Close Rolls, September 1243

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1916.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, September 1243', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247, (London, 1916) pp. 70-71. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol5/pp70-71 [accessed 25 March 2024]

Image
Image

Close Rolls, September 1243

Mandatum est Eboracensi archiepiscopo, Karleolensi episcopo et W. de Cantilupo, quod singulis vicecomitibus Anglie scribi faciant quod scire faciant omnibus de ballivis suis qui tenent per servicium militare et habeant (sic) feodum militis integrum, sive tenementum propter quod milites fieri debeant, sicut ultimo provisum fuit antequam rex transfretaret, quod parati sint ad arma capienda ad mandatum regis postquam in Angliam venerit, de quocumque teneant, sive de rege in capite sive de alio; et singuli vicecomites inquirant districte qui sint illi qui milites fieri debeant et milites non sunt, et qui teneant de rege in capite et qui de aliis, ita quod iidem archiepiscopus etc. habeant nomina singulorum penes eos inrotulata in adventu regis. Teste rege apud Burdegalam, j. die Septembris.

Mandatum est maiori et juratis Vasatensibus, quod sint apud Burdegalam hac instanti die Sabati, et ibidem habeant coram rege obsides illos quos rex eis commisit custodiendos, quando fuit apud Vasatum. Teste ut supra.

Mandatum est Eboracensi archiepiscopo, Karleolensi episcopo et W. de Cantilupo quod inquiri faciant si Hugo le Veautr', captus et detentus in prisona regis de Aylesbyr' pro morte hominis, appellatus sit de morte illa vel non, et utrum culpabilis sit de morte illa nec ne; et si invenerint quod de morte illa sit culpabilis, dummodo inde non sit appellatus, faciant ipsum terram regis abjurare, si voluerit, et si de morte illa non fuerit culpabilis, faciant ipsum tradi in ballio, sicut hujusmodi rettati de morte hominis tradi consueverunt in ballio, ad standum inde recto coram justiciariis regis, si quis versus eum inde loqui voluerit. Teste rege apud Burdegalam, iij. die Septembris.

Dies datus est Rustano de Solar' a domino rege in crastino Purificationis Beate Marie (fn. 1) anno etc. xxviij. de castro de Belin cum pertinenciis. Teste rege apud Solak, xiij. die Septembris.

[m. 3d.]

Quia rex retinuit G. de Segrave, justiciarium foreste, propter recentem adventum regis, mandatum est vicecomiti Glouc' quod placita foreste que summonita fuerunt coram eodem G. in quindena Sancti Michaelis, clamari faciat per ballivam suam quod omnia placita predicta sint coram ipso in eodem statu quo summonita fuerunt ad predictam quindenam. Teste rege apud Wintoniam, xxx. die Septembris.

Memorandum quod subscripti retenti fuerunt in castro de Wind' per preceptum regis in festo Sancti Dionisii.

Stephanus de Sathanay, miles.
Gervasius Purcel, servientes.
Willelmus Blampom,'
Willelmus de Aubervill',
Robertus de Aubervill',
Robertus Purcel,
Willelmus de la Done, vigiles.
Hugo le Saucer,
Robertas,

Footnotes

  • 1. Substituted for 'festo sancti Hyllarii.'