Close Rolls, October 1243

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1916.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, October 1243', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247, (London, 1916) pp. 71. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol5/p71 [accessed 19 April 2024]

Image

Close Rolls, October 1243

Rex rogat D. filium L. quondam principis Norwallie, quod residuum ccc. marcarum quod quidem regi restat solvendum, una cum iiij. equis quos ei promisit ante transfretationem suam in auxilium illius trasfretationis, reddat eidem domino regi reddat (sic). Teste rege apud Westmonasterium, xij. die Octobris.

[m. 1d.] (fn. 1)

Mandatum est vicecomiti Suff. quod si Magister W. de Clar', officialis Norwicensis episcopi. [Cancelled.]

Rex concessit Norwicensi episcopo quod Henricus de Hatfeld', Ricardus vicarius ecclesie de Hes', et Radulfum (sic) Haliday, clerici, detenti in prisona regis pro morte hominis, unde appellati sunt, tradantur eidem episcopo, ita quod eos habeat ad standum inde recto ubi et quando debuerint. Et mandatum est vicecomiti Suff' quod eos deliberari faciat sicut predictum est. Teste. (fn. 2)

Prior de Wenlac, Brianus de Bramton' et Willelmus de Hellegh' constituti sunt justiciarii ad audiendum querelas super terris et tenementis que Leulinus quondam princips Norwallie occupavit a Wenunwenne patre Griffiini filii sui, secundum formam pacis pridem factam inter regem et David nepotem, filium Leulini, nepotem domini regis, et quod conveniant ad diem et locum quos viderint expedire ad hoc faciendum. Teste rege apud Westmonasterium, xxvij. die Octobris.

[m. 10.]

Pro Hugone de Cornevill'.—Rex concessit Hugoni de Cornevill', hostiario suo, id quod ad regem pertinet per unum annum et unum diem de terra que fuit Nicholai de Suningewell', qui fugit pro morte fratris sui quem interfecit, ut dicitur. Et mandatum est vicecomiti Berkes' quod de predicta terra cum pertinenciis eidem Hugoni plenam seisinam habere faciat, et si quid inde captum fuerit, id ei reddi faciat Teste W. Eboracensi archiepiscopo apud Stanes, xxix. die Octobris, anno etc. xxvij.

Footnotes

  • 1. The dorse of m. 2 is blank.
  • 2. Incomplete.