Sussex Fines
1-5 John (nos. 15-93)

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

L.F. Salzmann (editor)

Year published

1903

Supporting documents

Pages

5-22

Citation Show another format:

'Sussex Fines: 1-5 John (nos. 15-93)', An abstract of Feet of Fines for the County of Sussex: vol. 1: 1190-1248 (1903), pp. 5-22. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=65764 Date accessed: 22 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

1-5 John (nos. 15-93)

15. Inter Waltm. de Suton et Sarram ux' suam pet' et Radm. Sanzaueir et Isab. ux' suam ten':—De iiijor hidatis terra in Crofton; unde placitum fuit inter eos:—Walts. et Sarra remiserunt &c.:—Pro hoc fine Rads et. Isab. dederunt Walto. et Sarre unam hidatam terre et dimidiam virgatam in Budinton tenendas per liberum servicium v partis feodi j militis; Et preter hoc Rads. et Isab. dederunt eis x marcas. [1° John Westm' Die Veneris prox' post Oct' Apl. Petri et Pauli. (Divers Counties. File 4. No. 4) Cantebr' et Sussex.]

16. Inter Willm. fil' Radulfi pet' et Ricolfum de Schitto Molendino et Isab. ux' suam ten':—De Schitto molendino in Biri; unde recognicio de morte antecessoris fuit inter eos:—Wills. remisit &c.:—Pro hoc fine Ricolfus et Ysab. dederunt Willo triginta solidos. [1° John Cicestr' Crast.' Sci. Barthol. (File 2. No. 2).]

17. Inter Rad. Marescot pet' et Ingelram. de Manekesie ten':—De triginta sex acris terre in Manekesie; unde recognicio de morte antecessoris sum fuit inter eos:—Rads. remisit &c.:—Pro hoc fine Ingelram. dedit Rado. dimidiam marcam. [1° John Cicestr' Die Jovis prox' post festum Sci. Barthol. (File 2. No. 6).]

18. Inter Ric fil' Willelmi pet' et Robm. le Grant ten':—De uno molendino in Horham; unde recognicio de morte antecessoris sum' fuit inter eos:—Rics. remisit &c.:—Pro hoc fine Robs. dedit Rico unam marcam. [1° John Cicestr' Die Jovis prox' post festum Sci. Barthol. (File. 2 No. 13).]

19. Inter Phm. Hoel pet' et Robm. de Busci ten de dimidia virgata terre in Kingeston; unde recognicio de morte antecessoris sum' fuit:—Robs. recognovit &c. tenendam per servicium quadragesime partis feodi unius militis pro omni servicio salvo forinseco servicio:—Pro hoc fine Phs. dedit Robto. duas marcas. [1° John Cicestr' Die Jovis prox' post festum Sci. Barthol. (File 2. No. 21).]

20. Inter Reginaldum de Dene et Sibillam ux' suam et Nich. Hereward et Rohesiam ux' suam pet' et Aliciam de Asseham ten:—De racionabili parte terrarum Sibille et Rohesie que eas contingebat de libero ten' Ricuardi patris ipsarum in Asseham; unde placitum fuit inter eos:— Regin. et Sibilla et Nichs. et Rohesia remiserunt &c.:—Pro hoc fine Alicia dedit eis unum bisantum. [1° John Cicestr' Die Veneris prox' post festum Sci. Barthol. (File 2. No. 4).]

21. Inter Matild. fil' Umfridi pet' et Rannulfum de Wrthe ten':— De dimidia virgata terre in Osenerse; unde recognicio de morte antecessoris sum' fuit inter eos:—Matilda remisit &c:—Pro hoc fine Rannulfus dedit Matilde duas marcas et dimidiam. (1° John Cicestr' Die Veneris prox' post festum Sci. Barthol. (File 2. No. 26).]

22. Inter Radm. de Redemelde pet' et Johem. de Benefeld ten':—De quatuor acris terre in Northeise; unde recognicio magne assise sum' fuit inter eos:—Johes. recognovit &c. tenendam per servicium duodecim den' redd' ad festum sci. Johis. Bapte. pro omni servicio salvo servicio domini Regis quantum ad terram illam partinet:—Pro hoc fine Rads. dedit Johi. viginti solidos. [1° John Cicestr' Die Sabbati prox' post festum Sci. Barthol. (File 2. No. 20).]

23. Inter Thom. fil' Hugonis le Noble pet' et Alic. que fuit uxor Hugonis le Noble ten':—De uno mesuagio in Lewes; unde recognicio de morte antecessoris sum' fuit inter eos:—Alicia recognovit &c.:—Pro hoc fine Thos. concessit Alic. predictum mesuagium tenendum tota vita sua quam diu innupta permanserit per servicium quatuordecim denariorum ad duos terminos, scil' in quindecim dies post Pascha sex den' et in die Epiphanie octo den'; et post decessum Alicie totum mesuagium redibit Thome vel hbs. suis. [1° John. Cicestr' Die Dominica prox' post festum Sci. Barthol. (File 2. No. 3).]

24. Inter Radm. le Lutre et Gunoram ux' suam pet' et Ricm. de Draiton ten':—De racionabili dote Gunore que eam contingebat de dono Rici de Draiton quondam viri sui in Draiton; unde placitum fuit inter eos: —Rads. et Gunore remiserunt &c.:—Pro hoc fine Rics. dedit eis quadraginta duos solidos nomine dotis, scil' Rado. le Lutre et Gunore ux' sue. [1° John Cicestr' Die Dominica prox' post festum Sci. Barthol. (File 2. No. 19).]

25. Inter Sim. de Katesfeld pet' et Elyam de Ria ten':—De undecim acris terre in marisco de Stanford; unde placitum fuit inter eos:— Elyas recognovit &c.:—Pro hoc fine Simo concessit Elye octo acras terre de eadem terra, tenendas per servicium unius libre piperis redd' ad Natale pro omni servicio salvo quod Elyas et heredes sui wallam custodient quantum pertinet ad predictas undecim acras; et si Elyas vel heredes ejus habeant plus quam octo acras Simo et heredes sui terciam partem habebunt de superfluo, et Elyas et heredes sui tenebunt duas partes de Sim. et hbs. suis per predictum servicium. [1° John Cicestr' Die Lune prox' post festum Sci. Barthol. (File 2. No. 12).]

