Sussex Fines
21-25 Henry III (nos. 338-404)

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

L.F. Salzmann (editor)

Year published

1903

Supporting documents

Pages

89-107

Citation Show another format:

'Sussex Fines: 21-25 Henry III (nos. 338-404)', An abstract of Feet of Fines for the County of Sussex: vol. 1: 1190-1248 (1903), pp. 89-107. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=65771 Date accessed: 18 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

21-25 Henry III (nos. 338-404)

338. Inter Radm. de Ralegh et Mabil. ux' ejus quer' et Rogm. Hay imped':—De feodo dimidii militis in Hunestan quod quidem feodum Rogs. dedit Rado. et Mabil. in escambium tocius terre quam ipsi prius tenuerunt in Suthkirkeby et in excambium unius carucate terre in Berkesforp in comitatu Ebor'; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Rogs. recognovit &c., tenendum &c., faciendo servicium dimidii militis pro omni servicio:—Pro hoc fine Rads. et Mabil. dederunt Rog. sexaginta et decem marcas. [21° Henry III. Westm' Oct' Sci. Hillarii (Divers Counties. File 10. No. 131). Sussex Ebor].

339. Inter Renerum Priorem de Tortintun quer' et Mag. Hunfridum de Millyers imped' per Willm. Meisnil pos' loco suo:—De dimidia carucata terre in Westp'stun; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Mag. Hunfridus recognovit predictam terram esse jus prioris et ecclesie de Tortintun ut illam quam habent de dono Willi. de Millyers fratris Hunfridi cujus heres ipse est:—Pro hoc fine Prior concessit Mag. Hunfrido totam predictam terram, tenendam tota vita sua, reddendo sex libras ad duos terminos scil' med' ad Natale Domini et alteram med' ad Nativ' Sci. Johis. Bapte.; et preterea Prior concessit pro se et succ' suis quod invenient duos canonicos ad celebranda divina in ecclesia predicta pro anima predicti Willi. fratris sui et pro anima sua et pro anima patris sui et matris sue et pro animabus omnium predecessorum et successorum suorum singulis annis in perpetuum ita quod mortuo uno canonico invenient alterum et ita de canonico in canonicum successive in perpetuum; Et post mortem Mag. Hunfridi tota predicta terra revertetur ad predictum priorem et successores suos, tenenda de hbs. Mag. Hunfridi de Milliers et hbs. ipsorum, reddendo unam libram cimini ad Pascha et faciendo forinsecum servicium quod ad terram illam pertinet. [21° Henry III. Westm' A die Pasche in xv. dies. (File 13. No. 7).]

340. Inter Robm. le Carpēt' pet' et Hug. Saunzauer ten':—De una virgata terre in Medenhal; unde placitum fuit inter eos:—Robs. remisit &c:—Pro hoc fine Hugo dedit Robto. quinque marcas. [21° Henry III. Westm' A die Pasche in tres sept'. (File 13. No. 1).]

341. Inter Willm. de Say quer' et Willm. Comitem Warenn deforc':— De piscaria aque de Hammes; unde placitum fuit inter eos:—Wills. de Say recognovit predictam piscariam esse jus Comitis et preterea remisit Comiti chaciam venationis scil' de cervo et bissa damo et dama lepore et vulpe et de omnibus aliis bestiis grossis et minutis in boscis qui vocantur les Cleres et in omnibus warennis dicti comitis in comitatu Sussex; Et preterea non licebit Willo. de Say nec hbs. suis claudere boscum suum de Hammes nec chaciare in eodem bosco nec parcum ibidem facere:—Pro hoc fine Comes remisit totum jus quod habuit in piscaria aque de Midewinde sicut se extendit aqua predicta inter terras Willi. de Say ex utraque parte ejusdem aque sine levacione alicujus gurgitis, salva tamen comiti et hbs. suis piscaria ejusdem aque ubi terra Willi. de Say jacet ex una parte et non ex altera; Et preterea Comes remisit totum jus quod habuit in cunicularia que inclusa est infra curiam ipsius Willi. de Hammes. [21° Henry III. Westm' A die Pasche in unum mensem. (File 13. No. 4).]

342. Inter fratrem Robm. de Saunford Magistrum Militie Templi in Anglia quer' per Stephm. de Arderne pos' loco suo et Willm. de Say imped':—De Manerio de Sadelescume; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Wills. recognovit manerium esse jus Magistri et fratrum Militie Templi ut illud quod habent de dono Galfri de Say avi Willi. cujus heres ipse est in escambio manerii de Grenewyco quod idem Galfrs. prius dederat predictis Magistro et fratribus, tenendem in liberam elemosinam quietum ab omni seculari servicio:—Pro hoc fine Magister dedit Willo. quadraginta solidos. [21° Henry III. Westm' A die Pasche in unum mensem. (File 13. No. 5).]

343. Inter Phm. de Crofte quer' et Willm. Auenel imped':—De quarta parte feodi unius militis in Bullesham et in Medliers; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Wills. recognovit &c, tenendam &c, reddendo unum par albarum cirotecarum vel unum den' ad festum Sci. Michis. et faciendo capitalibus dominis &c:—Pro hoc fine Phs. concessit pro se et hbs. suis quod ipsi reddent singulis annis Willo. centum sol' apud Demesford ad duos terminos tota vita Willi. scil' med' ad Pascha et alteram med' ad festum Sci. Michis. et post mortem Willi. Phs. et heredes sui quieti erunt de solutione predictorum centum sol' per annum. [21° Henry III. Westm' Cras' Ascensionis. (File 13. No. 2).]

344. Inter Willm. Bernehus pet' et Nichm. de Stam'ham ten':—De tercia parte unius carucate terre in Brodebrig; unde placitum fuit inter eos:—Nichs. recognovit &c:—Pro hoc fine Wills. concessit Nicho. totam predictam terram, tenendam &c, reddendo duodecim den' et unam libram cimmini ad duos terminos scil' ad festum Sci. Michis. sex den' et unam libram cimini et ad Pascha sex den', et faciendo forinsecum servicium quantum pertinet.

[Dorso] Et Wills. de Cuuert apponit clamium suum. [21° Henry III. Westm' Cras' Ascensionis. (File 13. No. 6).]

