Close Rolls, June 1244

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1916.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, June 1244', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247, (London, 1916) pp. 192-204. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol5/pp192-204 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, June 1244

De vinis datis.—Mandatum est camerario regis Lond' quod faciat habere magistro et congregationi fratrum milicie Templi Lond' unum dolium vini ad capitulum suum tenendum, de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Ricardo de Munfichet quod faciat habere Cantuariensi electo iiij. damos in foresta de Hatfeld', de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium, j. die Junii.

De tradendo in ballium.—Ivo de Liveden', Thomas filius Matillidis, Robertus filius Matillidis et Willelmus frater ejus, capti et detenti in prisona de Norht' pro morte Henrici de Wudeford', unde appellati sunt, habent litteras directas vicecomiti Norhampt' quod tradantur in ballium, quia appellati sunt de morte illa odio et atia etc. Teste rege apud Westmonasterium, iij. die Maii (sic).

De cervis et damis capiendis.—Mandatum est Ricardo de Munfichet quod permittat Robertum de Mares et socios suos, vadlettos regis, capere iij. cervos et ij. damos in parco de Havering' ad opus regis. Teste ut supra.

Hybernia. Pro Radulfo de Wigornia.—Rex cepit homagium Radulfi de Wigornia, filii et heredis Willelmi de Wigornia, de omnibus terris et tenementis que idem Willelmus tenuit de rege in capite in Hybernia. Et mandatum est M. filio Geroldi, justiciario Hybernie, quod (fn. 1) de omnibus terris et tenementis que predictus Willelmus, pater suus, tenuit de rege in capite in Hybernia, et de quibus seisitus fuit ut de feodo die quo obiit, eidem Radulfo plenam seisinam habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium, iiij. die Junii.

De vinis emendis.—Mandatum est maiori et ballivis Karleoli quod de denariis quos habent de x. doliis vini de vinis regis venditis, emi faciant apud Sanctum Botulfum x. dolia boni vini et ea liberent constabulario castri Karleoli apud Karleolum, ponenda in eodem castro, ita quod rex ea inveniat in adventu suo ibidem. Teste ut supra.

Pro Leticia que fuit uxor Hugonis Paynel.—Mandatum est vicecomiti Eboraci quod assignari faciat Leticie que fuit uxor Hugonis Paynel, terciam partem omnium terrarum quas idem Hugo tenuit in balliva sua, et de quibus fuit seisitus ut de feodo die quo obiit, tenendam eidem Leticie usque ad legitimam etatem heredis ipsius Hugonis, vel donec terra Anglie et terra Normannie sint communes, vel donec rex terras illas reddiderit rectis heredibus per voluntatem suam. Teste rege apud Westmonasterium, vj. die Junii.
Mandatum est vicecomiti Linc' quod faciat habere Leticie que fuit uxor Hugonis Paynel, terciam partem omnium terrarum in balliva sua de quibus idem Hugo fuit seisitus ut de feodo die quo obiit, nomine dotis. De terris eciam residuis que fuerunt ipsius Hugonis, et que remanent in manu regis, habere faciat eidem terciam partem quadraginta libratarum terre in recompensationem dotis sue de quadraginta libratis terre quas Johanna que fuit uxor Willelmi Paynel, filii ipsius Hugonis, recuperavit versus predictum Hugonem nomine dotis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est G. de Segrave, justiciario foreste, quod faciat habere M. comitisse Penbrok' vj. damos in foresta de Fecham, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Amicia que fuit uxor Ricardi de Tame.—Rex reddidit Amicie que fuit uxor Ricardi de Thame, rationabilem dotem suam de omnibus terris que fuerunt predicti Ricardi, quondam viri sui, de quibus idem Ricardus fuit seisitus ut de feodo die qua obiit. Et mandatum est custodi terrarum que fuerunt J. de Lacy, quondam comitis Linc', in comitatu Eboraci, quod de omnibus terris predictis in balliva sua predicte Amicie rationabilem dotem faciat sine dilatione assignari faciat (sic), sicut predictum est. Teste ut supra.

Quia rex summoneri fecit Benedictum Dod de Norht' ad respondendum coram rege de transgressione quam dicitur ipsum regi fecisse in nundinis de Len emendo mercandisas ibidem contra prohibitionem regis, mandatum est baronibus de Scaccario quod de quinquaginta marcis quas ab eo exigunt per summonitionem Scaccarii pro transgressione predicta, ipsum quietum esse faciant, quia rex non vult ipsum distringi ad solutionem earundem antequam de predicta transgressione convincatur. Teste ut supra. [Cancelled.] Quia aliter inferius.