26. Inter Ricm. de Friston pet' et Thom. de Friston et Willm. de Pekeden ten':—De una virgata terre in Pekedene; unde placitum fuit inter eos:—Rics. remisit &c. habendam de Thom. et hbs. suis ipsi Willo. et hbs. suis per servicium decem sol' redd' ad quatuor terminos, scil' xxx den' ad festum Sci' Michaelis et xxx den' ad Natale, et xxx den' ad Pasch et xxx den' ad festum Sci. Johis. Bapte. pro omni servicio salvo forinseco servicio:—Pro hoc fine Wills. dedit Rico. duas marcas. [1° John Cicestr' Octab' Sci. Barthol. (File 2. No. 9).]

27. Inter Ric. fil Amfridi pet' per Willm. de Limfalde pos' loco suo et Brien fil' Radulfi ten':—De una acra terre et dimidia in Cokinge; unde recognicio de morte antecessoris sum' fuit inter eos:—Ricardus remisit &c.:—Pro hoc fine Brianus dedit Rico. unam marcam. [1° John Cicestr' Oct' Sci. Barthol. (File 2. No. 11).]

28. Inter Willm. de Hertham et Matild. ux' suam pet' et Radm. fil' Pagani ten':—De racionabili dote Matild. que eam contingebat de libero ten' Pagani Greuesac quondam viri sui in Estden; unde placitum fuit inter eos:—Wills. et Matild. remiserunt &c.:—pro hoc fine Rads. concessit Willo. et Matild. dimidiam virgatam terre et quatuor acras et unum mesuagium quod Adam Puntel tenuit, scil' duas acras in Estfeld et duas acras in Midefeld, et tres acras in Mailecumbe et duas acras in Benite et unam acram et dimidiam in Brolinche et dimidiam acram in Garston et dimidiam acram in Hedun, tenendas in vita Matild. per servicium duorum sol', pro omni servicio salvo forinseco servicio, redd' duos terminos, scil' ad festum Sci Michaelis duodecim den' ad Natale duodecim den'; et post decessum Matild. tota terra redibit Rado. vel hbs. suis. [1° John Cicestr' Oct' Sci. Barthol. (File 2. No. 22).]

29. Inter Baldewinum de Parham pet' et Willm. Abbatem de Westm' ten' per Jacobum Celer pos' loco suo:—De advocacione ecclesie de Parham; unde recognicio sum' fuit inter eos:—Balds. remisit &c.:—Pro hoc fine Abbas dedit Baldo. unam marcam. [1° John Westm' Die Jovis prox' post festum Omnium Sanctorum. (File 2. No. 14).]

30. Inter Rogm. de Sco. Victor' pet' et Galfrm de Say ten':—De dimidia hida terre in Wocham; unde recognicio de morte antecessoris sum' fuit inter eos:—Galfrs. recognovit &c., tenendam &c., per servicium dimidii militis inde faciendum pro omni servicio pro predicta dimidia hida et pro duabus hidis terre una virgata minus quas. Rogs. tenuit de Galfro. pro quarta parte feudi unius militis:—Pro hoc fine Rogs. dedit Galfro. duas marcas. [1° John Westm' Oct' Omnium Sanctorum. (File 2. No. 15).]

31. Inter Ernaldum Piscatorem et Matild. ux' suam, et Gunildam et Matild. sorores pet' per Matild. ux' Ernoldi pos' loco earum et Amiliam de Fitelewrth ten' per Rad. de Graffham pos' loco suo:—De dimidia virgata terre in Fitelewrth; unde recognicio de morte antecessoris sum' fuit inter eos:—Amilia recognovit &c., tenendum &c., per servicium quod ad prefatam terram pertinet:—Pro hoc fine Ernoldus et Matild. ux' sua et Gunillda et Matild. quietam clamaverunt Amilie totam piscariam juxta pontem de Fitelewrth versus orientem. [1° John Westm' Die Jovis prox' post Octab' Omnium Sanctorum. (File 2. No. 5).]

32. Inter Rollandum de Acstede pet' et Philippum de Wanetlee ten':— De duabus hidis et dimidia et quarta parte unius virgate terre in Wantele; unde placitum fuit inter eos:—Phs. recognovit &c., tenendam &c., per servicium unius paris calcarium vel sex denariorum per annum, reddendorum ad festum Sci. Michaelis pro omni servicio salvo forinseco servicio:—Pro hoc fine Rollandus dedit Pho. centum solidos. [1° John Westm' Cras' Sci. Martini. (File 2. No. 1.)]

33. Inter Willm. de Bodiham pet' et Rogm. de Moine ten':—De una virgata terre et dimidia in Westdoleham; unde placitum fuit inter eos:—Rogs. recognovit &c., tenendam per liberum servicium xii den' redd' ad festum Sci. Michaelis pro omni servicio salvo forinseco servicio:— Pro hoc fine Wills. dedit Rogo. quadraginta solidos. 1° John Westm' Die Dominica prox' post festum Sci. Martini. (File 2. No. 23.)]

34. [Inter Willm.] Maufe pet' et Herlewinnum de Rand' ten' per Gaufr. de Rand' pos' loco suo:—De [ ]; unde placitum fuit inter eos:—Wills. recognovit totum predictum boscum et brueriam esse [] Herlewinni pertinens ad feudum suum in eadem villa, tenenda de se et hbs. suis sibi et hbs. suis in perpetuum:—Pro hoc fine Herlewinus concessit Willo. et hbs. suis habere racionabilia aisiamenta sua ad capitale mesuagium suum de [ ] bruer', scil' ad se ibidem herbergandum et ad ingressum (?) suum per visum forestarii ejusdem Herlewini; et preterea concessit quod [ ] in curia sua de Hechenton et septimana (?) ante Nativitatem Sci. Johis. Bapte. agistelerit (?) in predicto bosco et quieti sint de [ ] forestarii Herlewini jurare debent quod non querent occasionem quin parati sint et promti faciendum predict' [ ]. [1° John Westm' Die Lune prox' post festum Sci. Edmundi. (File 2. No. 17).] (fn. 2)

35. Inter Petr. Blundum pet' et Henr. de Westden ten':—De xj virgatis terre et dimidia in Westden et in Chelegrave; unde placitum fuit inter eos:—Henr. recognovit et remisit &c:—Pro hoc fine Petr. concessit Henr. viij acras terre de eadem terra in Westden, scil' j acram que vocatur Witaker et j acram in Westgarston et j acram in Middelgrauet et j acram ultra viam et dimidiam acram ad Bergam et dimidiam acram ad Cumbe et j acram ad Thoroulonde et dimidiam acram ad Marethorne et j acram et dimidiam ad Huitre et mesuagium quod Alanus Molendinarius tenuit in eadem villa, tenenda per liberum servicium xij den' per annum pro omni servicio salvo forinseco servicio, redd' ad festum Sci. Michaelis: Et preter hoc Petr. dedit Henr. decem solidos. [1° John Westm' A die Pasch. in xv. dies. (File 2. No. 7).]

