Appendix
Libellum de situ et nobilitate Londini

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

C. L. Kingsford (editor)

Year published

1908

Supporting documents

Pages

218-229

Citation Show another format:

'Appendix: Libellum de situ et nobilitate Londini', A Survey of London, by John Stow: Reprinted from the text of 1603 (1908), pp. 218-229. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=60067 Date accessed: 22 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

The Author to the Reader.

Because amongst other mine Authors I haue oftentimes alledged Fitz-Stephens, as one more choice then other, namely for the auncient estate of this Citie, more then 400. yeares since: and also the said Author being rare, I haue in this place thought good by impression to impart the same to my louing friends, the learned Antiquaries, as the Author wrote it in the Latine tongue. And first to note in effect, what M. Bale in commendation of the said Author writeth.

William Stephanides, or Fitzstephen, a Monke of Canterbury, borne of worshipfull parentes in the Citie of London, wel brought up at the first under good Maisters, did more and more increase in honest conditions and learning: for euer in his young yeares there appeared in him a certaine light of a Gentlemanlike disposition, which promised many good things, afterward by him performed. Such time as other spent in braules, and idle talke, he employed in holesome exercises for the honour of his countrie, following therein the example of Plato: and was very studious both in humanity and diuinity.

The City of London his birth place, the most noble of all other Cities of this land, and the Princes seate, scituated in the south part of the Iland, he loued aboue all the other, so that at length hee wrote most elegantly in latine of the sites and rites of the same. Leland in diuers of his bookes commendeth him for an excellent writer. He liued in the raigne of king Stephen, wrote in the raigne of Henry the second, and deceased in the yeare of Christ 1191 in the raigne of Richard the first.

Descriptio Nobilissimae Ciuitatis Londoniae. (fn. 1)

De Situ Eiusdem.

Inter nobiles vrbes orbis (fn. 1) quas fama celebrat, ciuitas Londonia, (fn. 2) , regni Anglorum sedes, vna est quæ famam sui latius diffundit, opes et merces longius transmittit, caput altius extollit. Felix est aeris salubritate, Christiana religione, firmitate munitionum, natura situs, honour ciuium, pudicitia matronali. Ludis etiam quam (fn. 3) iocunda, et nobilium est (fn. 4) foecunda virorum. Quæ singula semotim libert inspicere.

De Clementia Aeris. (fn. 5)

Ibi siquidem—
Emollit animos hominum clementia coeli';
non vt sint in Venerem puters (fn. 6) (fn. 2) , sed ne feir sint et bestiales, potius (fn. 7) benigni et liberales.

De Religione.

Est ibi, in scclesia Beati Pauli, Episcopalis Sedes. Quondam fuit Metropolitana, et adhue futura creditur, si remeauerint ciues in insulam: nisi forte Beati Thomæ Martyris titulus Archiepiscopalis dignitatem illam Cantuariæ, vbi nunc est, conseruet perpetuam. Sed cum vtramque vrbium harum (fn. 8) sanctus Thoma Illustrauerit, Londoniam ortu, Cantuariam occasu, ipsius Sancti intuitu, cum iustitiæ accessu, habet altera aduersus alteram quod amplius alleget. Sunt etiam, quod ad Christianæ fidei cultum pertinet (fn. 9) , tum in Londonia tum in suburbano, tresdecim maiores ecclesiæ Conuentuum, præter minores Parochianas (fn. 10) centum viginti sex.

De Firmitate Vrbis.

Habet ab Oriente arcem palatinam, maximam et fortissimam, cuius et area et muri a (fn. 11) fundamento profundissimo exurgunt (fn. 12) ; cæmento cum sanguine animalium temperto. Ab Occidente duo (fn. 13) castella munitissima; muro vrbis alto et magno, duplatis heptapylæ (fn. 14) ports, intercontinuant, spatio turrito ab Aquilone per intercapedines. Similiterque, ab Austro Londonia murata et turrita fuit; sed fluuius maximus piscosus Thamensis (fn. 15) mari influo refluoque, qui illac allabitur, mænia illa tractu temporis alluit (fn. 16) labefactauit, deiecit. Item, sursum ab Occidente palatium regium eminet super fluuium eundem, ædificium incomparabile, cum antemurali et propugnaculis, duobus millibus ab vrbe, suburbano frequenti continuante.

