Close Rolls, February 1245

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1916.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, February 1245', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247, (London, 1916) pp. 285-290. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol5/pp285-290 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, February 1245

De vasis faciendis.—Mandatum est Edwardo de Westm' quod iija. vasa que rex ei junxit facienda, in quibus oleum crismatis deponi debet, sub festinatione fieri faciat, ita quod unum vasorum deauratum sit et duo proprii coloris cum florettis, et quodlibet eorum ponderis sit v. marcarum et sub festinatione fieri faciat magnum turribulum de quo bene scit, ita quod promptum sit in purificationem regine. Teste rege apud Winton' i. die Februarii.

Pro Claro Hugel.—Mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod postquam satisfactum fuerit regi de ultimo Judeorum regi debito, reddant Charo (sic) Hugelini, mercatori de Florencia, mille marcas in quibus rex ei tenetur. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Willelmo de Langel', forestario de Whichewod', quod in eadem foresta faciat habere comiti Ricardo xv. damas et v. damos ad instaurandum parcum suum de Heyerles, de dono regis. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur Ade de Periton', custodi foreste de Brade (sic) Teste ut supra.
Omni eodem modo scribitur forestario de feodo de foresta de Feckenham'. Teste ut supra.

De vinis datis.—Mandatum est custodibus vinorum regis de Rading' quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere uxori Johannis de Frethorn j. dolium vini, de dono regis. Teste rege apud Winton' iij. die Februarii.

Pro Philippa de Sifrewast'.—Mandatum est vicecomiti Sutht' quod de omnibus terris et tenementis de quibus Willelmus de Sifrewast' fuit seisitus ut de feodo in balliva sua die quo obiit, Philippe, que fuit uxor ipsius Willelmi, rationabilem dotem assignari faciat. Teste ut supra.

De quodam brachio in honore Beati Bartholomei faciendo.—Rex Edwardo filio Odonis, salutem. Sciatis quod precepimus custodi cambii nostri Lond' quod de exitibus ejusdem cambii faciat vobis habere xx. marcas ad faciendum unum brachium in honore beati Bartholomeiin quo poni faciatis os brachii ipsius Beati Bartholomei quod est apud Westm', vobis mandantes quod predictum brachium sub omni qua poteritis festinatione per plures artifices fieri faciatis, ita quod os predictum ponatur in eodem, et quod promptum sit citra diem purificationis regine nostre, quod ipsa eodem die illud offerre possit apud Westm' una cum aliis que eodem die ibi est offertura. Teste rege apud Winton' iiij. die Februarii.

De quadam roba ad opus regine.—Mandatum est Willelmo de Pless' et Rogero de Ros' quod faciant habere domine regine unam robam de pulcro et precioso panno serico cum furruris et penula de panno minuto vario. Teste ut supra.

De ii. culcitris faciendis.—Mandatum est Willelmo Hardel, custodi cambii, quod de exitibus ejusdem cambii fieri faciat unam culcitram pendendam in ecclesia Beati Petri Westm' de ditioribus pannis ad aurum que London inveniri poterunt, que quidem culcitra consimilem habeat longitudinem cum alia culcitra quam nuper fieri fecit per preceptum regis, set majoris sit latitudinis predicta prima culcitra, ita quod culcitra illa sit de x. vel xij. pannis, aliam etiam fieri faciat de ij. pannis vel tribus ad cooperiendum tumbam regine Emme in ecclesia Sancti Switini Wint', et cum rex custum sciverit illud reddi faciet. Teste rege apud Wint' vj. die Februarii.

De tradendo in ballium.—Quia Rogerus filius Normanni, Galfridus de Wetherby, Hugo de Bolteby, Willelmus Bundy, et Alanus de Ebor', capti et detenti in prisona regis pro morte Lecie de Bereneby, unde apellati sunt, appellati sunt de morte illa odio et atia etc. mandatum est vicecomiti Ebor' quod tradat eos in ballium. Teste ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est Johanni de Venuz quod faciat habere abbatisse Winton' in balliva sua iiij. vetera robora ad focum suum, de dono regis. Teste ut supra.

De fustis datis.—Mandatum est Enger' de Pratell' quod in foresta de la Ber' faciat habere Magistro Girardo carpentario x. fusta ad emendationem domorum suarum quas habet in civitate Wint', de dono regis. Teste rege apud Wherewell vij. die Februarii.