36. Inter Emmam de Inlande pet' et Kipping' de Chedeham ten':—De ij virgatis terre in Cheddeham; unde recognicio de morte antecessoris sum' fuit inter eos:—Emma remisit &c.:—Pro hoc fine Kippyng concessit Emme j virgatam de predictis ij virgatis, tenendam per liberum servicium xx den' per annum pro omni servicio salvo forinseco servicio, scil' ad festum Sci. Michaelis x den' et ad Pascha x den' et preter hoc dedit Emme ij marcas. [1° John Westm' A die Pasch. in xv. dies. (File 2. No. 16).]

37. Inter Radm. de Arden pet' et Brianum fil' Radulfi et Gunoram ux' suam ten':—De duabus hidis terre in Wlenche [ ]; unde placitum fuit inter eos:—Brianus et Gunora recognovarunt &c., tenendam per servicium tercie partis feodi unius militis:—Pro hoc fine Rads. dedit Briano et Gunore sexaginta et quindecim marcas. [1° John Westm' A die Pasch. in xv. dies. (File 2. No. 18).]

38. Inter Thom. fil' Reginaldi pet' et Jonas le Lohareng ten':—De una virgata terre et dimidia in Slefherst et de una virgata terre et uno molendino in Cokinge; unde recognicio de morte antecessoris sum' fuit inter eos:—Jonas recognovit virgatam terre et molendinum in Cokinge esse jus et hereditatem Thome et ea remisit &c.:—Pro hoc fine Thos. concessit Jone totam predictam virgatam et dimidiam in Slefherst, tenendam in tota vita Jone per servicium sex den' per annum redd' ad Natale pro omni servicio salvo forinseco servicio, et post decessum Jone redibunt Thome et hbs. suis; et preterea Thos. dedit Jone duas marcas et unam cameram que sita fuit versus orientem Aule de Slefhurst. [1° John Westm' A die Pasch. in xv. dies. (File 2. No. 29).]

39. Inter Ric. de Knel [ ] Isabell. ux' suam pet' et Sibill la sauuage et Robm. fil' suum ten':—De dimidia hida terre in Dirin [ton]; Unde recognicio de morte antecessoris sum' fuit inter eos:—Sibill. et Robs. recognoverunt &c., tenendam per servicium xij partis j militis:—Pro hoc fine Rics. et Isab. dederunt Robo. v marcas et remiserunt totum jus quod habuerunt in iij hidis terre in Direnton quas Thom. le Sauuage tenuit preter quam in j virgata terre de eodem feudo unde Rics. est homo ipsius Roberti. [1° John Westm' Cras' SS. Philippi et Jacobi. (File 2. No. 27).]

40. Inter Marg. que fuit uxor Henrici de Bodiham pet' et Willm. de Hucham ten':—De tercia parte viginti solidatarum terre in Beketwise et de tercia parte octo solid' terre in Doleham quas ipsa clamabat pertinere ad racionabilem dotem suam quam habat ex dono Hen. de Bodiham quondam viri sui; unde placitum fuit inter eos:—Marg. remisit &c.:—Pro hoc fine Wills. de Bodiham qui tunc presens fuit et quem Wills. de Hucham vocavit inde ad warantum concessit Marg. novem solid' terre in Totenhesse in escambio tercie partis de predictis xxviij solid' terre, tenendas libere et quiete at omni servicio salvo forinseco servicio, nomine partis de racionabili dote sua quam possidet ex dono Hen. de Bodiham quondam viri sui, filii et heredis ipsius Willi. de Bodiham. [1° John Westm' A die Pasch' in v. Septimanas (File 2. No. 8).]

41. Inter Marg. que fuit uxor Henrici de Bodiham pet' et Willm. de Bodiham ten':—De placito escambii xx solid' terre in Saurei in Normannia unde Wills. de Bodiham debuit facere escambium de terra sua in Anglia Henro. de Bodiham filio suo et heredi viro Margie. vel ipsi Margie. si Henr. defecerit; unde placitum fuit inter eos:—Wills. de Bodiham concessit Marg. xix solid' terre in Besingham et xij denar' terre in Cocsete quas Oinus tenet, in escambium predictorum xx solid' terre, tenendas libere et quiete ab omni servicio salvo regali servicio nomine partis racionabilis dotis Marg. quam possidet ex dono Hen. quondam viri sui filii et heredis Willi.:—Pro hoc fine Marg. concessit Willo. predictos xix solid' terre et xij denar' in Cocset, tenendas tota vita sua faciendo inde servicium quod ad terram illam pertinet; et post decessum Willi Margia. habebit predictos xix solid' terre et xij denar in Cocset nomine partis racionabilis dotis sue, tenenda libere et quiete ab omni servicio salvo regali servicio. [1° John Westm' A dic Pasch. in v. Sept.' (File 2 No. 28).]

42. Inter Willm. de Bodiham pet' et Auiciam de Wicham et Phm. filium suum ten' per Radm. le Bret pos' loco Auicie:—De quarta parte feodi unius militis in Wicham; unde placitum fuit inter eos:—Wills. remisit &c:—Pro hoc fine Avic et Phs. concesserunt Willo. viginti quinque acras terre anglicanas de eadem terra in Wicham que jacent contra molendinum de Iham versus acquilonem, tenendas per servicium duodecim den' redd' ad festum Sci. Michaelis vel infra Octabas; et preterea dederunt Willo. quindecim marcas pro predicta concordia. [1° John Winton Die Veneris prox' post festum Sce. Crucis. (File 2. No. 25).]

