Cartulary of Trentham Priory
Barlaston

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Major-General Hon. G. Wrottesley & Rev. F. Parker (editors)

Year published

1890

Pages

323-325

Citation Show another format:

'Cartulary of Trentham Priory: Barlaston', Staffordshire Historical Collections, vol. 11 (1890), pp. 323-325. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=52517 Date accessed: 20 August 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Barlaston.

Omnibus presentibus et futuris p. scriptum visuris et audituris Johannes, filius Philippi de Bobinton, (fn. 1) salutem' Noverit universitas vestra me dedisse et concecisse et hac pr' cartâ meâ confirmasse Deo, et Sancte Marie, et omnibus Sanctis, et ecclesie de Trentham, et canonicis ibidem Deo servientibus, divine caritatis intuitu, pro salute anime mee et animarum antecessorum et successorum, advocationem et donacionem capelle de Berliston cum omnibus pertin' et libertatibus suis, in p' et perpet' elemosinam. Ita quod predicti canonici de Trentham invenient capellanum ibidem residentem in dictâ capellâ divina celebrantem: qui capellanus corpora morientium in parochiâ ejusdem capelle ibidem sepeliet, et pueros parochianorum baptizabit ibidem et predicti canonici, et successores eorum, habebunt pasturam in manerio de Berliston tantum ad octo boves, et ad decem vaccas, et ad duos averios, et ut mea donacio rata sit et stabilis, cum sigilli mei impressione corroboravi. Hiis testibus, domino Ranño, comite Cestr, (fn. 2) qui tunc fuit presens, domino Johanne extraneo (L'estrange), (fn. 3) domino Henrico de Aldith,' domino Philippo de Orreby, (fn. 4) Willielmo personâ de Stokes, Galfrido Griffin, et aliis. [Harl. MS., B.M. 3868]. (C. 1220–1230 A.D.)

Omnibus Xti fidelibus ad quos, &c., dominus Johannes filius Johannis filii Philippi, dominus de Barlaston, (fn. 5) salutem, "Noverit universitas vestra me caritatis intuitu et pro animabus patris et matris mee et antecessorum et successorum meorum dedisse et concessisse et hac pr. cartâ mea confirmasse Deo et ecclesie B. Marie et omnium Sanctorum et Sanctarum de Trentham et canonicis ibidem Deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam septem acras terre in wasto meo de Barlaston, scilicet his divisis inclusas, videlicet inter Lleperisdale terram meam et terram domini Prioris de Trentham, scilicet Wolvedalebruche et extendunt se usque le Smalethornis in lougitudine, ad sustinendam unam lampadem, ardentem die ac nocte, coram altare Beate Marie antedicte ecclesie, pro animâ domine Petronille de Prewes matris mee, in perpetuum. Habend' et tenend,' &c., libere &c., (usual warranty and seal) Hiis testibus, domino Roberto de Staundon milite, Johanne de Swynnerton, Willielmo de Lee, Galfrido de Cokenage, Johanne Bertram de eadem Galfrido de Tytnesover, Roberto de Caldewall de Blorton, et aliis.

Universis Xti fidelibus p. literas visuris, &c., Johannes, filius Johannis filii Philippi, dominus de Bubinton et de Berlaston, Salutem in Domino sempiternam' Universitati vestre presentium tenore notum facio me firmiter permisisse et concecisse, nec non et obligatum esse dominis Priori et Conventui de Trentham quod nec ego, nec heredes mei, manus apponemus ad terram que pertinet ad capellam de Berlaston, cum omnibus pertinentiis suis in pratis pascuis, &c., et aliis aziamentis ad predictam terram pertinentibus, infra predictam villam vel extra, nec jus et libertates que Prior et Conventus de Trentham habuerunt in terrâ predictâ, &c., perturbabimus vel perturbari seu ledi aliquo modo procurabimus ea occasione quod antedicti Prior et Conventus dictam terram cum suis pertin' ad firmam Rogero, filio Willielmi de Berlaston et Henrico fratri suo, nativis meis, et eorum assignatis, ad terminum viginti annorum tradiderunt. In cujus rei (warranty and seal). H. T. Domino Willielmo de Fentun, rectore ecclesie de Aldithley, magistro Rodberto de Swinesheved, et Roberto de Stok, Willielmo de Lee, Galfrido Cokenage, Willielmo de Lilleshull, et aliis, Datum anno gracie milessimo, ducentessimo sexagesimo primo. (1261 A.D).

Reverendo Patri suo in Xto, magistro (fn. 6) Rogero, D. G. Prior (c. 1240) de Trentham, et conventui ejusdem loci, dominus Johannes, filius Philippi, salutem temporalem et eternam, Noveritis me concecisse et licentiam dedisse Rogero, filio Willielmi de Berlaston, et Henrico fratri suo, terram, quam de vobis ceperunt, bene, &c., tenere usque ad finem termini tenore vestre convencionis inter nos confecte. Ita quod neque vos neque aliquis vestrorum per me nec ex parte meâ, aliquid dampnum neque gravamen incurrere possint concedo quod nec ego, nec aliquis ex parte meâ manus apponet adterram capelle vestre de Berlaston, nec jus vestrum de predicta terrâ ledi seu perturbari possit per me seu per heredes meos occasione tradicionis predicte terre, secundum vestram convencionem predictis Rogero et Henrico, hominibus meis, &c.

Footnotes

1 John son of Philip de Bobinton ? occurs in 1275, as a Knight, but was not this rather John son of John son of Philip (v. next deed, Vol. IV, p. 273),
Mr. Eyton quotes this deed in his "Shropshire," and gives the date above named.
2 Rannulpho C. cestrie = Raoul le Meschines III, surnamed de Blundevill, 1180-1232 A.D.
3 John l'Estrange, a loyal baron in 1215 ? (Vol. II, p. 170).
4 Philip de Orreby was Justiciary of Chester till 1229 A.D.
5 The seal of the donor hears two bars and his name, in another deed he is styled "Dominus de Bubinton et de Barlaston," this last deed is dated 1261 A.D.

Pedigree

6 1242–1255 A.D. Prior Roger.