo clerico de Mulwiz, Willielmo capellano, Samson de Blortun, Henrico de Stubeley, Petro de Cokenage.

A grant from Michael de Longeford son of Helen de Blorton to Trentham priory of his land which Raph son of William de Hetd, held.—Witness, Ralph de Buivil and others.

Sciant p' et f' quod ego Michaelis de Longefort, divine pictatis intuitu et pro salute anime mee, dedi, &c., in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie B. Marie et omnium Sanctorum de Trentham, et canonicis &c., unam bovatam terre in Blortun cum homagiis et releviis et eschaetis, &c., illam scilicit quam Walterus de Aulâ de me tenuit in villâ de Blortun. Ita tamen quod predictus Walterus tenebit illam bovatam terre hereditarie de predictis canonicis, sicut tenuit de me. Scilicit pro duodecim denariis annuatim, &c. Preterea dedi, &c., in perpetuum predictis canonicis omne jus et clamium de omnibus terris et tenuris que unquam fuerunt Henrici de Blortun, tam in villâ de Blortun et Cokenage, quam in aliis locis, &c. Ita scilicet quod ego Michael et heredes me fideliter ad custum dictorum canonicorun ibimus et erimus cum predictis canonicis quandoque et ubicunque voluerint ad perquirendas omnes terras et tenuras que unquam fuerunt Henrici de Blortun, &c. Hiis testibus, Domino Galfrido Griffin clerico, Bertramo fratre suo, Ranulpho de Bevile, Willielmo Morel, Henrico de Stobbeley, Roberto de Caudewell, Roberto de Badenhale, Alano Demur, et totâ halimotâ de Trentham, et aliis.

Sciant p'et f' quod ego Xtiana filia Henrici de Blortun, in meâ viduitate et ligiâ potestate dedi, &c., pro salute anime mee, Deo et ecclesie B. Marie, et omnium Sanctorum de Trentham, et canonicis ibidem, &c., in puram et perpetuam elemosinam, duodecim denarios de duabus bovatis terre in villâ de Blortun, quas tenui in dominio de predictis canonicis, &c. Preterea dedi dictis canonicis tres acras terre in territorio de Blortun unam scilicet ex unâ parte culture quam Johannes de Aulâ tenuit, et aliam ex altera parte dicte culture et terciam acram terre . . . juxta-cockclowe—Habend' &c., (Warranty and seal). Hiis testibus, Domino Roberto de Swinnerton, Ranulpho de Bevile, Simone filio Alani, Alano Demur, Radulpho filio Willot, Roberto Caudewell et aliis. (C. 1250 A.D.)

Brother Richard Prior of Trentham and convent grant to Robert de Caldewelle of Blortun, common of pasture for all his cart horses in all their pastures of Blortun and Cokenage (exceptis bladis et pratis). These witnesses, Henry de Verdon, Robert le Mareschal, Richard le Demor, John de Cokenage, done at Trentham on the feast of the Purification of the B.V., Mary. (A.D. 1301.)

Sciant p' et f' quod ego Agatha, filia Henrici de Blortun in ligeâ protestate, et viduitate meâ concessi et hac presenti cartâ meâ, confirmavi, pro me et heredibus meis, in perpetuum, Deo, &c., de Trentham omnes terras et tenuras cum redditibus et omnibus pertinenciis quas Thomas aurifaber de Stafford et Xtiana soror mea, uxor dicti Thomas, et Stephanus, aurifaber de Stafford dederunt dicte ecclesie et dictis canonicis de hereditate dicte Xtiane in Blortun, in puram et perpetuam elemosinam. Ita quod nec ego Agatha, nec aliquis heredum meorum aliquod jus vel clamum unquam versus dictos canonicos de dictis terris, scilicet de quatuor bovatis terre cum aliis terris et redditibus, exigere poterimus, Hiis Testibus, Willielmo de Fenton tunc constabulario Novi Castri, Ada de Lawend[..], Alano Demur, Willielmo de Lilleshull, Johanne Acun, Ricardo de Brodehoc, Dat' per manum meam apud Blortun super predictâ culturâ inter nos, primo die mart' Pasch'. 37. H. 3 (1253).

