Sussex Fines
16-20 Edward I (nos. 999-1071)

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

L.F. Salzmann (editor)

Year published

1908

Supporting documents

Pages

140-159

Citation Show another format:

'Sussex Fines: 16-20 Edward I (nos. 999-1071)', An abstract of Feet of Fines for the County of Sussex: vol. 2: 1249-1307 (1908), pp. 140-159. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=65788 Date accessed: 26 November 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

16-20 Edward I (nos. 999-1071)

999. Inter Johem. de Aldyngtone pet' et Sim. de Pyrpund ten':—De duobus mesuagiis quaterviginti acris terre quatuor acris prati et quatuor acris bosci in Hirste Pyrpund; unde placitum fuit inter eos:—Johes. recognovit &c.:—Pro hoc fine Simo dedit Johi. quinque marcas. [16° Edward I. Cycestr' Cras' Sci. Johis. Bapte. (File 33. No. 3).]

1000. Inter Robm. de Bosco pet' et Robm. de la Rogate ten':—De quindecim acris terre una acra prati et novem solid' redditus in la Rogate; unde recognicio magne assise sum' fuit inter eos:—Robs. de la Rogate recognovit &c.:—Pro hoc fine Robs. de Bosco dedit Robto. de la Rogate centum solidos.

[Dorso] Dionisius prior Sci. Nichi. de Arundell apponit clamium suum. [16° Edward I. Cycestr' Cras' Sci. Johis. Bapte. (File 33. No. 12).]

1001. Inter Robm. Edwyne de Estdene quer' et Ricm. de Arundel imped':—De duabus virgatis terre et dimidia in Estdene:—Rics. recognovit &c., tenendam &c., reddendo viginti et unum sol' et sex den' ad duos terminos scil' med' ad festum beati Thome Apostoli et alteram med' ad Nativ' Sci. Johis. Bapte. et faciendo inde sectam ad curiam Rici., et heredum suorum de Estden de tribus sept' in tres sept' et similiter faciendo ad scutagium domini regis quando evenerit sive fuerit ad plus sive ad minus sex den' pro omni servicio:—Pro hoc fine Robs, dedit Rico, unum austurcum sorum. Et sciendum quod Rics. recognovit se recepisse homagium Robti. pro predicto tenemento. [16° Edward I. Cycestr' Cras' Sci. Johis. Bapte. (File 33. No. 19).]

1002. Inter Magistrum Johem. de Sca. Cruce quer' et Rogm. Germeyn imped':—De una acra terre et dimidia in suburbio Cycestr'; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Rogs. recognovit &c., tenendam &c., reddendo unum obolum ad Pascha et faciendo capitalibus dominis:—Pro hoc fine Magister Johes. dedit Rogero octo marcas. [16° Edward I. Cycestr' Cras' Sci. Johis. Bapte. (File 33. No. 21).]

1003. Inter Robm. de Purle quer' et Ricm. de Nyton et Ceciliam ux' ejus deforc':—De uno mesuagio et novem acris terre in Seleseye; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Rics. et Cecilia recognoverunt &c., tenendum &c., reddendo unum granum piperis ad Pascha:—Pro hoc fine Robs. dedit eis decem libras. [16° Edward I. Cycestr' Cras' Sci. Johis. Bapte. (File 33. No. 23).]

1004. Inter Willm. filium Reginaldi Godefrey quer' et Phm. de Juteberge deforc':—De uno mesuagio sexdecim acris terre et duabus acris bosci in Estesshlinge; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Wills. recognovit &c.:—Pro hoc fine Phs. concessit Willo. predictum tenementum tenendum tota vita sua reddendo quinque sol' ad festum Sci. Michis. et faciendo capitalibus dominis &c., et post decessum Willi. predictum tenementum integre revertetur ad Phm. et heredes suos.

[Dorso] Petrus Exon' Episcopus apponit clamium suum. [16° Edward I. Cycestr' Cras' Sci. Johis. Bapte. (File 33. No. 27).]

1005. Inter Radm. de Stoppeham quer' et Johem. Baysescu et Cristianam ux' ejus deforc':—De duabus virgatis terre in Abytone; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Johes. et Cristiana recognoverunt &c.:—Pro hoc fine Rads. dedit eis viginti marcas. [16° Edward I. Cycestr' Cras' Sci. Johis. Bapte. (File 33. No. 28).]

1006. Inter Johem. de Welewes et Matil. ux' ejus pet' et Ricm. de Neweton et Ceciliam ux' ejus ten':—De uno mesuagio et una virgata terre in Tradynton; unde placitum fuit inter eos:—Johes. et Matil. recognoverunt &c.:—Pro hoc fine Rics. et Cecilia dederunt eis decem libras. [16° Edward I. Cycestr' Oct' Sci. Johis. Bapte. (File 33. No. 6).]

1007. Inter Alanum de Midhurst et Isab. ux' ejus quer' et Willm. le Dal et Alic. ux' ejus deforc':—De uno tofto in Cycestr'; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Wills. et Alic. recognoverunt &c., tenendum Alano et Isab. et hbs. Alani de ipsis Willo. et Alic. et hbs. Willi., reddendo unum clavum gariophili ad Pascha et faciendo capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Alanus et Isab. dederunt Willo. et Alic. quatuor marcas. [16° Edward I. Cycestr' Oct' Sci. Johis. Bapte. (File 33. No. 13).]

1008. Inter Willm. de Whitsond quer' et Willm. Gruel et Alic. ux' ejus deforc':—De duobus mesuagiis in Cycestr'; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Wills. Gruel et Alic. recognoverunt &c., tenenda &c., reddendo unum den' ad Pascha et faciendo capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Wills. Whitsond dedit eis unum sparvarium sorum. [16° Edward I. Cycestr' Oct' Sci. Johis. Bapte. (File 33. No. 14).]

1009. Inter Waltm. Burgeys de Horsham quer' et Willm. le Clerk de Halfenakede et Joham. ux' ejus imped':—De viginti acris terre quatuor acris prati et quinque solid' redditus in Horsham; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Wills. et Joha. recognoverunt &c., tenenda &c., reddendo unam sagittam barbatam ad festum Sci. Michis. et faciendo capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Walts. dedit eis viginti marcas. [16° Edward I. Cycestr' Oct' Sci. Johis. Bapte. (File 33. No. 20).]