De pluribus a prisona deliberandis.—Quia B. Cantuariensis electus manucepit coram rege quando preceperit, vel coram justiciariis cum in partes illas venerint, Henricum de Haufeud, Gerardum de Maffeud, Galfridum de Hadfeud, Ricardum de Eys, Willelmum et Alexandrum de Eys et Radulfum Haliday, clericos, mandatum est vicecomiti Suff' (fn. 2) [quod] si ipsos ceperit, eos sine dilatione deliberari faciat, et si eos non ceperit, eos non capiat. Teste ut supra.
Ad instanciam fratris R. de Hatfeud, monachi ecclesie Christi Cantuariensis, mandatum est vicecomiti Suff' quod Walterum de Hatfeld, patrem ipsius monachi, et Willelmum, fratrem ejus, et Thomam, consanguineum ejus, qui per appellum capti fuerunt et per inquisitionem traditi in ballium, si eos ceperit et in prisona regis detineat per iteratum preceptum regis, per idem ballium eos deliberari faciat, et si capti non fuerint, eos decetero propter hoc non capiat. Teste ut supra.

De perdonatione pro Benedicto Dod de Norht'.—Rex perdonavit Benedicto Dod de Norhampton' quinquaginta marcas que ab eo exiguntur per summonitionem Scaccarii pro quadam transgressione ei imposita quam regi fecisse debuerat in nundinis de Lenn' emendo quasdam mercandisas contra prohibitionem regis. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum inde quietum esse faciant. Teste rege apud Sanctum Albanum, x. die Junii.

Hybernia. Pro D. barone de Nas.—Rex reddidit D. baroni de Nas manerium de Nober cum pertinenciis salvo jure cujuslibet. Et mandatum est M. filio Geroldi, justiciario Hybernie, quod de eodem manerio cum pertinenciis eidem D. plenam seisinam habere faciat, sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Lancastria.—Quia Willelmus de Lancastria negociis regis ita est occupatus quod ad presens intendere non potest ad compotum suum de comitatu Lancastrie in propria persona reddendum, mandatum est baronibus de Scaccario quod Ricardum le Butiler loco suo ad compotum illum pro eo reddendum recipiant. Teste ut supra.

Hybernia. Pro M. que fuit uxor Walteri de Lacy.—Mandatum est M. filio Geroldi, justiciario Hybernie, quod in loquela quam M. que fuit uxor Walteri de Lacy, habet in curia regis de dote sua quam petit versus plures de Hybernia, et que loquela cepit dilationem eo quod heredes prefati Walteri qui vocati fuerunt ad warantum, fuerunt in custodia regis, plenam et celerem justiciam ei exhibeat, quia rex reddidit prefatis heredibus hereditatem suam. Teste ut supra.

De quarellis ad munitionem castri de Lunday.—Mandatum est constabulario de Sancto Briavello quod faciat habere Ricardo de Clifford', constabulario de Lunday, ij. milia quarellorum ad castrum de Lunday muniendum. Teste ut supra.

De vinis datis.—Mandatum est M. filio Geroldi, justiciario Hybernie, quod faciat habere Johanni Biset de vinis regis x. dolia vini, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Johanne Byset.—Mandatum est J. Extraneo, justiciario Cestrie, quod faciat habere Johanni Byset, quem rex mittit in nuncium suum ad partes Hybernie, unam bonam navem ad transfretationem suam, equorum suorum et harnesii sui. Teste ut supra.

De perdonatione pro comitissa Penbrok'.—Rex perdonavit A. comitisse Penbrok', sorori sue, c. libras in quibus tenebatur David, Judeo Oxonie, per quandam cartam signatam sigillis Radulfi Basset' de Sapecot' et Thome de Meynil. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsam inde quietam esse faciant. Teste ut supra.
Et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod cartam predictam eidem comitisse reddi faciant. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Johanni de Nevill' quod in foresta de Bernewode faciat habere Willelmo de Cantilupo vj. damos, de dono regis. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur eidem de iiij. damis ad opus Karleolensis episcopi in foresta de Wauberge. Teste ut supra.

Pro Willelmo Pipard.—Mandatum est vicecomiti Devonie quod de omnibus terris quas Willelmus Pipard tenuit in balliva sua, que capte sunt in manum regis occasione precepti regis de terris Normannorum in manum regis capiendis, plenam seisinam ei habere faciat, et si quid inde ceperit, id ei reddi faciat. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur vicecomitibus Wilt' et Suff'.

De ovibus.—Mandatum est custodibus episcopatus Wintoniensis quod de melioribus ovibus ejusdem episcopatus, que sunt in custodia sua, faciat habere ballivo de Keniton' mille oves ad faciendum inde quod rex ei injunxit. Teste ut supra.

De una trabe ad cereos superponendos.—Mandatum est vicecomiti Norht' quod ex transverso capelle regis in castro de Norht' unam trabem decenter depictam ad cereos superponendos allocari faciat. Teste ut supra.