De Hortis.

Vndique extra domos suburbanorum horti ciuium, arboribus consiti, spatiosi et speciosi, contigui habentur.

De Pascuis et Sationalibus.

Item, a Borea sunt agri pascui (fn. 17) , et pratorum grata planities, aquis fluuialibus interfluis; ad quas molinorum versatiles rotæ citantur cum murmure iocoso. Proxime patet foresta ingens (fn. 18) , saltus nemorosi, ferarum latebræ, ceruorum, damarum, aprorum, et taurorum (fn. 19) siluestrium. Agri vrbis sationales non sunt ieiunæ glareæ, sed pingues Asiæ campi, qui faciant (fn. 20) lætas segetes' (fn. 3) ; et suorum cultorum repleant horrea 'Cerealis mergite (fn. 21) culmi'. (fn. 4)

De Fontibus.

Sunt etiam (fn. 22) circa Londoniam ab Aquilone suburbani fontes præcipui, aqua dulci, salubri, perspicua, et 'per claros riuo trepidante lapillos'. Inter quos Fons Sacer, Fons Clericorum, Fons Sancti Clementis, nominatiores habentur; et adeuntur celebriore (fn. 23) accessu et maiore (fn. 24) frequentia scholarium, et vrbanæ iuuentutis in serotinis æstiuis ad auram exeuntis. Vrbs same bona, cum (fn. 25) bonum habeat dominum.

De Honore Ciuium.

Vrbs ista viris est honorata, armis decorata, multo habitatore populosa; vt tempore bellicæ cladis, Rege (fn. 26) Stephano, bello apti ex ea exeuntes qui ostentatui (fn. 27) haberentur, viginti millia armatorum equitum (fn. 28) et (fn. 29) sexaginta millia (fn. 30) peditum æstimarentur. Ciues Londoniæ, vbicumque locorum, præ omnibus aliis ciuibus ornatu morum, vestium, et mensæ, locutione (fn. 31) spectabiles et noti habentur. (fn. 32)

De Matronis.

Vrbis matronæ ipsæ Sabinæ sunt.

De Scholis.

In Londoniis tres principales ecclesiæ videlicet, Sedes Episcopalis ecclesia Sancti Pauli, ecclesia Sanctæ Trinitatis, et ecclesia Sancti Martini (fn. 33) , scholas celebres habent (fn. 34) de (fn. 35) priuilegio et antiqua dignitate. Plerumque tamen fauore personæ alicuius (fn. 36) , vel aliquorum doctorum, qui secundum philosophiam noti et præclari habentur (fn. 37) , et aliæ sunt ibi scholæ de gratia et permissione. (fn. 38)

Diebus festis, ad ecclesias festiuas magistri conuentus celebrant. (fn. 39) Disputant (fn. 40) scholares, quidam demonstratiue, dialectice alii; alii recitant (fn. 41) enthymemata, hii melius perfectis (fn. 42) vtuntur syllogismis. Quidam ad ostentationem exercentur disputatione, quæ est inter colluctantes; alii ad veritatem, ea quæ est perfectionis (fn. 43) gratia. Sophistæ simulatores agmine et inundatione verborum beati iudicantur; alii paralogizant. (fn. 44) Oratores aliqui quandoque orationibus rhetoricis aliquid dicunt apposite (fn. 45) ad persuadendum, curantes artis præcepta seruare et ex contingentibus nihil omittere. Pueri diuersarum scho larum inter se versibus (fn. 46) conrixantur: aut (fn. 47) de principiis artis (fn. 48) grammaticæ, aut de (fn. 49) regulis præteritorum vel futurorum (fn. 50) contendunt. Sunt alii qui in (fn. 51) epigrammatibus, rhythmis, et metris, vtuntur ueter illa triuiali dicacitate; licentia Fescennina socios, suppressis nominibus, liberius lacerant; lædorias iaculantur et scommata (fn. 5) ; salibus Socraticis sociorum, vel forte maiorum, vitia tangunt; vel mordacius dente rodunt Theonino (fn. 52) . (fn. 6) Auditores

'— multum ridere parati,
Ingeminant tremulos naso crispante cachinnos'. (fn. 7)

De Dispositione Vrbis.

