Cartulary of Trentham Priory
Miscellaneous charters (2)

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Major-General Hon. G. Wrottesley & Rev. F. Parker (editors)

Year published

1890

Pages

334-336

Citation Show another format:

'Cartulary of Trentham Priory: Miscellaneous charters (2)', Staffordshire Historical Collections, vol. 11 (1890), pp. 334-336. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=52524 Date accessed: 22 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Record Office (Cart. Miscellan., Vol. 14).

Sciant p et f quod Ego Agnes filia Johannis de Wal in ligia potestate meâ pro salute anime mee et parentum meorum relaxavi et quiet' clamavi Deo et ecclesie B. M. et omnium Sanctorum de Trentham et canonicis &c., totum jus meum et clameum quod habui vel habere potui, in totâ terra illâ in villa de Wal que fuit quondam Johannis patris mei, cujus terre medietas michi jure accedit hereditario. In cujus rei (warranty and seal) H. T. Dño Willielmo de Chetilton, Benedicto Coudree, Henrico de la Forde, Ada de Montford, Tho de Wal, et aliis. (C. 1250 ?)

Om Xti fidelibus, &c., Frater Ricardus Prior de Trentham et Convent' salutem in Dno, Noveritis nos concecisse dilecto nobis in Xto Willielmo de Stanlowe pro servicio suo unam particulam terre in le Threpwode del Wal, que vocatur "le Pingel," sicut fossato includitur, cum pertinenciis, Habend' &c. ad terminum sexaginta annorum prox sequent:—Reddendo annuatim nobis &c., unum denarium argenti ad festum Sancti Martini pro omni servicio. In cujus rei, &c., alternatim sigilla nostra apposuimus. H. T. Dno Willielmo de Mere, Dno Roberto de Dutton, militibus, Viviano de Standon, Willõ Girard, Ricõ fratre suo, Tho de Blortun, Willõ de la Blakeley, et aliis. Dat' apud Trentham die Jovis prox' ante festum Nativitatis Sc Johannis Bapt' A.R.R. Ed. fil. Regis Ed. sexto. (1313 A.D.)

Omnibus Xti fidelibus presens scriptum visuris, &c., Henricus, filius Domini Jacoby (sic) de Audeleg, salutem in Domino sempiternam, Noveritis me dedisse &c., quiete clamesse, pro me et heredibus meis, Deo et ecclesie Be' Marie et omnium Sanctorum de Trentham et canonicis &c., in puram &c., elemosinam, pro animâ meâ et animabus antecessorum meorum, totum boscum cum salo [solo ?] quod vocatur' le Therepwode' de la Wal, et totam terram que vocatur "Ametesawe" cum omnibus ejus pertinenciis, videlicet per has divisas scilicet per sichetum quod descendit de angulo campi Ricardi de Stanlewe propinquiore Dunewode usque in "Alumbroc," et sic descendendo usque in le "Fuylhe," Habend &c., fossando, colend', et includend' pro me et her' meis predictis canonicis et eorum successoribus libere &c., in puram &c., in perpetuum. Ita quod predicti canonici, et eorum successores, se poterunt appruare de predictis bosco et terris secundum quod melius sibi viderent expedire sine contradictione alicujus de me vel heredibus meis (warranty and seal). His testibus domino Roberto de Standon milite, Johanne domino de Swynnerton, Roberto domino de Chetelton, Ricardo de Stanlowe, Galfrido de Cokenage, Galfrido de Schestinton, tunc senescallo Henrici de Audelegh, Rogero de Ecclishall, Clerico, et aliis, facta fuit carta apud Heleyg, die lune proxima ante assumptionem Be. Marie Virginis. A.R. Regis Edwardi tercio. (3 Ed. I.) (1275 A.D.) (v. p. 10.)

Omnibus ad quos presens scriptum, &c. Ricardus (erasure) Peck, et Margeria le Rous (?) uxor ejus, salutem in Domino sempiternam Noveritis nos relaxasse pro nobis et heredibus nostris et quiet' clamasse fratri Ricardo de Dulverne Priori de Trentham, et canonicis ejusdem loci, et eorum successoribus, totum jus et clamum quod, &c., in omnibus terris et tenementis que fuerunt Willielmi Gerard infra manerium dictorum prioris et conventus del Wal [warranty and seal]. His testibus, dominis Johanne Trussell, Roberto Corbett, Roberto de Swinnerton, Willielmo [erasure], Johanne de Blorton, et aliis; Datá apud Trentham die . . . in festo Pasche, et anno Regni Regis Edw. tercii duodecimo (12 Ed. III.) [The ink of this deed has faded much.]

"Loxdale" (quoted in Sleigh's Leek.) "Within Endon quarter and a little below Leek, on the banks of the Churnet, stands Wall-grange, which an Earl of Chester gave to Trentham Priory, and Ralph Blundeville, s. of Hugh Kyveliok, remitted to them the service of a footman in the wars, under which tenure they held it 30 Ed. I. (3 Ed. I. ?) (He then refers to Henry, son of James de Audley's grant (v. supra) and that of Ric del Pike (sic) and Margaret de Rousse.)

Record Office (Cart. Miscellan., Vol. 17).