[m. 8.]

Pro hominibus de Hertford'.—Mandatum est baronibus de Scaccario quod de arreragiis firme ville de Hertford' que exiguntur a probis hominibus de Hertford' de quodam prato quod pertinet ad firmam ville sue, ut dicunt, quod quidem pratum Ricardus de Argentein cepit in manum suam tempore quo fuit constabularius regis ibidem, judicium Scaccarii secundum inquisitionem quam inde fieri fecerunt, eis habere faciant; et si secundum inquisitionem illam de arreragiis predictis quieti esse debeant, tunc predictum Ricardum et omnes constabularios qui post ipsum ibidem fuerunt, distringant ad arreragia predicta domino regi de tempore suo reddenda secundum extentam de eodem prato factam. Teste rege apud Sanctum Albanum, xj. die Junii. Per R. Passelewe.

Pro Johanne et Ricardo de Marisc'.—Rex M. filio Geroldi, justiciario Hybernie, salutem. Quia per inquisitionem quam fecistis per preceptum nostrum accepimus quod Johannes de Marisc' et Ricardus de Marisc' non consenserunt felonie et excogitate malicie Willelmi de Mariscis, cognati eorum, mandavimus J. Extraneo, justiciario Cestrie, quod prefatos Johannem et Ricardum vobis liberet. Et ideo vobis mandamus quod ex quo prefati Johannes et Ricardus bonam et sufficientem securitatem vobis invenerint, quod per ipsos vel suos vel per eorum procurationem nullum dampnum nobis vel regno nostro eveniet, ipsos deliberetis et de terris suis quas cepistis in manum nostram, eis plenam seisinam habere faciatis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Ade de Piriton quod faciat habere Fulconi filio Warini vj. damos in foresta de Braden', de dono regis. Teste ut supra.

Pro Willelmo Crok'.—Rex concessit Willelmo Crok' totam villam de Rattin' cum pertinenciis in Hybernia tenendam quamdiu regi placuerit. Et mandatum est M. filio Geroldi, justiciario Hybernie, quod de predicta villa cum pertinenciis ei plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

Hybernia. Pro episcopo Imlicensi.—Mandatum est M. filio Geroldi, justiciario Hybernie, quod si Galfridus de Mariscis, qui utlagatus est, tenuit de C. Imlicensi episcopo terras suas in Kelpriokes, Kelkalan, Dauathgulian, Kelluin', Kelgoban et Balidimedir, et prefate terre extiterunt in manu regis per unum annum et j. diem post utlageriam in ipsum promulgatam, tunc eidem episcopo (fn. 3) de prefatis terris cum pertinenciis ei plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

Hybernia. Pro Matillide que fuit uxor Willelmi de Marisc'.— Mandatum est M. filio Geroldi, justiciario Hybernie, quod sine omni dilatione faciat habere Matillidi que fuit uxor Willelmi de Marisco, plenam seisinam de omnibus terris quas habuit in liberum maritagium in Hybernia. Teste ut supra. Per J. Maunsel.
Et mandatum est L. Dublinensi archiepiscopo quod ipsam non impediat quin predictas terras integre habere et bene et in pace possit tenere. Teste ut supra. Per J. Maunsel.

Pro Hugone le Fraunceys.—Rex concessit Hugoni le Fraunc' custodiam terre et heredis Johannis de Kardif, quam rex aliquando concesserat Magistro David sururgico, habendam usque ad legitimam etatem ejusdem heredis una cum maritagio ejusdem. Et mandatum est M. filio Geroldi, justiciario Hybernie, quod predictam custodiam cum predicto herede ei vel certo assignato suo habere faciat. Teste ut supra.
Et habet inde litteras patentes.

Hybernia. Pro Theobaldo Pincerna.—Rex cepit homagium Theobaldi filii et heredis Theobaldi Pincerne. Et mandatum est eidem justiciario quod de omnibus terris que fuerunt ipsius Theobaldi, et quas tenuit de rege in capite in Hybernia die quo obiit, et que ipsum Theobaldum jure contingunt hereditario, ei seisinam habere faciat. Teste ut supra.

De galiis regis.—Mandatum est probis hominibus de Bristollo quod galias regis que sunt in custodia sua liberent J. de Munemuth' cum omnibus earum armamentis, cum ab eodem Johanne fuerint requisiti. Teste ut supra.

