Appendix
The Gastrell manuscript

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Richard Copley Christie (editor)

Year published

1887

Pages

123-134

Citation Show another format:

'Appendix: The Gastrell manuscript', Annales Cestrienses: Chronicle of the Abbey of S. Werburg, at Chester (1887), pp. 123-134. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=67184 Date accessed: 31 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

ANNALES CESTRIENSES.

Text of the Gastrell Manuscript appended to the original MS. of the Notitia Cestriensis. (fn. 1)

594 S. Augustinus venit in Angliam.

601 Gregorius P. misit Pallium Augustino Epõ Anglorum.

616 Ethelbertus Rex Cantij obiit.

640 Eadbaldus Rex Cantij regnans xxv annis obiit.

642 S. Oswaldus Rex, occisus est.

655 Penda Rex periit, et Mercii facti sunt Christiani.

675 Wulferus rex Merciæ, pater Werburgæ obiit.

664 Ercombertus rex Cantij obiit.

679 S. Hilda, Abbatissa Whitby obiit.

680 S. Etheldreda bis nupta et virgo obiit.

689 Rex Merciorum Ethelredus, avunculus S. Werburgæ ope Wilfrici Epĩ Cestriæ, ut refert Giraldus, fundavit Ecclesiam Collegiatam in suburbio Civitatis Cestriæ in honorem S. Johannis Baptistæ.

690 Obiit beata Werburga.

704 Ethelredus rex Merciæ regnum dedit Kenredo fratri S. Werburgæ.

709 Kenredus rex Merciæ Romam petiit.

716 Coelredus rex Merciæ defunctus est.

789 Primus Danorum adventus in Angliam, qui docuerunt Anglos nimis potare.

838 Denarii St Petri primò concessi sunt a rege Anglorum Ethelwolfo.

875 Aluredus rex Angliæ ad consilium Neoti Abbatis scholas publicas variarum artium apud Oxoniam primus instituit, et eam in multis articulis procuravit. Nemine. illiteratum ad quamcunq. dignitatem ecclesiasticam ascendere permittens.
Eodem anno hiemantibus Danis apud Rependon, fugatoq: rege Merciorum Burdredo, Hamburgenses sibi timentes cum feretro corpus Divæ Werburgæ tunc primum in pulverem resolutum ad Legecestriam tanquam ad locum tutissimum contra stragem barbaricam confugerunt.

924 Adelstanus rex coronatur, in cujus tempore Canonici Seculares usq. adventum Normannorum collatis vicissim possessionibus, ac deinde Monachi Regulares ad Werburgæ virginis militarunt laudes [in hoc monasterio].

1057 Leofricus Comes Cestriæ reparavit Ecclesiam Collegiatam S. Johĩs Baptistæ ac Ecclesiam S. Werburgæ infra civitatem situatam, ac privilegiis decoravit tempore S. Edwardi Regis et Confessoris, prout refert Willielmus Malmsburiensis de Gestis Anglorum Lib. 2o.

1093 In hoc anno venit Dompnus Anselmus Abbas Ecclesiæ Beccensis Angliam qui sæpius ante venerat in Angliam. Veniens itaq: tunc Angliam Anselmus a multis acclamatus Archiepiscopus, qui tanti honoris onus humiliter fugiens, rogatu nobilis Principis, Comitis Hugonis Cestriam venit, ibiq: Abbatiam in honorem S. Werburgæ fundavit, et Monachis ibidem congregatis Richardum Monachum Beccensem primum Abbatem instituit. Quo facto in eodem anno in reditu suo a Cestria Archiepiscopus Cantuariensis factus est.

1101 Defuncto Hugone Comite Cestrensi Principe nobili, Ricardus puer septem annorum Comitatum suscepit.

1115 Ricardus Comes Cestriæ duxit uxorem Mathildem neptem Henrici Regis filiam Stephani Comitis.

1116 Obiit Ricardus primus Abbas Cestriæ; et Robertus Epũs.

1120 In die S. Catherinæ, filius Regis et Ricardus Comes Cestriæ cum uxore sua et multis aliis submersi sunt prope Barbesfleo. Obiit Robertus Prior.