Singulorum officiorum exercitores (fn. 53) , singularum rerum venditores, singularum operarum suarum locatores, cotidiano (fn. 54) mane per se sunt locis distincti omnes, vt officiis. Præterea est in Londonia, super ripam fluminis, inter vina et nauibus et cellis vinariis venalia, publica coquina. Ibe quotidie, pro tempore, est inuenire cibaria, fercula, assa (fn. 55) , frixa, elixa, pisces, pisciculos, carnes grossiores pauperibus, delicatiores diuitioribus, venationum, avium, avicularum. Si subito veniant ad aliquem ciuium amici fatigati ex itinere, nec libeat ieiunis expectare, vt noui cibi emantur et (fn. 56) coquantur,
Dent (fn. 57) famuli manibus lymphas panesque' (fn. 58) (fn. 8) ,
interim ad ripam curritur; ibi præsto sunt omnia desiderabilia. Quantalibet militum vel peregrinorum infinitas intrat (fn. 59) vrbem, qualibet diei vel noctis hora, vel ab urbe exitura, ne vel hii nimium ieiunent, vel alii impransi exeant, illuc, si placet (fn. 60) , diuertunt, et se Pro modo suo singuli reficiunt. Qui se curare volunt molliter, accipiunt anserem, vel Afram auem, vel attagen Ionicum (fn. 9) ; non opus ut quid quærant (fn. 61) , appositis, quæ ibi inueniuntur, deliciis. Hæc equidem publica coquina est, et ciuitati plurimum expediens, et ad ciuilitatem (fn. 62) pertinens. Hinc est, quod legitur in 'Gorgia' Platonis (fn. 10) , iuxta medicinam esse coquorum officium simulacrum (fn. 63) , et adulationem quartæ particulæ ciuilitatis. (fn. 64)

(fn. 65) Est ibi extra vnam portarum, statim in suburbio, quidam planus campus, re et nomine. Omni sexta feria, nisi sit maior festiuitas præceptæ solemnitatis, est ibi (fn. 66) celebre spectaculum (fn. 67) nobilium equorum venalium: spectaturi vel empturi veniunt, qui in vrbe assunt (fn. 68) , Comites, Barones, Milites, ciues plurimi. Iuuat videred gradarios, succussatura nitente (fn. 69) , suauiter ambulantes; pedibus lateraliter simul erectis, quasi a subalternis, et demissis: hinc, equos qui armigeris magis conueniunt, durius incedentes, sed expedite tamen, qui quasi a contradictoribus (fn. 70) pedes simul eleuant et deponunt: hinc, nobiles pullos iuniores (fn. 71) , qui, nondum fræno bene (fn. 72) assueti,—
'Altius incedunt, et mollia crura reponunt:' (fn. 11)
hine, summarios, membris validis et vegetis: hinc, dextrarios pretiosos, elegantis formæ, staturæ honestæ, micantes auribus, ceruicibus arduis, clunibus obesis. In horum incessu spectant emptores; primo, passum suaviorem, postea motum citatiorem, qui est quasi a contrariis pedibus, anterioribus simul solo amotis et admotis, et posterioribus similiter. Cum talium sonipedum cursus imminet, et aliorum forte, qui similiter sunt in genere suo ad vecturam validi, ad cursuram vegeti, clamor attollitur, vulgares equos in partem ire (fn. 73) præcipitur. Sessores alipedum pueri tres (fn. 74) simul, aliquando bini ex condicto et bini (fn. 75) certamini se præparant, docti equis imperitare indomitorum 'lupatis temperant frænis ora' (fn. 12) : hoc maxime præcauent (fn. 76) , ne alter alteri cursum (fn. 77) præripiat.

Equi (fn. 78) similiter, pro modo suo, (fn. 79) ad certamen cursus illius se (fn. 80) attollunt; tremunt artus, moræ impatientes, stare loco nesciunt; facto signo, membra extendunt; cursum rapiunt, agilitate peruicaci feruntur. Certant sessores laudis amore, spe (fn. 81) victoriæ, equis admissis subdere calcaria, et nec minus vrgere eos virgis et ciere clamoribus. Putares omnia in motu esse, secundum Heraclitum, et falsam omnino Zenonis sententiam, dicentis quoniam non contingit moueri neque stadium pertransire.