1010. Inter Willm. Louerun et Alic. ux' ejus quer' et Waltm. le Mareschal deforc':—De uno mesuagio et quinquaginta acris terre in Billingeshurst et Ruggewyk; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Wills. et Alic. recognoverunt &c.:—Pro hoc fine Walts. concessit Willo. et Alic. predictum tenementum tenendum tota vita utriusque ipsorum reddendo quatuor sol' ad festum beati Thome apostoli et faciendo capitalibus dominis &c., et post decessum utriusque ipsorum Willi. et Alic. predictum tenementum integre revertetur ad Waltm. et heredes suos. [16° Edward I. Cycestr' Oct' Sci. Johis. Bapte. (File 33. No. 22).]

1011. Inter Robm. de Glamorgan et Radm. de Stopeham pet' et Johem. de Kameys quem Wills. Paynel vocavit ad warantum ten' per Galfrm. de Rothingg' pos' loco suo:—De manerio de Tradynton exceptis sex virgatis et viginti et tribus acris terre et dimidia in eodem manerio quod manerium excepta predicta terra predictus Wills. tenuit de predicto Johe. et Margareta de Gatesden uxore ejus de hereditate Margarete ad terminum vite ipsius Willi. ex dimissione Johis., et unde Margareta simul cum Johe. venit in eadem curia ad respondendum Robto. et Rado. de eodem tenemento; unde placitum fuit inter eos:—Robs. et Rads. recognoverunt predictum manerium scil' quicquid Wills. tenuit in eadem villa ex dimissione Johis. die quo hec concordia facta fuit exceptis predictis sex virgatis et viginti et tribus acris terre et dimidia sicut predictum est esse jus Margarete et illud remiserunt:— Pro hoc fine Johes. et Margareta dederunt Robto. et Rado. unum sparvarium sorum. [16° Edward I. Cycestr' Oct' Sci. Johis. Bapte. (File 33. No. 24).]

1012. Inter Willm. de Echingeham et Katerinam ux' ejus quer' et Willm. de Eselingg' imped':—De uno mesuagio et una carucata terre in Mundefeld; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Willm. de Eselingg recognovit &c.:—Pro hoc fine Wills. de Echingeham et Katerina concesserunt Willo. de Eselingg predictum tenementum tenendum tota vita sua reddendo unam rosam ad Nativ' Sci. Johis. Bapte., et post decessum Willi. de Eselingg predictum tenementum integre revertetur ad Willm. de Echingeham et Katerinam et heredes Willelmi. [16° Edward I. Cycestr' Oct' Sci. Johis. Bapte. (File 33. No. 25).]

1013. Inter Johem. de Welewes et Matil. ux' ejus pet' et Rogm. Whytsyde ten':—De uno mesuagio et una virgata terre in Tradynton; unde placitum fuit inter eos:—Johes. et Matil. recognoverunt &c.:— Pro hoc fine Rogs. dedit eis quatuor marcas. [16° Edward I. Cycestr' Oct' Sci. Johis. Bapte. (File 33. No. 29).]

1014. Inter Rogm. priorem de Muchelham quer' et Ricm. abbatem de Begeham deforc':—De viginti et quinque marcatis redditus in Otteham; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Abbas recognovit et concessit pro se et successoribus suis et ecclesia sua beate Marie de Begeham quod ipsi decetero reddent singulis annis priori et successoribus suis et ecclesie sue Sce. Trinitatis de Muchelham apud Muchelham viginti et quinque marcas percipiendas de omnibus tenementis que abbas et ecclesia sua tenuerunt in Otteham die quo hec concordia facta fuit ad duos terminos scil' med' ad festum Sci. Petri ad Vincula et alteram med' ad festum Purif' Beate Marie:— Pro hoc fine prior recognovit advocacionem ecclesie de Heylesham esse jus abbatis et ecclesie sue et illam remisit. [16° Edward I. Cycestr' Cras' Sci. Johis. Bapte. (File 33. No. 31).]

1015. Inter Robm. de Hotot quer' et Willm. de Wurmynton et Annoram ux' ejus Johem. de Polynfaud et Leticiam ux' ejus et Thom. de Polyngfaud:—De hoc quod cum hereditas que fuit Willi. Harang in Louemynstr' scil' medietas unius feodi militis de qua unica secta tantum debetur ad curiam Rici. fil' Alani de Stansted ad predictos Robm. Willm. Annoram Johem. Leticiam et Thom. sit devoluta et Robs. qui habet eyneciam ejusdem hereditatis scil' medietatem medietatis predicti feodi sectam illam pro se et participibus suis predictis faciat et iidem Wills. et Annora predictos Johem. Leticiam et Thom. de contribucione que ad predictam sectam faciendam contingit pro quadam parte hereditatis quam Johes. Leticia et Thos. tenent de dono Willi. et Annore in eadem villa acquietare et pro eodem tenemento et similiter pro residuo ejusdem hereditatis quod Wills. et Annora tenent ad predictam sectam faciendam contribuere debeant ad predictam sectam faciendam prius non contribuerunt; unde placitum fuit inter eos:—Wills. et Annora recognoverunt et concesserunt pro se et hbs. suis quod ipsi decetero reddent singulis annis Robto. et hbs. suis sex den' ad festum Sci. Michis. percipiendos per manus Willi. et Annore et heredum Willi. de toto tenemento quod tenuerunt in Louemynstr' die quo hec concordia facta fuit pro contribucione medietatem predicte hereditatis contingente quam Wills. et Annora Johes. et Leticia et Thos. tenent ad predictam sectam ad curiam Rici. fil' Alani et heredum suorum de Stansted, de tribus sept' in tres sept' faciendam sicut predictum est:—Pro hoc fine Robs. concessit pro se et hbs. suis quod ipsi decetero acquietabunt Willm. et Annoram Johem. et Leticiam et Thom. versus predictum Ricm. et heredes suos de predicta secta. [16° Edward I. Cycestr' Oct' Sci. Johis. Bapte. (File 33. No. 32).]