345. Inter Sim. de Chudham quer' et Robm. de Eyneford et Alic. ux' ejus imped':—De una virgata terre in Chudham; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Robs. et Alic. recognoverunt &c, tenendam &c, reddendo unum par albarum cyrotecarum vel unum den' ad Pascha, et acquietando &c:—Pro hoc fine Simo dedit eis sexdecim marcas. [21° Henry III. Westm' A die Sci. Mich. in xv. dies. (File 13. No. 3).]

346. Inter Waltm. de Dunstanuil quer' per Nichm. de Beueresford pos' loco suo et Willm. de Tornewyk imped':—De una carucata terre in Tornewyk et dimidia virgata terre in la Cumbe; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Wills. recognovit &c:—Pro hoc fine Walts. concessit Willo sexaginta et octo acras terre in Hammes simul cum capitali mesuagio ejusdem ville scil' quinquaginta acras que jacent in campo de Ham[m]es versus occidentem et decem et octo acras que jacent ultra chiminum in campo australi et preterea unum mesuagium in eadem villa quod Wills. Juuenis tenuit, tenenda tota vita Willi. et post mortem Willi. tota predicte terra et predicta mesuagia revertentur ad Waltm. et heredes suos. [22° Henry III. Westm' A die Pasche in xv. dies. (File 13. No. 8).]

347. Inter Waltm. Giffard quer' et Priorem Sce. Trinitatis de Hasting deforc':—De advocacione capelle de Penehurst; unde assisa ultime presentacionis sum' fuit inter eos:—Prior recognovit advocacionem esse jus Walti. et illam ei reddidit et illi remisit totum jus et clamium quod habuit in eadem advocacione salva Priori et succ' suis et ecclesia sue antiqua et debita pensione:—Et Walts. dedit Priori unam marcam. [22° Henry III. Westm' Oct' Sce. Trinitatis. (File 13. No. 10).]

348. Inter Robm. Tascher et Matildam ux' ejus pet' et Ricm. de Langehurst ten':—De tercia parte unius virgate terre in Horsham et tercia parte dimidie ferlinge terre in Rugesparre quas tercias partes Robs. et Matilda clamabant esse de racionabili dote Matilde que eam contingebat de libero tenemento quod fuit Willi. de Exterigg quondam viri Matilde; unde placitum fuit inter eos:—Robs. et Matilda remiserunt &c:—Pro hoc fine Rics. dedit eis duas marcas. [22° Henry III. Westm' A die Sci. Trin. in xv. dies. (File 13. No. 9).]

349. Inter Willm. Auenel pet' et Radm. de Montibus ten':—De duodecim virgatis terre in Bullesham; unde placitum fuit inter eos:—Rads. concessit Willo. quatuor virgatas de eadem terra scil' tres virgatas et quartam partem unius virgate terre que jacent in Mellers et tres partes unius virgate quas Rics. de Linfaud Rics. de Herdekneppe et Robs. le Blak tenuerunt in Kinredeford et sicut idem Rads. illas tenuit die quo hec concordia facta fuit, Et preterea quinque acras bosci qui vocatur Auenel Sokene (?), tenendas Willo. et hbs. suis de capitalibus dominis &c:—Pro hoc fine Wills. remisit Rado. totum jus quod habuit in superplusio tocius predicte terre. [23° Henry III. Westm' Cras' Animarum. (File 13. No. 15).]

350. Inter Hug. de Mortuo mari pet' et Robm. Marmiun ten':—De octo acris terre et quindecim acris prati et duodecim marcatis redditus in Wengeton et quinquaginta solid' redditus in Berwic; unde placitum fuit inter eos:—Robs. recognovit &c:—Pro hoc fine Hugo concessit Robto. totam predictam terram pratum et redditum, tenenda &c, reddendo duodecim libras percipiendas Hug. et hbs. suis ad Novum Templum apud Lond' ad duos terminos scil' med' infra Oct' Pasche et alteram med' infra Oct' Sci. Michis. pro omni servicio: Et preterea Robs. dedit Hug. viginti marcas. [23° Henry III. Westm' Oct' Sci. Martini. (File 13. No. 11).]

351. Inter Rogm. de Bulebrok pet' et Fulconem de Sarkested ten':—De duabus partibus unius carucate terre in Retherfeld:—Et inter eundem Rogm. pet' et predictum Fulconem quem Sarra de Sarkested vocavit ad warantum de tercia parte unius carucate terre in Retherfeld; unde placitum fuit inter eos:—Rogs. recognovit &c:—Pro hoc fine Fulco dedit Rog. sexdecim marcas. [23° Henry III. Westm' Oct' Sci. Hillarii. (File 13. No. 12).]

352. Inter Sarram de Hauckhurst pet' et Willm. de Shirīton ten':— De tercia parte unius hide terre et dimidie et unius virgate et unius acre terre et dimidie in Shiriton:—Et inter eandem Sarram pet' et Ordlauum de Shirinton et Alic. ux' ejus ten':—De tercia parte unius hide terre et dimidie et unius virgate et unius acre terre et dimidie in eadem villa, quas tercias partes Sarra clamabat esse racionabilem partem suam que eam contingebat de libero tenemento quod fuit Hug. de Shirinton patris Sarre et Alic. et avi Willi. cujus heredes ipsi sunt; unde placitum fuit inter eos:—Sarra remisit &c:—Pro hoc fine Wills. Ordlauus et Alic. dederunt Sare duas acras terre in eadem villa que jacent juxta domum Willi. le Dudel versus aquilonem tenendas &c, per servicium quatuor den' per annum reddendorum ad Natale Domini pro omni servicio. [23° Henry III. Westm' A die Sci. Mich. in xv. dies. File 13. No. 13).]

353. Inter Sim. de Perpont quer' et Willm. Comitem Warenie:—De quadam warrania quam Comes levaverat in dominicis terris ipsius Sim. de Herst et de Godebrig, unde Simo questus fuit quod Comes non permisit ipsum habere liberam chaciam suam ad capiendas omnimodas bestias in dominicis terris ipsius Sim. de Herst et de Godebrig absque warennia quam Comes vel antecessores sui habere possent in eisdem terris; unde placitum fuit inter eos:—Simo remisit Comiti totum jus quod habuit in predicta chacia ita quod Simo vel heredes sui non capient in predicta warennia damum vel damam cervum vel cervam leporem vel vulpem capreolum vel chatum vel aliquas alias bestias nec aliquam chaciam in predicta warennia habebunt in perpetuum:—Pro hoc fine Comes dedit Sim. unum austurcum. [23° Henry III. A die Sci. Mich. in xv. dies. (File 13. No. 14).]

