Cartulary of Trentham Priory
Normancote

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Major-General Hon. G. Wrottesley & Rev. F. Parker (editors)

Year published

1890

Pages

314-317

Citation Show another format:

'Cartulary of Trentham Priory: Normancote', Staffordshire Historical Collections, vol. 11 (1890), pp. 314-317. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=52514 Date accessed: 24 April 2014. Add to my bookshelf


Highlight

(Min 3 characters)

Normancote.

Cum mota est controversia inter dominum Willielmum Abbatem, et conventum de Hultone, ex unâ parte, et dominum Rogerum priorem et conventum de Trentham, ex alterâ, super quibusdam novalibus, pasturis, domibus, pratis, et super quodam molendino, in Normancote, tandem amicis hinc inde intervenientibus, videlicet domino Henrico de Auditheley, patrono et advocato domûs de Hulton, et James [sic] filio suo, assensu etiam et consilio domini Simonis tunc abbatis, et conventûs, de Cumbremare, dicta controversia hoc fine quievit-Videlicet quod dictus prior et conventus de Trentham remiserunt omnem accionem sibi competentem adversus (?) dicta novalia, pasturas, domos, prata, et molendinum, in Normancote; insuper et concesserunt eisdem, ut excolant quandam pasturam his divisis inclusam. Scilicet a prato juxta magnam viam que descendit de villâ de Mere usque ad "Grandalesiche" ubi descendit in magnam viam, et sic in aquam de Blie, et sic ascendendo per Grandalesichet per fossata et cruces positas usque ad antiquam marleriam juxta viam que descendit de "Waldreslowe" directe sicut corda tendi potest, et sic ascendendo per dictam viam usque ad crucem levatam, et de cruce usque in sichet subtus grangiam, et sic directe descendendo per dictum sichet usque ad pratum prenominatum: concesserunt etiam eisdem ut transferant berchariam suam usque juxta grangiam, et includant juxta grangiam tantam porcionem terre quantam habent nunc circa berchariam inclusam, ita siquidem quod predicta terra, ubi bercharia fuit antea, sine omni contencione, et contradictione predictorum Abbatis et monachorum, vel eorum successorum, remaneat in communem pasturam. Predictus vero Abbas et conventus de Hultone, vel eorum successores extra predictas divisas nullum novale vel assartum, neque in bosco neque in plano, nisi de voluntate Prioris et conventus de Trentham, vel eorum successorum, nunquam faciant. Et, pro hac concessione et quietâ clamacione, concesserunt et quiete clamaverunt dicti Abbas et conventus de Hultone dictis Priori et conventui de Trentham, et eorum successoribus, totum boscum quod dicitur "Threpwode," per divisas antiquas, videlicet ascendendo de Londiforde per quandam viam antiquam usque "Wardreslowe," et sic descendendo de Wardreslowe per quoddam sichetum et per quercus incisas ? usque "inclohuc" quod descendit de Hethileg. Ita siquidem quod predictus Abbas et conventus de Hultone aliquod jus vel clamium de predicto bosco in posterum non possent exigere. Concesserunt etiam Abbas et conventus de Hultone predictis canonicis, ut faciant sibi novalia, assarta, et alia commoda de proprio solo terre, ubicunque viderint sibi et successoribus melius expedire, sine omni contradictione Abbatis et conventus de Hultone vel eorum successorum. Insuper solvent dicti Abbas et conventus de Hultone et eorum successores dictis priori et conventui de Trentham, et eorum successoribus in perpetuum, dimidiam marcam argenti per annum ad duos terminos, scilicet infra octv' Sancti Michaelis quadranginta denarios, et infra octv' clausi Pasche quadraginta denarios: dicti etiam monachi, neque eorum successores non magis onerabunt pasturam dictorum canonicorum quam canonici pasturam dictorum monachorum: hanc antem convencionem fideliter in perpetuum observandam tam Abbas, pro conventu suo, quam Prior, pro conventu suo fide mutua conpromiserunt, et etiam presenti scripto in modum cyrograffi confecto, signa sua apposuerunt, et remunciaverunt, tam Abbas et conventus de Hultone quam Prior et conventus de Trentham, omnibus accionibus sibi competentibus motis vel movendis usque in diem istius compositionis, et subjecerunt se jurisdictioni archidiaconi Stafford, qui pro tempore fuerit, ut possit eos compellere corporaliter et realiter ad observanciam convencionis predicte, omni appellacione et regia prohibicione et omni juris remedio remotis; acta in die ad vincula Sancti Petri anno gracie domini mccxlii [1242] anno vero regni regis nostri Henrici filii Johannis, vigesimo sexto. Hiis testibus, domino Simone tune Abbate de Combremaro, domino Henrico de Audileg, Domino James de Audileg filio suo, Domino Roberto de Swinnerton, domino W. Pantulf, dño Galfrido Griffin, dño Roberto de Mere, Roberto de Badenale, Radulpho de Waure, Ranulpho de Beuile, et aliis.