De providencia facienda in Hybernia contra regem Scotie.—Rex maiori et probis hominibus Dublin', salutem. Mandamus vobis firmiter precipientes quod ematis quingentos crannocos frumenti ad expeditionem nostram sustentandam, et eos liberari faciatis M. filio Geroldi, justiciario Hybernie, ubi et quando vobis scire faciet. Et custum quod ad hoc posueritis in firma ville vestre vobis allocabitur. Retineatis eciam in villa et portu vestro omnes naves et batellos qui adminus deferre possit (sic) quadraginta homines, et omnes naves illas et batellos mitti faciatis usque Karlingeford', ita quod ad tardius sint ibi in octabis Sancti Petri ad Vincula ad excercitum nostrum Hybernie transfretandum quo idem justiciarius eum ducet. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur ballivis et probis hominibus de Cork' de cc. crannocis frumenti, (fn. 4) ballivis et probis hominibus de Waterford' de quingentis crannocis frumenti, ballivis et prepositis de Drocheda de ccc. crannocis frumenti et ccc. crannocis farine avene sicce. Teste ut supra. Et omnibus hiis de navibus ut supra retinendis.

Pro domino papa.—Mandatum est W. de Haverhull', thesaurario regis, quod loco septingentarum marcarum quas ei liberare debuit thesaurarius Hybernie per preceptum regis ad partem solutionis mille marcarum domino pape faciendam, capiat septingentas marcas de thesauro regis, quem habet de Judaissmo, quia rex non vult illas septingentas de thesauro Hybernie ad presens London' cariari. Teste rege apud Sanctum Albanum, xiij. die Junii.

De cervis datis.—Mandatum est Roberto de Ros quod faciat habere W. Karleolensi episcopo vj. (fn. 5) cervos in foresta Karleoli, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Stephano Lungespee.—Mandatum est M. filio Geroldi, justiciario Hybernie, quod quamcito oportunitas se optulerit, quod providere possit Stephano Lungespee in quinguaginta vel sexaginta libratis terre de wardis vel excaetis regis, inde eidem Stephano providere non omittat, ad se sustentandum in servicio regis. Teste ut supra.

Hybernia. De providencia facienda contra regem Scotie.—Mandatum est Waltero de Godarvill', senescallo Midie, quod retineri faciat omnia vina, corea, lanam, pannos et ferrum que inveniri poterit (sic) ad nundinas de Trum, simul et quingentos crannocos frumenti et quingentos farine avene sicce ad expeditionem regis sustentandam, et omnia predicta venire faciat usque Drogheda, ita quod sint ibidem prompta ad cariandum die Sancti Petri ad Vincula proximo futuro, et liberentur ibidem M. filio Geroldi, justiciario Hybernie, cui intendens sit et respondens de omnibus predictis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est constabulario Divisarum quod faciat habere Magistro Rogero de Cantilupo vj. quercus ad maeremium in foresta de Cyppeham, de dono regis. Teste ut supra.

De maeremio ad operationes de Clarendon'.—Mandatum est Ade Cok quod faciat habere custodibus operationum de Clarendun' c. ligna ad maeremium apud Graveling' in balliva sua, et similiter faciat ei[s] habere buscam in balliva sua ad duas (sic) rogos faciendos ad easdem operationes. Teste ut supra.
Mandatum est Avicie de Columbar' quod in balliva sua faciat habere eisdem custodibus centum ligna ad maeremium ad easdem operationes. Teste ut supra.

De j. cervo dato.—Mandatum est Roberto de Ros quod faciat habere Anketilo Malore unum cervum in foresta de Blakemor', de dono regis. Teste ut supra.

Hybernia. Pro Fulcone de Castro Novo.—Mandatum est thesaurario et camerariis scaccarii Dublin' quod appreciari faciant omnia blada que M. filius Geroldi, justiciarius Hybernie, seminari fecit in terris que fuerunt Roberti de Marisco et Walteri de Rideleford, quarum custodia extitit in manu sua, et quam custodiam simul cum maritagio heredum predictorum Roberti et Walteri rex concessit Fulconi de Castro Novo. Similiter boves, equos et omnia alia instaura inventa in terris predictis, et ex quo appreciata fuerint, ea habere faciant eidem Fulconi, et precium omnium predictorum reddi faciant eidem justiciario de thesauro Hybernie. Teste ut supra. Postea facte erant patentes.

Pro Halingratto balistario.—Mandatum est W. de Eboraco, preposito Beverlaci, et W. de Haverhull', thesaurario regis, quod si aliqua domus acciderit in manum regis in civitate Lond', que sit excaeta regis, domum illam assigne[n]t Halingratto balistario ad se et uxorem suam et liberos suos hospitandos, et si quam hujusmodi domum ei assignaverint, eam prius appreciari faciant quantum valeat, quia rex responderi faciet de precio conversis Lond', quibus rex concessit excaetas hujusmodi domorum in Lond' ad terras ad opus suum emendas. Teste ut supra.

Pro Johanne de Verdun.—Mandatum est vicecomiti Hereford' (fn. 6) quod plenam seisinam habere faciat Johanni de Verdun et Margerie uxori [ejus] de omnibus terris, tenementis et feodis ipsam Margeriam contingentibus in balliva sua de hereditate que fuit Walteri de Lacy, avi ipsius Margerie, cujus una heredum ipsa est. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur vicecomiti Salopie.