354. Inter Galfrm. de Sco. Leodegar pet' et Alic. Comitissam Augi quam Wills. de Sco Leodegar vocavit ad warantum et que ei warantizavit per Adam de Tunderle pos' loco suo:—De maneriis de Wertling et Dalington cum pertinentiis exceptis advocacionibus ecclesiarum de Wertlinge et Dalinton et duabus virgatis et viginti acris terre tribus acris prati et duabus acris bosci; unde placitum fuit inter eos:—Galfrs. remisit Comitisse et Willo. et hbs. ipsorum totum jus quod habuit in predictis maneriis:—Pro hoc fine Wills. dedit Galfro. sexaginta marcas. [24° Henry III. Westm' Cras' Animarum. (File 13. No. 17).]

355. Inter Willm. de Perci quer' per Waltm' de Haley pos' loco suo et Radm. de Arderne imped':—De advocacione Prioratus de Sylebrede; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Rads. recognovit &c. Et preterea Rads. dedit Willo. homagium et totum servicium Prioris ejusdem Prioratus de Sylebred et successorum suorum de toto tenemento quod idem Prior tenuit de Rado. die quo hec concordia facta fuit in Wlenchm'e Wildebrig et Midlouinton, tenenda &c, faciendo servicium tercie partis feodi unius militis in Wlenchm'e et servicium medietatis feodi unius militis in Midlouinton pro omni servicio:—Pro hoc fine Wills. dedit Rado. sexaginta et quinque marcas. [24° Henry III. Westm' Cras' Sci. Martini. (File 13. No. 16).]

356. Inter Rogm. de Bauēt et Sarram ux' ejus pet' per Sampsonem de Batesford pos' loco Sare et Johem de Sey ten':—De uno mesuagio et quaterviginti acris terre in Brandestun; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Johes. recognovit &c, et preterea Johes. recognovit omnia tenementa que tenuit in Gosfeld in comitatu Essex et in Hachesham in comitatu Sureye et in Cocking' in comitatu Sussexie et in Syburne in comitatu Cancie de hereditate Auelini (sic) quondam uxoris ipsius Johis. sororis et heredis Sare esse jus Sare &c. [24° Henry III. Kattishill Cras' Ascensionis. (Divers Counties. File 11. No. 156). Suff' Essex Surr' Sussex Kancia.]

357. Inter Rogm. de Bauent et Sarram ux' ejus pet' per Rogm. pos' loco Sarre et Petrum de Codington quem Walts. de M'ton vocavit ad warantum:—De duabus partibus feodi duorum militum in Maldon Chisendon et Pistelegh exceptis tribus virgatis terre; unde placitum fuit inter eos:—Rogs. et Sarra recognoverunt &c, tenendas de capitalibus dominis &c; et preterea concessit quod feodum unius militis in Farlegh quod Wills. de Whitefeld et Isab. ux' ejus tenuerunt in dotem Isab. de dono Briani fil' Briani quondam viri Isab. et similiter tercia pars predictorum feodorum duorum militum in predictis villis quas Cecilia de Gauenel tenuit in dotem de dono Eudonis fil' Briani quondam viri Cecilie et fratris predicti Briani post decessum Isab. et Cecilie revertentur ad Petrum et heredes suos tenendas de capitalibus dominis:—Pro hoc fine Petrus remisit Rog. et Sarre et hbs. Sarre ipsam contingentibus ex parte Gunnore de Maudon sororis Eudonis fil' Alani et de corpore Sarre procreatis totum jus quod habuit in manerio de Coking in comitatu Sussex et preterea Petrus dedit eis triginta marcas. Et hec concordia facta fuit presente Willo. de Watteuill et eam concedente et similiter presentibus Willo. de Whitefeld et Isab. et Cecilia et cognoscentibus per attornatos suos se nichil clamare in predictis feodis nisi nomine dotis.

[Dorso] Et heredes Willi. de Sco. Licio, Amabil de Whatteuill Rogs. de Redelegh Rogs. de Hampton Lucas de Whatedon Rics. le Ireis et Alic. fil' Cristin' apponunt clamium suum. [24° Henry III. Kantebrig Oct' Sci. Michis. (Divers Counties. File 11. No. 163). Surr' et Sussex.]

358. Inter Paganum de la Mare pet' et Stephm. le Mareschal ten':— De duabus virgatis terre exceptis quinque acris et una roda in Sharnwik et Blaxinton; unde placitum fuit inter eos:—Paganus recognovit &c., et preterea concessit Stepho. omnes alias terras et tenementa que Stephs. tenuit de Pagano in eisdem villis die quo hec concordia fuit tenenda &c., reddendo quinque sol' ad duos terminos scil' med' ad festum Sci. Michis. et alteram med' ad Pascha pro omni servicio ad Paganum vel heredes suos pertinenti, ita tamen quod non licebit Stepho. vel hbs. suis aliquam partem predictarum terrarum vel tenementorum domibus religiosis dare vel dimittere:—Pro hoc fine Stephs. remisit Pagano totum jus quod habuit in omnibus terris et tenementis que Paganus tenuit in predictis villis predicto die: Et preterea Paganus dedit Stepho. quadraginta solidos.

[Dorso] Henr. de la Mare ponit clamium pro se et pro herede Comitis Warrenn'. [25° Henry III. Lewes Oct' Sci. Johis. Bapte. (File 14. No. 16).]

359. Inter Henr. de Stansted et Emmam ux' ejus Waltm. de Twelfcrowe et Olivam ux' ejus Rogm. de Rokenton et Galianam ux' ejus pet' et Ricm. de Spina ten':—De dimidia virgata terre in Kenredeford; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Rics. recognovit predictam terram esse jus Emme Olive et Galiane:—Pro hoc fine Henr. et Emma Rogs. et Galiana ad peticionem Walti. et Olive concesserunt Rico. predictam terram excepto toto bosco pertinente ad predictam terram qui Walto. et Olive et hbs. Olive remanet quiete, tenendam Rico. tota vita sua de Walto. et Oliva et hbs. Olive reddendo tres sol' ad duos terminos scil' med' ad Natale Domini et alteram med' ad Nativ' Sci. Johis. Bapte. pro omni servicio; Et post decessum Rici. terra revertetur ad Waltm. et Olivam et heredes Olive. Et preterea Rics. dedit Henr. et Emme et Walto. et Olive et Rog. et Galiene viginti tres solidos. [25° Henry III. Lewes Oct' Sci. Johis. Bapte. (File 14. No. 43).]