1016. Inter Robm. Godefrey quer' et Ricm. Godefrey de Horsham deforc':—De uno mesuagio novem acris terre una acra prati septem solid' et octo denar' redditus in Horsham Werenham et Slyndefold; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Rics. recognovit &c., et preterea concessit Robto. residuum predicti redditus cum pertinentiis scil' omnia servicia Benedicti Buckehorn Walt. Buckehorn Martini le Picke et Rici. Golding et heredum suorum de toto tenemento quod iidem tenuerunt de predicto Rico. Godefrey in predictis villis die quo hec concordia facta fuit tenenda de capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Robs. dedit Rico. Godefrey unum sparvarium sorum. Et hec concordia facta fuit presentibus Benedicto Walto. Martino et Rico. et concedentibus pro se et hbs. suis quod decetero erunt intendentes et respondentes Robto. et hbs. suis de serviciis que ad predicta tenementa sua pertinent et similiter qui in eadem curia fecerunt fidelitatem predicto Robto. pro eisdem tenementis. [16° Edward I. Cycestr' Oct' Sci. Johis. Bapte. (File 33. No. 33).]

1017. Inter Willm. Paynel et Margaretam de Gatesden quer' et Johem. de Arundel imped':—De uno mesuagio centum et sexaginta acris terre triginta acris prati duodecim acris bosci et decem solid' redditus in Wyseberewe; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Johes. recognovit &c., tenenda Willo. et Margar. et hbs. Willi. reddendo unum den' ad Pascha et faciendo capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Wills. et Margar. dederunt Johi. unum sparvarium sorum. [16° Edward I. Cycestr' Oct' Sci. Johis. Bapte. (File 33. No. 34).]

1018. Inter Joham. de Bohun quer' et Antonium Bek Dunolm' Episcopum deforc':—De manerio de N . . . tymbr' excepta advocacione ecclesie ejusdem ville, quod manerium cum pertinentiis excepta advocacione Johes. de Bocking et Alic. uxor ejus tenuerunt de predicto Antonio ad terminum vite ipsorum die quo hec concordia facta fuit; unde placitum fuit inter eos:—Joha. recognovit &c.:—Pro hoc fine Antonius concessit pro se et hbs. suis quod predictum manerium quod post decessum Johis. et Alic. ad Antonium et heredes suos debuit reverti post decessum ipsorum Johis. et Alic. integre remaneat Johe. tenendum de capitalibus dominis tota vita sua, et post decessum Johe. manerium integre remanebit Johi. filio predicte Johe. et hbs. suis de corpore suo, Et si contingat quod Johes. obierit sine herede de corpore suo procreato manerium remanebit Jacobo fratri Johis. et hbs. de corpore suo, Et si contingat quod Jacobus obierit sine herede de corpore suo procreato tunc remanebit Rico. fratri Jacobi et hbs. de corpore suo, Et si contingat quod Rics. obierit sine herede de corpore suo procreato tunc remanebit propinquioribus hbs. Johanne. Et hec concordia facta fuit presentibus Johe. de Bocking et Alic. et cognoscentibus se nichil juris clamare in predicto manerio nisi ad terminum vite utriusque ipsorum. [16° Edward I. Cycestr' Oct' Sci. Johis. Bapte. (File 33. No. 37).]

1019. Inter Waltm. de Horsham quer' et Ricm. de la Graue deforc':— De uno mesuagio et septem acris terre in Horsham; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Rics. recognovit &c.:—Pro hoc fine Walts. concessit Rico. predictum tenementum tenendum tota vita sua reddendo unam rosam ad Nativ' Sci. Johis. Bapte. et faciendo capitalibus dominis &c., et post decessum Rici. predictum tenementum integre revertetur ad Waltm. et heredes suos. [16° Edward I. Cycestr' Oct' Sce. Trin. (File 33. No. 26).]

1020. Inter Johem. Giffard et Joham. ux' ejus pet' et Rogm. filium Willi. de Hene quem Nichs. le Moyne et Jul. ux' ejus vocaverunt ad warantum ten':—De duabus acris terre in Suthlauncyng: Et inter eosdem Johem. et Joham. pet' et predictum Rogm. quem Wills. Testard vocavit ad warantum:—De duabus acris terre in eadem villa; unde placitum fuit inter eos:—Johes. et Joha. recognoverunt &c.:— Pro hoc fine Rogs. dedit eis unum sparvarium sorum. [16° Edward I. Cycestr' A die Sce. Trin. in xv dies. (File 33. No. 2).]

1021. Inter Stephm. de London et Sibil. ux' ejus quer' et Rogm. de Couert deforc':—De manerio de Exssingtone; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Stephs. et Sibil. recognoverunt &c.:— Pro hoc fine Rogs. concessit Stepho. et Sibil. predictum manerium cum pertinentiis ut in dominicis serviciis liberorum hominum villenagiis boscis pratis pasturis aquis stagnis molendinis vivariis piscariis moris brueriis columbariis advocacione ecclesie ejusdem ville et omnibus aliis rebus ad illud manerium pertinentibus excepto homagio et toto servicio Johis. de la Leye et heredum suorum de toto tenemento quod idem Johes. tenet de ipso Roge. in eadem villa tenendum tota vita utriusque ipsorum Stephi. et Sibil. reddendo unum den' ad Pascha et faciendo capitalibus dominis &c., Et post decessum utriusque ipsorum Stephi. et Sibil. manerium integre revertetur ad Rogm. et heredes suos. [16° Edward I. Cycestr' A die Sce. Trin. in xv dies. (File 33. No. 5).]

1022. Inter Willm. de Wylehale quer' et Alanum de Cokenhe et Matil. ux' ejus imped':—De tribus acris terre in Pageham; unde placitum fuit inter eos:—Alanus et Matil. recognoverunt &c.:—Pro hoc Wills. dedit eis sex marcas. [16° Edward I. Cycestr' A die Sce. Trin. in xv dies. (File 33. No. 9).]

1023. Inter Thom. de Sandreuill et Alic. ux' ejus pet' et Willm. de Braclesham Decanum Sce. Trinitatis Cycestr' quem Johes. Copedok vocavit ad warantum:—De uno mesuagio in suburbio Cycestr'; unde placitum fuit inter eos:—Thos. et Alic. recognoverunt &c.:— Pro hoc fine Wills. dedit eis sparvarium sorum. [16° Edward I. Cycestr' A die Sce. Trin. in xv dies. (File 33. No. 10).]

1024. Inter Henrm. le Whyte de Wincheles' quer' et Johem. le Friter et Isab. ux' ejus imped':—De duabus partibus mesuagii in Sefford; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Johes. et Isab. recognoverunt &c., tenendum &c., reddendo unam rosam ad Nativ' Sci. Johis. Bapte. et faciendo capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Henrs. dedit eis triginta solidos. [16° Edward I. Cycestr' A die Sce. Trin. in xv dies. (File 33. No. 11).]