Pro G. electo Ossoriensi.—Rex M. filio Geroldi, justiciario Hybernie, salutem. Sciatis quod electioni facte de Galfrido de Turvill', quondam archidiacono Dublinensi, in episcopum Ossoriensem assensum regium adhibuimus et favorem. Et ideo vobis mandamus quod non obstante eo quod L. Dublinensis archiepiscopus pro iminenti Ossoriensis ecclesie periculo, ut dicitur, vitando eidem archidiacono munus confirmationis impendit, antequam nobis presentatus fuisset et assensum nostrum electioni de eo facte prebuissemus secundum quod moris est in hujusmodi electionibus tam in Hybernia quam in Anglia, de episcopatu predicto et de omnibus terris et tenementis et aliis ad eundem episcopatum pertinentibus eidem electo plenam seisinam habere faciatis, receptis tamen prius litteris patentibus archiepiscopi predicti, decani et capituli Sancti Patricii, prioris et conventus Sancte Trinitatis Dublun', et decani et capituli Ossor', protestantibus quod ex tali confirmatione de eo ad presens facta contra consuetudinem terre nostre predicte non possit nobis aut heredibus nostris inposterum prejudicium generari, et quod processus talis trahi non possit nec debeat in consequenciam. Teste ut supra.
Et ne ex tali confirmatione processu temporis dignitati regie prejudicium generetur, mandatum est eidem archiepiscopo quod talem regi faciat emendam quod dignitas regia lesionem minime patiatur, videlicet quoddam par litterarum patentium sigillo suo, et aliud par tam sigillo suo quam sigillo capituli sui signando (sic), quas signandas rex ei transmittit. Teste ut supra.

Hybernia. Pro heredibus Walteri de Lacy.—Mandatum est M. filio Geroldi, justiciario Hybernie, quod per sacramentum xij. tam militum quam liberorum hominum de visneto de Mide qui neutri parti sint favorabiles, assignari faciat Johanni de Verdun et Margerie uxori ejus, Petro de Geneve et Matillidi uxori ejus rationabilem partem de omnibus terris que fuerunt Walteri de Lacy, avi predictarum Margerie et Matillidis, in Hybernia, de hereditate ipsarum, salvis tamen regi castro de Mide et quadraginta marcatis terre de utraque parte regi assignatis per predictos xij. ad custodiam ejusdem castri, ita scilicet quod si aliquis eorundem infra duos annos proximo sequentes post partem assignatam non fuerit contentus de parte ei assignata, tunc faciat predictam terram repartiri per xij. tam milites quam liberos et legales homines, alios a predictis, de eodem visneto, ita quod si aliquis eorum post partem ei assignatam inde proficuum faciat, in ultima assignatione proficuum illud non computetur. Teste ut supra.

De cereis apud Westmonasterium faciendis.—Mandatum est W. de Haverhull' et Edwardo filio Odonis quod cereis circa feretrum beati Edwardi xx. alios cereos adjungant donec rex de partibus Scocie redierit. In festivitatibus vero Beatorum Petri et Pauli provideant quod magna aula et curia regis pauperibus repleantur, et ibi fiat distributio prout exegerit egenorum multitudo. In die vero Betai Pauli apud Sanctum Paulum fiat distributio ad mille pauperes. Teste ut supra.

De cervis et damis datis.—Mandatum est J. Extraneo, justiciario Cestrie, quod in foresta de Wirhal' faciat habere M. filio Geroldi, justiciario Hybernie, iiij. cervos et vj. damos, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Rogero de Lond' et Johanne de Norhampt'.—Henricus Dei gratia etc. vicecomiti Buk', salutem. Quia testificatum est coram nobis quod terre quas Rogerus de London' et Johannes de Norhampt' tenuerunt in Buveneya, et quas cepisti in manum nostram occasione inquisitionis quam fieri precepimus de terris Normannorum, sunt de baronia de Burnham, quam Thomas de Lascelis et Hugo de Hodeng tenuerunt de nobis in capite, et non de terris Normannorum, tibi precipimus quod de predictis terris talem eis seisinam habere facias, qualem inde habuerunt die quo illas cepisti in manum nostram, et quicquid inde cepisti dum fuerunt in manu nostra, eis sine dilatione restituas. Teste me ipso apud Sanctum Albanum, xiij. die Junii. (fn. 7)

Pro Roberto de Wendeval.—Mandatum est vicecomiti Kancie quod de una carucata terre cum pertinenciis in Flete, quam cepit in manum regis occasione inquisitionis quam fieri fecit de terris alienigenarum, plenam seisinam habere faciat Roberto de Wendeval, cujus prius fuit, (fn. 8) qualem inde prius habuit antequam capta esset in manum regis occasione predicta, cum omnibus fructibus et proficuis a predicta terra perceptis postquam devenit in manum regis. Teste ut supra.