1121 Willielmus Abbas effectus est. Ranulphus Miscinus factus est Comes.

1129 Obiit Ranulphus Miscinus Comes Cestriæ, cui successit Ranulphus II. Comes filius ejus.
Obiit Godefridus Abbas Scropesburiensis.

1133 Fundata est Abbatia de Cumbermare. Item fundata est Domus de Northon a Willielmo filio Nigelli Constabulario Cestriæ.

1135 Obiit Hugo Malbanc IV Cal. Januarias.

1140 II Cal. Julii Urbs Cestriæ combusta est, et Castellum de Bromfeld V Non. Martii.
III Non. Octobris Obiit Willielmus Abbas Cestriæ cui successit Radulphus Abbas XI Cal. Februarii.

1147 Natus est Comes Hugo II.

1153 Obiit Ranulphus II. Comes Cestriæ.

1157 Obiit Radulphus Abbas Cestriæ. Piæ recordationis Dompnus Robertus Abbas eligitur et in die S. Nicholai apud Lichesfield benedicitur. Hoc anno Basingwerk fundatur.

1160 Obiit Walterus Epũs Cestrensis. Cui successit Ricardus 1160 Obiit Walterus Epũs Cestrensis. Cui successit Ricardus Pecche cognomine Epũs.

1169 In hoc anno factus est Hugo Comes Cestrie Miles. Eodem vero anno duxit Hugo Comes Cestriæ uxorem filiam Simonis Comitis Ebroensis nomine Bertrud quam Rex Henricus II. Angliæ ei tradidit quia ipsius gnata fuit.

1174 Obiit pie memoriæ Dompnus Robertus Abbas Cestriæ II Cal. Febr.
Robertus II Abbas in die S. Werburgæ scil. III Non. Febr. eligitur, et in die S. Agathæ virginis et martyris in Ecclesia S. Johannis apud Cestriam benedicitur.

1180 Cestria tota fere combusta est, id est, major pars Urbis Dominicâ die in medio Quadragesimæ horâ diei octavâ.

1181 Obiit Hugo II. 2o Cal. Julii Comes Cestriæ apud Lech. Et Adam Epũs S. Asaph.

1182 Obiit Ricardus Peche Epũs Cestriæ 2o Non. Octobris feriâ quartâ.

1183 In hoc anno consecratus est Gerardus Pucelle Epũs Cestriæ a Ricardo Archiepiscopo Cantuariensi VII Cal. Octob. apud Cantuariam, et Joh[an]es Epũs S. Asaph.
Eodem anno ivit quidam Monachus de Cestria nomine Willielmus de Ecclesham in Hulescire ad Dun, et Prioratum Ecclesiæ S. Patricij ab Epõ Malachiâ de Dun et . . . . . . . . . Johanne de Curci suscepit.

1184 Obiit piæ memoriæ Gerardus Epũs Cestriæ Idus Januarij apud Lichesfeld.
Item obiit Robertus II. Abbas Cestriæ 2o Cal. Septembris.
Mortuo itaq: Abbate Cestrensi, Domus S. Werburgæ in manu Regis saisiata est, et custodia Magistri Thomæ de Husseburne commendata est.

1186 Henricus II., Rex, et Balduinus Archie[piscop]us posuerunt unum Abbatem ad Cestriam nomine Robertum de Hastigijs, qui apud Cantuariam ab Archiep[iscop]o Balduino est benedictus.

1187 Balduinus Archiepũs Cantuariæ visitans Ecclesias totius Archiepiscopatus sui ex officio suæ Legationis venit Cestriam in die S. Joh[an]is Baptistæ infra IIII. et fuit in Abbatia S. Werburgæ usq. ad Sabbatum, ubi plurimis negotijs peractis in sabbato post nonam a Cestria recessit.

1188 Ranulphus Comes Cestriæ factus est Miles ab Henrico II. Rege Angliæ in die circumcisionis Domini apud . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . ., Cui etiam dedit Henricus Rex Angliæ in uxorem Relictam Gulielmi filij sui Comitissam Britanniæ filiam Alani Comitis Britanniæ nomine Constantiam cum tota Britannia et toto Comitatu de Richemund; quam ipse Comes Cestriæ Ranulphus desponsavit in die S. Werburgæ Virginis, id est, tertio Nonas Februarij apud . . . . . .

