Sussex Fines
Richard I (nos. 1-14)

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

L.F. Salzmann (editor)

Year published

1903

Supporting documents

Pages

1-5

Citation Show another format:

'Sussex Fines: Richard I (nos. 1-14)', An abstract of Feet of Fines for the County of Sussex: vol. 1: 1190-1248 (1903), pp. 1-5. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=65763 Date accessed: 23 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Richard I (nos. 1-14)

1. Inter Priorem et conventum de Lewes per Mainonem camerarium de Lewes pos' loco illorum et Willm. de Warenn filium Regin. de Warenn:—De advocacione Ecclesie de Herthille; unde placitum fuit inter eos:—Wills. quietam clamat &c, in perpetuam elemosinam, ut ad eam personam presentent quem voluerint, et similiter quietum clamat eis unum mesuagium in eadem villa quod Bernardus Ragedale tenuit; et mesuagium quod Robs. clericus tenuit quietum remanet Willo. et hbs. suis finaliter cum gardino ejusdem mesuagii versus orientalem partem ecclesie de Herthille juxta cimiterium:—Pro hoc fine Prior et conventus quietam clamaverunt Willo. et hbs. suis advocacionem Ecclesie de Porteslad ut ad eam personam presentent quem voluerint ita quod persona quem Wills. vel heredes sui ad ecclesiam de Portesl . . . presentaverint reddet Priori et conventui annuatim quadraginta sol' in perpetuam elemosinam. [2° Ric. I. Northamt' Die Jovis prox' post Oct' Sci. Hillarii (Divers Counties. File 2. No. 2) Ebor' et Sussex.]

2. Inter Ricm. de la Cumbe et Sibillam ux' suam pet' per Ricm. virum suum pos' loco [Sibille] et Willm. Priorem et conventum de Lewes ten' per Willm. monachum suum pos' loco suo:—De advocacione Ecclesie de Wadderne; unde recognicio de ultima presentacione sum' fuit inter eos:—Rics. et Sibilla remiserunt &c, in puram et perpetuam elemosinam:—Prior et conventus dederunt predictam ecclesiam Bartolomeo [uni] predictorum monachorum tenendam de ipsis monachis in vita sua; et post decessum Bartolomei advocacio redibit Priori et conventui. [6° Ric. I. Westm' Cras' SS. Simonis et Jude. (File 1. No. 1).]

3. Inter Hen. Hosatum pet' et H. Abbatem de Sagio ten' per Willm. sacerdotem de Gore pos' loco suo:—De advocacione Ecclesie de Herting et Ecclesie de la Rogate; unde recognicio de presentacione ultime parsone illarum ecclesiarum que mortua est sum' erat inter eos:—Abbas et conventus recognoverunt &c, salvis c sol' quos solent recipere annuatim in puram et perpetuam elemosinam [ ] ecclesiarum ad duos terminos scil' quinquaginta sol' ad Pasch et quinquaginta sol' ad festum Sci. Michaelis:—Pro hoc fine Hen. Hosatus et heredes sui concesserunt Abbati et conventui Sci. Martini de Sagio habere predictos c sol' in perpetuum de predictis [ecclesiis] de incremento sexaginta sol' de redditu in Estherting recipiendos per manus istorum hominum scil' de Thoma de Estherting [decem sol', de Normano (fn. 1) ] fratre sacerdotis decem sol', de Walto. fil' Willelmi decem sol', de Normanno Juuene decem sol', de Oliuero de Estherting decem sol', de Sired' quinque sol', de Willo. fabro quinque sol', et omnia alia servitia eorum remanent Henr. Hosato et hbs. suis et hunc redditum debent Hen. et heredes sui reddere Abbati et conventui quousque ipse vel heredes sui assignaverint eis sexaginta sol' de redditu in predictis ecclesiis [vel aliis in diocesi] de Cicestria in cujus diocesi sunt ecclesie ille et quando ille vel heredes sui assignaverint eis illos sexaginta sol' de redditu in predictis ecclesiis tunc revertentur ei et hbs. suis predicti sexaginta sol' de redditu quos ei confirmavit de prenominatis hominibus. [7° Ric. I. Westm' Die Dominica prox' post Purificacionem Beate Marie. (File 1. No. 3).]