Pro Egidia de Burgo.—Mandatum [est] M. filio Geroldi, justiciario Hybernie, quod si contingat quod ipsi versus quos Egidia de Burgo clamat dotem suam in Hybernia, vocaverit (sic) ad warantum Ricardum de Burgo, filium et heredem Ricardi de Burgo, qui est in custodia regis, eo non obstante procedat in loquelis motis coram eo contra ipsos versus quos ipsa clamat dotem predictam, [et] celerem et plenam justiciam ei exhibeat, donec loquele ille terminentur. Teste ut supra.

De equis emendis.—Mandatum est J. Extraneo, justiciario Cestrie, quod emat unum equum ad opus suum, unum ad opus J. de Munemuth', et unum ad opus Griffini filii Maddog' de Brumfeld', et unum ad opus Griffini filio Wennunwen. Teste rege apud Dinnesleg, xiij. die Junii.

Pro Magistro Gerardo carpentario.—Mandatum est ballivis Novi Castri super Tinam quod de firma ville sue (fn. 9) faciant habere Magistro Girardo ingeniatori tot denarios quot opus habuit ad ingenia regis facienda, et rex id eis faciet allocari. Teste rege apud Dinnisleg' ut supra.

[m. 7.]

Mandatum est vicecomiti Cumberl' quod de firma (fn. 10) comitatus sui faciat habere Magistro Gyrardo ingeniatori denarios quotquot opus habuerit ad ingenia regis facienda, et rex eos ei faciet allocari. Teste ut supra.

De quodam baldekino ad quandam capam.—Mandatum est W. de Haverhull', thesaurario regis, quod (fn. 11) unum baldekinum emi et illud habere faciat Ricardo canonico de Athisel in Hybernia deferendum ad prioratum suum ad quandam capam faciendam, de dono regis. (fn. 12) Teste ut supra.

Pro abbate de Tyletye.—Rex reddidit abbati de Tylletye et ei confirmavit totam terram quam habuit de dono Radulfi le Moyne in Eystan ad Montem que capta fuit in manum regis ratione inquisitionis facte de serjantii[s] que de rege tenebantur in capite. Et mandatum est vicecomiti Essex quod ei de predicta terra plenam seisinam habere faciat, et si quid ceperit, id ei reddi faciat. Teste ut supra.

De fustis datis.—Mandatum est Johanni de Nevill' quod in foresta de Wauberg' faciat habere Fratribus Predicatoribus Cant' vj. bona fusta cum omnibus excaetis suis ad fabricam ecclesie sue, de dono regis. Teste rege apud Bernewell, xvij. die Junii.

Pro hominibus de Kingeston'.—Mandatum est ballivis et probis hominibus (fn. 13) de Kingeston' quod secure burgagia sua edificent, et terras suas ad ea pertinentes excolant, quia rex de libertatibus suis eis concedendis tantum eis faciet quod adeo libere sub dominio regis tractabuntur sicut alii probi homines de aliis villis Hybernie. Teste ut supra.

De pannis del Areste et uno vexillo faciendo.—Mandatum est Edwardo filio Odonis quod faciat habere G. de Turvill', thesaurario Hybernie, duos pannos del Areste ad duas capas faciendas et ponendas in duabus capellis regis in Hybernia. Fieri eciam faciat unum draconem in modo unius vexilli de quodam rubeo samitto, qui ubique sit auro extencellatus, cujus lingua sit facta tanquam ignis comburens et continue apparenter moveatur, et ejus oculi fiant de saphiris vel de aliis lapidibus eidem convenientibus, et illum ponat in ecclesia Beati Petri Westmonasteriensi contra adventum regis ibidem. Et cum rex custum sciverit, illud reddi faciet. Teste rege apud Chipenham, xvij. die Junii.

De maeremio ad gerullium faciendum.—Mandatum est Rogero Gernet quod liberet vicecomiti Lancastrie maeremium quantum necesse fuerit ad gerullium faciendum in castro regis Lancastrie in haya Lancastrie per talliam inter eos factam de numero quercuum quas ei liberaverit. Teste ut supra.

Pro Paulino Peyvr'.—Quia Robertus Malet, cui rex reddidit maneria de Linleg' et de Wylye, que seminata erant de bladis eorundem maneriorum, que quidem blada rex concessit Paulino Peyvr' pro vij. libris, viginti et uno denariis, habuit omnes exitus eorundem maneriorum a tempore quo rex ea primo commiserat eidem Paulino tenenda de rege ad firmam, mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum Paulinum de predictis vij. libris, xxj. denariis, et eciam de demanda quam ei faciunt de exitibus eorundem maneriorum de uno quarterio anni quo predicta maneria erant in manu sua, quietum esse faciant. Teste rege apud Sanctum Edmundum, xviij. die Junii.