43. Inter Emmam de Herham pet' et Alic. de Wilton ten':—De racionabili dote Emme que eam contingebat de libero ten' Ernaldi quondam viri sui in Herham; unde placitum fuit inter eos:—Emma remisit totum jus quod habuit in predicta dote Alic. et Rogero Hoel heredi Alic. et hbs. Rogeri:—Et pro hoc fine Rog. dedit Emme quatuor marcas et quinque solidos. [1° John Winton Die Sabbati prox' post festum Sce. Crucis. (File 2. No. 10).]

44. Inter Ric. fil' Walteri pet' et Martin. et Robm. de Hagingeburn ten':—De duabus virgatis terre in Hagingewrth; unde recognicio de morte antecessoris sum' fuit inter eos:—Martin. remisit Rico. unam virgatam terre quam idem Martin. prius tenuit:—Pro hoc fine Rics. dedit Martino duas marcas et concessit Robo. alteram virgatam quam idem Robs prius tenuit in Hagingewrthe, tenendam per servicium duodecim den' in augmentum servicii quod prius faciebat de eadem terra, scil' duodecim den' pro omni servicio et sex. [1° John Winton Die Sabbati prox' post festum Sce. Crucis. (File 2. No. 24).]

45. Inter Emmam de Recham pet' et Ysabel de Orram ten':—De tercia parte unius molendini in Oram quam Emma clamabat pertinere ad racionabilem dotem suam quam habet ex dono Willi. Grand quondam viri sui; unde placitum fuit inter eos:—Emma remisit &c.:— Pro hoc fine Ysabel. vel heredes sui dabunt Emme in tota vita sua quinque sol' et quatuor den' ad quatuor terminos, scil' ad Natale xvj den', ad Pasch xvj den', ad festum Sci. Johis. xvj den, et ad festum Sci. Michaelis xvj den': et preter hoc Ysabel. dedit Emme decem solidos. [2° John Westm' Cras' Sci. Trinitatis. (File 2. No. 33).]

46. Inter Sim. de Cattesfeld pet' et Jacobum fil' Alardi ten':—De viginti quatuor acris terre in marisco de Stamford; unde duellum fuit invadiatum et armatum et percussum in prefata curia:—Simo recognovit &c. tenendam per liberum servicium vigintiquinque den' redd' ad festum Sci. Michaelis:—Pro hoc fine Jacobus dedit Sim. xxx marcas et inde Simo cepit homagium Jacobi in eadem curia. [2° John Westm' A die Sci. Mich. in tres sept. (File 2. No. 31).]

47. Inter Ric. de Cumba et Sibill. ux' suam pet' et Robm. Abbatem de Grestein ten' per Roscelinum et Willm. monachos suos pos' loco suo:— De advocacione ecclesie de Friston; unde placitum fuit inter eos; et de ultima presentacione ecclesie de Westden; unde recognicio ultime presentacionis sum' fuit inter eos:—Rics. et Sibill. remiserunt totum jus quod habuerunt in ecclesia de Friston:—Pro hoc fine Abbas remisit eis advocacionem ecclesie de Westden, salvo Abbati et succ' suis beneficio xij sol' per annum quos antiquitus percipere consueverunt de illa ecclesia. [2° John Westm' A die Sci. Mich. in tres sept. (File 2. No. 32).]

48. Inter Brian. fil' Radulfi et Gunnoram ux' suam pet' per Brian. pos' loco Gunnore et Henr. Abbatem de Sagio ten' per Waltm. Priorem de Arundell pos' loco suo:—De advocacione ecclesie de Cocking'; unde placitum fuit inter eos:—Brian. et Gunnora remiserunt &c.:— Pro hoc fine Abbas dedit Gunnore unam palefridam de precio xx solidorum. [2° John Westm' Oct' Sci. Martini. (File 2. No. 34).]

49. Inter Gerard. de Witesled pet' et Gerard. de Leuesham ten':— De decem acris terre in Ria; unde placitum fuit inter eos:—Gerard. de Leuesham recognovit &c.:—Pro hoc fine Gerard. de Witesle dedit Gerardo de Leuesham septem marcas. [2° John Lud' Die Dominica prox' post festum SS. Fabiani et Sebastiani. (File 2. No. 30).]

50. Inter Robm. de Buscy pet' et Willm. Hansard ten':—De una hida terre in Kingeston de qua Robs. exigebat servicium quinte partis feudi unius militis; unde placitum fuit inter eos:—Robs. remisit totum jus quod habuit in predicto servicio et in omnibus serviciis que ad scutagium pertinent; et concessit Willo totam predictam terram, tenendam per liberum servicium duorum sol' pro omni servicio redd' infra Octabas Sci. Michaelis salvo forinseco servicio quod pertinet ad tantum feudum in eadem villa, scil' ad claudendum parcum Willi. de Brause in villa de la Cnappe et ad auxilium vicecomitis:—Pro hoc fine Wills. dedit Robo. viginti solidos. [3° John Westm' Oct' Sci. Trinitatis. (File 3. No. 5).]

51. Inter Benedictum fil' Ricardi pet' per Johem. de Aluricheston pos' loco suo et Robm. fil' Gerold ten' de ij hidis terre in Fierles; unde placitum fuit inter eos:—Robs. recognovit &c.:—Pro hoc fine Bndcs. concessit Robto. medietatem predicte terre, tenendam per servicium viginti sol' et j libre piperis, pro omni servicio salvo forinseco servicio, redd' ad iij terminos, scil' ad festum Sci. Andree dimidiam marcam et j libram piperis et ad festum Sci. Johannis dimidiam marcam et ad festum Sci. Michaelis dimidiam marcam; et pro hac concessione Robs. dedit Bndco. j marcam; et quando tercia hida terre quam Basilia que fuit uxor Willi. fil' Gerold tenet in eadem villa deliberabitur Bndcs. et heredes sui habebunt medietatem et Robs. et heredes sui tenebunt alteram medietatem de Bndco. et hbs. suis per servicium x sol' pro omni servicio salvo forinseco servicio redd' ad predictos terminos. [3° John Westm' A die Sci. Trinitatis in j mensem. (File 3. No. 3).]

