Close Rolls, September 1244

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1916.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, September 1244', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247, (London, 1916) pp. 225-229. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol5/pp225-229 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, September 1244

De j. quercu ad reparationem pontis de Roking'.—Mandatum est eidem quod in foresta de Rokingeham faciat habere custodi pontis de Roking' j. quercum ad reparationem ejusdem. Teste rege apud Geytinton', j. die Septembris.
Mandatum est Avicie de Columbar' quod in balliva sua permittat Willelmum Luvel capere j. cervum ad opus domine regine. [Cancelled.]

De vinis.—Mandatum est custodibus vinorum regis Oxonie quod de vinis regis que sunt in custodia sua, faciant habere fratri Johanni elemosinario j. dolium boni vini, de dono regis. Teste rege apud Norht', ij. die Septembris.
Mandatum est custodibus vinorum regis de Denecastr' quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere Johanni de Culesdon' j. dolium vini quod emit de Johanne Blancbully. Teste ut supra.

[m. 2.]

Pro Galfrido de Childwik'.—Mandatum est Aaron Judeo Eboraci quod de c. libris quas nobis promisit in auxilium guerre regis sustentande contra regem Scocie, et ut quietus esset de cus[todia] (fn. 1) Licoricie Judee que fuit uxor David Judei Oxonie, faciat habere Galfrido de Childwik' x. libras ad se sustentandum in servicio regis, et rex eas ei faciet allocari. Teste [ut supra]. (fn. 2)

De fustis datis.—Mandatum est G. de Segrave, justiciario foreste, quod in foresta de Salceto faciat habere abbati de Lavenden' xv. fusta, de dono regis. Teste rege apud Hamslamp' iij. die S . . . . (fn. 2)

De roboribus datis.—Mandatum est eidem quod in eadem foresta faciat habere abbatisse Sancte Marie de Pratis extra Norht' iiij. robora ad focum suum, de dono regis. Teste ut supra.

De damis capiendis.—Rex mittit Willelmum Luvel et Warnerum fratrem ejus, venatores, ad capiendum in balliva Willelmi de Langel' (fn. 3) de Whichewod' et in parco de Wudestok' centum (fn. 4) damos ad opus regis; [et] (fn. 2) mandatum est eidem Willelmo quod damos predictos eum (sic) capere permittat. Teste rege apud Windes', vij. die Septembris.

Mandatum est ballivis de Odiham quod in parco de Odeham permittant Hamonem filium Philippi capere x. damos, sicut rex ei injunxit. Teste ut supra.

Pro Simone de Monte Forti.—Mandatum est vicecomiti Cantebr' quod de maneriis de Berton' et Gretton' cum pertinenciis que cepit in manum regis per inquisitionem quam fecit de terris alienigenarum in manum regis capiendis, S. de Monte Forti, comiti Leyc', plenam seisinam habere faciat. Teste rege apud Wind', x. die Septembris.
Eodem modo scribitur vicecomiti Sutht' quod faciat habere eidem talem seisinam de manerio de Chauton' quod captum est in manum regis ratione predicta, qualem inde prius habuit. Teste ut supra.

De venatione capienda.—Mandatum est parcario de Guldeford' quod permittat Robertum de Mares, Nicholaum de Cryoyl et Radulfum de Gorges, vadlettos regis, capere ad opus regis in eodem parco iiij. damos et unum cervum. Teste ut supra.

De tradendis in ballio.—Milo de Fokelg' et Willelmus Ive, capti et detenti in prisona P. Herefordensis episcopi apud Heref' pro morte Galfridi de Nethere Weston', unde rettati sunt, habent litteras directas vicecomiti Heref' quod tradantur in ballium, quia rettati sunt de morte illa odio et atia etc. Teste ut supra.
Consimiles litteras habet Johannes le Rus, captus et detentus in prisona regis Oxonie pro morte Matillidis Elys, unde Alicia filia Elye eum appellat, directas vicecomiti Oxonie.
Matheus de Alverton', captus et detentus in prisona regis Eboraci pro morte Roberti de Scoc', qui interfecit eundem Robertum per infortunium, (fn. 5) jactu scilicet cujusdam baculi, et non per feloniam etc.,
habet litteras directas eidem vicecomiti quod tradatur in ballium. Teste ut supra.

Pro Thoma de Newerk.—Mandatum est Aaron Judeo Eboraci quod de c. libris quas regi promisit in auxilium guerre regis contra regem Scocie sustentande, (fn. 6) et ut quietus esset de custodia Licoricie que fuit uxor David, Judei Oxonie, faciat habere Thome de Newerk' xx. libras de anno etc. xxviij. ad se sustentandum in servicio regis sedendo ad scaccarium Judeorum. Teste ut supra.

Pro Reginaldo le Houberg'.—Mandatum est eidem quod de eisdem c. libris faciat habere Reginaldo le Hauberg' c. solidos pro uno pari coopertoriorum et caligarum ferrearum, quod rex ab eo emit ad opus Nimon' militis de Ispania ad eundum in servicium regis versus partes Scocie. Teste rege apud Wind', xiij. die Septembris.

De maeremio ad operationes de Clarendon'.—Mandatum est G. de Segrave, justiciario foreste, quod faciat habere custodibus operationum de Clarendon' maeremium in balliva Avicie de Columbar' vel in forestis et boscis regis propinquioribus de Clarendum (sic) ad easdem operationes perficiendas, ubi commodius et ad minus nocumentum forestarum vel boscorum capi possit. Teste ut supra.

De damis capiendis.—Mandatum est Imberto Pugeis, quod in parco de Hadleg' permittat Robertum des Mares capere x. damos ad opus regis. Teste rege apud Wind', xiiij. die Septembris.