Pro executoribus testamenti H. quondam comitis Kancie.—Quia executores testamenti H. quondam comitis Kancie finem fecerunt cum rege pro habenda libera amministratione omnium catallorum et aliorum bonorum que fuerunt ipsius comitis ad executionem testamenti sui faciendam, mandatum est baronibus de Scaccario quod distringi faciant Johannem de Burgo et plegios suos, si necesse fuerit, ad reddendum eisdem executoribus omnia catalla que rex concessit eidem Johanni de bonis predicti comitis, et unde plegios invenit ad respondendum regi de precio predictorum catallorum ad Scaccarium. Teste rege apud Sanctum Edmundum, xx. die Junii.

Pro Willelmo Russel.—Quia Willelmus Russel, appellatus de morte Maugeri filii Reineri, agit in partibus transmarinis cum Gwidone de Russilun, mandatum est vicecomiti Cantebr' quod utlagariam que in ipsum Willelmum promulgari debuit occasione ipsius appelli in comitatu suo, ponat in respectum usque ad proximum comitatum suum post festum Sancti Hyllarii anno etc. xxix. Teste ut supra. Per ipsum regem.

Pro Nunes de Hyspannia milite.—Mandatum est Reginaldo le Haubergur de Lond' quod faciat habere Nunes de Hispania, militi, vel Galfrido de Percy, ad opus suum unam loricam, unum par caligarum ferrearum et quedam coopertoria ferrea de Caumbray. Et rex custum inde ei reddi faciet. Teste ut supra.

Pro Philippo Basset.—Rex concessit et licenciam dedit Philippo Basset quod libere et sine impedimento assartari faciat et excoli x. acras bosci extra magnum parcum de Aungre, et quod acras illas claudere possit fossato et haya. Et mandatum est G. de Segrave, justiciario foreste, quod id fieri permittat. Teste ut supra.

Mandatum est vicecomiti Norf' quod duo dolio vini que sunt apud Bukeham et unum dolium vini de vinis que sunt apud Theford' reddat apud Sanctum Edmundum vinetario pro iij. doliis vini que rex ibidem cepit, et alterum dolium vini faciat habere priori monachorum ibidem, de dono regis. Teste rege apud Chipenham, xxij. die Junii. [Cancelled.] Quia aliter in rotulo de compotis.

De costerellis et aliis regi cariandis.—Mandatum est W. de Haverhull', thesaurario regis, quod duodecim paria costerellorum, xij. barillos ferreos et xij. jares ferreos, quos ei liberabit Thomas de Lenn', appreciari et acquietari faciat, et eos liberet Ricardo Marescallo cariandos ad regem usque Notingeham. Et cum rex precium sciverit, illud reddi faciet. Teste rege apud Ely, xxiiij. die Junii.
Et mandatum est Ricardo Marescallo quod eos simul cum xij. targiis de armis regis quas recipiat in hospicio Paulini Peyvr' apud London', cariari faciat usque Noting'. (fn. 14) Teste ut supra.

De perdonatione.—Rex perdonavit Ricardo Marescallo seniori v. marcas quas per annum solvere debuit ad Scaccarium de terra de Cheleburg', quam rex ei concessit tenendam ad vitam suam, et rex vult quod inde quietus sit quamdiu vixerit. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod sic fieri et irrotulari faciant. Teste ut supra.

Pro Alicia de Burgo.—Mandatum est vicecomiti Suff' quod faciat habere Alicie de Burgo talem seisinam de tota terra sua quam tenuit in dotem in Burgo de serjantia regis, et quam cepit in manum regis occasione precepti regis de serjantiis alienatis in manum regis capiendis, qualem inde habuit die quo eam cepit in manum regis. Teste ut supra.

Hybernia. Pro Petro de Jeneve.—Rex concessit Petro de Geneve et Matillidi uxori ejus omnes exitus et proventus provenientes de terris que portionem ipsius Matillidis in Hybernia contingunt, videlicet a festo Purificationis beate Marie anno etc. xxviij. usque ad festum beati Johannis Baptiste anno eodem. Et mandatum est M. filio Geroldi, justiciario Hybernie, quod eos de tempore predicto eis habere faciat. Teste ut supra.

De ij. capis de serico.—Mandatum est Edwardo filio Odonis quod faciat habere G. de Turvill', thesaurario regis Hybernie, duas capas de serico loco ij. pannorum del Areste quos ei liberare debuit per preceptum regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est G. de Segrave, justiciario foreste, quod faciat habere H. comiti Essex' et Hereford' v. damos in foresta de Braden', de dono regis. Teste ut supra.