52. Inter Thom. de Hegton pet' et Johem. Abtatem de Hid' ten' per Ric. de Torne pos' loco suo:—De advocacione Ecclesie de Hegton; unde duellum fuit invadiatum et armatum in prefata curia:—Thos. remisit &c.:—Pro hoc fine Abbas dedit Thom. sex marcas. [3° John Westm' Oct.' Sci. Johis. Bapte. (File 3. No. 7).]

53. Inter Matild. quondam uxor Gaufridi pet' et Canonicos de Calceto de Arundell ten':—De ij mesuagia in Suburbio de Arundell que ipsa clamabat in dote in curia domini Regis:—Matild. remisit &c.:— Pro hoc fine Canonici dederunt Matild. dimidiam marcam. [3° John Westm' Die Lune prox' post festum Beate Fidis Virginis. (File 3. No. 6).]

54. Inter Beatricem fil' Hugonis de Sco. Dionesio pet' et Robm. Falconarium ten':—De feudo unius militis in Her . . . et in Michelgraue; unde placitum fuit inter eos:—Beatrix remisit &c.:— Pro hoc fine Robs. dedit Beatrici viginti solidos. [3° John Westm' Cras' Sci. Martini. (File 3. No. 1).]

55. Inter Willm. de Viteri pet' et Ric. Husewif ten':—De uno mesuagio in Cicestre; unde placitum fuit inter eos:—Rics. recognovit &c.:—Pro hoc fine Wills. concessit Rico. predictum mesuagium, tenendum tota vita sua; et post decessum Rici. mesuagium redibit Willo. Et sciendum est quod Juliana fil' Edrici posuit clamium suum in predicto mesuagio quando cyrographum factum fuit. [3° John Westm' Oct' Sci. Hillarii. (File 3. No. 8).]

56. Inter Juetam de Preston pet' et Willm. de Millers ten':—De feodo unius militis in Prestone; unde placitum fuit inter eos:—Juetta remisit &c.:—Pro hoc fine Wills. dedit Juette quatuor virgatas terre et dimidiam in Preston, scil' tres virgatas et dimidiam quas ipsa Juetta prius tenuit et unam virgatam de dominico suo, scil' quinque acras in campo de Waimere et septem acras in campo de Widemere versus mare ante hospicium Bukere versus occidentalem partem chimini duodecim acras et servicium unius virgate terre quam Robs. Chepman tenet salvo tenemento suo, tenendas libere et quiete ab omni seculari servicio salvo regali servicio. [3° John Westm' Oct' Sci. Hillarii (File 3. No. 10).]

57. Inter Willm. de Elding et Aviciam ux' suam pet' et Edmund. de Hasting' ten':—De ix parte dimidie hide terre in Sneilham; unde placitum fuit inter eos:—Edms. recognovit &c.:—Pro hoc fine Wills. et Avic. concesserunt Edmdo. predictam ix partem, tenendam per servicium xij den' pro omni servicio salvo forinseco servicio, redd' ad festum Sci. Michaelis; pro hac concessione Edms. dedit Willo. et Avic. viginti solidos. [3° John Westm' A die Sic. Hillarii in xv. dies. (File 3. No. 4).]

58. Inter Willm. de Becco et Diring de Norwode et Julianam ux' suam et Hillariam sororem Juliane et Lucam fil' Willi. pet' et Edm. de Hasting' ten':—De octo partibus dimidie hide terre in Sneilham; unde placitum fuit inter eos:—Edms. recognovit &c.:—Pro hoc fine Wills. et Diring et Jul. et Hillar et Luc. concesserunt Edmo. predictam terram tenendam de Willo. de Becco et hbs. suis per xx sol' anglicanos per annum, scil' x sol' ad Pasch et x sol' ad festum Sci. Michaelis salvo forensico servicio quod ad illam terram pertinet quod Edms. faciat; pro hac concessione Edms. dedit Willo. centum sol' esterlingorum: Et sciendum quod Diring et Julian. et Hillar. et Lucas fil' Willi. venerunt in curia et concesserunt totum jus quod habuerunt in predicta terra Willo de Becco. [3° John Westm' A die Sci. Hillarii in xv. (File 3. No. 9).]

59. Inter Adam de Boseham et Matild. ux' suam pet' per Adam pos' loco Matild. et Edelinam de Bradebrigg ten' de racionabili dote Matild. que eam contingit de dono Barthi. de Fisseburn quondam viri sui; unde placitum fuit inter eos:—Adam et Matild. remiserunt &c.:— Pro hoc fine Edelina vel heredes sui dabunt eis tota vita Matild. quinque sol' nomine dotis, redd' ad duos terminos, scil' triginta den' ad Pasch et xxx den' ad festum Sci. Michaelis. [3° John Westm' A die Sci. Hillarii in tres sept. (File 3. No. 2).]

60. Inter Willm. de Kahann' fil' Ricardi pet' et Hubertum Priorem de Lewes ten':—De advocacione ecclesie de Horsted; unde assisa ultime presentationis sum' fuit inter eos:—Wills. remisit &c.:—Pro hoc fine Prior suscepit Willm. in orationes et beneficia Domus predicte in perpetuum et preterea Prior pascet pro eo trecentos pauperes infra hunc annum. [4° John Cicestr' Die Martis prox' post Exaltacionem Sce. Crucis. (File 3. No. 12).]

61. Inter Lucam fil' Willing pet' et Radm. de Radmeld ten':—De dimidia hida terre in Radmelde; unde assisa de morte antecessoris sum' fuit inter eos:—Lucas remisit &c:—Pro hoc fine Rads. dedit Luce quatuor marcas. [4° John Cicestr' Die martis prox' post Exaltacionem Sce. Crucis. (File 3. No. 17).].

62. Inter Johem. fil' Willelmi pet' et Radm. fil' Hereward ten':—De dimidio mesuagio in Staninges, unde assisa de morte antecessoris sum' fuit inter eos:—Johes. fil' Willelmi remisit &c.:—Pro hoc fine Rads. dedit Johi. viginti solidos. [4° John Cicestr' Die Marcurii prox' post Exaltacionem Sce. Crucis. (File 3. No. 11).]

63. Inter Thom. fil' Albree pet' et Gilbertum de Winton ten':—De una virgata terre in Shorham; unde assisa de morte antecessoris sum' fuit inter eos:—Thos. remisit &c.:—Pro hoc fine Gilbs. dedit Thome quadraginta solidos. [4° John Cicestr' Die Mercurii prox' post Exaltacionem Sce. Crucis. (File 3. No. 26).]

