Close Rolls, May 1244

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1916.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, May 1244', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247, (London, 1916) pp. 244-247. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol5/pp244-247 [accessed 23 April 2024]

Image
Image
Image
Image

Close Rolls, May 1244

Mandatum est vicecomiti Sutht' quod in propria persona accedat ad terram H. de Bohun, comitis Essex' et Hereford', in Estrop' et ad terram Roberti de Sancto Johanne in Lyokepec, et per sacramentum discretorum et legalium militum de comitatu suo fieri faciat perambulationem etc.

[m. 11d.]

Quia regi constat quod R. quondam Cycestrensis episcopus, cancellarius regis, perdonavit Thome le Barbur xij. marcas ei debitas de quadam carta regis, mandatum est vicecomiti Oxonie quod pro predictis xij. marcis ipsum decetero non distringat. Teste rege apud Westmonasterium, iij. die Maii.
Eodem modo scribitur vicecomiti Wigornie pro Ricardo de Estrethe, et vicecomiti Sutht' pro Galfrido de Bathonia, coco.

Rex N. Dunelmensi episcopo, salutem. Mandamus vobis rogantes quod neque occasione adventus B. Cantuariensis electi, cui ob nostram reverenciam et ejus honorem occurrisse proposuistis, neque occasione alicujus summonitionis nostre seu questionis vobis hactenus facte, a partibus vestris vos versus partes transferatis australes, set ad securitatem nostram et vestram et ad tuitionem parcium vestrarum in eisdem propter quorundam insidias de quibus ad vos rumor satis manifeste, ut credimus, pervenit, remaneatis donec habitis cum fidelibus nostris tractatu pleniore et certitudine evidenti, aliud vobis duxerimus significandum. Nos autem super omni summonitione et questione vobis facta vos interim conservabimus indempnes. Teste rege apud Westmonasterium, xxij. die Aprilis.

Mandatum est justiciariis itinerantibus in comitatu Devonie quod omnes loquelas et omnia placita tangencia Nicholaum de Bolevill' qui profectus est in nuncium regis ad partes transmarinas, ponant in respectum usque ad quindenam Sancti Michaelis anno etc. xxviij. Teste rege apud Rading', x. die Maii.
Eodem modo scribitur eisdem de omnibus loquelis motis coram eis tangentibus B. comitem Devonie ponendis in respectum usque ad octabas Sancte Trintitatis.

Prior de Stodleg' satisfecit executoribus testamenti R. quondam Cycestrensis episcopi, cancellarii regis, de xij. marcis in quibus eidem cancellario regis tenebatur pro quadam carta. Et mandatum est vicecomiti Wigornie quod ipsum decetero propter hoc non distringat set pacem ei inde habere permittat. Teste rege apud Rading', xij. die Maii.

Rex prorogavit placitum quod fuit coram rege inter dominum Lincolniensem et dominum Wigorniensem episcopos et Magistrum Eudonem de Kilkenny, qui sequitur pro rege, (fn. 1) de placito (fn. 2) attachiamenti cujusdam prohibitionis in crastino Ascensionis Domini usque ad quindenam Sancte Trinitatis.

Rex W. de Eboraco, preposito Beverlaci, et Henrico de Bathonia, salutem. Quia intelleximus quod vos mandaveratis vicecomiti nostro Hereford' ad capiendum Cok filium File, Judeum Hereford', tanquam falsarium et retuntorem denariorum, et idem Judeus venit ad curiam nostram apud Rading' querens subterfugium captionis sue, nos ipsum Judeum fecimus arestari, ad vos mittentes eundem, ut vos super eo quod ei imponitur, secundum quod videritis expedire, faciatis. (fn. 3) Teste rege apud Rading', xij. die Maii.

Rex vicecomiti Norhampton', salutem. Precipimus tibi quod non obstante precepto nostro quod nuper tibi fecimus ne permitteres lanas vendi alicui deferendas extra regnum nostrum, permittas tam viros religiosos quam alios de balliva tua lanas suas vendere quibuscumque voluerint, tam mercatoribus transmarinis quam cismarinis, deferendas sine impedimento quo voluerint. Teste rege apud Rading', xiiij. die Maii.
Eodem modo scribitur omnibus vicecomitibus Anglie.

Rex baronibus suis Dovor', salutem. Quia propter quasdam transgressiones et injurias nobis illatas a rege Scocie ulciscendas, nisi eas emendare voluerit, necesse habemus tendere usque partes boreales, et in presenti negocio nostro indigeamus consilio et auxilio, et propter fidele servicium vestrum predecessoribus nostris et nobis hactenus impensum spem habeamus indubitatam quod nos in tanta necessitate juvare velitis cum effectu, fidelitatem vestram rogamus quantum possumus, affectuose quatinus habita deliberatione cum baronibus nostris ceterorum portuum provideatis adinvicem quod auxilium et consilium nobis in hac parte duxeritis faciendum preter hoc quod nos ad custum nostrum faciemus in hac parte, et hoc sine more dispendio significetis Bertramo de Cryoyl', cui injunximus quod id nobis non differat intimare. Cum autem incontinenti preceperimus duas bonas naves et iij. galias exkipparri (fn. 4) ad denarios nostros, vobis mandamus rogantes quod provideatis tam de portu vestro quam de aliis portubus quibus idem mandavimus, bonam gentem et bonos marinellos, probos et fideles, de quibus confidere possimus quod laborare velint ad honorem nostrum, ad dictas naves et galias exkippandas. Ceterum vobis mandamus quod non permittatis aliquem (fn. 5) navem exire a portu vestro causa mercandizandi vel ob aliam causam donec de statu nostro (fn. 6) et prefati negocii nostri fueritis certiorati. Teste. (fn. 7)
Eodem modo scribitur baronibus ceterorum portuum.