Richard de Caldwelle of Blortun, releases for himself and his heirs to Richard Prior of Trentham, and convent, all his rights and claims in all lands, waste, &c., held by the Priory in Blortun and Cokenage in the manor of Trentham. These witnesses, Robert de Staundon, Henry de Verdon, Robert le Mareschal, Robert le Demor, Roger de Bagenhold, executed at Trentham on the tuesday, in crastino circumcisionis'. (A.D. 1301.)

Sciant p' et f' quod ego Petronilla, quondam uxor Willielmi Morel de Moreton in meâ viduitate, &c., concessi et hac pr' cartâ confirmavi caritatis intuitu Deo et ecclesie B. M. et O. S., de Trentham et canonicis, &c., sex denarios annui redditus de terrâ Radulphi filii Willielmi de Blortun. His Testibus, Roberto de Badenhal tunc senescallo de Trentham, Willielmo, Beyvil, Petro de Cokenage, Willielmo de Lilleshull, Johanne Bertram, &c.

S. p' et f' quod ego Henricus de Sondon, et Milisonda uxor mea, dedimus, &c., Deo et ecclesie B. M. et O. S. de Trentham octavam partem de una cultura terre vocata Hoddesdone, in territorio de Blortun, cum pertinenciis. Haband, &c., in puram et perpetuam elemosinam in perpetuum. H. Testibus, Roberto de Badenhall, tunc senescallo de Trentham, &c. (ut supra.)

Agatha, formerly wife of Henry de Stubbeley, gives 6d., rent from land of Ralph, son of William de Blurton, to Trentham Priory. These witnesses, William de Bevile, Peter de Coknage, William de Lilleshull, Geoffrey de Titnesover, William Morel, John Bertram, &c.

Omnibus hominibus ad noticiam quorum litere iste pervenerint, Stephanus dictus aurifaber de Stafford, salutem in Domino, Noveritis me dedisse, &c., Deo et ecclesie B. Marie et omnium Sanctorum de Trentham et canonicis ibidem Deo servientibus, in puram et perpetuam elemosinam, Robertum del Hed hominem meum in Blortun cum totâ sectâ suâ, et catallis suis et cum duabus bovatis terre cum pertinentiis in eadem villa, que habui de dono Xtiane, filie Henrici de Blurton, in legali viduitate sua, sicut continetur in carta suâ quam predictis canonicis, una cum carta ista, tradidi et dedi. Dicta vero Xtiana, et heredes sui (warranty and seal) Hiis testibus, Domino Phillippo le Poer canonico et subdecano ecclesie B. Marie de Stafford, Willielmo rectore de Aldeleye, Thoma de Burton, Willielmo de la Lee, Willielmo de Lilleshulle, Johanne Bartram, Alano Demor et toto halimoto de Trentham.

Brother Richard Prior of Trenthan and convent grant to Robert de Caldewelle of Blurton, for life, common of pasture for all his cart horses (avers) in all their pastures of Blurton and Cocnage, done at Trentham on the Feast of the Purification of B. V. M. (1301 A. D.)

Sciant p' et f' quod ego Hawisia, filia Willielmi Morel de Mortun, in ligiâ potestate meâ dedi, etc., pro salute anime mee et parentum meorum, Deo et ecclesie B. Marie et omnium sanctorum de Trentham, etc., totam terram meam in Blortun, cum messuagiis, croftis et omnibus aliis pertinenciis infra villam de Blortun et extra, quam quidem terram Petronilla mater mea in ligeâ viduitate dedit, etc., Habend et tenend', etc. Hiis testibus Galfrido Domino de Coknage, Johanne Bertram, Galfrido de Titnesovre, Willielmo de Lilleshull, Ricardo Demor, Roberto de Blortun bedello, Waltero filio Johannis le Rus, Willielmo fratre suo.