1194 Confirmatus est Abbas G . . . . . . . . . . . . . . . in Abbatia de Cestria multum disceptans et litigans coram Archiep[iscop]o Huberto Cantuariensi contra Robertum de Hastinges quondam Abbatem Cestriæ; tandem patrocinante S. Werburgâ, et glorioso Comite Cestriensi Ranulpho G . . . . . . . . . . . . . . . obtinuit dignitatem suam reddendo annuatim supradicto Roberto de Hastinges XX Marcas duobus terminis; et sic pacificati sunt.

1198 Consecratus est Galfridus de Muschamp in Episcopatum [Coventriæ et Lichesfeldiæ].

1200 Ranulphus Comes Cestriæ desponsavit uxorem filiam Radulphi de Feugis, nomine Clementiam, relicta Comitissa Britanniæ, nomine Constantia.

1208 Obiit Gaufridus de Muschamp Præsul Cestriæ. Item Hugonis Abbatis Cestriæ electio.

1223 Obiit piæ memoriæ Willielmus (de Cornhull) Epũs Coventriæ.

1224 Consecratus est Alexander Epũs Cestriæ. Consecratus est autem Romæ a Dño Papâ die Paschæ, qui contigit ipso anno XVIII Cal. Maij.

1225 Ranulphus Comes Cestriæ cepit tallagium pedale: item cepit ædificare castrum de Bestan.

1226 Obiit D[omi]nus Hugo Abbas Cestriæ. Successit ei Willielmus Marmiun.

1227 Johannes de Scotia factus est Miles a Rege Scotiæ in die Pentecostes. Item Pons Cestriæ totus cecidit. Item obiit Bertrudis Comitissa Cestriæ.

1228 Causa quæ vertebatur inter Ecclesias Coventriæ et Lichesfeldiæ terminata est.
Obiit Willielmus Abbas Cestriæ. Item Walterus cognomine de Pincebech electus est in Abbatem Cestriæ, benedictus apud London die S. Michaelis in Monte cumba.

1229 Philippus de Orreby Justiciarius Cestriæ dimisit Balliam suam ad pascha. Cui successit Willielmus de Vernun.

1232 Obiit Rogerus de Monte Alto Seneschallus de Hawerthin.
Obiit etiam Rañulphus Comes Cestriæ et Lincolniæ VII Cal. Novembris apud Walingeford, et sepultus est III Non. ejusdem apud Cestriam. Item XI Cal. Decembris factus est Johannes de Scotia Comes Cestriæ apud Northampton, a Rege Henrico filio Johannis Regis.

1233 Obiit Matildis mater Comitis Johannis circum Epiphaniam Domini. Item Ricardus Phiton factus est Justiciarius Cestriæ.

1237 Johannes de Scotia Comes Cestriæ et Huntingdon obiit apud Darnal VII Idus Junij. Sepultus est apud Cestriam in crastino. Item Cestriæsiria in manu Dñi Regis, et Comes de Lincolnia Custos. Ricardus etiam de Draycot Justitiarius.

1238 Obiit Alexander Epũs Cestriæ in die S. Stephani [apud Andover].

1240 Obiit Walterus Abbas Cestriæ. Item Hugo de Pateshul consecratus est in Epũm Conventriæ, qui in primo adventu suo ibidem post consecrationem scilicet in die S. Matthei Apostoli benedixit Rogerum Frend creatum in Abbatem Cestriæ.

1241 Obiit Hugo de Pateshul Epũs Cestriæ.

1245 Amotus est Johannes Extraneus Justitiarius Cestriæ a balliva sua, et commissa est Johanni de Grey.

1247 Decimo Cal. Martij circa horam IX in Cestriæsiria cecidit sanguinis magna quantitas in duas grangias, ita quod virgulæ parietis unius grangiæ sanguine illo fuerint infectæ; id viderunt multi in Cestriæsiria.

1249 Obiit piæ memoriæ Dompnus Rogerus Frend Abbas Cestriæ. Cui successit Dompnus Thomas de Capenhurst Prior.

1251 Alanus la Zuche factus est Justitiarius Cestriæ.

1254 In crastino Annunciationis Dominicæ recepit Dñus Comes Saysinam de Comitatu Cestriæ, per Dñum Bartholomæum de Peche.

1255 Alanus la Zuche dimisit Justitiariatum Cestriæ. Cui successit Gilbertus Talebot ad festum S. Michaelis proximè sequens.