Rex vicecomiti Oxonie, salutem. Precipe Andream le Blund quod juste et sine dilatione warantizet Willelmo Pipard terciam partem xij. libratarum terre in Hybernia in honore de Duuelek', quam habet ex dono predicti Andree per cartam suam et quam Margeria de Lacy clamat versus ipsum Willelmum in curia nostra Dublun' per breve nostrum de dote, et unde idem Willelmus in eadem curia nostra vocavit predictum Andream ad warantum, et qui non habet in Hybernia tenementum unde terram illam ei warantizare possit, ut dicitur. Et nisi fecerit, summone etc. predictum Andream quod sit coram justiciariis apud Westmonasterium in octabis Sancti Johannis Baptiste etc.

Rex justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis, salutem. Mandamus vobis quod loquela que est coram vobis inter Samuelem filium Ysaac de Norwico, Judeum, et dilectum nobis Ricardum de Clar' quem mittimus ad partes Wallie pro arduis negociis nostris, ponatis in respectum usque in tres septimanas a die Sancti Michaelis anno regni nostri vicesimo octavo. Teste me ipso apud Westmonasterium, xxij. die Maii anno eodem.

Mandatum est vicecomiti Essex' quod permittat Rogerum de Munchanesy. habere respectum de armis capiendis usque ad festum Omnium Sanctorum anno etc. xxix. Teste etc.

Mandatum est Rogero de Thurkelby quod in proximo reditu suo de partibus Devonie per comitatum Sumers' capiat assisam nove disseisine quam abbas de Shireburne arramiavit versus Ricardum le Bere de tenemento in Crofton', quia mandatum est vicecomiti Sumers' quod ad diem et locum quibus idem Rogerus ei scire faciet quod ad hoc vacare poterit, assisam illam coram eo venire faciat. Teste. (fn. 7)

Mandatum est justiciariis itinerantibus in comitatu Dors' quod omnes loquelas tangentes Johannem Mautravers quem rex misit ad partes Wallie in servicium suum, ponant in respectum usque in quindenam Sancti Michaelis, exceptis placitis de dote, unde nichil habet, et assisis nove disseisine et ultime presentationis. Teste. (fn. 7)

Memorandum quod die Lune proxima post octabas (fn. 8) Sancte Trinitatis anno regni domini H. regis, filii regis Johannis, xxviij. apud Westmonasterium Mauricius filius Geroldi, justiciarius Hybernie, fecit homagium W. Marescallo, comite Penbrok', de omnibus terris et tenementis que de eo tenere debet in Hybernia, et fidelitatem ei inde fecit, salva domino regi et heredibus suis ligencia ipsius Mauricii. Et decetero remanebunt ligencie omnium tenentium de eodem Marescallo et heredum suorum in Hybernia ipsi domino regi et heredibus suis, et eidem Marescallo et heredibus suis remaneant homagia eorundem tenentium.

Mandatum est vicecomiti Cumber' quod non distringat Ricardum le Sauvage ad se militem faciendum nisi plene habeat xx. libratas terre, et si habeat xx. libratas terre, respectum ei inde habere permittat usque ad Natale anno etc. xx. nono. Teste. (fn. 9)

Similem respectum habet Radulfus de Besevill' usque ad festum Sancti Michaelis anno etc. xxix. Teste. (fn. 9)

[m. 10d.]

Mandatum est vicecomiti Notingeham et Dereby quod permittat Robertum Tuschet habere respectum de armis capiendis usque ad Natale anno etc. xxix. Teste. (fn. 10)

Eodem modo scribitur vicecomiti Hunt' pro Johanne de Letelbir' de respectu habendo de milicia sua usque ad Pascham anno etc. xxix.

Footnotes

  • 1. The words 'qui sequitur pro rege' are interlined.
  • 2. The word 'proh' (unfinished) is here struck out.
  • 3. The words 'quod videritis expedire, faciatis' are interlined, and the following struck out:—' legem terre faciatis justiciam exhiberi, et interim constabulario Turris Lond' liberetur.'
  • 4. Sic in MS.
  • 5. Sic in MS.
  • 6. Substituted for 'vestro,' which is struck out.
  • 7. Incomplete.
  • 8. Interlined, and 'festum' struck out.
  • 9. Incomplete.
  • 10. Incomplete.