Parte alia stant seorsum (fn. 82) rusticorum peculia, agrorum instrumenta, sues longis lateribus, vaccæ distentis vberibus, —
'Corpora magna boum, lanigerumque pecus.' (fn. 13)

Stant ibi aptæ aratris, trahis, et bigis equæ quarundam ventres foetibus (fn. 83) protument (fn. 84) ; alias editi foætus obeunt, pulli lasciuiores, sequela inseparabilis. Ad vrbem hanc (fn. 85) , ex omni natione quæ sub cœ est, navalia gaudent (fn. 86) institores habere commercia;—
'Aurum mittit Arabs; species et thura Sabæus;
Arma Scythes; oleum palmarum diuite silua,
Pingue solum Babylon; Nilus lapides pretiosos;
Seres purpureas vestes: Galli sua vina;
Norwegi, Rusci (fn. 87) , varium, grisium, sabelinas.' (fn. 14)

Vrbe Roma, secundum Chronicorum fidem, satis antiquior est. Ab eisdem quippe patribus Troianis, hæc prius a Bruto condita est quam illa (fn. 88) a Remo et Romulo; vnde et adhuc antiquis eisdem vtuntur legibus et communibus institutis. Hæc (fn. 89) , similiter illi, regionibus est distinct; habet annuos, pro Consulibus, Vicecomites; habet Senatoriam dignitatem et (fn. 90) magistratus minores; eluuiones et aquæductus in vicis; ad genera causarum, deliberatiuæ, demonstratiuæ, iudicialis, loca sua, fora singula; habet sua diebus statutis Comitia. (fn. 91)

Non puto vrbem esse in qua sint probabiliores consuetudines, in ecclesiis visitandis, ordinatis Dei honorandis, festis feriandis, eleemosynis dandis, in hospitibus suscipiendis, in desponsationibus firmandis, matrimoniis contrahendis, nuptiis celebrandis, conuiuiis ornandis, conuiuis hilarandis; etiam, in exequiis curandis et cadaueribus humandis.

Solæ pestes Londoniæ (fn. 92) sunt immodica (fn. 93) stultorum potatio (fn. 94) et frequens incendium. Ad hæc, omnes fere Episcopi, Abbates, et magnates Angliæ, quasi ciues et municipes sunt vrbis Londoniæ; sua ibi habentes ædificia præclara, vbi se recipiunt, vbi diuites impensas faciunt, ad concilia, ad conuentus celebres in vrbem (fn. 95) evocati a Domino Rege, vel Metropolitano suo, seu propriis tracti negotiis.

De Ludis.

Amplius et ad ludos vrbis veniamus, quoniam non expedit vtilem tantum et seriam vrbem esse, nisi dulcis etiam sit et iocunda. (fn. 96) Vnde et in sigillis summorum Pontificum, vsque ad tempora Leonis (fn. 97) Papæ, ex altera parte bullæ, sculpto (fn. 98) per impressionem piscatore Petro, et supra eum claue, quasi manu (fn. 99) Dei de cælis ei porrecta, et circa eum versu;—
'Tu pro me nauem liquisti, suscipe clauem.' (fn. 15)

Ex altera parte impressa erat vrbs, et scriptura ista;—
'Aurea (fn. 100) Roma.' (fn. 16)

Item ad laudem Cæsaris Augusti et Romæ, dictum est;—
'Nocte pluit tota, redeunt spectacula mane;
Diuisum imperium cum Ioue, Cæsar, habes.' (fn. 17)

Londonia, pro spectaculis theatralibus, pro ludis scenicis, ludos habet sanctiores, repræsentationes Miraculorum quæ sancti Confessores operati sunt, seu repræsentationes Passionum quibus claruit constantia Martyrum.