360. Inter Gilbm. de Baseuil quer' et Alanum Basset deforc':—De octo libratis redditus in Babinton; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Gilbs. recognovit &c. et preterea dedit Alano totam terram quam habuit in comitatu Cornubie de hereditate que fuit Alani de Dunstanuill avunculi Gilbti. et Alani:—Pro hoc fine Alanus concessit pro se et hbs. suis quod ipsi reddent singulis annis Gilbto. et hbs. suis centum sol' ad duos terminos apud Babinton tota vita Isabelle que fuit uxor predicti Alani de Dunstanuill scil' med' infra Oct' Sci. Michis. et alteram med' infra Oct' Pasche, et post decessum Isabelle reddent octo libras in eodem loco ad predictos terminos, et preterea Alanus remisit totum jus quod habuit in advocacione ecclesie ville de Babinton. Et sciendum quod tota terra quam Isabella tenet in dotem de hereditate Alani de Dunstanuill in comitatu Cornubie post decessum Isabelle revertetur ad Alanum Basset vel heredes suos per finem factum inter eundem Alanum et Willm. de Engelfeud participem eorundem Alani et Gilbti. coram Justiciariis Regis itinerantibus in comitatu Oxon.

[Dorso] Robs. de Anuers et Muriel ux' ejus apponunt clamium suum. [25° Henry III. Lewes Oct' Nativ' Sci. Johis. Bapte. (Divers Counties. File 11. No. 172).]

361. Inter Amiciam filiam Willi. le Chun et Marg. sororem ejus pet' et Eadmundum de Bedinton et Julianam ux' ejus ten':—De una selda in Cicestr'; unde placitum fuit inter eos:—Eadms. et Jul. recognoverunt &c., tenendam &c., reddendo tres sol' ad duos terminos scil' med' ad festum Sci. Michis. et alteram med' ad Pascha et faciendo capitalibus dominis feodi illius pro Eadmo. et Jul. omnia alia servicia que ad predictam seldam pertinent:—Pro hoc fine Amicia et Marg. dederunt eis unum sparvarium sorum. [25° Henry III. Lewes A die Nativ' Sci. Johis. Bapte. in xv. dies. (File 14. No. 3).]

362. Inter Matill. que fuit uxor Sim. de Norton pet' et Henr. Toli quem Hugo le Waleys et Agatha ux' ejus vocaverunt ad warantum:— De quinque acris terre et dimidia in Linces; unde placitum fuit inter eos.:—Matill. recognovit &c.:—Pro hoc fine Henr. ad peticionem Matill. concessit Rado. de Norton predictam terram, tenendam per servicium quod ad predictam terram pertinet. Et Rads. dedit Henr. viginti solidos. [25° Henry III. Lewes A die Nativ' Sci. Johis. Bapte. in xv. dies. (File 14. No. 5).]

363. Inter Robtm. de Feerles quer' et Nigellum de Chanton et Isab. ux' ejus imped:—De quindecim solid' redditus in Welingham; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Nigellus et Isab. recognoverunt &c., tenendas &c., reddendo quasdam cirothecas vel unum den' ad Pascha pro omni servicio:—Pro hoc fine Robs. dedit eis centum solidos. [25° Henry III. Lewes A die Nativ' Sci. Johis. Bapte in xv. dies. (File 14. No. 6).]

364. Inter Sim. Greye pet' et Radm. de Heghton quem Wybertus le Ferur vocavit ad warantum:—De uno mesuagio et tresdecim acris terre et sex acris bosci in Reherfeld; unde recognicio magne assise sum' fuit inter eos:—Simon remisit &c.:—Pro hoc fine Rads. dedit Sim. quadraginta solidos. [25° Henry III. Lewes A die Sci. Johis. Bapte. in xv. dies. (File 14. No. 40).]

365. Inter Aliciam de Fonte pet' et Willm. fil' Eadmundi ten':—De viginti et quinque acris terre et sex denar' redditus in Westhamme et Peuenesel:—Et inter eandem Alic. pet' et predictum Willm. quem Albreda que fuit uxor Eadmundi del Eylande vocavit ad warantum:— De duodecim acris terre in eisdem villis; unde placitum fuit inter eos:—Alic. remisit &c.:—Pro hoc fine Wills. dedit Alic. tres marcas et dimidiam. [25° Henry III. Lewes A die Sci. Johis. Bapte. in xv. dies. (File 14. No. 44).]

366. Inter Alic. fil' Lewin pet' et Rogm. Scoyl ten':—De uno mesuagio in Lewes; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Alic. remisit &c:—Pro hoc fine Rogs. dedit Alic. quatuor solidos. [25° Henry III. Lewes A die Nativ. Sci. Johis. Bapte. in tres sept'. (File 14. No. 7).]

367. Inter Willm. de Wurth pet' et Robm. de la Regge ten':—De viginti et duabus acris terre et tribus acris bosci et una roda prati in Horsted; unde assisa mortis antecessoris sum fuit inter eos:—Wills. remisit &c:—Pro hoc fine Robs. dedit Willo. duas marcas. [25° Henry III. Lewes A die Nativ' Sci. Johis. Bapte. in tres sept'. (File 14. No. 8).]

368. Inter Galfrm. de Berling et Alic. ux ejus pet' et Henr. de Hanntonet ten':—De uno mesuagio et octo acris terre in Hanntene; unde placitum fuit inter eos:—Henr. recognovit &c, tenenda Galfro. et Alic. et hbs. de corpore Alic. procreatis, reddendo duos sol' ad duos terminos scil' ad Natale duodecim den' et ad Nativ' Sci. Johis. Bapte duodecim den' pro omni servicio: Et si contingit quod Galfrs. et Alic. obierint sine herede de corpore Alic. procreato predicta terra post decessum utriusque ipsorum revertetur ad Henr. et heredes suos. [25° Henry III. Lewes A die Nativ' Sci. Johis. Bapte. in tres sept'. (File 14. No. 9).]