Anno regni Regis Edwardi, filii regis Henrici vicesimo septimo convenit inter fratrem Ricardum, priorem de Trentham et ejusdem loci conventum ex parte unâ, et Thomam dictum le Wodeward de Blortun, ex parte alterâ videlicet quod predictus Thomas concessit pro se et heredibus suis, etc., quod dicti Prior et conventus, et successores sui, possint boscum suum de Kenmund ardere et vastare sine contradictione predicti Thomas, etc. Salvo tamen quod predictus Thomas, et heredes sui, habeant rationabilia estoveria sua in predicto bosco dum aliquid bosci ibi remaneat; concessit etiam predictus Thomas, pro se et heredibus suis, quod Prior et conventus, et eorum successores possint se approviare de solo predicti bosci. Salvo tamen Thome, et heredibus suis, introitu, et exitu, et sufficiente pastura, etc. Hiis testibus, Henrico de Verdon, Johanne de Wytemore, Rogero Burgullon, Roberto de Caldewell, Ada de Wethal, et aliis. (1299 A. D.)

Notum sit omnibus hominibus hoc scriptum visuris vel audituris quod cum contencio esset inter dominum Ricardum, Priorem de Trentham, et ejusdem loci conventum, ex parte unâ, et Thomam de Blurton ex alterâ super vasto de Blurton, et communa pasture del Brendehet, tandem, communibus amicis intervenientibus, dicta contencio in hunc modum conquievit; videlicet quod predictus Thomas concessit, relaxavit, et omnino, pro se et heredibus suis quietum clamavit totum jus et clamium quod habuit, vel aliquo modo habere portuit ratione liberi tenementi sui de Blortun, nomine parcerie (?) in toto vasto de Trentham et Coknage. Salvo modo predicto Thome, et heredibus suis, sufficientem pasturam ad liberum tenementum suum de Blortun, prout de jure habere debet, cum libero ingressu et exitu ad eandum. Concessit etiam predictus Thomas, etc., predictis Priori et conventui, quod possint predictam pasturam del Brendehet pro voluntate sua includere et per fossatum et sepem sufficientem omnibus temporibus anni in defensum tenere, et commodum suum mde facere sine contradictione predicti Thome vel heredum suorum. Et si averia predicti Thome vel, &c., in predictam pasturam del Brendehet per defectum fossati aut sepis intrare contigerint, tune ea bono modo sine impedimento seu dampno a dictâ pasturâ refugantur, etc. In cujus rei, etc., sigilla sua apposuerunt. Hiis testibus, domino Roberto de Staundon, Henrico de Verdon, Roberto le Mareschal, Johanne de Wytemore, Thoma de Titnesovre, Ada de Wethales, Johanne de Cotes et aliis. Dat' apud Trentham die veneris prox' post festum Sancti Augustini, Anglorum Apostoli, A. R. Regis Edwardi, filii Regis Henrici tricesimo. (1302 A. D.)

Hec est conventio facta inter Thomam Wylote de Bloreton ex p' unâ, et fratrem Johannem Priorem de Trentham et ejusdem loci conventum ex p' alterâ, videlicet quod predictus Thomas concessit, tradidit et dimisit, predictis Priori et conventui unam placeam prati in territorio de Bloreton, jacentem in le' Wytheges inter terram Roberti de Caldewelle et terram Johannis de le Heet, cum pertinenciis suis usque ad terminum viginti annorum continue sequentium. Reddendo inde annuatim predicto Thome et heredibus unam rosam in festo Nativitatis S. Johannis Baptiste, pro omni servicio. Et pro hac concessione predicti Prior et conventus tradiderunt decem solidos argenti predicto Thome premanibus. (Seals) hiis testibus Roberto de Frankevile, Roberto de Caldewelle, Johanne de Aula, Rogero de Honeford, Rogero de Bagenholt, et aliis.

Agreement between Prior Richard and the convent, and John son of Thomas de Blurton. They allow John to inclose all his land and meadow in Bloremedewe and Fulfen, commencing from the curtilage he holds of them to himself and his heirs, which Geoffrey le Colt and Thomas Lugen formerly held at will of the Priory, descending as far as Blorewallesiche and so ascending, as it is inclosed by the ditch, as far as Crowecroft', which is John's own land. To have and to hold, etc. These witnesses, John Trussel of Cublesdon and Robert Corbet, Kts., William Jorce, John de Titnesovre, Roger de Honford. Done at Trentham (c. 1342 ?).