Præterea, quotannis, die quæ dicitur 'Carniuale (fn. 101) ', vt a puerorum ludis (fn. 102) incipiamus,—omnes enim pueri fuimus—scholarum singuli (fn. 103) pueri suos apportant magistro suo gallos gallinaceos pugnatores (fn. 104) ; et totum illud antemeridianum datur Iudo puerorum, vacantium spectare in scholis suorum pugnas gallorum.

Post prandium, exit in campos omnis (fn. 105) iuuentus vrbis ad lusum (fn. 106) pilæ celebrem. Singulorum studiorum scholares suam habent pilam; singulorum officiorum vrbis exercitores (fn. 107) suam (fn. 108) singuli pilam (fn. 109) in manibus. (fn. 110) Maiores natu, patres, et diuites vrbis, in equis, spectatum ueniunt certamina iuniorum, et modo suo iuuenatur (fn. 111) cum iuuenibus; et excitari videtur in eis motus caloris naturalis, contemplatione tanti motus et participatione gaudiorum adolescentiæ liberioris.

Singulis diebus Dominicis in Quadragesima, post prandia (fn. 112) exit in campos (fn. 113) iuuenum recens examen (fn. 18) in equis bellicosis (fn. 114) 'in equis certamine primis' (fn. 19) , quorum quisque (fn. 115) —
'Aptus et in gyros (fn. 116) currere doctus equo.' (fn. 20)

Erumpunt a portis cateruatim filii ciuium laici, instructi lanceis et scutis militaribus; iuniores hastilibus (fn. 117) , ferro dempto (fn. 118) , præfurcatis; simulacra belli cient (fn. 119) (fn. 21) , et agonisticam exercent militarem (fn. 120) . Adueniunt et plurimi aulici, Rege in vicino posito, et de familiis (fn. 121) Consulum et Baronum ephebi, nondum cingulo donati militiæ, gratia concertandi. Accendit (fn. 122) singulos spes victoriæ equi feri adhinniunt; tremunt artus, frænos mandunt, impatientes moræ stare loco nesciunt. Cum tandem sonipedum rapit vngula cursum (fn. 22) , sessores adolescentes, diuisis agminibus, hii præcedentibus (fn. 123) instant, nec assequuntur (fn. 124) ; hii socios (fn. 125) deiiciunt et præteruolant.

In feriis Paschalibus ludunt quasi prælia naualia. In arbore siquidem mediamna (fn. 126) scuto fortiter innexo, nauicula, multo (fn. 127) remo et raptu fluminis cita, in prora (fn. 128) stantem habet iuuenem, scutum illud lancea percussurum. Qui si, scuto illi lanceam illidens, frangat eam, et immotus persistat (fn. 129) , habet propositum, voti compos est (fn. 130) . Si vero lancea integra fortiter percusseit, in profluentem amnem (fn. 131) deiicitur (fn. 132) ; nauis motu suo acta præterit. Sunt tamen hinc inde secus scutum (fn. 133) duæ naues stationariæ, et in eis iuuenes plurimi, vt eripiant percussorem flumine absorptum (fn. 134) , cum primo emersus comparet, vel 'summa rursus cum bullit in vnda'. (fn. 23) Supra Pontem, et in (fn. 135) solariis supra fluuium, sunt qui talia spectent (fn. 136) , 'multum ridere parati.' (fn. 24)

In festis tota æstate iuuenes ludentes exercentur in saliendo, in (fn. 137) arcu, lucta (fn. 138) , iactu lapidum, amentatis missilibus vltra metam expediendis, parmis duellionum. Puellarum Cytherea (fn. 139) ducit choros, et 'pede libero pulsatur tellus', vsque imminente luna. (fn. 25)

In hyeme, singulis fere festis, ante prandium, vel apri spumantes pugnant pro capitibus, et verres, fulmineis (fn. 140) accincti dentibus (fn. 26) , addendi succidiæ, vel pingues tauri cornupetæ (fn. 141) , seu vrsi immanes, cum obiectis depugnant canibus.