64. Inter Alic. de Arundell pet' et Emmam de Quercu ten':—De uno mesuagio in Arundell; unde assisa de morte antecessoris sum' fuit inter eos:—Emma recognovit &c.:—Pro hoc fine Alic. concessit Emme predictum messuagium tenedum tota vita sua, reddendo duodecim den' ad Pentecosten; et post decessum Emme mesuagium revertetur ad Alic. vel heredes suos; et preterea Emma dedit Alic. sex solidos. [4° John Cicestr' Die Mercurii prox' post Exaltacionem Sce. Crucis. (File 3. No. 33).]

65. Inter Stephm. de Gasci pet' et Ricm. Portarium ten':—De uno mesuagio in Arundell; unde recognicio magne assise sum' fuit inter eos:—Rics. recognovit &c.:—Pro hoc fine Stephs. dedit Rico. duas marcas. [4° John Cicestr' Die Jovis prox' post Exaltacionem Sce. Crucis. (File 3. No. 29).]

66. Inter Rikewardum fil' Lefwin pet' et Hunfridum le Hunte ten':— De uno mesuagio in Westute; unde assisa de morte antecessoris sum' fuit inter eos:—Hunfridus recognovit &c.:—Pro hoc fine Rikewardus concessit Hunfrido predictum mesuagium tenendum reddendo septem den' ad Hockdaie et unam libram piperis ad festum Sci. Michaelis; et preterea Hunfridus dedit Rikewardo dimidiam marcam. [4° John Cicestr' Die Jovis prox' post Exaltacionem Sce. Crucis. (File 3. No. 30).]

67. Inter Alex. le Corueisier et Suonildam ux' suam pet' et Martin de Thie et Matild. ux' suam ten':—De una bovata terre in Cok - - enelf; unde assisa de morte antecessoris sum fuit inter eos:—Alex. et Suonilda remiserunt &c.:—Pro hoc fine Martinus et Matillis dederunt eis duas marcas et dimidiam. [4° John Cicestr' Vigil' Sci. Mathi. Apli. (File 3. No. 27).]

68. Inter Rogm. Budde pet' et Edm. Begensem ten':—De decem acris et tribus rodis terre in Bugehope; unde assisa de morte antecessoris sum' fuit inter eos:—Edms. recognovit quatuor acras terre de predicta terre scil' illas que sunt propinquiores terre Rogi. esse jus Rogi.: Pro hoc fine Rogo. quietum clamavit Edmo. totum jus quod habuit in residuo predicte terre scil' in sex acris et tribus rodis. [4° John Cicestr' Vigil' Sci. Math. Apli. (File 3. No. 31).]

69. Inter Jacobum de Winchenese pet' et Sim. de Katesfeld ten':—De duodecim acris terre in Cliuex; unde placitum fuit inter eos:—Jacs. remisit &c.:—Pro hoc fine Simo dedit Jaco. quinque marcas. [4° John Cicestr' Die Lune prox' post festum Sci. Math. Apli. (File 3. No. 15).]

70. Inter Mag. Edmundum canonicum Cicestr' pet' et Jonam le Loereng et Edith. ux' suam ten':—De una hida terre in La Thele; unde placitum fuit inter eos:—Jonas et Editha recognoverunt &c.: Pro hoc fine Edms. concessit predictam terram Jone et Edithe, tenendam faciendo inde liberum servicium viginti sol' pro omni servicio salvo forinseco servicio redd' ad duos terminos, scil' ad Natale decem sol' et ad festum Sci. Johis. Bapte decem sol'; et preterea Jonas et Editha dederunt Edmo. dimidiam marcam. [4° John Cicestr' Die Lune prox' post festum Sci. Math. Apli. (File 3. No. 20).]

71. Inter Radm. forestar' pet' et Waltm. de Ernerigg ten':—De uno ferlingo terre in Ernerigg; unde recognicio magne assise fuit sum' inter eos:—Rads. remisit &c.:—Pro hoc fine Walts. dedit Rado. viginti solidos. [4° John Cicestr' Die Martis prox' post festum Beati Math. Apli. (File 3. No. 18).]

72. Inter Editham fil' Leuenad pet' et Murielam de Haregedon sororem suam ten':—De tribus virgatis terre in Haregedon; unde assisa de morte antecessoris sum' fuit inter eos:—Muriela recognovit medietatem tocius predicte terre esse jus Edithe ut racionabilem porcionem suam que eam contingebat de terra que fuit Leuenad patris ipsarum:—Pro hoc fine Editha remisit Muriele totam residuam medietatem predicte terre:—Et sciendum quod utraque ipsarum faciet capitali domino feodi servicium quod ad porcionem suam pertinet. [4° John Cicestr' Die Martis prox' post festum Beati Math. Apli. (File 3. No. 24).]

73. Inter Willm. de Coham pet. et Henr. de Tesgoz ten':—De tribus ferlingis terre in Garing; unde assisa de morte antecessoris sum' fuit inter cos:—Wills. remisit &c.:—Pro hoc fine Henr. dedit Willo. quinque Marcas. [4° John Westm' A die Sci. Mich. in unum mensem. (File 3. No. 13).]

74. Inter Henr. fil' Petri pet' et Jacobum de Winchelese et Godam ux' ejus ten':—De sex acris terre in Bukenie; unde assisa de morte antecessoris sum' fuit inter eos:—Henr. remisit &c.:—Pro hoc fine Jacobus et Goda dederunt Henr. iiij marcas. [4° John Westm A die Sci. Mich. in unum mensem. (File 3. No. 21).]

75. Inter Gilbm. fil' Henrici pet' et Abbatem de Ponte Roberti ten':— De centum acris terre in Farleg; unde assisa de morte antecessoris sum' fuit inter eos:—Gilbs. remisit &c.:—Pro hoc fine Abbas dedit Gilbo. unam marcam. [4° John Westm' A die Sci. Mich. in unum mensem. (File 3. No. 23).]

