Close Rolls, July 1245

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1916.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, July 1245', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247, (London, 1916) pp. 358-362. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol5/pp358-362 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, July 1245

Quia Hugo de Morel' non est talis etatis quod miles esse debeat nec terram aliquam tenet per servicium militare, ut dicitur, mandatum est vicecomiti Dereby' quod ipsum ad arma capienda non distringat donec aliud a rege habuerit preceptum. Teste. (fn. 1)

Rex vicecomiti Norfolk'. Scias quod dedimus respectum Hugoni de Pinkeni de se milite faciendo usque ad terminum proximo futurum, et ideo tibi precipimus quod predicto (sic) Hugonem ad arma capienda interim non distringas. Teste me ipso apud Westmonasterium iij. die Julii anno regni nostri xxix.

Mandatum est vicecomiti Cornubie quod, assumptis secum xij. discretis et legalibus militibus de comitatu suo, in propria persona accedat ad terram Willelmi filii Ricardi in Lesewen et Breteny, et ad terram Daniel' filii Daniel' in Doveron', et per eorum sacramentum fieri faciat perambulationem, etc.

Quia placita de dote remanere non debent occasione heredum infra etatem existencium cum vocantur ad warantum super terris et tenementis que petuntur in dotem, mandatum est justiciariis Hybernie quod, non obstante eo quod quidam de Hybernia, versus quos Stephanus Lungesp' et Emelina uxor ejus petunt quasdam terras et tenementa in dotem ipsius Emeline, vocant ad warantum Ricardum de Burgo, qui est infra etatem et in custodia regis, in loquelis motis in curia regis Hybernie super dote ipsius Emeline, procedant eisdem Stephano et Emeline inde plenam justiciam exhibendo, ita tamen quod si quid proponi possit pro parte ipsius Ricardi quod secundum justiciam valere debeat, illud pro ipso proponi faciant. Teste. (fn. 1)

Rex dedit respectum Henrico de Penebrugg' de se milite faciendo usque ad Natale Domini anno etc. xxix. et mandatum est vicecomiti Glouc' quod respectum illum eum habere permittat. Teste rege apud Wudestok' xj. die Julii.

Rex Johanni Talebot, salutem. Mandamus vobis quod in fide qua nobis tenemini et sicut nos et honorem nostrum pariter et vestram diligitis, sitis apud Cestr' die Jovis in festo Beate Margarete virginis, ita parati equis et armis ad rescuciendum castrum nostrum de Dissard, quod David filius Lewelini obsedit, una cum ceteris magnatibus nostris quos illuc sumus missuri quod ad perpetuas vobis teneamur gratiarum actiones. Teste. (fn. 2)

Quia comes Glouc' et Willelmus de Braus' manuceperunt coram rege pro se et hominibus suis quod de victualibus que extrahi faciunt de villa de Bristoll' et partibus illis nichil perveniet ad inimicos regis ad eorum sustentationem, mandatum est ballivis Bristoll' quod omnia victualia que ipsi et homines sui emenda duxerint sive carianda per partes illas sine difficultate extrahi permittant. Teste. (fn. 2)

Mandatum est vicecomiti Salop' quod, assumptis secum xij. discretis et legalibus militibus de comitatu suo, in propria persona accedat ad terram Johannis filii Alani in Shrewardin, et ad terram Maddog' de Sutton in Eggredesl', et per eorum sacramentum fieri faciat perambulationem etc.

Rex Petro de Burmigeha', Hugoni Purcel', Eustachio de Rupe et Petro de Sancto Ledegar', salutem. Meminimus gravem nobis depositam fuisse querelam ex parte Ysabelle de Bella Fago quod R., Midensis episcopus, ipsam, cum ultra modum infirmaretur ita quod non bene compos fuit mentis sue, cepit in castro suo de Clonard et de nocte abduxit et in custodia sua detinuit, et durante eadem infirmitate sua idem episcopus pro voluntatis sue arbitrio de predicto castro cum pertinenciis disposuit tamquam inde esset feofatus, et ballivos suos poni fecit in castro predicto, ballivis ipsius Ysabelle statim amotis, et qualiter ad querelam illam dedimus in mandatis dilecto et fideli nostro M. filio Geroldi justiciario nostro Hybernie quod, super hoc rei veritate diligenter inquisita, celerem inde justiciam exhibeat: et quia idem episcopus tanta fraude non contentus quin ad eam turpiter conceptam turpius confirmandam procederet ipsam Ysabellam adhuc sic langentem implacitavit per breve nostrum de recto, et quatuor milites ad ipsam mitti procuravit ad attornatos suos recipiendos, quos idem episcopus assignaverat et per ipsos falsos attornatos cyrographum inde in curia nostra optinuit, ut dicitur, et etiam quia inquisicio predicta minus brevi facta fuit, quia per tales qui ob favorem ipius episcopi rei veritatem non expresserunt, ut dicitur, vobis mandamus quod tam per xij. milites de Lagenia quam per xij. milites de Midia qui melius sciant et velint dicere veritatem, rei veritatem de omnibus premissis inquiratis diligenter, et eidem Ysabelle inde exhibeatis justicie plenitudinem, ita quod amplius inde querelam non audiamus, et siquid vobis dubietatis oriatur quare ad judicium procedere caveatis de (fn. 3) processu, hujus rei recordum distincte et aperte factum sub sigillis vestris nobis mittatis et hoc breve, partibus vel attornatis suis diem statuentes coram nobis ad audiendum inde judicium suum. Teste etc. apud Wudest' xviij. die Julii anno xxix.