369. Inter Phm. de Crofta quer' et Barthm. de Elnestude imped':—De una carucata et quatuor virgatis terre in Elnestude cum advocacione ecclesie ejusdem ville; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Barths. recognovit &c, tenendam &c, reddendo duos sol' ad festum Sci. Michis. pro omni servicio:—Pro hoc fine Phs. dedit Bartho. unum sparvarium sorum. [25° Henry III. Lewes A die Nativ' Sci. Johis. Bapte. in tres sept'. (File 14. No. 10).]

370. Inter Beatriciam fil' Radulfi pet' et Robm. de Abbingewurth ten':—De dimidia carucata terre in Herdingeleye; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Robs. recognovit &c, tenendam &c, reddendo quindecim den' ad festum Sci. Michis. pro omni servicio:— Pro hoc fine Beatricia dedit Robto. unam marcam. [25° Henry III. Lewes A die Nativ' Sci. Johis. Bapte. in tres sept'. (File 14. No. 11).]

371. Inter Willm. de Percy quer' et Alanum la Szuche:—De hoc quod Wills. questus fuit quod Alanus injuste fugavit in libera warennia ipsius Willi. de Pettewrth et Tullinton et in ea lepores et cuniculos cepit sine licencia Willi.; unde placitum fuit inter eos:—Alanus remisit totum jus quod habuit fugandi in predicta warennia:—Pro hoc fine Wills. remisit Alano omnia dampna que dicebat se habuisse occasione predicte chacie usque ad diem quo hec concordia facta fuit. [25° Henry III. Lewes A die Nativ' Sci. Johis. Bapte in tres sept'. File 14. No. 13).]

372. Inter Phm. Hugun et Osannam ux' ejus pet' et Ricm. Lin ten':—De dimidia virgata terre in Horsham; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Phs. et Osanna remiserunt &c:—Pro hoc fine Rics. dedit eis duodecim solidos. [25° Henry III. Lewes. A die Nativ' Sci. Johis. Bapte. in tres sept'. (File 14. No. 14).]

373. Inter Laurencium de Arundel et Alic. ux' ejus et Muriel fil' Rogeri pet' et Gilbm. fil' Elie ten':—De undecim acris terre in Wurthing; unde recognicio magne assise sum' fuit inter eos:—Gilbs. recognovit &c, tenendam de capitalibus dominis &c:—Pro hoc fine Laurencius Alic. et Muriel dederunt Gilbto. quatuor marcas. [25° Henry III. Lewes A die Nativ' Sci. Johis. Bapte. in tres sept' (File 14. No. 15).]

374. Inter Fucherum de la Colebrok et Gunnoram ux' ejus pet' et Warinum Venatorem ten':—De triginta acris terre in Marsefeld; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Warinus recognovit predictam terram esse jus Gunnore et med' tocius predicte terre scil' illam med' que jacet per totum versus aquilonem eisdem Fuchero et Gunnore reddidit et remisit:—Pro hoc fine Fucherus et Gunnora concesserunt Warino totam alteram med' ejusdem terre que est versus austrum, tenendam &c, reddendo tres sol' et duos den' ad festum Sci. Michis. pro omni servicio. [25° Henry III. Lewes A die Nativ' Sci. Johis Bapte. in tres sept'. (File 14. No. 18).]

375. Inter Robm. de Weston pet' et Henr. de Weston quem Wills. de la Strode et Matill. ux' ejus vocaverunt ad warantum:—De dimidia virgata terre in Surbelton; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Robs. remisit &c:—Pro hoc fine Henr. dedit Robto. sex marcas. [25° Henry III. Lewes A die Nativ' Sci. Johis. Bapte. in tres sept' (File 14. No. 19).]

376. Inter Anastasiam de Aston pet' et Robm. Foraple ten':—De novem acris terre in Suthmaulinges: Et inter eandem Anastasiam pet' et Robm. de Pat'ne ten':—De una acra terre in eadem villa; unde recognicio magne assise sum' fuit inter eos:—Anastasia recognovit &c:—Pro hoc fine Robs. Foraple dedit Anastasie duas marcas et Robs. de Paterne dimidiam marcam. [25° Henry III. Lewes A die Nativ' Sci. Johis. Bapte. in tres sept' (File 14. No. 20).]

377. Inter Danielem de Cicestr' et Emmam ux' ejus pet' per Danielem pos' loco Emme et Eadmundum de Bedinton et Julianam ux' ejus ten' per Eadm. pos' loco Jul.:—De dimidia acra terre in Sapewik; unde placitum fuit inter eos:—Danielis et Emma remiserunt &c.:—Pro hoc fine Eadms. et Jul. dederunt eis dimidiam marcam. [25° Henry III. Lewes A die Nativ' Sci. Johis. Bapte. in tres sept' (File 14. No. 21).]

378. Inter Willm. de Perci pet' et Thom. de Faukenberg ten':—De duabus acris duabus rodis quinta parte unius rode et sex perticatis terre in longitudine et quatuor pedibus in latitudine in Pettewurth; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Thos. recognovit &c.:—Pro hoc fine Wills. concessit Thome predictam terram habendam tota vita sua, et post decessum Thome terra revertetur ad Willm. et heredes suos. [25° Henry III. Lewes A die Nativ' Sci. Johis. Bapte. in tres sept' (File 14. No. 22).]

379. Inter Willm. le Frye de Billingehurst quer' et Warnerum Priorem de Arundel deforc':—De advocacione ecclesie de Billingehurst; unde assisa ultime presentacionis sum' fuit inter eos:—Wills. recognovit &c.:—Pro hoc fine Prior dedit Willo. tres marcas. [25° Henry III. Lewes A die Nativ' Sci. Johis. Bapte. in tres sept' (File 14. No. 23).]

380. Inter Radm. le Pacher pet' et Johem. de Gatesden ten':—De duabus virgatis terre in Shilesmanebir' et in Wodemanecot; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Rads. recognovit &c., tenendam &c., reddendo decem sol' ad Natale Domini et faciendo capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Johes. dedit Rado. unum sparvarium sorum. [25° Henry III. Lewes A die Nativ' Sci. Johis. Bapte. in tres sept. (File 14. No. 25).]