76. Inter John de Smethewic pet' et Robm. de Wdeford et Alic. ux' suam ten':—De dimidia hida terre in Bicheden; unde recognicio de morte antecessoris sum' fuit inter eos:—Robs. et Alic. recognoverunt &c.:—Pro hoc fine Johs. concessit predictam terram Robto. et Alic. et hbs. Alic. tenendam per liberum servicium dimidie marce pro omni servicio salvo forinseco servicio ad Natale xl den' et ad festum Sci Johis. Bapte. xl denarios. [4° John Westm' A die Sci. Mich. in j mensem. File 3. No. 34).]

77. Inter Willm. canonicum Cicestr' pet' per Anfrid. de Ferring pos' loco suo et Helyam et Agatham ux' suam ten':—De j carrucata terre et j molendino in Hamsted; unde recognicio sum' fuit inter eos utrum essent laicum feodum Helie et Agathe in libera elemosina pertinens ad ecclesiam Cicestr':—Elias et Agatha recognoverunt &c.:—Pro hoc fine Wills. canonicus concessit eis predictam terram et molendinum, tenenda de se et succ' suis per liberum servicium xx et ix sol' et viij den' redd' apud Cicestr' ad iiijor terminos, scil' ad Natale vijs et vd, ad Pasch vijs et vd, ad festum Sci. Johis. Bapte. vijs et vd et ad festum Sci. Michaelis vijs et vd; pro hac concessione Elyas et Agatha dederunt Willo. centum solidos. [4° John Westm' A die Sci. Mich. in v. sept. (File 3. No. 19).]

78. Inter Willm. de Wisteleston et Agnetem ux' suam pet' per Henr. filium suum pos' loco Agn. et Alinam que fuit uxor Elye fil' Bernard ten' per Thom. filium suum pos' loco suo:—De racionabili parte Agn. que eam contingebat de tota terra que fuit Willi. de Harewecurt, patris Agn. et Aline, in Suntinges et in Eringeham et in Iwherst; unde placitum fuit inter eos:—Wills. et Agn. remiserunt Aline totum jus quod habuerunt in villa de Suntinges et de Iwherst:—Pro hoc fine Alina concessit Willo. et Agn. totam villam de Eringeham tenendam de ipsa Alina et hbs. suis sicut de sorore primogenita per servicium duarum partium j militis pro omni servicio pro parte sua. [4° John Westm' Cras' Sci. Andree. (File 3. No. 25).]

79. Inter Henr. de Tresgoz pet' et Willm. de Billingehurst ten'—De serviciis et consuetudinibus dimidie hide terre que Henr. de Tresgoz exigit a Willo. et unde Wills posuit se in magnam assisam utrum ipse ei deberet facere servicium xme partis j militis pro omni servicio sicut ipse ei recognoscit an deberet ei facere servicium xme partis feodi unius militis et preterea unum convivium per annum ad summonicionem suam et invenire ei unum equum ad ducendum infantem suum de j manerio ad aliud sicut Henr. exegit ab eo:—Henr. remisit predictum convivium et equum:—Pro hoc fine Wills. dedit Henr. quoddam pratum quod vocatur Cusig et viij acras terre in Tadesham que vocantur Herbeting' de alio tenemento quam de predicta dimidia hida:—Et sciendum est quod Wills. et heredes sui tenebunt predictam dimidiam hidam terre de Henr. et hbs. suis per servicium j paris calcarium deauratorum vel vj den' redd' ad Pasch pro omni servicio salvo forinseco servicio, scil' decima parte feodi unius militis. [4° John Westm' A die Pasch in xv. dies. (File 3. No. 14).]

80. Inter Radm. fil' Willelmi pet' et Thom. de Regge ten':—De quinque solid' redditus in Merkel'; unde recognicio de morte antecessoris sum' fuit inter eos:—Thos. recognovit &c.:—Pro hoc fine Rads. dedit Thome xl solidos. [4° John Westm' A die Pasch in xv. dies. (File 3. No. 16).]

81. Inter Waltm. de Aluricheston pet' et Herlewinum de Rande ten': —De una hida terre in Wingeton unde Gilbs. de Rande vocavit Harlewinum ad warantum; unde recognicio de morte antecessoris sum' fuit inter eos:—Herls. recognovit &c, tenendam per liberum servicium decem sol' pro omni servicio salvo forinseco servicio, scil' ad festum Sci. Petri Avincula ij sol' et vj den' et ad festum Sci. Michaelis ij sol' et vj den' et ad Natale ij sol' et vj den et ad Pasch ij sol' et vj den':— Pro hoc fine Walts. dedit Herlo. centum solidos:—Et hec concordia facta fuit concessu et voluntate ipsius Gilbti. et eo presente. [4° John Westm' A die Pasch in xv. dies. (File 3. No. 22).]

82. Inter Thom. de Benefeld pet' et Thom. Sprach et Amabilem ux' suam ten':—De uno mesuagio in Sorham; unde recognicio de morte antecessoris sum' fuit inter eos:—Medietas mesuagii versus orientem remanet Thome de Benefeld et hbs. suis tenenda de capitali domino per servicium quod ad illam medietatem pertinet; et altera medietas versus occidentem remanet Thome Sprach et Amabili et hbs. Amabilis tenenda de capitali domino per servicium quod ad illam medietatem pertinet. [4° John Westm' A die Pasch in xv. dies. (File 3. No. 28).]

83. Inter Willm. de Burne pet' et Robm. de Rogate ten':—De una hida terre et vj acris terre in Rogate; unde placitum fuit inter eos:— Wills. remisit &c.:—Pro hoc fine Robs. dedit Willo. quatuor marcas. [4° John Westm' A die Pasch in tres septimanas. (File 3. No. 35).]

84. Inter Stephm. de Deppehal et Dionisiam ux' suam et Godelevam sororem Dionisie et Azonem nepotem earum pet' per Stephm. pos' loco Dion. et Godel. et Azonis, et Rannulfum de Brade ten':—De una carucata terre in La Hegeland; unde placitum fuit inter eos:—Rans. recognovit &c, tenendam per liberum servicium xxx den' et unius librae piperis redd' infra Oct. Sci. Michaelis:—Pro hoc fine Stephs. et Dion. et Godel. et Azo dederunt Rano. quinque marcas. [4° John Westm' A die Pasch in unum mensem. (File 3. No. 32).]