De perdonatione pro hominibus de Gern'.—Rex perdonavit probis hominibus de Gernemuth' 1. marcas que ab eis exiguntur per summonitionem Scaccarii, de tallagio quod Ricardus Duket et Johannes Gumbaud (fn. 15) assiderunt super villam suam. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsos inde quietos esse faciant. Teste rege apud Ely, xxv. die Junii.

Hybernia. Pro Petro de Jeneve.—Rex concessit Petro de Geneve omnia blada, carucas et instaura que sunt in terris que fuerunt Walteri de Lacy in Mide. Et mandatum est Waltero de Godarvill' quod ea per sacramentum proborum et legalium hominum appreciari, et per idem precium ea ei dimittat, accepta securitate quod de precio illo regi respondebit. Teste ut supra.

De j. dolio vini dato.—Mandatum est vicecomiti Norf' quod de vinis regis que sunt apud Nortwicum, faciat habere uxori Thome de Hemmegrave j. dolium vini, de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Johanni de Nevill' quod faciat habere H. Elyensi episcopo iiij. damos in Sapely extra Wauberge, de dono regis. Teste ut supra.

Pro H. Elyensi episcopo.—H. Elyensis episcopus pacavit per preceptum regis Gwidoni de Rocheford' xl. marcas de dono regis, per quas idem episcopus finem fecit cum rege pro quietancia militum suorum de expeditione excercitus regis versus Scociam, salvo regi scutagio de eisdem, si propter predictum excercitum fuerit scutagium assessum. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum episcopum inde quietum esse faciant. Teste ut supra.

Pro Eustachio de Greynvill'.—Mandatum est vicecomiti Essex' quod faciat habere Eustachio de Greynvill' talem seisinam de tota terra sua in Stanburn', quam cepit in manum regis occasione precepti regis de terris Normannorum, qualem inde habuit die quo capta fuit in manum regis. Teste rege apud Wyvelingeham, xxvj. die Junii.

De tradendo in ballio.—Robertus Farewel, captus et detentus in prisona regis Linc' pro morte Andree de Sumerton', unde rettatus est, habet litteras direct as vicecomiti Linc' quod tradatur in ballium, quia rettatus est de morte illa odio et atia etc. Teste rege apud Huntind', xxvj. die Junii.

Pro Roberto de Holewell' et uxore ejus.—Rex vicecomiti Norf', salutem. Quia sepius precepimus Roberto de Cocfeud quod assignaret Roberto de Holewell' et Edithe uxori ejus, quam habet de donatione nostra, (fn. 1) rationabilem partem ejusdem Edithe, que eam vellet contingere de hereditate sua de terris que fuerunt Petri de Meauton', patris sui, et non fecit, tibi precepimus quod assumptis tecum coronatoribus nostris et aliis discretis militibus de comitatu tuo eis rationabilem [partem] ipsius Edithe de terris predictis assignari facias. Teste ut supra. Per P. Peyvr'.

Pro canonicis de Huntendon'.—Mandatum est W. de Haverhull', thesaurario regis, quod faciat habere canonicis de Huntendon' aurifragium sufficienter ad quandam casulam faciendam de latitudine iiij. digitorum. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est G. de Segrave, justiciario foreste, quod faciat habere Roberto Passelew iij. damos in foresta de Witlewod', iij. damos in Nova Foresta et iij. damos in foresta de Alsisholt', de dono regis. Teste rege apud Melcheburn', xxviij. die Junii.

De quercubus datis.—Mandatum est Johanni de Nevill' quod faciat habere priori de Huntendon' octo quercus ad maeremium ad quandam cameram faciendam ad opus regis in domo sua in foresta de Waberg', de dono regis, ubi ad minus nocumentum dicte foreste capi possint. Teste rege apud Getinton', xxix. die Junii.

Footnotes

  • 1. The following words are here cancelled, viz:—'accepta ab eo securitate de relevio suo regi reddendo.'
  • 2. The words 'mandatum . . . Suff' ' are interlined.
  • 3. The words 'cum pre' (unfinished) are here cancelled.
  • 4. The words 'de . . . frumenti' are interlined.
  • 5. Substituted for 'iiij.'
  • 6. Altered from 'Hertford'.
  • 7. The words 'anno regni nostri xx.' . . . (incomplete) are here cancelled.
  • 8. The words 'cujus prius fuit' are interlined.
  • 9. The words 'de firma ville sue' are interlined.
  • 10. Interlined, and 'exitibus' cancelled.
  • 11. The words 'faciat habere' are here cancelled.
  • 12. The words 'de dono regis' are repeated.
  • 13. The words 'et probis hominibus' are interlined.
  • 14. Interlined and 'London' cancelled.
  • 15. Substituted for 'Duket', which is cancelled.