1025. Inter Alex. de Rughesparre et Cristinam ux' ejus pet' et Thom. de Marines ten' per Johem. de Hertford pos' loco suo:—De quatuordecim acris terre in Bocstede; unde assisa mortis antecessoris:—Alex. et Cristina recognoverunt &c.:—Pro hoc fine Thos. dedit eis viginti solidos. [16° Edward I. Cycestr' A die Sce. Trin. in xv dies. (File 33. No. 16).]

1026. Inter Radm. de Bello Campo pet' et Johem. de Tracy quem Matill. Estur et Johes. de Insula vocaverunt ad warantum:—De manerio de Lerdinton cum pertinentiis exceptis duobus mesuagiis uno molendino novem acris terre una acra prati et advocacione ecclesie ejusdem manerii; unde placitum fuit inter eos:—Johes. de Tracy recognovit &c.:—Pro hoc fine Rads. ad instanciam Johis. de Tracy concessit predicte Matill. predictum manerium exceptis predictis mesuagiis molendinis terra prato et advocacione tenendum tota vita sua faciendo Rado. et hbs. suis servicium unius feodi militis et similiter faciendo sectam ad hundredum Rici. filii Alani et heredum suorum de West Burne de tribus sept' in tres sept', et post decessum Matill. predictum manerium remanebit Johi. de Insula et hbs. de corpore suo tenendum per predicta servicia, Et si confingat quod Johes. de Insula obierit sine herede de corpore procreato tunc manerium integre remaneat Galfro. de Insula fratri predicti Johis. et hbs. suis tenenda per predicta servicia. Et preterea Matill. et Johes. de Insula dederunt Rado. unum austurcum sorum. [16° Edward I. Cycestr' A die Sce. Trin. in tres sept' (File 33. No. 1).]

1027. Inter Johem. Blundel pet' et Heymonem de Creuequer ten':— De quatuor marcatis redditus in la Legh Northyhamme Idenne et Pesemershe; unde placitum fuit inter eos:—Johes. recognovit &c., et remisit totum jus et clamium quod habuit in triginta et tribus solid' et quatuor denar' redditus de predicto redditu:—Pro hoc fine Heymo concessit Johi. residuum predicti redditus scil' viginti sol' singulis annis percipiendos per manus tenentium ipsius Heymonis scil' per manus Willi. filii Rici. de Legh et heredum suorum de toto tenemento quod idem Wills. tenuit de Heymone in Idenne decem et octo sol' ad quatuor terminos scil' ad Nativ' Sci. Johis. Bapte. septem sol' et duos den' ad festum Sci. Michis. decem sol' ad Natale Domini quatuor den' et ad Pascha sex den' et per manus Johis. Wodelond et heredum suorum de quodam tenemento quod tenuit de Heymone in Pesemershe quod vocatur Aumfreyeslond duos sol' ad duos terminos scil' ad festum Sci. Michis. duodecim den' et ad Pascha duodecim den' salvis tamen Heymoni et hbs. suis homagio et omnibus aliis serviciis Willi. et Johis. de Wodelond et heredum suorum de predictis tenementis. Et hec concordia facta fuit presentibus predictis Willo. et Johe. Wodelond et eam concedentibus et similiter cognoscentibus se debere predictum redditum viginti sol' sicut predictum est, et similiter qui in eadem curia fecerunt fidelitatem predicto Johi. Blundel pro predicto redditu. [16° Edward I. Cycestr' A die Sce. Trin. in tres sept' (File 33. No. 4).]

1028. Inter Matil. que fuit uxor Rogeri Goryng de Noua Shorham et Thom. filium ejus quer' et Thom. de Brok de Launcyng et Isab. ux' ejus imped':—De duobus mesuagiis in Noua Shorham; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Thos. de Brok et Isab. recognoverunt &c., tenenda &c., reddendo unam rosam ad Nativ' Sci. Johis. Bapte. et faciendo capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Matil. et Thos. filius ejus dederunt Thome de Brok et Isab. viginti solidos. [16° Edward I. Cycestr' A die Sce. Trin. in tres sept' (File 33. No. 7).]

1029. Inter Ricm. Laurenz de Westprestone quer' et Johem. de Hasfold et Joham. ux' ejus deforc':—De uno mesuagio et quatuor acris terre in Westprestone; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Johes. et Joha. recognoverunt &c., tenenda &c., reddendo dimidiam libram cymini ad Pascha et faciendo inde sectam ad curiam Johis. et Johe. et heredum Johe. apud Westprestone de tribus sept' in tres sept' et faciendo capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Rics. dedit Johi. et Johe. unum sparvarium sorum. [16° Edward I. Cycestr' A die Sce. Trin. in tres sept' (File 33. No. 8).]

1030. Inter Gilbm. de Bruggeshull quer' et Hug. le Pestur de London et Ceciliam ux' ejus deforc':—De uno mesuagio in Cycestr'; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Hugo et Cecilia recognoverunt &c., tenendum de capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Gilbs. dedit eis decem et octo marcas. [16° Edward I. Cycestr' A die Sce. Trin. in tres sept' (File 33. No. 15).]

1031. Inter Johem. le Peleter de Northmundham quer' et Willm. de Suthheghtone et Alic. ux' ejus deforc':—De uno mesuagio et duabus acris terre in West Wystringes; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Wills. et Alic. recognoverunt &c., tenenda &c., reddendo duos sol' et sex den' ad duos terminos scil' med' ad festum Sci. Michis. et alteram med' ad festum beate Marie in Marcyo et faciendo capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Johes. dedit eis centum solidos. [16° Edward I. Cycestr' A die Sce. Trin. in tres sept' (File 33. No. 17).]

1032. Inter Rogm. filium Gilbti. de Cumpton pet' et fratrem Robm. de Turuill magistrum milicie Templi in Anglia ten' per Ricm. le Mareschal pos' loco suo:—De viginti et duabus acris terre in Cumptone juxta Westferle; unde placitum fuit inter eos:—Rogs. recognovit &c.:—Pro hoc fine Magister dedit Rogero sexaginta solidos. [16° Edward I. Cycestr' A die Sce. Trin. in tres sept' (File 33. No. 18).]