Pro domino Wintoniensi episcopo.—Mandatum est P. Peyvr' et Johanni de Gatesden', custodibus episcopatus Wintoniensis, quod faciant habere W. Wintoniensi episcopo omnia blada predicti episcopatus de hoc instanti autumpno proximo preterito preter blada hyemalia, et ei habere faciant medietatem omnium aliorum exituum ejusdem episcopatus a die Sancti Andree anno etc. xxviij. usque ad diem Sancti Bartholomei anno eodem, et ab eodem die Sancti Bartholomei ei habere faciant omnes exitus ejusdem episcopatus usque ad diem quo rex ipsum recepit in graciam suam, et temporalia episcopatus sui ei reddidit. Teste ut supra.
Mandatum est maiori et ballivis Wintonie quod clamari faciant et fieri quod nundine sue Wintonie durare possint hac vice per iij. dies ultra diem statutum, quia rex id concessit domino Wintoniensi episcopo. Teste ut supra.

Pro monialibus de Godestowe.—Mandatum est Willelmo de Sancto Oweyno, custodi manerii de Wudestok', quod de venatione nuper capta in parco de Wudestok' habere faciat decimam monialibus de Godestow sicut habere consueverunt, et si venationem illam regi miserit ante susceptionem litterarum regis, sub sigillo suo regi scire faciat quantum inde habere debeant ad decimam. Teste ut supra.

De prisonibus custodiendis.—Mandatum est vicecomiti Warr' quod prisones quos ballivi Rogeri de Monte Alto de Covintr' ei liberabunt, ab eis recipiat et in prisona de Warr' salvo custodiri faciat, donec rex aliud inde preceperit. Teste rege apud Windes', xv. die Septembris.

De damis.—Mandatum est G. de Segrave, justiciario foreste, quod faciat habere Johanni de Munemuth' iiij. damos in foresta de Dene, de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est eidem quod capi faciat v. damos in foresta de Wichewod' et eos habere faciat abbatisse de Godestowe ad decimam pro damis quos rex capi preceperat in hac seisona. Teste ut supra.

Pro abbate de Pipwell'.—Mandatum est eidem quod faciatis (sic) habere abbati de Pippewell' talem seisinam de communa pasture in la launde de Banefeld' et in foresta de Rokingeham qualem habuit antequam eam rex capi preceperat in manum suam, usque in crastino octabarum Omnium Sanctorum anno etc. xxix. (fn. 7) Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum [est] eidem quod faciat habere Godefrido de Craucumb' ij. damos et vj. damas vivos in foresta de Rachiche ad parcum suum de Bere instaurandum, de dono regis. Teste ut supra.

De vino dato.—Mandatum est custodibus vinorum regis de Brehull' quod de vinis regis que sunt in custodia sua, faciat habere uxori Walerami Teutonici j. dolium boni vini, de dono regis. Teste rege apud Windes', xvj. die Septembris.

Pro operationibus de Wind', de venditione excaetarum.—Mandatum est B. de Sabaudia et Magistro Willelmo le Brun, custodibus operationum parci de Windes', quod omnes exitus et excaetas provenientes de maeremio prostrato in foresta de Windes' ad constructionem parci et domorum regis et molendini in eadem foresta vendi faciant et denarios inde provenientes poni in eisdem operationibus perficiendis. Teste ut supra.

De oblationibus regis et regine.—Mandatum est W. de Haverhull', thesaurario regis, [et] Edwardo filio Odonis quod provideant de xlviij. obolis de musce quos liberari faciant Gwidoni de Palude, custodi garderobe regine, ex quibus rex vult quod eadem regina offerat xij. feretro beati Edwardi in proximo adventu suo ibidem, E. filius regis xij., M. filia regis xij. et bella B. filia regis xij. tunc offerant ibidem. Teste rege apud Windes', xix. die Septembris.

De vinis.—Mandatum est custodibus vinorum regis de Rading' quod de vinis regis que sunt in custodia sua, faciant habere executoribus testamenti Engelardi de Cygony j. dolium vini pro j. dolio vini quod rex cepit ad opus suum ab eis apud Odiham. Teste rege apud Odiham, xxiiij. die Septembris.

Pro Reginaldo Talun.—Rex concessit Reginaldo Talun singulis diebus quamdiu vixerit, j. denarium de elemosina regis constituta, quem Robertus Dendefer qui mortuus est, ut dicitur, percipere consuevit a vicecomite Cantebr'. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod predictum denarium a die quo idem Robertus decessit, eidem Reginaldo reddi faciant. Teste rege apud Guldef', xxv. die Septembris.

De quercubus datis.—Mandatum est constabulario de Sancto Briavello quod faciat habere Willelmo de la Hyde iiij. quercus in foresta de Den', de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Waleramo Teutonico quod in bosco regis de Tribus Castris faciat habere magistro milicie Templi in Anglia vj. quercus, de dono regis. Teste ut supra.

Pro priorissa de Wroxhal'.—Quia rex accepit per inquisitionem quod unum mesuagium et dimidia virgata terre cum pertinenciis in Radeford' que Rogerus de Radeford', utlagatus pro morte hominis, tenuit, extiterunt in manu regis per unum annum et j. diem, et quod ea tenuit de priorissa de Wroxhal', mandatum est vicecomiti Wigornie quod ei inde seisinam habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium xxvj. die Septembris.

Footnotes

  • 1. MS. worn.
  • 2. MS. worn.
  • 3. The words 'Willelmi de Langel'' are interlined and 'sua' is cancelled.
  • 4. Interlined and 'l' cancelled.
  • 5. This word is written 'infortunitunium.'
  • 6. The words 'faciat habere' are here cancelled.
  • 7. Substituted for xxviij.