4. Inter Jacobum filium Alard' de Wincheles pet' et Radm. de Ickelesham ten':—De xxv acris terre in Stanford; unde placitum fuit inter eos:—Jacobus remisit, &c.:—Pro hoc fine Rads. de Ickelesham debit predicto Jacobo de Wincheles viginti acras terre Anglicas scil' xi acras terre et dimidiam in marisco Reingeri quas Stephs. clericus de Rie tenuit et octo acras et dimidiam in marisco de Hope que sunt collaterales Wallie maris et unum hokum terre de feodo de Ickelesham que jacet in marisco predicti Jacobi in Kisflete tenendas per viginti quinque den' reddendos infra tercium diem festi Sci. Michis. pro omni servicio et per wallum maris custodiendam quantum pertinet ad predictas viginti acras terre: Et sciendum est quod Rads. et heredes sui debent warantizare predictam terram Jacobo et hbs. suis contra omnes homines, et si warantizare non poterint Rads. et heredes sui facient escambium Jacobo et hbs. suis ad valenciam predicte terre per predictum servicium inde faciendum. [7° Ric. I. Westm' Die Jovis prox' post fastum Sci. Math. (File 1. No. 4).]

5. Inter Abbatem et conventum de Ponte Roberti pet' per Hug. monachum pos' loco eorum et Gilbm. de Pette:—De warrantia cartarum Gilbti. de mariscis qui sunt de tenemento suo de Pette inter Winchelesa et feudum Abbatis Fiscāp', et de terra que vocatur le fothre et de falesia que est contra le fothre et contra salinas et de terra quam tenent in marisco del fothre et de tribus acris et dimidia que jacent et parte aquilonali walle illius que tendit de salinis ad falesiam ex dono Willi. de Sco. Martino et de terra quam tenent de Robto. de Waililande in eodem marisco et de tribus acris quas emerunt de Walto. Huilard in eodem marisco que Abbas et conventus tenent de tenemento Gilbti. de Pette; unde placitum fuit inter eos:—Gilbs. concessit Abbati et conventui prenominatas terras cum Wallis et infra vallas et extra, tenendas per xiiij sol' et iiij den' ad duos terminos solvendos, ad Pasch floridum vij sol' ij den' et ad festum Sci. Michis. vij. sol' et ij den':— Pro hoc fine dederunt Abbas et conventus Gilbts. iij marcas. [7° Ric. I. Westm' Die Dominica prox' post festum Sci. Dunstan. (File 1. No. 5).]

6. Inter Matildam filiam Robti. de Erleg pet' et Johem. de Erleg ten':—De ij hidis et j virgata terre in Herleg et in Rading et in Sunning; unde placitum fuit inter eos:—Matilda remisit &c.:—Pro hoc fine Johes. dedit Matilde capitalem curiam suam cum mesuagio in Brictelmeston et vij virgatas terre in eadem villa scil' virgatam quam Wills. tenuit et virgatam quam Seredus tenuit et virgatam quam Johes. Ruffus tenuit et virgatam quam Ketere tenuit et virgatam quam Alfstan et Wulwinus tenuerunt et ij virgatas quas idem Johes. habuit in dominico suo et iij coterias cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus pertinentibus ad medietatem tocius feodi sui in eadem villa in terra in mari et in omnibus locis, tenendas per servicium xxiiij sol' redd' scil' ad Natale domini xij sol' et ad Nativitatem Sei. Johis. Bapte. xij sol' pro omni servicis salvo regali servicio scil' servicio dimidii militis: et si contingit quod Matilda obierit sine herede de se nato omnia predicta debent redire Johi. et hbs. suis. [8° Ric. I. Westm' Die Sci. Georgii (Berks: File 1. No. 9) Sudsex B'chs.]

7. Inter Magistrum Nicholaum pet' et Jacm. de Winchelsa ten':— De ij acris terre in marisco de Stanford; unde placitum fuit inter eos:—Nichs. remisit &c.:—Pro hoc fine Jacs. dedit Nicho. xx solidos. [8° Ric. I. Westm' Die Lune prox. ante Invencionem Sci. Crucis. (File 1. No. 7).]

8. Inter Matild. de Diue et Hug. filium suum pet' et Radm. de Plaiz ten':—De stagno et cursu aque de Weplesburn que descendit ad molendinum de Shifeld; unde placitum fuit inter eos:—Rads. concessit Matild. de Diue et Hug. predictum stagnum et cursum aque, tenenda per liberum servicium ij sol' redd' ad festum Sci. Michaelis. [8° Ric. I. Westm' Die Martis prox' post Oct.' Sce. Trinitatis. (File 1. No. 8).]