1256 In festivitate S. Kenelmi Dñus Edwardus Comes primùm Cestriam veniens procedentibus ei obviam tam Clero quam Populo, cum quantâ decuit receptus est veneratione, ibiq., per triduum hominia et fidelitates tam a Nobilibus Cestrisiriæ quam Walliæ recipiens, profectus est in Wallia terras suas et Castella videre, indeq. rediens ide Inventionis S. Stephani a Cestriâ recessit,et per Darnhale transiens in Angliam remeavit.
Magister Rogerus de Woseham Epũs Lichesfeldiæ cum diu morbo paralysis percussus languisset circa festum S. Michaelis sponte cessit rationabili et adficienti acceptâ provisione. Cui successit Dompnus Rogerus de Meulinges a Conventu Coventriæ et Canonicis Lichesfeldiæ canonice . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . apud Coventriam. Item obiit Magister Rogerus de Woseham prius Epũs Coventriæ.

1257 Circa Ascensionem Dominicam amotus est Gilbertus Talebot a Justitiariâ suâ; cui successit Dnũs Rogerus de Monte Alto ad Pentecosten proximo sequentem.
Dominicâ in passione consecratus est Londini a Dño Bonifacio Archiepiscopo Cantuariæ Rogerus de Meulinges in Epũm Coventriæ.

1258 Rogerus de Monte Alto tunc Justitiarius Cestriæ graviter infestans Dnũm Thomam Abbatem et Conventum S. Werburgæ de Cestria pro confirmatione sua super Manerijs de Lauton et Gostre et Advocatione Ecclesiarum de Neston, Bri . . . . . . . . . . . . . . . et Codington, Manerium de Brotton ab eis extorsit. Obiitq. dicti Rogeri primogenitus infra quinde'am illam. Pluraq: incommoda valde notabilia eidem Rogero non multo post acciderunt. Qui Rogerus infra biennium egenus obiit, ignorante tunc vulgo certam ejus sepulturam.

1259 Idibus Maij obiit bonæ memoriæ Willielmus de Doncestria Prior S. Werburgæ Cestriæ. Eodem anno in festo S. Michaelis Rogerus de Monte Alto dimisit Justitiariam Cestriæ. Cui successit Fulco de Orreby. Circa festum Omnium Sanctorum Dnũs Eadwardus licenciavit Homines Cestriæsiriæ approviandi se de Bosco qui vocatur Lima remittens eis Centum Marcas, quas sibi offerebant pro dicta licencia.
Ea tempestate Rogerus de Venables Dnũm Thomam Abbatem S. Werburgæ implacitavit super Advocatione[m] Ecclesiæ de Estbury. Et cum dictus Rogerus per falsam assisam ipsam Advocationem in Comitatu Cestriæ obtinuisset Dnūs Abbas eandem probavit injustè captam esse, Advocationem præfatam recuperavit. Dictus autem Rogerus infra eundem annum miserabiliter obiit.
Ad Pascha Conventus S. Werburgæ ad relevationem Domûs e . . . . . . . . . . . . . . . Dño Thomæ . . . . . . . . . . . . ad tempus sponte remisit, dum tamen ipse . . . . . . . . . . . . in agendis omnibus eorum consilio uteretur.

1260 Circa Nativitatem Beati Johannis obiit Rogerus de Monte Alto apud Rysinges. Ante festum S. Michaelis obiit Rogerus de Venables.

1261 In vigilia S. Bartholomæi Apostoli obiit Fulco de Orreby Justitiarius Cestriæ, cui immediatè successit Thomas de Orreby consanguineus ejusdem Dñi Fulconis.

1262 Thomas de Orreby dimisit Justitiariam Cestriæ post natalem Domini, cui successit Willielmus la Zuche in crastino S. Scholasticæ veniens apud Cestriam.
Obiit Frater Willielmus de Aldon Celerarius V Idus Octobris.

1263 Die Nativitatis S. Johannis Baptistæ Willielmus la Zuche Justitiarius Abbatiam S. Werburgæ Cestriæ manu armata violenter invasit, et paulo post officialem Decanum Christianitatis Cestriæ aliasq. Ecclesiasticas Personas tot contumeliis affecit quod in opprobrium sempiternum dicti Justitiarij suorumq. totalis Ecclesia Cestriæ tam Religiosa quam Sæcularis quatriduano gratis se supposuit interdicto.