De denariis regis perquirendis.—Mandatum est J. Extraneo, justiciario Cestrie, quod omnes denarios quos poterit perquirat, tam capiendo premanibus redditus et firmas regi debitos in balliva sua quam ex mutuo et aliis modis quibus poterit, saltem usque ad summam cc. marcarum, et de pecunia illa milites et servientes quos habet in marchia Wallie secundum majus et minus super vadia sua, prout de necessitate fieri oportebit, sustentet quamdiu pecunia illa ad hoc suffecerit. Et cum summam rex sciverit pecunie sic adquisite, rex illam ei allocari faciet. Teste ut supra.

De pictura facienda.—Mandatum est Edwardo filio Odonis quod, in exteriori parte sedis regis in capella Sancti Stephani Westm', sicut intratur in capella decendendo de aula, bene depingi faciat pulcram et decentem imaginem Sancte Marie, et ex alia parte cancelli versus hostium gardini, imagines regis et regine, ita quod parate sint et bene depicte in proximo adventu regis ibidem. Teste rege apud Clarendon' ut supra.

De tradendo in ballium.—Quia rex accepit per inquisitionem quod Johannes filius Thome, Willelmus Piscator, et Radulfus frater ejus, et Stephanus Piscator, capti et detenti in prisona Ebor' pro morte Henrici le Newecumene, unde apellati sunt, non sunt culpabiles de morte illa, mandatum est vicecomiti Ebor' quod tradat eos in ballium. Teste rege ibidem viij. die Februarii.

De roboribus datis.—Mandatum est Galfrido Esturmi quod in foresta de Savernak' faciat habere fratri Waltero le Butiler, custodi domus Templi de Chiriton', iiij. robora ad focum suum, de dono regis. Teste ut supra.

De damis capiendis.—Rex mittit Willelmum Luvel et Johannem le Fol ad capiendum in foresta de Bradene xl. damas ad opus regis. Et mandatum est Ade de Periton' quod eis ad hoc sit in auxilium, ita quod rex habeat xxx. apud Westm' in vigilia festi Cathedre Sancti Petri, et alias x. quamcito capi poterunt. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Ricardo de Wrotham quod permittat Johannem de Burgo capere vj. damas, et non plures ad opus uxoris sue, in balliva sua ubi ad majus commodum ipsius et ad minus nocumentum foreste regis capi possunt. Teste rege apud Clarend' x. die Februarii.

De quadam casula facienda.—Mandatum est Edwardo filio Odonis quod de panno quo involutus erat Edmundus filius regis cum baptizaretur, nobilissimi et ditissimi sit apparatus, multo nobilioris et ditioris quam rex alias ei injunxit, non habito respectu ad aliquod custum regis, casulam inde ditiorem et preciosiorem que fieri possit cum aurifragiis optimis, cum perlis et auro circa collum et scapulas usque ad magnum pondus cum lapidibus preciosis regis quos habet, in auro illo decenter assisis, fieri faciat, ita quod ponderositas illius casule gravet in ea celebrantem prius quam ewangelium perlegatur. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est G. de Segrave, justiciario foreste, quod faciat habere Simoni de Monte Forti, comiti Leyc', iij. damos et x. damas vivos in foresta de Savernak' ad instaurandum parcum suum de Everle, de dono regis. Teste rege apud Clarendon' xij. die Februarii.

Pro Hugone de Vivon'.—Rex concessit Hugoni de Vivon' quod ipse et heredes sui imperpetuum habeant unam feriam apud manerium suum de Silbinton singulis annis, duraturam per iij. dies videlicet in vigilia et in die et in crastino apostolorum Petri et Pauli, nisi feria illa sit ad nocumentum vicinarum feriarum, et mandatum est vicecomiti Sumers' et Dors' quod per totam ballivam suam feriam illam clamari et teneri faciat, sicut predictum est. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Johanni de Venuz quod faciat habere Johanni filio Galfridi iij. damos et xij. damas in balliva sua de Axiholt' ad parcum suum de la Vacherie instaurandum, de dono regis. Teste rege apud Clarendon' xiij. die Februarii.
Mandatum est G. de Segrave, justiciario foreste, quod habere faciat Johanni de Pless' v. damos et x. damas vivos in Nova Foresta ad parcum suum de Rokeburn instaurandum, de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus ad cindulam.—Mandatum est Galfrido de Lucy quod in foresta de Porecestr' faciat habere vicecomiti Suthampton' quercus aptas ad quinque milia cindulorum et ij. milia de lathes facienda ubi commodius et ad minus nocumentum foreste capi possunt. Teste rege apud Clarendon' xvij. die Februarii.