John, son of Thomas de Blortun, grants to Richard, Prior of Trentham and convent, six selions and a piece of meadow situated in Blurton, in a field called "Fulfen," in exchange for four selions and a piece of meadow lying in the same field, within his inclosure of Bloremedewe, and for certain pieces of land and meadow in Fulfen, which four selions Roger le Smithesone, Richard son of Simon, and Richard de Stoke, Idonea Lyot and William le Colyer, formerly held at will of the Priory. 12 Ed. III. (1339 A.D.)

Helena, daughter of Hugh de Caldewalle of Blurton, gives to Trentham Priory her share in all lands that are hers, or that can come to her by inheritance from Matilda her mother in Blurton. These witnesses, Sir John Trussel, Kt., dom' Robert de Swinnerton, John de Blortun, Ralph Burgullon, John son of Geoffrey de Coknage. Tuesday next after the feast of St. Luke the Evangelist. 15 Ed. III. (1342 A. D.)

Sciant p' et f' quod ego Johannes de Swynnerton et Margeria, uxor mea, dedimus, etc. Deo et ecclesie B. M. et O'. S'. de Trentham, etc., omnes terras, tenementa, etc., in Blortun, que predicte Margerie, uxori mee, post mortem Matilde de Caldewell, matris ejusdem Margerie, hereditarie successerint. Hiis testibus, Domino Johanne Trussel, Roberto Corbet, Militibus, Radulpho Burgulon, Wiilielmo Jorce, Johanne filio Galfridi de Cokenage. Apud Blortun die Martis, etc. 15 Ed. III. (1342.)

Harl. MSS., B. M. 3868.

Ricardus (fn. 1) , Dei gratiâ Cov' Episcopus, Om. S. matris ecclesie filiis tam p' quam f', salutem in Dno' Pulchrum est et caritatis plenum ut religiosorum locorum indempnitati caveamus et ecclesiarum libertates a predecessoribus nostris episcopis collatis scripti nostri auctoritate corroboremus unde vestram volumus scire universitatem nos, divini amoris intuitu, concecisse et hac pr. cartâ nostrâ confirmasse, assensu quoque Alani Staff' archidixaconi, Johanni Priori de Trentham et fratribus ibidem Deo servientibus et ecclesie S. Marie et omnium sanctorum de Trentham in perpetuum omnem libertatem quam Robertus, (fn. 2) antecessor noster (Robert Peche(?) 1121–27) bone memorie episcopus, concessit et pontificali auctoritate confirmavit Burtone ecclesie quam in ea invenit, scilicet ut non reddat ullam consuetudinem pro crismate vel oleo sancto neque pro aliquâ aliâ re parochiali, nec mittat hominem aut feminam ad capitulam vel synodos; sed teneat rectum in curiâ suâ predictum apud se quamobrem prohibemus ex parte Dei, et interdicimus sub anathemate ne quis in posterum prefatam libertatem ecclesie S. Marie et O. S. de Trentham concessam, et a nobis confirmatam infringere presumat. Hiis testibus, Rogero, (fn. 3) Archid' Salop, Willielmo (fn. 4) decano Lichfeld, Nicholao capellano Regis (?) Magistro Roberto de Haiâ, Augustino et Nigello capellanis, Waltero de Tilebiâ, Magistro Waltero de Brugo, Willielmo capellano de Witemore, Galfrido Pecc[..] dapifero, Henrico de Blortonii, Hugone de Cokenage Radulpho de Beche, Gilberto Poun camerario, et m. aliis valete.

Footnotes

1 Bp. Richard Peche, 1162–1182.
2 Robert, i.e., Bp. Robert Peche, 1121–1127 A.D.
3 Roger was Archdeacon of Shropshire from 1130–1175 A.D. (v. Staff. Hist. Coll., Vol. II, p. 240).
4 William was Dean between 1140–1174 (Le Neve, Vol. I, p. 560).