381. Inter Robm. Poyntel pet' et Ricm. de Offinton et Matill. ux' ejus ten':—De med' quatuor hidarum terre et dimidie in Offinton exceptis tribus acris, Et inter eundem Robm. pet' et predictos Ricm. et Matill. quos Robs. Josep vocavit ad warantum:—De med' trium acrarum terre in eadem villa; unde placitum fuit inter eos:—Robs. Poyntel recognovit predictas medietates terre esse jus Matill.:—Pro hoc fine Rics. et Matill. concesserunt Robto. Poyntel decem acras de eadem terra scil' quinque acras in Scortforlang et quinque acras que vocantur Marscalesland, tenendas &c., reddendo unum par albarum cyrotecarum vel unum den' ad Pascha pro omni servicio: Et preterea Rics. et Matill. dederunt Robto. Poyntel centum solidos. [25° Henry III. Lewes A die Nativ' Sci. Johis. Bapte. in tres sept' (File 14. No. 26).]

382. Inter Willm. le Mercer et Lariam ux' ejus pet' et Thom. de Iuery et Matild. matrem ejus ten':—De quinque rodis terre in Suthwik; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Wills. et Laria remiserunt &c.:—Pro. hoc fine Thos. et Matild. dederunt eis quindecim solidos. [25° Henry III. Lewes A die Nativ. Sci. Johis. Bapte. in xv. dies. (File 14. No. 24).]

383. Inter Priorem de Lewes quer' et Willm. Bardolf:—De eo quod Wills. permittat Priorem capere terram in terra ipsius Willi. de Bercampe ad reparacionem stagni molendini Prioris de Suthmanesrie; unde placitum fuit inter eos:—Wills. concessit pro se et hbs. suis quantum ad ipsos pertinet quod Prior et successores sui possint capere terram ad reparacionem stagni a predicto molendino usque ad exclusas ejusdem molendini in latitudine quatuor perticarum juxta predictum stagnum et de predictis exclusis de longo in longum quantum stagnum se extenderit ex utraque parte ejusdem stagni de latitudine quatuor perticarum et ad caput stagni de longitudine quatuor perticarum et latitudine novem perticarum ita quod quelibet pertica sit de sexdecim pedibus et dimidio, et similiter concessit quod capiant singulis annis infra predictas quatuor perticatas inter molendinum et predictas exclusas quatuor caretatas ramillorum per visum ballivorum Willi. si interesse voluerint excepto quercu fago pomeris et corilu ad stagnum reparandum cum necesse fuerit et quelibet caretta erit cum duobus equis, et si forte contigerit quod necesse non fuerit reparare stagnum infra unum annum vel duos vel amplius tunc nihil poterint capere de predictis ramillis set cum necesse fuerit bene licebit eis capere omnia arreragia predictarum carettatarum et predictas carettatas quolibet anno secundum quod predictum est, Et Wills. vel heredes sui non poterunt facere vendicionem vel vastum de bosco infra predictas quatuor perticatas quominus Prior et successores sui habeant singulis annis predictas quatuor carettatas ramillorum:—Pro hoc fine Prior concessit pro se et succ' suis quod reddeant singulis annis Willo. et hbs. suis duos sol' ad festum Sci. Michis. apud Bercampe. Et hec concordia facta fuit presente Hug. de Playz et eam concedente. Et si Prior vel successores sui aquam predicti stagni retinuerint ad noccumentum tenementi Willi. ita quod superundet ultra certam stachiam que vocatur Pollard et que ad exclusam calceti stagni firmata fuit die quo hec concordia facta fuit bene licebit Willo. eandam exclusam calceti stagni aperire et ipsam apertam tenere donec superefluentia aque evacuata fuerit usque ad predictam stachiam, aliam autem exclusam que est juxta molendinum nullo modo Willo. aperire licebit. [25° Henry III. Lewes A die Sci. Johis. Bapte. in tres sept'. (File 14. No. 27).]

384. Inter Leticiam de Bulesham quer' et Radm. de Stokes deforc':— De dimidia virgata terre in Bulesham; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Lucia [sic] remisit &c.:—Pro hoc fine Rads. dedit Leticie quinquaginta solidos. [25° Henry III. Lewes A die Sci. Johis. Bapte. in tres sept' (File 14. No. 28).]

385. Inter Gaudinum de Albomonast'io et Luciam ux' ejus pet' et Petrum de Hotot ten':—De quatuor acris prati et dimidia in Leministr'; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Petrus recognovit &c.:— Pro hoc fine Gaudinus et Lucia concesserunt Petro predictum pratum, tenendum &c., reddendo duodecim den' ad festum Sci. Michis. pro omni servicio. Et Petrus dedit Gaudino et Lucie quadraginta solidos. [25° Henry III. Lewes A die Sci. Johis. Bapte. in tres sept' (File 14. No. 29).]

386. Inter Robm. de Boynton pet' et Sibillam de Iclesham ten':—De una hida terre in Bachington; unde placitum fuit inter eos:—Sibilla recognovit &c., tenendam de capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Robs. dedit Sibille quinque marcas. [25° Henry III. Lewes A die Sci. Johis. Bapte. in tres sept' (File 14. No. 30).]

387. Inter Ricm. Cardinal et Gundredam ux' ejus pet' et Nichm. fil' Arnald ten':—De uno mesuagio et quatuordecim acris terre in Alinton; unde recognicio magne assise sum' fuit inter eos:—Nichs. recognovit predictum mesuagium et terram excepta dimidia virgata terre esse jus Gundrede et illa eisdem reddidit:—Pro hoc fine Rics. et Gundreda concesserunt Nicho. predictam dimidiam virgatam terre de predicta terra scil' in Longefurlong duas acras et unam rodam et in Shortfurlong tres acras et unam rodam, tenendam &c., reddendo triginta den' ad tres terminos scil' ad festum Sci. Michis. duodecim den' ad Purif' Beate Marie duodecim den' et ad Pentecosten sex den' pro omni servicio. [25° Henry III. Lewes A die Sci. Johis. Bapte. in tres sept' (File 14. No. 31).]

388. Inter Ricm. de Muscegros et Alic. ux' ejus pet' et Gervasium de Blakebrok et Joham. ux' ejus ten':—De una carucata terre in Tanilhurste; unde placitum fuit inter eos:—Gervasius et Joha. recognoverunt &c.:—Pro hoc fine Rics. et Alic. concesserunt eis predictam terram, tenendam &c., reddendo unam marcam ad duos terminos ubi prius non solebant nisi octo sol' per annum pro predicto tenemento scil' dimidiam marcam ad festum Sci. Thome Apostoli et alteram dimidiam marcam ad Nativ' Sci. Johis. Bapte. pro omni servicio. Et Gervasius et Joha. dederunt Rico. et Alic. sexdecim solidos. [25° Henry III. Lewes A die Sci. Johis. Bapte. in tres sept' (File 14. No. 32).]