De vaccis datis.—Mandatum est Ade Cok', servienti de Clarendon', quod quinquaginta vaccas cum vitulis quas recepit de instauro episcopatus Winton' liberet fratri Willelmo de Tarent' ad opus abbatisse de Tarent', cui rex eas dedit. Teste rege apud Clarendon xvij. die Februarii.

[m. 14.]

Pro Willelmo de Sifrewast'.—Quia Willelmus de Sifrewast' misit in Wascon' ij. servientes in servicium regis loco unius militis, rex perdonavit ei illos xl. solidos per quos finem fecerat cum rege remanendi in Anglia quando rex transfretavit, mandatum est baronibus de scaccario quod de predictis xl. solidis ipsum quietum esse faciant. Teste rege apud Wint' xix. die Februarii.

De prisonibus custodiendis.—Mandatum est vicecomiti Surr' quod ij. prisones quos ei liberabit vicecomes Sutht' recipiat et salvo custodiat in prisona regis de Gudeford' donec aliud a rege habuerit preceptum. Teste. (fn. 1)

Et mandatum est vicecomiti Sutht' quod ij. prisones quos ei liberavit vicecomes Sussex, et qui sunt in prisona regis Winton ei liberet etc. ut supra. Teste ut supra.

De damis capiendis ad opus regis.—Rex mittit Willelmum filium Walkelini, Philippum de Candover', et Warnerum Luvel, venatores, ad capiendum in balliva Johannis de Venuz xxv. damas, [et] mandatum est eidem Johanni quod ipsis ad hoc sit in auxilium. Teste rege apud Chauton' xx. die Februarii.

De c. marcis liberandis J. Extraneo et H. Hus.—Mandatum est Magistro S. de Wauton custodi episcopatus Cestr' quod illas c. marcas quas regi misisse debuit usque Rading' in quindena Purificationis Beate Marie, et omnes denarios quos perquirere poterit tam de redditu assiso capiendo pre manibus quam de mutuo, mittat per certum nuncium usque Salop', liberandas ibidem die Dominica vel die lune proxima post festum Beati Petri in Cathedra ad tardius J. Extraneo et H. Hus, ad faciendum inde quod rex eis precepit, et rex certificet quantam summam pecunie illuc miserit, et rex eam illi faciet allocari. Teste rege apud Gudef' xxj. die Februarii.

Hybernia. De bretachiis faciendis.—Rex dilecto et fideli suo Mauricio filio Galfridi, justiciario suo Hybernie, salutem. Mandamus vobis quod preter quatuor bretaschias quas vobis alias injunximus faciendas quatuor alias bonas brethachias fieri faciatis, ita quod octo bertachias habeatis promtas et paratas ad cariand' et levand' quando et ubi preceperimus. Teste rege apud Geudeford xv. (fn. 1)

De quercubus datis.—Mandatum est Galfrido Sturmi quod in foresta de Savernak faciat habere Johanni de Nevill iiij. quercus ad quandam cameram construendam, de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxiiij. die Februarii.

De vinis arestandis.—Mandatum est vicecomiti Norf' quod sine dilatione arestari faciat ij. dolia boni vini apud Theford, et x. dolia boni vini apud Norwic' ad opus regis, vel alibi in balliva sua si ibidem bona ad opus regis inventa non fuerint, carianda quando et ubi rex preceperit. Teste ut supra.

De tradendo in ballium.—Quia rex accepit per inquisitionem quod Simon de Warleg' appellat Robertum Dispenser de Norhampt', captum et detentum in prisona Norhampt' pro morte Johannis filii Simonis odio et atia etc., mandatum est vicecomiti Norht' quod tradat eum in ballium. Teste rege apud Westm' xxvj. die Februarii.

De lampredis et alosis et salmonibus.—Rex mittit Simonem Hurtaud ad querendum in partibus Gloucestr' omnes lampredas et alosas que poterunt inveniri, et mandatum est ballivis Gloucestr' quod omnes illas que idem Simon invenerit acquietari et ad regem ubicumque fuerit de die in diem mitti faciat, et cum rex precium earum simul et custum in earum cariagio appositum reddi faciet. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur vicecomiti Gloucestr'. Teste ut supra.

Et mandatum est predictis ballivis Gloucestr' quod omnes bonos salmones recentes quos invenire poterunt ad opus regis emant et eos in pane poni et ad regem ubicunque fuerit etc. ut supra. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. Unfinished.