Om. Scte matris Ecclie filiis ad quos &c., Henricus filius Henrici de Merstona Salutem in Dño. Nov' Univ' vestra me concecisse, &c., Deo et S Marie et Ecclie Om' Sanct' de Trentham, et canonicis ibidem, &c., pro salute anime me et ante cessorum et successorum meorum in p. et perpet, elemosinam totam terram quam Thomas filius Petronelle tenuit de me in Merstona scilicet quinque virgatas terre cum om' pertinenciis, redditibus et asiamentis et libertatibus, &c., pertinentibus. Tenendam et habendam libere, pure, et honorifice et quiete in omnibus, &c. Et ut hec donacio et confirmacio rata sit et stabilis Sigilli mei apposicione coroboravi. H. T. Willielmo de Hardresh (fn. 1) et Roberto filio suo, Willielmo de Caltecote, (fn. 1) Roberto filio suo, Jordano de Atlebe, (fn. 1) Rogero de Buschervil de Anesti, (fn. 1) Rogero et Abel de Ettone, (fn. 1) Wilmo le Paler de Sutona, Simone de Merstone, Ricardo et Herewat ejusdem ville.

Record Office (Cart. Miscellan., Vol. 3, No. 220).

Omnibus Xti fidelibus ad quos, &c., Rogerus filius Ricardi Durdent de Thurvaston, salutem in domino, Noveritis me concecisse &c., Ricardo (fn. 2) Priori de Trentham et ejusdem loci conventui totum jus et clameum meum quod habui, &c., in unâ acrâ terre et unâ acrâ prati cum pertin' in Thurnaston (fn. 3) cum homagiis, fidelitatibus &c., quas quidem acras dicti Prior et C tenent ex dono Willielmi Durdent in p. et perpet elemosinam prout in carta ejusdem Willielmi plenius continetur. H. T. Radulpho de Rolleston (fn. 4) milite, Dño Wilmo Davy, (fn. 5) rectore ecclesie de Mogynton, Johanne de Roccheford, et aliis Dat' apud Tuttebury die lune proximâ post festum Sancti Jacobi Apostoli A.R.R. Ed. fil R. Ed. quarto decimo.

Alexander Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Johanni Priori et Canonicis de Trentham salutem et apostolicam benedictionem; Justis petencium desideriis dignum est facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu sunt prosequente complenda; Ea propter dilecti in Domino filii vestris postulacionibus grato concurrentes assensu synodalem pensionem et immunitatem quam bone memorie Walterus, quondam Covent' Episcopus, vobis remisit, sicut in autentico scripto ejus continetur, devocioni vestre autoritate apostolicâ confirmamus et per presentis scripti patrocinio communimus; statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam vestre confirmacionis infringere vel ei aliquatenus contraire.

Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem Omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Dat' Turon V. Kalend' Novembr, omnibus presentibus. [Bulla Alexandri Pape Canonicis de Trentham.] (Harl. MSS., B.M., 3868.)

Ricardus, (fn. 6) Dei gratiâ Covent' Episcopus, omnibus S.M. Ecclesie filiis salutem; quoniam ad nostri officii sollicitudinem spectat non solum fideles ad elemosinarum largicionem hortari, sed et eorum elemosinas scripto et auctoritate nostrâ corroborare, presentis scripti pagina confirmamus Johanni priori de Trentham, et fratribus suis, et ecclesie S. Marie et omnium sanctorum de Trentham centum solidatas terre, et omnia pertinencia predicte ecclesie, sicut eis concessum et confirmatum est cartis Regis Henrici et Ranulphi comitis Cestrie. Insuper, pro Dei amore et antecessorum nostrorum et nostra salute, synodalem pensionem et immunitatem ceterarum consuetudinum omnium quas predecessores nostri Robertus (fn. 7) et Rogerus (fn. 8) bone memorie episcopi ecclesie de Roucestr', et vicinis ecclesiis eodem ordine degentibus, remiserunt, ampliores et liberiores eis remittimus et sicut eis antecessor noster Gualterus (fn. 9) cartâ suâ quam oculis propriis et manibus tractavimus et inspeximus, carta nostra confirmavimus. Hiis testibus, Laurencio Priore de Coventr', Eadmundo Covent', Rogero Salop', et Eliâ Stafford, Rosone(?) et Hamone et Wmo filio Nicholai, Alexandro decano Brugg', et magistro Hugone Luxovien', Radulpho de Bredeshal, et Radulpho Mansel, et Waltero Camerario et multis aliis. [Harl. MSS., 3868.]

Footnotes

1 Attleborough, Nun-eaten, Caldecote, Marston, Anstey, Hartshill. The places here named occur together in the neighbourhood of Nun-eaton. Does not this suggest that the Merston in question must be Marston in Warwickshire?
2 Richard de Dulverne (v. List of Priors).
3 Thurnaston, probably Thurvaston (Nether) in the Parish of Sutton-on-theHill.
4 The Rolleston Family was an ancient one, long seated at Rolleston about one mile south of Tutbury.
5 This rector may be added to the list given in "Churches of Derbyshire," under Mugginton.
6 Richard Peche, 1162–1182. Bishops.
7 Robert Peche, 1121–1127. Bishops.
8 Roger de Clinton, 1129–1148. Bishops.
9 Walter Durdent, 1149–1161. Bishops.