1033. Inter Willm. de Mortuo Mari juniorem quer' et Willm. de Mortuo Mari seniorem imped':—De octo solid' et septem denar' redditus uno mesuagio triginta et una acris et quarta parte unius virgate terre exceptis quadraginta et tribus acris terre in Cukefeud; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Wills. senior recognovit &c., tenendum tota vita ipsius Willi. senioris reddendo sexaginta sol' ad quatuor terminos scil' ad festum Sci. Michis. quindecim sol' ad Natale Domini quindecim sol' ad Pascha quindecim sol' et ad Pentecost quindecim sol' et faciendo capitalibus dominis &c., et post decessum Willi. senioris Wills. junior et heredes sui erunt quieti de solucione predictorum denariorum et tenebunt predicta tenementa de hbs. Willi. senioris reddendo unum den' ad Pascha et faciendo capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Wills. junior dedit Willo. seniori unum sparvarium sorum. [16° Edward I. Cycestr' A die Sce. Trin. in tres sept' (File 33. No. 30).]

1034. Inter Willm. de Asfolde quer' et Johem. de Asfolde et Joham. ux' ejus deforc':—De uno mesuagio quadraginta et quatuor acris terre una acra prati quinque libratis quatuor solid' et duabus denar' redditus in Kyngeston Westpreston Esthengemere Rustyngton Launcynge Wysbergh et Wyke; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Johes. et Joha. recognoverunt &c.:—Pro hoc fine Wills. concessit Johi. et Johe. predicta tenementa tenenda ipsis et hbs. quos Johes. de corpore Johe. procreaverit de capitalibus dominis &c., Et si contingat quod Johes. obierit sine herede de corpore Johe. procreato tunc post decessum utriusque ipsorum Johis. et Johe. predicta tenementa integre remanebunt rectis hbs. Johanne. [16° Edward I. Westm' Cras' Sci. Martini. (File 33. No. 36).]

1035. Inter Johem. de la Haye et Joham. ux' ejus quer' et Rogm. la Ware deforc':—De manerio de Middelton juxta Peneneseye; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Rogs. recognovit &c., tenendum Johi. et Johe. et hbs. Johis. de corpore suo procreatis de capitalibus dominis &c., Et si contingat quod Johes. obierit sine herede de corpore suo procreato tunc post decessum utriusque ipsorum Johis. et Johe. manerium integre revertetur ad Rogm. et heredes suos:—Pro hoc fine Johes. et Joha. concesserunt Rogero manerium de Fokyngton tenendum de capitalibus dominis &c. [16° Edward I. Westm' Oct' Sci. Martini. (File 33. No. 35).]

1036. Inter Robm. de Drauthon (?) et Alic. ux' ejus quer' et Henr. Wardedeu deforc':—De uno mesuagio et duabus virgatis terre et dimidia in Sywelle que tenementa aliquando fuerunt Rogeri Boymiun et que tenementa Rosamunda que fuit uxor Willi. de Sywell tenet in dote de hereditate ipsius Henr.; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Henrs. recognovit &c., et concessit quod predicta tenementa que post decessum Rosamunde ad Henrm. et heredes suos debuerunt reverti post decessum Rosamunde integre remaneant Robto. et Alic. et hbs. quos Robs. de corpore Alic. procreaverit, tenenda &c., reddendo unum den' ad festum Sci. Michis. et faciendo capitalibus dominis &c., Et si contingat quod Robs. et Alic. obierint sine herede de corpore Alic. procreato tunc post decessum utriusque ipsorum predicta tenementa integre revertentur ad Henrm. et heredes suos:— Pro hoc fine Robs. et Alic. remiserunt totum jus et clamium quod habuerunt in omnibus terris et tenementis ipsius Henr. in manerio de Bodiham in comitatu Sussex. Et hec concordia facta fuit presente Rosamunda et eam concedente, et fecit eisdem Robto. et Alic. fidelitatem in eadem curia. [16° Edward I. Westm' Oct' Sci. Martini. (Divers Counties: File 23. No. 192).]

1037. Inter Johem. Peuerel quer' et Rogm. la Ware et Clariciam ux' ejus deforc':—De manerio de Ryghston et advocacione ecclesie de Fletchinge; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Johes. recognovit &c.:—Pro hoc fine Rogs. et Claricia concesserunt Johi. predicta manerium et advocacionem tenenda de ipsis Rogo. et Claricia et hbs. Rog. tota vita sua reddendo unam rosam ad Nativ. Sci. Johis. Bapte., et post decessum Johis. manerium et advocacio integre revertentur ad Rogm. et Clariciam et heredes Rogeri. [17° Edward I. Westm' A die Pasche in xv dies. (File 34. No. 2).]

1038. Inter Robm. de Passeleye et Edmundum filium ejus quer' et Hamonem de Creueker deforc':—De manerio de la Leye juxta la Rye; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Haymo recognovit &c., tenendum &c., reddendo Haymoni tota vita sua viginti et tres libras ad quatuor terminos scil' ad Pascha centum et quindecim sol' ad Nativ' Sci. Johis. Bapte. centum et quindecim sol' ad festum Sci. Michis. centum et quindecim sol' et ad Natale Domini centum et quindecim sol', et post decessum Haymonis Robs. et Edms. et heredes Robti. erunt quieti de solucione predictarum viginti et trium librarum et reddent singulis annis hbs. Haymonis unam rosam ad festum Nativ' Sci. Johis. Bapte. et facient capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Robs. et Edms. dederunt Haymoni unum sparvarium sorum. [17° Edward I. Westm' A die Pasche in xv dies. (File 34. No. 3).]

1039. Inter Robm. de Tychefeud et Agatham ux' ejus quer' et Johem. Garet et Alic. ux' ejus imped':—De uno mesuagio in Cycestre; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Johes. et Alic. recognoverunt &c., tenendum Robto. et Agathe et hbs. Robti. reddendo unum clavum gariophili ad festum Sci. Michis. et faciendo capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Robs. et Agatha dederunt eis unum sparvarium sorum. [17° Edward I. Westm' A die Pasche in tres sept' (File 34. No. 1).]

1040. Inter Joham. filiam Thome de Amelhirst quer' et Thom. de Amelhirst deforc':—De uno mesuagio et medietate unius virgate terre in Wyseberg; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Thos. recognovit &c., tenenda &c., reddendo tres sol' ad duos terminos scil' med' ad festum Sci. Thome Apostoli et aliam med' ad festum Nativ' Sci. Johis. Bapte.:—Pro hoc fine Joha. dedit Thome unum sparvarium sorum. [17° Edward I. Westm' Oct' Sci. Johis. Bapte. (File 34. No. 4).]