389. Inter Mauricium de la Bernette pet' et Henr. Pyiun ten':—De decem acris terre in Heylesham; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Mauricius recognovit &c:—Pro hoc fine Henr. dedit Mauricio unam acram de eadem terra que abutat super terram Radi. Dunsy versus occidentem, tenendam &c, reddendo unum den' ad festum Sci. Michis. pro omni servicio. Et preterea Henr. dedit Mauricio unam marcam. [25° Henry III. Lewes A die Sci. Johis. Bapte. in tres sept' (File 14. No. 33).]

390. Inter Johem. Perchyng pet' et Sim. le Wyte ten':—De decem acris terre in Heylesham: Et inter eundem Johem pet' et predictum Sim. quem Remigius de Bosco vocavit ad warantum:—De quatuor acris terre in eadem villa: Et inter eundem Johem. pet' et predictum Sim. quem Adam Textor vocavit ad warantum de una acra terre in eadem villa: Et inter eundem Johem. pet' et predictum Sim. quem Rads. Whateman vocavit ad warantum:—De una acra terre et dimidia in eadem villa; unde placitum fuit inter eos:—Johes. remisit &c:—Pro hoc fine Simon dedit Johi. septem marcas. [25° Henry III. Lewes A die Sci. Johis. Bapte. in tres sept' (File 14. No. 35).]

391. Inter Gilbm. de Baseuill quer' et Willm. de Englefeld imped':— De feodis duorum militum in Bebbinton et Gretham; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Wills. recognovit &c, tenenda &c, faciendo inde servicium duorum militum pro omni servicio:—Pro hoc fine Gilbs. dedit Willo. unum austurcum sorum. [25° Henry III. Lewes A die Sci. Johis. Bapte. in tres sept' (File 14. No. 37).]

392. Inter Nichm. personam ecclesie de Lutegareshal pet' et Willm. de Alta Ripa ten':—De uno mesuagio et duobus gardinis in Lutegareshal; unde jurata utrum predictum mesuagium et gardina sunt libera elemosina pertinens ad ecclesiam ipsius Nichi. de Lutegareshal an laicum feodum Willi. sum' fuit inter eos:—Wills. recognovit &c, et illa remisit Nicho. et succ' suis personis predicte ecclesie et predicte ecclesie in perpetuum: —Et Nichs. recepit Willm. et heredes suos in singulis beneficiis et oracionibus que decetero fient in ecclesia predicta. [25° Henry III. Lewes A die Sci. Johis. Bapte. in tres sept' (File 14. No. 38).]

393. Inter Edelinam et Alinam filias Robti. de Bosco pet' et Sewallum clericum ten':—De una virgata terre in Baregham; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Edelyna et Alyna remiserunt &c:— Pro hoc fine Sewallus dedit eis duas marcas. [25° Henry III. Lewes A die Sci. Johis. Bapte. in tres sept' (File 14. No. 39).]

394. Inter Willm. Agylun pet' et Waltm. de Lymes ten':—De tercia parte feodi unius militis in Northmerdon; unde recognicio magne assise sum' fuit inter eos:—Wills. remisit &c:—Pro hoc fine Walts. dedit Willo. sexdecim marcas. [25° Henry III. Lewes A die Sci. Johis. Bapte. in tres sept' (File 14. No. 41).]

395. Inter Robm. de Hammes quer' et Willm. de Wassington et Marg. ux' ejus imped':—De uno mesuagio et quinque acris terre in Hammes, et tribus acris terre in Angemare; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Wills. et Marg. recognoverunt predictum mesuagium et terram esse jus Robti. ut illa que habet de dono Marg. antequam Wills. eam desponsaverat, tenenda &c, reddendo unum par albarum cyrotecarum vel unum den' ad Pascha et faciendo inde forinsecum servicium:—Pro hoc fine Robs. dedit eis unum sparvarium sorum. [25° Henry III. Lewes A die Sci. Johis. Bapte. in tres sept' (File 14. No. 42).]

396. Inter Phm. de Cleyton pet' et Willm. de Bine ten':—De duabus partibus unius carucate terre in Ruedelle duabus partibus unius hide terre in Bine et duabus partibus dimidie hide terre in Cleyton: Et inter eundum Phm. pet' et predictum Willm. quem Matill. mater Willi. vocavitad warantum:—De tercia parte unius carucate terre in Ruedelle et tercia parte unius hide terre in Bine et tercia parte dimidie hide terre in Cleyton; unde placitum fuit inter eos:—Phs. recognovit &c:—Pro hoc fine Wills. dedit Pho. duas virgatas de eadem terra scil' unam virgatam quam Ernolfus de Cleyton tenuit in Cleyton et unam virgatam quam Robs. Josep tenuit in eadem villa, tenendas de capitalibus dominis &c:—Et Wills. remisit Pho. totum jus quod habuit in triginta denar' redditus quas Phs. ei reddere solebat de una virgata terre quam de Willo. tenuit in Cleyton. [25° Henry III. A die Sci. Johis. Bapte. in tres sept' (File 14. No. 46).]