Another agreement between the same Roger Prior, of Trentham, and Simon Abbot, of Hulton, touching certain lands and roads between the highway leading from the Mere to Blitheford, and another way descending from Walreslowe to Blitheford, dated 39, H. 3. Witnesses, Geoffrey de Thorp, seneschal of Sir James de Audeley, William de Fenton, Master Robert de Swynefeld, Robert de Borweston, John Bret, William de Burgullon Wm. de Bevile. (1255, A. D.).

Omnibus sancte matris ecclesie filiis et nominatim Venerabili gratiâ Dei Episcopo Coventrensi, necnon et eâdem gratiâ archidiacono Derbiensi omnibusque suis ministris, Radulphus de Boscherville (fn. 1) salutem, universitati vestre sit constans, et ratum, me dedisse et in perpetuam elesmosynam concecisse ecclesiam de Suthun cum omnibus pertinentiis suis Deo et ecclesie omnium Sanctorum de Trentham et religiosis fratribus ibidem deo servientibus et hoc petitione et consensu Henrici clerici qui unâ mecum in conspectu domini Episcopi Ricardi (fn. 2) Coventrensis apparuit ad presentationem Prioris de Trentham, ubi Prior et fratres impersonati sunt apud Eccleshale in prenominatâ ecclesiâ. Salvo jure predicti Henrici in omnibus, videlicet salvâ medietate Henrici quam tenet in ecclesiâ de Sutthone perpetualiter de Priore et fratribus, et salvâ omni consuetudine de terra ecclesie quam juste exigere debeo. Inde est quod benignitatem et paternitatem Dompni Episcopi humili et precordiali devocione deposco, hanc donationem et hanc presentacionem protegere et promovere, et paterno affectu custodire, volo etiam omnibus fidelibus esse constans, me neminem alium autoritati Domini Episcopi presentasse de personalitate ecclesie de Suthun nisi priorem et fratres ecclesie de Trentham. Hiis testibus &c. [written in a hand of Ric. I. or John]. [At the foot is written, Ego Zacharias, officialis Archidiaconi Staffordie, istis transcriptis cartarum de Sutton, (fn. 3) in testimonium veritatis sigillum meum apposui.] (Madox's Formulare, 416).

Reverendo Domino Dei gratiâ Coventrensi Episcopo R, (fn. 4) necnon et eâdem gratia Derbiensi Archidiacono N., omnibusque Sancte Matris Ecclesie filiis, R. de Boschervillâ salutem.