1041. Inter Ricm. le Brutun quer' et Alic. de la Falayse deforc':— De uno mesuagio una carucata terre quinque acris bosci tribus acris prati et novem solid' redditus in Westlouente; unde placitum con vencionis sum' fuit inter eos:—Alic. recognovit &c.:—Pro hoc fine Rics. dedit Alic. unum sparvarium sorum. [17° Edward I. Westm' Oct' Sci. Michis. (File 34. No. 5).]

1042. Inter Petrum Episcopum Exoniensem quer' et Adam de Clothale et Cristianam ux' ejus deforc':—De uno mesuagio duabus solid' et duabus denar' redditus et medietate unius carucate terre et tercia parte unius molendini in Thorneye et advocacione sexte partis ecclesie ejusdem ville; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Adam et Cristiana recognoverunt predicta tenementa et advocacionem esse jus episcopi et ecclesie sue Sci. Petri Exon' et illa remiserunt:—Pro hoc fine episcopus dedit eis unum sparvarium sorum. Et hec concordia facta fuit per preceptum domini Regis. [17° Edward I. Westm' Oct' Sci. Martini. (File 34. No. 6).]

1043. Inter Johem. de la Watere de Normundham et Jul. ux' ejus quer' et Barth. de Cremesham deforc':—De quatuor acris terre in Pageham; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Barths. recognovit &c., tenendam Johis. et Jul. et hbs. Johis. reddendo unum den' ad Pascha:—Pro hoc fine Johes. et Jul. dederunt Bartho. unum sparvarium sorum. [18° Edward I. Westm' Oct' Purif' Beate Marie. (File 34. No. 7).]

1044. Inter Robm. le Mareschal quer' et Thom. de Monte Acuto deforc':—De uno mesuagio et centum acris terre in Bestenouere; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Thos. recognovit &c., tenenda &c., reddendo eidem Thome tota vita sua decem marcas ad duos terminos scil' med' ad Pascha et aliam med' ad festum Sci. Michis., et post decessum Thome Robs. et heredes sui erunt quieti de solucione predictarum decem marcarum et reddent singulis annis hbs. Thome unum clavum gariophili ad Pascha, et faciendo capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Robs. dedit Thome unum sparvarium sorum. [18° Edward I. Westm' Oct' Purif' Beate Marie. (File 34. No. 8).]

1045. Inter Johem. de la Dune quer' et Willm. de Say imped':—De quadraginta solid' redditus in Hammes Woutham Alinton et Chaggele; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:— Wills. recognovit predictum redditum esse jus Johis. percipiendum per annum per manus Gilbti. de Woutham de toto tenemento quod de Willo. prius tenuit in predictis villis, et preterea Wills. concessit pro se et hbs. suis quod unum mesuagium quaterviginti et duodecim acre terre et dimidia et duodecim acre prati et dimidia que Gilbs. de Woutham tenuit ad terminum vite sue de hereditate Willi. in predictis villis die quo hec concordia facta fuit et que post decessum Gilbti. ad Willm. et heredes suos debent reverti post decessum Gilbti. integre remaneant Johi. et hbs. suis tenenda &c. reddendo unum den' ad festum Sci. Michis. et faciendo inde Willo. et hbs. suis quartam partem feodi unius militis et unam sectam per annum ad curiam ipsius Willi. de Hammes per unum adventum ad festum Sci. Michis., et faciendo capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Johes. dedit Willo. unum sparvarium sorum. Et hec concordia facta fuit presente Gilbts. et eam concedente et fecit Johi. fidelitatem in eadem curia. [18° Edward I. Westm' A die Pasche in xv dies. (File 34. No. 9).]

1046. Inter Johem. filium Reginaldi le Forester de Tonebrigg quer' et Robm. Lucas et Marg. ux' ejus imped':—De sex acris terre et duabus rodis bosci in Beckele; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Robs. et Marg. recognoverunt &c., tenenda &c., reddendo duodecim den' ad quatuor terminos scil' ad Pascha tres den' ad Nativ' Sci. Johis. Bapte. tres den' ad festum Sci. Michis. tres den' et ad Natale Domini tres den':—Pro hoc fine Johes. dedit eis unum sparvarium sorum. [18° Edward I. Westm' A die Pasche in xv dies. (File 34. No. 10).]

1047. Inter Baldewinum de Aldham quer' et Willm. de Neyuill deforc':—De maneriis de Heghton et Torring et advocacionibus ecclesiarum de Torring et Fletching; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Baldwinus recognovit &c.:—Pro hoc fine Wills concessit Baldewino et Nicholae uxori ejus predicta maneria et advocaciones tenenda Baldewino et Nicholae et hbs. quos Baldewinus de corpore Nicholae procreaverit de capitalibus dominis &c., Et si contingat quod Baldewinus obierit sine herede de corpore Nicholae procreato tunc post decessum utriusque ipsorum predicta maneria et advocaciones integre remaneant rectis hbs. Baldewini. [18° Edward I. Westm' A die Pasche in unum mensem. (File 34. No. 11).]

1048. Inter Henrm. le Chaunceler quer' et Ricm. Attegildenehalle et Alic. ux' ejus deforc':—De uno mesuagio in suburbio Cycestr'; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Rics. et Alic. recognoverunt &c., tenendum &c., reddendo unum obolum ad Nativ' Sci. Johis. Bapte. et faciendo capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Henrs. dedit eis quatuor marcas. [18° Edward I. Westm' Oct' Sce. Trinitatis. (File 34. No. 12).]

1049. Inter Petrum de Wateuill et Agn. ux' ejus quer' et Robm. Thrul et Matill. ux' ejus deforc':—De consuetudinibus et serviciis que Petrus et Agnes exigebant de Robto. et Matill. de sexaginta acris terre et viginti acris bosci in Billinghurst que Robs. et Matill. de Petro et Agn. tenent unde exigebant quod facerent eis homagium et quod redderent eis pro predictis tenementis sex sol' et octo den' que servicia Robs. et Matill. prius non cognoverunt; unde placitum fuit inter eos:—Petrus et Agnes recognoverunt &c., tenenda &c., reddendo unum den' ad Pascha et Willo. Paynel duos sol' per annum pro predictis tenementis et faciendo Petro et Agn. et hbs. Agn. homagium pro predictis tenementis, et ad scutagium domini Regis cum evenerit ad quadraginta sol' tres sol' et quatuor den' et ad plus plus ad minus minus:—Pro hoc fine Robs. et Matill. dederunt Petro et Agn octo marcas. Et Petrus et Agnes remiserunt eis omnia dampna que dicebant se habere occasione detencionis predicti servicii. [18° Edward I. Westm' Oct' Sce. Trinitatis. (File 34. No. 13).]