1264 Willielmus la Zuche, Justitiarius Civesq. Cestriæ timentes eandem civitatem a Baronibus vel Walensibus citius obsideri, instinctu cujusdam maledicti nomine Roberti Mercer tunc Vicecomitis Civitatis, pridie Annunciationis Dominicæ domos S. Werburgæ in Baggelon destruxerunt, et gardina radicitus extirpantes, Civitatem circum fossare ceperunt, ipso Justitiario et David filio Griffini fideliter promittentibus Abbati, quod Dnũs Edvardus tantivalentiam terrarum ac reddituum Ecclesiæ S. Werburgæ restitueret.
Post festum Omnium Sanctorum Henricus Rex Angliæ et Edvardus primogenitus ejus concesserunt Simoni de Monte Forti Comiti Leycestriæ et Hæredibus suis Cestriam cum toto Comitatu et Castellum, Novum Castellum sub Lima, et Castellum de Peck cum omnibus Honoribus et pertinentiis jure perpetuo possidenda, pro aliis terris quas Simon Comes in diversis Angliæ locis prædicto Edwardo in excambium dedit.
Ad natale proximo sequens Willielmus la Zuchc Cestrisiriæ vale faciens pro nonnullis excessibus incarceratus est Londini.
In Octavis Innocentium Henricus Primogenitus Simonis de Monte Forti Cestriam veniens recepit nomine Patris sui Fidelitates et Hominia tam a Civibus Cestriæ quam etiam a Proceribus et liberè Tenentibus Comitatus ejusdem.
In vigiliis Epiphaniæ Lewelinus filius G . . . . . . . . . . . . . . . et Grifinus filius Madoci occurrerunt Henrico de Monte Forti apud Hawerden et guerram quæ inter Cestrisiriam et Walliam octo annis et novem mensibus continuata fuerat aliquantulum sedantes, in osculo pacis sese mutuo receperunt. Dictus vero Henricus inde rediens constituit Lucam de Taney Justitiarium Cestriæ et Stephanum de Russeton Vicarium Comitis ejusdem, et post dies x inde recessit.

1265 IV Cal. Maij obiit piæ memoriæ Thomas de Capenhurst Abbas Cestriæ. Cui successit Frater Simon de Albo Monasterio, Monachus ejusdem Ecclesiæ, XV Cal. Maii a toto Conventu canonicè electus, anno ætatis suæ xlv et conversionis suæ xxii.
Cujus admissionem Lucas de Taney tunc Justitiarius Cestriæ quorundam instinctu procuravit per tres septimanas impediri, bona Monasterij interim contra libertates ejusdem dissipando. Dñus autem Simon de Monte Forti audiens prædictum Fratrem Simonem canonicè esse electum, ipsum clementer admisit, et dicto Lucæ Justitiario literis suis patentibus omnia bona S. Werburgæ per ipsum consumpta una cum omnibus exitibus Monasterii de toto tempore vacationis eidem Electo plenè restitui mandavit. Quam restitutionem ipsis Abbati ct Monachis factam per Literam suam Patentem omnibus eam visuris manifestavit. Dñus vero Rogerus Coventriæ et Lichesfeldiæ Epũs dictum Electum in crastino Pentecostes apud Tachebrok confirmavit, et ipsum a Dño Simone de Monte Forti die Jovis sequenti omnibus temporalibus suis apud Herford investitum, die S. Trinitatis apud Tachebrok benedixit.
Dñus autem Edwardus apud Hereford die Jovis in Septimana Pentecostes de custodia Dñi Simonis de Monte Forti evasit. Quo audito Jacobus de Audithilegio et V. de S. Petro sabbato sequenti Castrum de Beston nomine Dñi Edwardi ceperunt et die S. Trinitatis Cestriam venientes de consilio Civium Lucam de Taney cum suis complicibus infra Castrum Cestriæ obsederunt per x septimanas continuas, nec tamen illud obtinuerunt propter optimam inclusorum defensionem.
Dñus vero Eadwardus interim associatis sibi Gilberto de Clare et aliis Commarchionibus suis Simonem de Monte Forti, H. filium ejus, Hugonem Disspenser, P. de Monte Forti, R. Basset, et eorum complices sæpius debellavit, et tandem eos apud Evesham II Non. Maij in bello campestri prostravit Umfridum de Bon, Henricum de Hastinges, Guydonem de Monte Forti in ipso bello, captos apud Castrum de Beston secū ducendo captivos.
Audiens autem L. de Taney Dñum Edwardum apud Beston venisse II vigilias Assumptionis Castrum Cestriæ reddidit eidem, se suosq: gratiæ suæ subjiciendo. Quos idem E. ad tempus incarceravit, et postea paulatim et successive liberavit.
Cumq. Dñus Edwardus multum irasceretur erga Abbatem Cestriæ Simonem ingressum Monasterii diutius præcludens eidem, et multas ei intentans minas, eo quod de licencia Dñi Simonis de Monte Forti et ipso inconsulto promotus esset, tandem in primo ejusdem Abbatis adventu apud Beston vigiliis Assumptionis contra spem multorum Dñus E. divina inspiratione compunctus ipsum Abbatem clementer admisit, et de consilio Dñi Jacobi de Audithlegio tunc Justitiario Cestriæ exitus Monasterii adeo plenè jussit eidem restitui, quod pro 2 doliis vini Abbatis tempore iracundiæ in familia ipsius Dñi E. expensis alia 2 dolia de Castro Cestriæ extratis, et eidem reddi fecit Abbati.
[Per quod patet quod Dñus Cestriæsiriæ tempore vocationis Abbatiæ S. Werburgæ nullum omnino exitum debet habere, eo quod dicta Abbatia super nulla Baroniâ sit fundata, sed omnia ad eandem spectantia data sint in puram et perpetuam Eleemosynam.]