Cum est congelata palus illa magna quæ mœnia vrbis Aquilonalia alluit, exeunt lusum super glaciem densæ iuuenum turmæ. Hii, ex cursu motu captato (fn. 142) citatiore, distantia pedum posita (fn. 143) , magnum spatium, latere altero prætenso (fn. 144) , perlabuntur. Alii quasi magnos lapides molares de glacie sedes sibi faciunt; sessorem vnum trahunt plurimi præcurrentes, manibus se tenentes. In tanta citatione motus (fn. 145) aliquando pedibus lapsi (fn. 146) cadunt omnes proni. Sunt alii super glaciem ludere doctiores, singuli pedibus suis aptantes, et sub talaribus suis alligantes ossa, tibias scilicet animalium; et palos, ferro acuto supposito (fn. 147) , tenentes (fn. 148) in manibus, quos (fn. 149) aliquando glaciei illidunt (fn. 150) , tanta rapacitate feruntur quanta auis volans, vel pilum balistæ. Interdum autem (fn. 151) , magna (fn. 152) procul distantia, ex condicto, duo aliqui ita ab oppositis veniunt, concurritur (fn. 153) , palos erigunt, se inuicem percutiunt; vel alter vel ambo cadunt, non sine læsione corporali, cum post casum etiam vi motus feruntur ab inuicem procul; et qua parte glacies caput tangit (fn. 154) , totum radit, totum decorticat. Plerumque tibia cadentis, vel brachium, si super illud ceciderit, confringitur: sed ætas auida gloriæ iuuentus, cupida victoriæ, vt in veris præliis fortius se habeat (fn. 155) , ita in simulatis exercetur (fn. 156) .

Plurimi ciuium delectantur, ludentes in auibus cæli, nisis, accipitribus, et huiusmodi (fn. 157) ; et in canibus militantibus in siluis. Habentque (fn. 158) ciues suum ius venandi in Middelsexia, Hertfordscira, et tota Chiltra, et in Cantia vsque ad aquam Crayæ (fn. 159) . Lundonienses, tunc 'Trinouantes (fn. 27) ' dicti, Caium Iulium Cæsarem, qui nullas nisi sanguine fuso visa habere (fn. 28) gaudebat (fn. 160) , reppulerunt. Vnde Lucanus,—
'Territa quæsitis ostendit terga Britannis.' (fn. 29)

Ciuitas Londonia peperit (fn. 161) aliquot (fn. 162) , qui regna plurima et Romanum sibi subdiderunt imperium; et plurimos alios, quos mundi 'dominos' virtus 'euexit ad Deos' (fn. 30) ; vt fuerat in Apollinis Oraculo Bruto promissum;—
'Brute, sub occasu (fn. 163) solis, trans Gallica regna,
Insula in Oceano est, vndique clausa mari.
Hanc pete; namque tibi sedes erit illa perennis;
Hic (fn. 164) fiet natis altera Troia tuis.
Hic de stirpe tua reges nascentur; et ipsis
Totius terræ subditus orbis erit.' (fn. 31)

Et (fn. 165) temporibus Christianis nobilem illum edidit Imperatorem Constantinum (fn. 166) , qui vrbem Romam et imperialia insignia omnia Deo donauit, et Beato Petro, et Siluestro, Papæ Romano (fn. 167) ; cui et stratoris exhibuit officium, et se non amplius Imperatorem, sed Sanctæ Romanæ Ecclesiæ defensorem, gauisus est vocari; et ne pax Domini Papæ, occasione præsentiæ eius, sæcularis strepitus tumultu concuteretur, ipse ab vrbe, Domino Papæ collata, omnino (fn. 168) discessit, et sibi ciuitatem Bizantium ædificauit. (fn. 32)

Lundonia et modernis temporibus Reges illustres magnificosque peperit, Imperatricem Matildem, et Henricum Regem Tertium (fn. 33) et Beatum Thomam, Archiepiscopum (fn. 169) , Christi Martyrem gloriosum,
—Quali non candidiorem
Ipsa (fn. 170) tulit, nec quo fuerit deuinctior alter' (fn. 34)
omnibus bonis (fn. 171) totius orbis Latini.