1050. Inter Willm. de Canefold quer' et Rogm. de Canefold et Annoram ux' ejus deforc':—De novem acris terre in Shyre; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Rogs. et Annora recognoverunt &c., tenendam &c., reddendo unum den' ad Pascha et faciendo capitalibus dominis &c., et preterea remiserunt totum jus quod habuerunt in uno mesuagio decem acris et tribus rodis terre que Wills. tenuit de eis in predicta villa die quo hec concordia facta fuit: —Pro hoc fine Wills. dedit eis unum sparvarium sorum. [18° Edward I. Westm' Cras' Sci. Johis. Bapte. (File 34. No. 14).]

1051. Inter Eliam de Moene quer' et Thom. de Lauynton et Alic. ux' ejus deforc':—De uno mesuagio in Cycestr'; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Thos. et Alic. recognoverunt &c., tenendum &c., reddendo unam rosam ad Nativ' Sci. Johis. Bapte. et faciendo capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Elias dedit Thome et Alic. unum sparvarium sorum. [18° Edward I. Westm' A die Sci. Johis. Bapte. in xv dies. (File 34. No. 15).]

1052. Inter Gilbm. Sykelfot quer' et Robm. le Causays et Willm. de Mulston deforc':—De uno mesuagio et sexaginta acris terre in Dychenyngg, que tenementa Joha. que fuit uxor Nichi. de Pydelyngworth tenet in dotem de hereditate Robti. et Willi.; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Robs. et Wills. recognoverunt &c., et concesserunt pro se et hbs. suis quod predicta tenementa que Joha. tenuit in dotem et que post decessum Johe. ad Robm. et Willm. et heredes suos debuerunt reverti post decessum Johe. integre remaneant Gilbto. et hbs. suis tenenda reddendo unam rosam ad festum Nativ' Sci. Johis. Bapte. et faciendo capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Gilbs. dedit eis unum sparvarium sorum. Et hec concordia facta fuit presente Joha. et eam concedente et fecit eidem Gilbto. fidelitatem in eadem curia. [18° Edward I. Westm' Oct' Sci. Michis. (File 34. No. 19).]

1053. Inter Willm. de Hasfold quer' et Johem. de Hasfold et Joham. ux' ejus deforc':—De uno mesuagio uno gardino centum et viginti et sex acris terre et triginta et duabus acris prati triginta et quinque acris bosci et quatuor gurgitibus et novem solid' redditus in Wysebergh; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Wills. recognovit &c., tenenda de capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Johes. et Joha. dederunt Willo. unum sparvarium sorum. [18° Edward I. Westm' Cras' Animarum. (File 34. No. 21).]

1054. Inter Willm. de Stok et Marg. ux' ejus quer' et Willm. de Hastyngg deforc':—De manerio de Bocholte quod Wills. et Marg. tenent ad terminum vite Marg. de hereditate Willi. de Hasting; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Wills. et Marg. recognoverunt &c.:—Pro hoc fine Wills. de Hasting concessit pro se et hbs. suis quod predictum manerium quod Wills. et Marg. tenuerunt ex dimissione Mathaei de Hasting patris ipsius Willi. de Hasting cujus heres ipse est per finem factum in curia domini Regis inter ipsam Marg. et predictum Mathaeum et quod manerium post decessum Marg. ad Willm. de Hasting et heredes suos debet reverti post decessum Marg. integre remanebit Willo. de Stok et Johi. filio ejus tenendum tota vita utriusque ipsorum reddendo unum den' ad festum Sci. Michis. et faciendo capitalibus dominis &c., et post decessum utriusque ipsorum Willi. et Johis. manerium integre revertetur ad Willm. de Hasting et heredes suos. [18° Edward I. Westm' A die Sci. Michis. in tres sept' (File 34. No. 16).]

1055. Inter Petrum filium Willi. de Heggingworth quer' et Willm. de Heggingworth imped':—De duobus mesuagiis sexaginta et decem acris terre duabus acris bosci et quinque denar' redditus in Waldern et Hethfeld; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:— Wills. recognovit &c.:—Pro hoc fine Petrus concessit Willo. predicta tenementa tenenda tota vita sua reddendo decem sol' ad quatuor terminos scil' ad festum Sci. Michis. duos sol' et sex den' ad Natale Domini duos sol' et sex den' ad Pascha duos sol' et sex den' et ad Nativ' Sci. Johis. Bapte. duos sol' et sex den', et post decessum Willi. predicta tenementa integre revertentur ad Petrum et heredes suos. 18° Edward I. Westm' Cras' Sci. Martini. (File 34. No. 17).]

1056. Inter Ricm. de Selefeld quer' et Radm. le Souur de Stenyngg et Isab. ux' ejus Regin. le Souur et Agn. ux' ejus deforc':—De quinquaginta et duabus acris terre una acra prati et septem acris bosci in Westhedeleye; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:— Rads. et Isab. Regin. et Agn. recognoverunt, &c.:—Pro hoc fine Rics. dedit eis unum sparvarium sorum. [18° Edward I. Westm' Oct' Sci. Martini. (File 34. No. 20).]

1057. Inter Johem. de Suntynges quer' et Willm. Lepard et Evam ux' ejus deforc':—De uno mesuagio et duabus virgatis terre in Ryngmere; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Wills. et Eva recognoverunt &c., tenenda &c., reddendo unum clavum gariophili ad Pascha et faciendo capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Johes. dedit eis unum sparvarium sorum. [18° Edward I. Westm' A die Sci. Martini in xv dies. (File 34. No. 18).]

1058. Inter Radm. Bucke quer' et Rogm. de Colewurth de Cycestr' et Cristinam ux' ejus imped':—De uno mesuagio in suburbio Cycestr'; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Rogs. et Cristina recognoverunt &c., tenendum de capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Rads. dedit eis unum sparvarium sorum. [19° Edward I. Westm' Oct' Purif' Beate Marie. (File 34. No. 22).]

