Close Rolls, March 1245

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1916.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, March 1245', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247, (London, 1916) pp. 349-351. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol5/pp349-351 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image

Close Rolls, March 1245

Rex vicecomiti Cumberl', salutem. Monstravit nobis Robertus de Bampton filius Walteri de Bampton quod cum Alanus de Orreton' peteret per breve nostrum versus ipsum Walterum et Ricardum de Kastelkairok quandam partem musse, idemque Walterus inpotens et valitudinarius se deferri fecisset in caretta usque ad comitatum tuum et predictum filium suum attornatum suum fecisset in loquela predicta; idem Robertus attornatus ejusdem Walteri in cancellaria defendit loquelam illam quod se inde posuit in magnam assisam nostram, et ob hoc venit ad curiam nostram et petiit sibi fieri breve nostrum de pace. Quia vero non est consuetudo regni nostri quod aliquis inpetrare possit hujusmodi breve nostrum nisi tenens, nec etiam ipse nisi presens fuerit in curia nostra et affidaverit manu propria quod tenens est, et quod se posuit in magnam assisam nostram et durum esset nimis eidem Waltero quod, propter inpotenciam et valitudinem suam que suum prohibet accessum ad curiam ut dicitur, seisinam suam amitteret, tibi precipimus quod si ita est, tunc loquelam illam ponas coram justiciariis nostris ad primam assisam, cum in partes illas venerint, in eodem statu quo nunc est, et habeas ibi hoc breve. Teste rege apud Sanctum Albanum, x. die Marcii.

[m. 13d.]

Rex vicecomiti Norhampt', salutem. Precipimus quod scire facias omnibus de balliva tua qui vel alios implacitant vel ab aliis implacitantur coram justiciariis nostris de Banco, quod loquelas suas prosequantur et defendant coram eisdem justiciariis ad dies sibi statutos ibidem, eo non obstante quod justiciarii itineraturi sunt post instans Pascha in comitatibus Norf', Suff' et Linc'. Teste (unfinished).
Eodem modo scribitur omnibus vicecomitibus Anglie, exceptis vicecomitibus Norf' et Suff' et Linc.'

Mandatum est vicecomiti Norhampton' quod clamari faciat et sciri per totam ballivam suam quod omnes illi qui de rege tenent in capite feodum militis integre vel xx. libratas terre et milites non sunt, sicut tenementa sua diligunt, sint ad regem ad festum Pentecoste proximo sequens ubicunque rex fuerit, parati ad recipiendum de rege arma. Teste rege apud Wimundeham xxj. die Marcii.
Eodem modo scribitur omnibus vicecomitibus Anglie.

Rex Bertramo de Cryoyl', salutem. Mandamus vobis in fide qua nobis tenemini firmiter injungentes quod nec archiepiscopum nec episcopum abbatem vel priorem fratrem predicatorem vel minorem vel aliquem virum religiosum, cujuscumque fuerit ordinis, vel alium cujuscumque nuncium clericum vel laicum Anglicum vel alienigenam de hiis quos applicare continget in portu Dovor' vel aliquo Quinque Portuum, ulterius procedere permittatis, antequam diligens factum fuerit scrutinium de hiis que super se portaverint, sive litteras deferant sive alia, et inde certificati fuerimus per missionem earundem litterarum ad nos ubicumque fuerimus in Anglia, et interim corpora eorundem arestari faciatis: ita quod ulterius non procedant donec inde voluntatem nostram vobis scire fecerimus: istud autem firmiter observari faciatis, nisi solum de hiis quos bene sciveritis esse de fide et amicicia nostra vel specialium nostrorum. Teste rege apud Chipenham xxxj. die Marcii.

Et mandatum est ballivis portus de Heth' quod nec archiepiscopum, nec episcopum, abbatem, vel priorem, fratrem predicatorem vel minorem vel aliquem virum religiosum, cujuscumque fuerit ordinis, vel alium cujuscumque nuncium clericum vel laicum Anglicum vel alienigenam de hiis quos applicare continget in portu suo, ulterius procedere permittant antequam diligens etc. ut supra, usque ad illam clausulam nisi solum etc.
Eodem modo scribitur omnibus ballivis v. Portuum.

Abbas de Abbendon, Willelmus de Bello Campo, Robertus Passelewe, Galfridus de Langel, et Laurencius de Sancto Albano sunt justiciarii itinerantes ad placita foreste in comitatu Norhamp'; Et mandatum est vicecomiti Norhamp' quod placita illa coram eis summoneri faciat apud Norht' in crastino Clausi Pasch'.

Willelmus le Harpur tenet attornatum loco suo Galfridum le Harpur contra Thomam le Mareschal de iiij. acris et iij. rodis terre cum pertinenciis in Nostreffeld.

Rex vicecomiti Cantebr' et Hunt', salutem. Monstravit nobis prior de Sancto Neoth' quod tu occasione precepti nostri quod nuper tibi fecimus de terris abbatum et priorum et aliorum virorum relligiosorum de partibus transmarinis cedentium vel decedentium in manum nostram capiendis, ipsum priorem de prioratu suo disseisivisti et in manum nostram cepisti, similiter et terras quorundam aliorum virorum relligiosorum de partibus transmarinis ea occasione in manum nostram cepisti quod quidem ex dicto mandato nostro elicere non potuisti, et quia fines ejusdem mandati nostri excessisti, tibi precipimus quod eidem priori de predicto prioratu suo cum omnibus pertinenciis suis, et omnibus aliis de partibus transmarinis quos de terris suis contra formam predicti mandati nostri in aliquo disseisivisti talem seisinam habere facias qualem . . . habuerunt ante suscepcionem ejusdem mandati nostri, et si quid de bonis eorum ea occasione cepisti pro pacem quam tecum fecerunt vel alio modo, id eis sine dilatione reddi facias, et tu nichilominus sicut corpus tuum diligis, sis coram nobis in crastino Clausi Pasch' ubicunque tune fuerimus in Anglia ad ostendendum quo warranto ipsum prioratum cepisti in manum nostram et terras quorundam aliorum, et ad audiendum inde judicium tuum. Et habeas ibi hoc breve. Teste rege apud Westmonasterium, xj. die Aprilis anno regni nostri xxix.

Prior de Monte Acuto attornat coram rege Robertum de Ufton versus dominum regem de serjantia a die Pasch' in iij. septimanas.