Footnotes

1 orbis vrbes, L.
2 Londoniae, L.
3 etiam est, L.
4 est, om. S.
5 Caeli, C.
6 Putres, om.C.
7 sed potius, C.
8 harum vrbium, L.
9 Pertinent, L.
10 Parochitanas, L.
11 et, C.
12 exsurgunt, L.H.
13 duo sunt, C
14 eptafile, L.
15 Thamesis, L.
16 abluit, L.
17 agri, pascue, L.
18 ingens foresta, L.
19 vrsorum, L.
20 faciunt, C.S.
21 iugere, S.
22 et, S.
23 celebriori, S.
24 maiori, S.
25 si, L.
26 sub Rege, S.; iubente Rege, L.
27 ostentatui ostentui, L.
28 millia equitum armatos, C.
29 et, om. S.
30 mille, S.
31 lautiorum, L.
32 After habentur L. adds: Habitatores aliarum vrbium ciues, huius barones dicuntur. Eis est finis omnis controuersiæ sacramentum.
33 videlicet …Martini, om. S.L.H.
34 habent celebres, C.
35 et, C.
36 personæ om. C.
37 habeantur H; noti habeantur et præclari, C.
38 favore personali alicuius notorum secundum philosophiam plures ibischolæ admittuntur, L.
39 celebrantur, S.; magistri celebrant cumdiscipulis suis conventus, gratia exercitationis, C.
40 Disputant ibidem, C.
41 hii rotant, L.
42 perfectis melius, L.
43 perspectionis, L.
44 paralogizantur, C.H.
45 apposite, om.L.
46 versibus inter se, S. H.
47 et. S.
48 artis, om. L.
49 aut de, om. S. H.; vel, L.
50 supinorum, L.
51 in, om. S.
52 ne mordacius dente rodant Theonino, audacibus dithirambis, L ne mordacius dente rodant procaciori, audacioribus conuitiis, C.
53 exercitatores, C.
54 quotidiano, S.
55 assa, om. C.; D. and H. agree with S.; assa, pista, frixa, L.
56 et, om. S. H.
57 dant, S.
58 panesque canistris, L.
59 intrant, C.; intrans, L.; intrarit, D. H.
60 placeat, S. H.
61 molliter, accipenserem vel aliam, auem, vel attagen lonicum non quærant, S.H.; so also L., but reading Affram, for aliam.
62 ciuitatem, S.H.
63 simulantium, S.
64 ciuitatis, C.
65 C.begins a fresh chapter headed De Smethefelde.
66 ibidem, L.
67 spectaculorum, S.
68 adsunt, S.
69 succussatura intent et, L.; cute succo sature, pilo connitent, C.
70 contradictoriis, L.
71 minores, L.
72 bene, om.L.
73 iræ S.
74 quadraginta, L.
75 ex condicto et bini, om. C.
76 præcauerit, C.
77 concursum, S.
78 Etqui, S.
79 se before ad, L.
80 se, om. S.L.H.
81 et spe, L.
82 seorsim, S.
83 fœtibus, om. L.
84 tument, S.H.
85 Ad hanc vrbem, L.
86 gaudem, S.
87 Russi, S.H.
88 illa, om. S.
89 Hec etiam, L.
90 et, om. L.
91 sua die ius statuendi Comitia, C.; sua diebus statutis Commercia, L.
92 Londini, S.
93 immoderata, S. H.
94 putatio, C.
95 in urbem, om. L.
96 iucunda, S.
97 ultimi Leonis, L.
98 scripto, C.L.; sculpto, D.
99 in manu, C.
100 Aulæa, L.
101 Carnilevaria, H.L.; Carnivelaria, C.
102 a ludis puerorum London, L.
103 singularum, L.
104 pugnaces, L.
105 vadit in suburbanam planitiem, L.
106 Iudum, L.
107 exerciatores, C.
108 fere before singuli, L.
109 polam, C.
110 pilam in manibus, om. L.
111 inueniuntur, S. H.
112 prandium, C.
113 campum, C.
114 et after bellicosis, C.
115 sit after quisque, C.
116 est before currere, L.
117 hastalibus, S.
118 ferro dempto, om. L.
119 campestria prælia ludunt, after cient, L.
120 militiam C.