9. Inter Ailric clericum pet' et Johem Auenell ten':—De una virgata et sex acris terre in Bilesham; unde placitum fuit inter eos:—Johes concessit Ailric predictam virgatam terre in Bilesham, tenendam per liberum servicium trium sol' per annum:—Ailric quietas clamavit Johi. predictas sex acras terre in Bilesham:—Pro hoc fine Ailric dedit Johi. tres marcas et dimidiam. [9° Ric. I. Westm' Die Martis in festo Sci. Calixti pape. (File 1. No. 9).]

10. Inter Regin. fil' Mabilie pet' et Laurencium de Horsie fratrum Randulfi ten':—De una carucata terre in Horsie et de j hida terre in Beuerlingeton et de j hida terre in Langepord; unde placitum fuit inter eos:—Regin. fil Mabilie remisit totum jus quod habuit in predictis terris de Horsie et de Beueringeton et de Langepord:—Pro hoc fine Laur. de Horsie dedit Regin. fil' Mabilie tres marcas et dimidiam. [9° Ric. I. Westm' Cras' Sce. Katerine. (File 1. No. 10).]

11. Inter Bertram de Herteshorn et Aliciam ux' suam et Lucianum de Seille et Agaciam ux' suam et Ricm. de et Auiciam filiam suam pet', per ipsum Ricm. pos' loco Auicie et Abbatem de Otham ten':—De feodo j militis in Telletun et de marisco in Peuenesee et in Heilesham; unde placitum fuit inter eos:—Bertram et Alic. et Lucian et [Agacia et Rics.] et Auicia remiserunt Abbati de Hotham et succ' suis totum jus quod habuerunt in predicto feodo j militis [et in marisco de] Peuenesee et de Heillesham et in feodo Radi. de Dene et serviciis que clamaverunt versus Abbatem:—Pro hoc fine Abbas de Otham dedit eis sexaginta solidos. [9° Ric. I. Westm' Die Sabbati prox' post festum Sci. Georgii. (File 1. No. 11).]

12. Inter Johem. de Gestling' pet' et Robm. de Creuequer ten':—De toto marisco de Wlplede; unde placitum fuit inter eos:—Johes. remisit &c.:—Pro hoc fine et pro homagio et servicio Johis. Robs. dedit Johi decem acras infra wallas que jacent inter feodum Gilbti. de Ore et fossatum Haroldi et viginti acras extra wallas, claudendas quando Johes. voluerit, que jacent inter Finchesflet et Bradeflet, tenendas per liberum servicium unius libre piperis redo' infra Oct' Sci. Michis. [9° Ric. I. Westm' Die mercurii prox' post Oct' Pentecost. (File 1. No. 12).]

13. Inter Johem. de Gesseling' pet' et Radm. Abbatem de Fiscamp ten':— De toto Marisco qui appellatur [R]ia provenientem versus orientem ab aqua que vadit de Rya ad Wincheles'; unde placitum fuit inter eos:—Abbas concessit Johi. totam supradictam terram tenere per xij den' redd' ad festum Sci. Michis. apud Ryam:—Pro hoc fine Johes. dedit Abbati xx solidos. [9° Ric. I. Westm' Die mercurii prox' post Oct' Pentecost. (File 1. No. 13.)]

14. Inter Thom. Noel et Margaretam ux' suam per Thom. pos' loco Marg. pet' et Ricm. de Wappnberi et Julianam ux' suam per Ricm. pos' loco Jul. et Griffinum fil' Garuerd et Matild. ux' suam per Griffinum pos' loco Matild. ten':—De proporcione sororum; unde placitum fuit inter eos:—Thome et Marg. ux' sue et hbs. suis remanet capitale mesagium de Vuingeden, et Rico. de Wappingeberi et Jul. ux' sue 7 hbs. suis remanet mesagium de Weston et Griffino fil' Garuerd et Matild. ux' sue et hbs. suis remanet masagium de Aluitheleh:—Pro hoc fine Rics. et Jul. ux' sua et Griffinus 7 Matild. ux' sua quietum clamaverunt Thom. et Marg. ux' sue totum jus quod habuerunt in capitali mesagio de Knukun. [10° Ric. I. Westm' Die Dominica prox' post Convers' Sci. Pauli. (Divers Counties. No. 64) Salop. Susex.]

Footnotes

1 The name is supplied from the Pipe Roll of this year on which this fine is enrolled.