1059. Inter Johem. Wyn et Agn. ux' ejus quer' et Robtm. de Ponte fracto et Sibillam ux' ejus imped':—De quatuor shoppis in Cycestr'; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Robs. et Sibilla recognoverunt &c., tenenda de capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Johes. et Agn. dederunt eis unum sparvarium sorum. [19° Edward I. Westm' Oct' Purif' Beate Marie. (File 34. No. 24).]

1060. Inter Ricm. de la Hull de Hyntesham quer' et Sibillam que fuit uxor Willi. de Westburton imped':—De uno mesuagio in Cycestr'; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Sibilla recognovit &c., tenendum de capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Rics. dedit Sibille unum sparvarium sorum. [19° Edward I. Westm' Cras' Purif' Beate Marie. (File 34. No. 23).]

1061. Inter Alexm. de Armis quer' et Coraldum le Orfevre de Arundel et Nicholaam ux' ejus deforc':—De uno mesuagio in Arundel; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Coraldus et Nicholaa recognoverunt &c., tenendum de capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Alex. dedit eis unum sparvarium sorum. [19° Edward I. Westm' A die Pasche in xv dies. (File 34. No 30).]

1062. Inter Robm. de Cokefeld quer' et Lucam de Ponynges deforc':— De manerio de Hangelton; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Robs. recognovit &c.:—Pro hoc fine Lucas concessit Robto. predictum manerium tenendum tota vita sua reddendo unam rosam ad festum Nativ' Sci. Johis. Bapte. et faciendo Luce et hbs. suis ad scutagium domini Regis quando evenerit quadraginta sol' (sic) et ad plus plus et ad minus minus, et post decessum Robti. predictum manerium integre revertetur ad Lucam et heredes suos. [19° Edward I. Westm' A die Pasche in tres sept' (File 34. No. 25).]

1063. Inter Johem. de la Feld et Dionisiam ux' ejus quer' et Galfrm. le Butiller et Joham. ux' ejus imped':—De uno mesuagio viginti et quatuor acris terre et dimidia in Derinton Clopham et Walecote; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Galfrs. et Joha. recognoverunt &c., tenenda Johi. et Dionisie et hbs. Johis. de capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Johes. et Dionisia dederunt eis unum sparvarium sorum.

[Dorso] Wills. Elrich de Horsham apponit clamium suum. [19° Edward I. Westm' Oct' Sci. Johis. Bapte. (File 34. No. 26).]

1064. Inter Henrm. de la Hale quer' et Nichm. le Fraunceys et Jul. ux' ejus imped':—De quadraginta acris terre in Ruggewyke; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Nichs. et Jul. recognoverunt &c., tenendam de capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Henrs. dedit eis unum sparvarium sorum. [19° Edward I. Westm' Oct' Sce. Trinitatis. (File 34. No. 27).]

1065. Inter Johem. le Jeuene de Cycestr' quer' et Petrum le Bukere de Cycestr' et Isab. ux' ejus imped':—De uno mesuagio in Cycestr'; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Petrus et Isab. recognoverunt &c., tenendum de capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Johes. dedit eis unum sparvarium sorum. [19° Edward I. Westm' A die Sci. Martini in xv dies. (File 34. No. 28).]

1066. Inter Johem. de Alta Ripa quer' et Ricm. de la Roch imped':— De manerio de Bykewell; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos: Johes. recognovit &c.:—Pro hoc fine Rics. concessit Johi. et Cecilie ux' ejus predictum manerium tenendum ipsis Johi. et Cecilie et hbs. Johis. de capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Johes. et Cecilia dederunt Rico. unum sparvarium sorum. [19° Edward I. Westm' A die Sci. Michis. in unum mensem. (File 34. No. 29).]

1067. Inter Waltm. de Wyrtleford quer' et Martinum de Wyrtleford deforc':—De uno mesuagio una virgata et quarta parte unius virgate terre quinque acris prati quinque acris pasture et una acra bosci in Cokefeld et Bolene; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Martinus recognovit &c., tenenda de capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Walts. dedit Martino unum sparvarium sorum.

[Dorso] Johes. de Wartilford ponit clamium suum. Johes. de la Sleyre ponit clamium suum. [20° Edward I. Westm' A die Pasche in tres sept' (File 35. No. 1).]

1068. Inter Waltm. de Elmere et Justinam ux' ejus quer' per Johem. de Cycestr' pos' loco Justine et Willm. de Myler de Preston et Asselinam ux' ejus deforc':—De uno mesuagio in Arundel; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Wills. et Asselina recognoverunt &c., tenendum Walto. et Justine et hbs. Walti. de capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Walts. et Justina dederunt eis unum sparvarium sorum.

[Dorso] Cristiana la Darreys apponit clamium suum. [20° Edward I. Westm' A die Pasche in unum mensem. (File 35. No. 2).]

1069. Inter Waltm. Randolf de Horsham quer' et Ricm. filium Johis. le Forester et Luciam ux' ejus deforc':—De uno mesuagio et duodecim acris terre in Fyndon; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Rics. et Lucia recognoverunt &c., tenenda de capi talibus dominis &c.:—Pro hoc fine Walts. dedit eis unum sparvarium sorum. [20° Edward I. Westm' A die Pasche in unum mensem. (File 35. No. 3).]

1070. Inter Johem. de Ottehale juniorem et Hawysiam que fuit uxor Walti. de Branteregg quer' et Johem. de Ottehale seniorem deforc':—De medietate unius virgate terre in Balecumb; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Johes. senior recognovit &c., tenendam Johi. juniori et Hawysie et hbs. Johis. junioris de capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Johes. junior et Hawysia dederunt Johi. seniori unum sparvarium sorum. [20° Edward I. Westm' A die Sce. Trin' in xv dies. (File 35. No. 4).]

1071. Inter Ricm. de la Roche quer' et Johem. de Alta Ripa deforc':— De manerio de Aldesworth; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Rics. recognovit &c.:—Pro hoc fine Johes. concessit Rico. predictum manerium tenendum tota vita sua reddendo unum clavum gariophili ad Pascha et faciendo capitalibus dominis &c., et post decessum Rici. predictum manerium integre revertetur ad Johem. et Ceciliam ux' ejus et heredes quos Johes. de corpore Cecilie procreaverit, Et si contingat quod Johes. obierit sine herede de corpore Cecilie procreato tunc remanebit rectis hbs. Ricardi. [20° Edward I. Westm' A die Sci. Martini in xv dies. (File 35. No. 6).]