121 Epi-scoporum, after familiis, L.
122 accedit, C.
123 hiis præcedentibus, C.
124 assectuntur, L.
125 consequuntur after socios, L.
126 mediamne, C.
127 multo, om .S.; malo, H.
128 celsa in puppi, L.
129 et immotus persistat, om L.
130 est, om L.
131 fluuium, L.
132 deiicietur, C.
133 scutum, om. C.
134 absortum, L.
135 in, om. C.
136 spectant, L.
137 in saliendo, in, om. L.
138 cursu, saltu, before lucta, L.; in lucta, S.H.
139 cithara, L.
140 prominenti-bus, C.
141 cornipete, L.
142 aptato, L.
143 composita, L.
144 praetenso, om. L.
145 citatione lubrici motus, L.
146 lapsis, L.
147 superposito, S.
148 tenent, L.
149 quos cum, L.
150 allidunt, S.D.
151 a, L.
152 permagna, S.
153 curritur, C.
154 excipit, L.
155 habeant, S.H.
156 exercentur, S.
157 nisis …huiusmodi, om. L.
158 Habent, L.
159 Graiæ, S.H.; Craie, D.
160 gaudebat habere vias, C.
161 repperit, S.D.
162 aliquos, S.
163 occasum, Geoff. Mon.
164 Sic, Geoff. Mon.; Haec, S. H.
165 In, S. H.
166 Helene regine filium, after Constantinum, L.
167 Romano, om. S.
168 omnino, om. S.
169 archiepiscopum, om. L.
170 ipsa, om. S. H.
171 nec qui fuerat deiunctior alter in omnibus hominibus, L.
1 For a Note on the Text here given see P. 387 below.
2 Persius, Sat. 5. 58: 'In Venerem putret.
3 Vergil, Georgics, i.1.
4 Id., ib. ii. 517.
5 Macrobius, Saturnalia, vii. 3.
6 Horace, Epist. i. 18. 82: 'Dente Theonino.'
7 Persius, Sat. 3. 86, 87: 'His populus ridet, multumque torosa iuuentus Ingeminat tremulos naso crispante cachinnos.'
8 Vergil, Aeneid, i. 701: 'Dant famuli manibus lymphas, Cereremque canistris.'
9 Horace, Epod. 2.53-5:'Non Afra avis descendat in ventrem memum, Non attagen lonicus Iucundior.'
10 Gorgias, 464E.
11 Vergil, Georg. iii.76:'Altius ingreditur, et mollia crura reponit.' For the next few lines cf.id.ib.iii.77–85.
12 Horance, Od. i. 8. 6, 7.
13 This line seems to be made up of two separate 'tags' from Ovid and Vergil.
14 These lines are of unknown authorship, but are based on Vergil, Georgics, i. 57 and ii. 115–17.
15 Cf. Ciaconius, De Vitis Pontifaum, i 807.
16 Ausonius, De Claris Vrbibus, 1.
17 Donatus, Vita Virgilii, ap. Heyne's Virgil, vol. v, p. 343.
18 Horace, Od. i.35.30, 31: 'iuuenum recens Examen.'
19 Horace, Ars Poetica, 84: 'equum certamine primum.'
20 Ovid, Art. Am. iii. 384: 'In gyros ire coaetus equus.'
21 Vergil, Aeneid, v. 674.
22 Horace, Sat. i. 114
23 Persius, Sat. 3. 34: 'Demersus summa rursus non bullit in vnda.'
24 cf. above p. 222.
25 Horace, odes i. 4. 5: 'iam Cytherea choros ducit Venus imminente Luna'; and i. 37. 1, 2: 'nunc pede libero Pulsanda tellus.'
26 Phaedrus, i. 21. 5: 'Aper fulmineis ad eum venit dentibus.'
27 Geoff. Monmouth, Hist. Britt.iv. 3–9.
28 Lucan, Pharsalia, ii. 439.
29 Id. ib. ii. 572.
30 Horace, od. i. I. 6: 'Terrarum dominos euehit ad deos.'
31 Geoff. Monmouth, Hist. Britt, i. ii, iii. 9.
32 Pseudo-Constantine Donation, ap. Migne, Palvologia, viii. 567.
33 i.e. The young king, son of Henry II.
34 Horace, Sat. i. 5. 41, 42: 'quales neque candidiores Terra tulit neque quis me sit deuinctior alter.'