1267 Jacobus de Audethlegio dimisit Justitiariam Cestriæ. Cui successit Thomas de Bolton.

1268 Willielmus Pigot dedit Deo et Ecclesiæ S. Werburgæ totum jus suum si quod habuit in Advocatione Ecclesiæ de Prestebury.

1270 Robertus de Wurth dedit Deo et S. Werburgæ Villam de Chelleford pro animâ suâ.
Eodem anno Th. de Bolton dimisit Justitiariam Cestriæ. Cui successit Reginald de Grey.

1274 In festo S. Michaelis Dñus R. de Grey dimisit Justit. Cestriæ. Cui succ. Gunselin de Badelsmer.

1275 Obiit Johannes de Campedene, Prior S. Werburgæ Cestriæ.

1278 Combusta est Cestriae ferè tota infra muros Civitatis Idibus Maij. Eodem anno obiit Johannes Arnewey Civis Cestriensis, qui etiam dedit Deo et S. Werburgæ et Monachis ibidem servientibus ad sustentationem duorum Capellanorum; quod patet per epitaphium super tumba ipsius ante Altare S. Leonardi in australi parte Ecclesiæ.

1279 Mare erupit III Non. Febr. die S. Werburgæ, et multa mala fecit apud Stanlaw et alibi. Insuper Pontem Cestriæ confregit et asportavit, cursum solitum supra modum excedens.

1280 Frater Johannes de Pecheham Archiep[iscop]us Cantuariensis visitavit Diœcesim Cestriensem.

1283 Venit Dñus Rex et Regina apud Cestriam subjugata sibi Wallia. Die S. Augustini audivit Rex Missam in Ecclesia S. Werburgæ Cestriæ, et obtulit ibi pannum pretiosum. Rex ipse cepit ..................... S. Werburgæ ad libertates ipsius conservandas.
Eodem anno Dñus Rogerus Epũs Cestriæ confirmavit omnes Decimas Dominicorum, Pensiones, et Appropriationes Ecclesiarum Domûs S. Werburgæ.

1294 Obiit piæ memoriæ Dompnus Symon Abbas S. Werburgæ Cestriæ VIII Cal. Martij. Eodem anno venit Dñus E. Rex Cestriam, et die S. Nicholai audivit Missam in Ecclesia S. Werburgæ.

1295 III Idus Decembris obiit Rogerus Epũs Cestriensis.

Footnotes

1 Printed from the transcript made by Canon Raines, now in the Chetham Library.


<--Previous:
The chronicle:
1272-97
Next:-->
Index