85. Inter Ricm. fil Bartholomei pet' et Rogm. de Croherst ten':—De tribus acris terre et dimidia in Croherst; unde recognicio de morte antecessoris sum' fuit inter eos:—Rich. remisit &c:—Pro hoc fine Rogs. dedit Rico. xx solidos. [1° John Westm' Oct' Sci. Johis. Bapte. (File 4. No. 4).]

86. Inter Ricm. de la Cnolle et Helewisam ux' suam pet' per Waltm. le Quier pos' loco eorum et Laurencium de Horsie ten':—De tercia parte unius hide terre in Lamport et de tercia parte unius hide terre in Beueringeton et de tercia parte unius carucate terre in Horsie; unde placitum fuit inter eos:—Ries. et Helewisa remiserunt &c.:— Pro hoc fine Laur. concessit eis j acram prati in Horsie que vocatur acra de la fontaine, tenendam per liberum servicium unius libre cumini redd' ad Pasch: et preterea Laur. dedit eis tres marcas. [5° John Westm' Oct' Sci. Johis. Bapte. (File 4. No. 5).]

87. Inter Adam et Osbertum et Rogm. filios Roberti et Thom. et Gilbm. filios Willelmi et Thom. et Willm. et Robm. et Augustinum et Adam filios Ailwini et Osbertum et Thom. filios Walteri de Prumhill pet' et Johem. Abbatem de Bello ten' per Willm. monachum pos' loco suo:—De tota parte marisci inter Swanesmer et la Chene que remansit Abbati de Bello per concordiam factam inter eum et Abbatem de Ponte Roberti; unde placitum fuit inter eos:—Predicti Adam &c. recognoverunt &c.:—Pro hoc fine Abbas dedit eis quaterviginti acras terre et octo de predicto marisco que jacent proxime juxta terram Abbatis de Ponte Roberti versus aquilonem, tenendas per liberum servicium duodecim den' redd' ad festum Sci. Andree. [5° John Westm' Oct' Sci. Johis. Bapte. (File 4. No. 8).]

88. Inter Sawalum de Oseuill pet et Radm. de Hasting' ten:—De feodo dimidii militis quod Alex. de Wadham prius tenuit in Wikes; unde placitum fuit inter eos:—Sawalus remisit &c.:—Pro hoc fine Rads. dedit Sawalo x marcas. [5° John Westm' Oct' Sci. Johis. Bapte. (Unknown Counties. File 5. No. 36. Sussex?)]

89. Inter Henr. Tresgoz pet' et Willm. Mordant ten':—De servicio quod Henr. exigebat ab Willo. de j virgata terre et dimidia in Garing, scil.' de uno convivio quod exigebat ab eo per annum et quod iret cum eo cum uno equo in exercitu domini Regis ad custum ipsius Henr. ad summonicionem suam; que Wills. ei non cognovit; et unde recognicio magne assise sum' fuit inter eos:—Henr. concessit. Willo. predictam terram, tenendam, reddendo unam libram piperis ad Pascha pro omni servicio salvo servicio domini Regis, et preterea quietum clamavit Willo. servicium predicti equi et predictum convivium:—Pro hoc fine Wills. dedit Henr. quinque marcas et dimidiam. [5° John Westm. Oct' Sci. Mich. (File 4. No. 1).]

90. Inter Johem. Grawe (?) pet' et Thom. de Hecton ten':—De dimidia hida terre in Hecton; unde placitum fuit inter eos:—Johes. remisit &c.:—Pro hoc fine Thos. dedit Johi. viginti solidos. [5° John Westm' In xv. dies post festum. Sci. Mich. (File 4. No. 2).]

91. Inter Willm. de Warenn' pet' et Johem. de Smethewik ten':—De una hida terre in Kingeston; unde placitum fuit inter eos:—Johes. recognovit &c.:—Pro hoe fine Wills. dedit Johi. centum solidos. [5° John Westm' A die Sci. Mich. in xv. dies. (File 4. No. 6).]

92. Inter Robm. de Denton pet' et Reginaldum de Clifton ten':—De duabus hidis terre in Denton; unde recognicio de morte antecessoris sum' fuit inter eos:—Robs. recognovit &c.:—Pro hoc fine Regin. concessit Robto. unam hidam terre et dimidiam de eadem terra in dominico, et servicium Hugonis le Frilende scil' septem sol' per annum cum forinseco servicio salvo Hugoni et hbs. suis tenemento suo, tenenda faciendo inde forinsecum servicium quantum pertinet ad duas hidas terre in eadem villa; et pro hac concessione Robs. remisit Regin. viginti quatuor acras terre sub le Mestweie et decem acras terre in marisco scil' illas x acras que sunt proxime terre Regin. quam habet in Norton, et servicium Regin. de Denton scil' duos sol' per annum cum forinseco servicio salvo ipsi Regin. et hbs. suis tenemento suo, et preterea remisit pasturam ducentarum ovium super montes de Denton et inveniet eidem Regin. viam ad pasturam predictam. [5° John Westm' Oct' Sci. Martini. (File 4. No. 7).]

93. Inter Adam et Osbertum et Rogm. filios Roberti et Thom. et Gilbm. filios Willelmi et Thom. et Willm. et Robm. et Augustinum et Adam filios Ailwini et Osbertum et Thom. filios Walteri de Punhill pet' per Osbm. fil' Roberti et Osbm. fil' Walteri et Adam fil' Ailwini pos' loco predictorum et Willm. Abbatem de Ponte Roberti ten' per Willm. monachum pos' loco suo:—De tota parte marisci inter Swanesmer' et la Chene que remansit Abbati per concordiam factam inter eum et Abbatem de Bello; unde placitum fuit inter eos:— Predicti Adam &c. recognoverunt totam predictam partem marisci que Abbati de Ponte Roberti remansit in dominico esse jus Abbatis:—Pro hoc fine Abbas dedit eis quinquagenta quinque acras terre de predicto marisco, scil' viginti septem acras et dimidiam que jacent ab aquilonali parte terre Abbatis proxime terre quam predicti homines tenent de Abbate de Bello, et viginti septem acras terre et dimidiam ab orientali parte ejusdem terre Abbatis de Ponte Roberti proximas divisis de Kent, tenendas per liberum servicium duodecim den' redd' ad festum Sci. Johannis Baptiste. [5° John Westm' A dic Pasch in tres septimanas. (File 4. No. 3).]

Footnotes

2 About one-third of this Fine has been torn off.