397. Inter Willm. de Percy quer' et Priorem de Wlenchm'e deforc':— De uno molendino in Cuteresho; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Wills. concessit Priori predictum molendinum cum tota secta hominum ipsius Willi. et heredum suorum de Pettewurth et Tulinton et cum omnibus aliis rebus ad illud molendinum pertinentibus salva Willo. et hbs. suis libera molitura sua de omnimodis bladis suis que expendentur in domo sua apud Pettewurth cujuscumque generis fuerint; concessit etiam Wills. quod Prior et successores sui possint capere terram in terra ipsius Willi. in Pettewurth prope predictum molendinum ad reparandum stagnum molendini cum necesse fuerit per visum ballivorum Willi. et quod omnes villani sui de Pettewurth et Tulinton faciant Priori singulis annis per tres dies auxilium ad predictum stagnum reparandum per se vel homines suos si necesse fuerit quod stagnum tociens reparetur sine cibo ipsius Prioris ita quod quilibet villanus qui tenuerit unam virgatam terre de Willo. vel hbs. suis in predictis villis faciet Priori auxilium qualibet predictorum trium dierum per unum hominem secundum quod predictum est in perpetuum et qui plus terre tenuerit majus auxilium eis faciet et qui minus tenuerit minus auxilium eis faciet secundum quantitatem tenementi sui; tenendum &c in liberam elemosinam reddendo duas marcas ad duos terminos scil' med' ad festum Sci. Michis. et alteram med' ad Nativ. Sci. Johis. Bapte. pro omni servicio quousque Wills. vel heredes sui dederint et assignaverint Priori vel succ' suis in escambium predicti molendini decem libratas terre in competenti loco in comitatu Sussex vel in comitatu Ebor et tunc Prior et successores sui tenebunt predictas decem libratas de Willo. et hbs. suis in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servicio et molendinum cum pertinentiis tunc revertetur ad Willm. vel heredes suos quiete:—Et Prior concessit pro se et succ' suis quod invenient et sustentabunt quinque canonicos in predicta ecclesia divina celebraturos pro anima Willi. et animabus antecessorum et heredum suorum in perpetuum ita quod post mortem cujuslibet predictorum quinque canonicorum Prior et successores sui recipient loco ipsius canonici qui obierit unum clericum idoneum in canonicum ad presentacionem Willi. vel heredum suorum et sic invenient quinque canonicos successive in predicta ecclesia in perpetuum. [25° Henry III. Lewes Cras' Sce. Margarete (File 14. No. 1).]

398. Inter Rogm. de Wimples quer' et Aumfridum de Feringes et Isab. ux' ejus deforc':—De serviciis que Rogs. exigebat ab eis de una hida terre quam de eo tenent in Alington unde Rogs. exigebat quod redderent ei per annum quindecim sol' quod servicium Aumfridus et Isab. ei non cognoverunt; unde placitum fuit inter eos:—Rogs. remisit totum jus quod habuit in predicto servicio quod exigebat versus eos:— Pro hoc fine Aumfridus et Isab. dederunt Rogo. duodecim marcas. [25° Henry III. Lewes Cras' Sce. Margarete. (File 14. No. 12).]

399. Inter Godefrm. de Horton et Alic. ux' ejus pet' et Willm. le Jefne ten':—De uno mesuagio et sex acris terre in Wording: Et inter eundem Willm. pet' et predictos Godefrm. et Alic. ten':—De novem acris terre in eadem villa; unde placitum fuit inter eos:—Wills. recognovit predictum mesuagium et sex acras terre quas Godefrs. et Alic. clamabant versus eum esse jus Alic. et illa eis reddidit et preterea recognovit predictas novem acras terre quas ipse clamabat versus eos esse jus Alic., tenendam &c, reddendo unum par albarum cyrothecarum vel unum den' ad Pascha pro omni servicio salvo forinseco servicio:— Pro hoc fine Godefrs. et Alic. dederunt Willo. quinque marcas. [25° Henry III. Lewes Cras' Sce. Margarete. (File 14. No. 17).]

400. Inter Willm. fil' Roberti pet' et Thom. Tablel quem Hugo Baldefard vocavit ad warantum:—De duodecim acris terre et duobus mesuagiis in Shorham; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Wills. remisit &c:—Pro hoc fine Thos. dedit Willo. sex marcas. [25° Henry III. Lewes Cras' Sce. Margarete. (File 14. No. 34).]

401. Inter Johem. de Shipford pet' et Ricm. fil' Margerie quem Walts. le Eueske vocavit ad warantum:—De una carucata terre in Hasse; unde recognicio magne assise sum' fuit inter eos:—Johes. remisit &c:— Pro hoc fine Rics. dedit Johi. septem marcas. [25° Henry III. Lewes Cras' Sce. Margarete. (File 14. No. 36).]

402. Inter Herbm. de Puteo quer' et Willm. Cuuert et Mariam ux' ejus Petrum de Gatesden et Ceciliam ux' ejus Radm. de Sco. Audoeno et Godehudam ux' ejus Willm. Russel et Alic. ux ejus deforc':—De pastura, quam Herbs. clamabat habere ad duodecim boves duos aufros et centum oves in terra ipsorum de Hupmerdon; unde placitum fuit inter eos:—Herbs. remisit &c:—Pro hoc fine ipsi dederunt Herbto. triginta solidos. [25° Henry III. Lewes Cras' Sce. Margarete. (File 14. No. 45).]

403. Inter Willm. de Percy pet' et Johem. fil' Thome de Pettewrth ten':—De uno ferlingo terre in Pettewrth; unde placitum convencionis sum fuit inter eos:—Johes. recognovit &c:—Pro hoc fine Wills. dedit Johi. unum mesuagium et unum ferlingum terre in eadem villa que Edws. Pistor et Sim. Ruffus aliquando tenuerunt in Pettewrth, tenenda &c, reddendo viginti septem den' et sex capones ad tres terminos scil' ad Nativ' Sci. Johis. Bapte tresdecim den' et obolum ad Natale Domini tresdecim den' et obolum et ad invencionem Sce. Crucis sex capones et faciendo inde forinsecum servicium et clausturam parcorum suorum de Pettewrth quantum pertinet ad tantum tenementum de eodem feodo in eadem villa; et preterea Johes et heredes sui invenient Willo. et hbs. suis unum hominem in autumpno ad metendum bladum ipsius Willi. de Pettewrth per duos dies ad cibum ipsius Johis. pro omni servicio. [25° Henry III. Reding A die Sci. Mich. in tres sept'. (File 14. No. 2).]

404. Inter Savaricum de Bohun et Ceciliam ux' ejus quer' per Nigellum de Angemare pos' loco ipsorum et Abbatem de Seg' deforc':—De communi pasture quam ipsi clamabant habere in terra ipsius Abbatis de Hamton, unde ipsi clamabant habere communam pasture ad octo boves et duos affros in predicta terra; unde placitum fuit inter eos:— Abbas concessit quod Savaricus et Cecilia et heredes Cecilie habeant per totum annum octo boves et duos affros in dominica pastura Abbatis in eadem villa sine impedimento:—Pro hoc fine dederunt Abbati tres marcas. [25° Henry III. Reding Oct' Sci. Mich. (File 14. No. 4).]