Noscat universitas vestra, quod convencio facta inter Priorem et canonicos de Trentham et Henricum clericum de Sutthuna super ecclesiâ de Sutthune, (fn. 5) recognita est, et concessa ex utraque parte, scilicet Prioris et Canonicorum et Henrici clerici prenominati, coram me et hominibus meis et Parochianis predicte ecclesie, et m. aliis: videlicet, quod Prior de Trentham et Canonici, totam medietatem Ecclesie de Sutthune, in decimis, et in omnibus aliis obvencionibus, Henrico clerico saepe nominato annuente, plenarie recipiunt et deserviunt. Insuper, nobis et aliis prenominatis videntibus et audientibus sæpe dictus Henricus clericus dedit canonicis prenominatis, ad incrementum terre sue, sex acras terre et unam acram prati. Hujus convencionis sum testis, una cum ceteris p'nominatis, et carte mee presentis munimine confirmo totam pactionem super hac re factam; videlicet sicut continetur in cirograffo habito inter p'dictos canonicos et Henricum clericum super hac convencione Quare precor universitatem vestram, ut hanc convencionem stare faciatis et protegatis, pro amore Dei, et salute animarum vestrarum. [Madox Form. Angli IV.]

Ricardus, Dei gratiâ Coventrensis Episcopus, O. Sancte matris ecclesie filiis salutem universitati vestre notum esse volumus nos ecclesiam de Suttonâ cum omnibus ad eam pertinentibus, monasterio Sancte Marie et O. Sanctorum de Trentham ad presentationem Radulphi de Boschervilla in perpetuam elemosinam concecisse, Salvo jure quod in medietate predicte ecclessie habet Henricus clericus Salvo etiam in omnibus jure episcopali. Et quoniam hanc concessionem nostram ratam et inconcussam volumus permanere, eam presentis scripti nostri auctoritate confimamus. Testibus Hamone (fn. 6) Abbate Bordesleie, Laurencio (fn. 7) Priore Coventrie, Radulpho (fn. 8) archidiacono Staffordie, Rogero (fn. 9) Archidiacono Salopie, Magistro Terrico, Magistro Galfrido de Dent, Simone et Ada clericis Archid' Staff., Ricardo de Curzun Herveio (fn. 10) vicecomite Staff., et Baldwino clerico ejus, et m. aliis. (Oval seal, green wax). [Madox Form. Angl.]

Harl. MSS., (2044, B. M.). (C 1155 ?)

Omnibus Sancte Matris Ecclesie filiis Hugo Comes Cestrie salutem, universitati vestre declaro me hanc libertatem concecisse Priori et Canonicis de Trentham quod Willielmo barbâ appellato (?) qui modo possidet ecclesiam Bettesfordie (fn. 11) p. annu' pecuniam ab eadem ecclesiâ remoto sive defuncto, ecclesiam habeant et teneant integram ad ordinem suum sustinendum sine omni impedimento mei aut meorum heredum, in perpetuam elemosinam pro animâ patris mei et antecessorum meorum. His testibus, (fn. 12) Ricardo filio (fn. 13)

Comitis, Radulpho (fn. 14) vice-comite, Radulpho (fn. 15) filio Warini, (fn. 16) Ricardo Lancelino (fn. 17) .Apud Cestriam.

Coles MSS., Vol. 43, p. 430 (B. M.). (1186–1200 ?)

[Decisio per Hugonem (fn. 18) Episcopum controversie inter priorem et conventum de (fn. 19) Spalding ex una parte, et Priorem et Conventum de Trentham ex altera, super ecclesiâ de Beltisford.]

Om Xti fidelibus ad quos pr. scriptum pervenerit, Hugo (fn. 18) Dei gratiâ Lincoln' Epūs, salutem in Dño, Noverit universitas vesbra controversiam que versabatur inter Priorem et monachos Spalding, et priorem et conventum de Trentham, super ecclesia de Beltisford, arbitrio nostro et Abbatis de Revisbi, et Magistri Rogeri de Rouclesto(n), in quos compromiserant post multas et longas altercationes sub tali formâ sopitam fuisse, videlicet, quod Prior et monachi de Spalding medietatem ecclesie de Beltisford, que fuit Alexandri Malebissi, quietam et solutam ab omni exaccione, salvâ in omnibus Lincoln' Ecclesie dignatate, in perpetuum tenebunt, Prior vero et Canonici de Trentham aliam medietatem eadem libertate prossidebunt in perpetuum Sopita itaque inter eos controversiâ, et factâ pace firmiter, atque concordia Petrum filium Willi de Paris ad presentationem predictorum prioris et môn de Spalding in illam medietatem predicte ecclesie que fuit Alexandri Malebissi recepimus &c., salva in omnibus domni Spalding XV Solidorum pensione amnuatim a predicto Petro solvenda.

(Between 1194–1198, A. D.)

Adam de Stocton, and Maald his wife, by their charter give to the Canons of Trentham in Frankalmoigne 200 acres, and thirteen (fn. 20) virgates of land in Fennicumbria. (fn. 21) Testibus, H. de Chaucumbe (fn. 22) Vicecomite, Staffordsirie, R. Basset, Vicecomite Warewiesiria, &c., &c., et duobus Comitatibus de Warewic, et de Staffordiâ, in quorum audienciâ et sub quorum testimonio hec gesta et concessa sunt.

Ex antog in offic Cur. augment (fn. 23) .

(Madox Form Anglic. Preface p. XXV.)

Footnotes

1 Was this a son of Wm. de Boesavilla of 1131 A.D. (Vol. II, p. 203, Staff. Hist. Coll. ?)
2 Bishop Richard Peche.
3 Rev. J. C. Cox, LL.D. (Vol. III, Derbyshire Churches), observes: "In the 12th century Sutton was held, under the Ferrers, by the family of Boscherville, and the church was given to Trentnam Priory (v. deed) by Ralph de Boscherville' between the years 1162 and 1181 A.D. (date taken from the mention of Br. Richard Peche). It remained a rectory, the advowson only being in the hands of the Priory, up to 1291 A. D., but the living must shortly afterwards have been appropriated to Trentham; for a Vicar Adam de New-castle, was instituted by the Bp. in 1301 A. D. on the Prior's nomination.
4 Bp. Ric. Peche (1162–1182 A. D.).
5 For Countess Gundrada's grant. (See p. 303.)
6 Hamon (according to Tanner) was abbot, circa 1170 A. D.
7 Laurence a Prior of Coventry in 1150 A. D.
8 Ralph, Archd. of Staff., Ralph de Tamewood, c. 1175 (Le Neve).
9 Archdeacon Roger held office till 1180 A. D., or possibly till 1183. (V. Staff. Hist. Coll., Vol. I, p. 109.)
10 Harvey (de Stretton) ceased to be sheriff in 1184 A. D.
11 Battesford is about four miles from Horncastle (Lincoln).
12 Vide testing clause of Bishop Roger de Clinton's grant, for this chaplain's name.
13 The writer of the MS. here states, "It should be 'fratre' (not 'filio') I obtained this copy of the charter from Sir Simon D'Ewes."
14 Hugh Earl of Chester must be Hugh Cyvelioc, 1153–1180, who had a brother Richard.
15 Ranulphus,' Vice-Comes, witness a deed of Randle 2nd Earl of Chester, T. Stephen. Ormerod, Vol. I, p. 70.
16 Ralph Fitz Warm attests a charter of H. Kyveliok. Ormerod, Vol. I, p. 25.
17 Richard Lanceline (Ormerod, Vol. II, p. 444) C. 1150 (?) as he was great great grandfather of William, Benefactor of Trentham, T. H. III (? this would be full late).
18 Hugh, Bishop of Lincoln, is probably St. Hugh the Great Bishop, 1186– 1200.
19 The original Foundation at Spalding was that of Godiva's brother Thorald de Bukenhall, for Benedictine monks (v. Tanner's Notitia Monastica).
20 (? 3 virgates in following deed.) Dugdale does not appear to have known of this charter.
21 Fenny Compton.
22 Hugh de Chaucumbe was sheriff from 1194–1198. (Vol. II. Staff. Hist. Coll., p. 268–272.)
23 The deed is no doubt at the R. Office, but has not yet been discovered though enquired after.