Petrus de Bermingeham, Hugo Purcel, Eustachius de Rupe et Petro (sic) de Sancto Leodeg' constituti sunt justiciarii per litteras patentes ad tenenda placita coram eis quod est inter Isabellam de Bella Fago petentem et R. episcopum Midensem deforciantem de castro de Clonard cum pertinenciis, et ad tenendum apellum quod David de Rocheford facit versus Willelmum de Sumery et David de Sumery pro morte Mauricii de Rocheford, fratris sui, et ad puniendum receptatores ipsorum malefactorum et aliorum quos inquirere poterunt interfuisse morti ipsius M. et ad tenendam loquelam, que est in curia regis de Cassell, per breve de recto inter Felic' le Bret' et Johannem le Bret de maneriis de Rathgale et Drongan' cum pertinenciis: et mandatum est justiciario Hybernie quod ad diem et locum quos ipsi ei scire facient venire faciat coram eis loquelas predictas et attachiamenta apelli predicti et ea que iidem justiciarii juste duxerint statuenda teneri faciat. Teste. (fn. 4)

[m. 6d.]

Rex vicecomiti Wigorn', salutem. Precipimus tibi quod, sicut corpus tuum et omnia tua diligis, non permittas quod ab octabis Sancti Petri ad Vincula deinceps, quamdiu fuerimus in Wallia in expedicione nostra, aliquod mercatum teneatur in balliva tua, set omnes mercatores cum omnibus victualibus et aliis mercibus venire facias usque Cestriam, ita quod sint ibi in vigilia Assumpcionis Beate Marie ad sequendum exercitum nostrum, sciturus pro certo quod eos faciemus bene conduci et custodiri, et pac[a]ciones tam a nobis quam aliis de excercitu nostro fideliter et bene fieri faciemus, et venire post nos usque Cestr' meliorem cementarium de tota balliva tua, una cum undecim aliis cementariis electis de eadem balliva, qui melius sciant scindere petram et cubare, ita quod sint ad nos ad ultimum die Jovis proxima post Assumpcionem Beate Marie, et in singulis bonis villis ballive tue publice clamari facias quod omnes alii cementarii, carpentarii boni, et alii cum securibus suis qui boscum sciant scindere et prosternere, fosseatores, hottores, factores rogorum et omnimodi alii operarii qui velint denarios nostros capere, quod sint apud Cestr' in vigilia Assumpcionis Beate Marie, parati ad eundum nobiscum ad stipendia nostra. Clamari etiam facias in singulis bonis villis comitatus tui quod omnes servientes ad arma, tam equites quam pedites, similiter veniant ad nos ad eundem terminum, ad eundum nobiscum ad stipendia nostra, bene parati equis et armaturis. Teste rege apud Wudest' xv. die Julii.
Ebor'.
Linc'.
Noting' et Dereby'.
Norht'.
Salop' et Stafford'.
Warr' et Leye'.
Lancastr'.
Vicecomites prescripti sumoniti sunt quod sint coram rege in crastino Animarum ostensuri quo waranto carettas magnatum regis et hominum suorum contra voluntatem suam ceperunt, et blada eorum triturari et in eisdem carettis usque Cestr' cariari coegerunt, et a quibusdam ne ad hoc faciendum cogerentur redemptionem ceperunt.

Rex vicecomiti Surr' et Sussex, salutem. Meminimus nos tibi precepisse quod per te ipsum vel per aliquem ex tuis vel per ballivos libertatum qui habent returnum brevium nostrorum haberes ad Scaccarium nostrum in crastino Sancte Margarete omnia arreragia que nobis debentur in balliva tua, tam de firmis quam de summonitionibus quam etiam de proficuis ejusdem ballive tue pro urgenti necessitate expeditionis nostre in Walliam. Significarunt quidem nobis tam hii de consilio nostro quos illuc misimus a latere nostro ad videndum qualiter tu et alii vicecomites nostri inde responderent, simul et barones nostri de Scaccario quod cum propria persona tua illuc venire non curasti, nec per interpositam personam quam illuc misisti inde respondisti, nisi de xxiiij. libris xv. solidis et vij. denariis de summonicionibus, et quod adhuc inde nobis aretro sunt de claro debito cc. quater xx., xvij. libre, iiij. solidi, iiij. denarii et obolus unde movemur ultra modum: et ideo tibi precipimus quod, sicut te ipsum et omnia tua diligis, sis ad nos in propria persona tua in octabis Sancti Petri ad Vincula ubicumque tunc fuerimus cum omnibus arreragiis predictis liberandis in garderobam nostram, et judicium tuum auditurus a proprio ore nostro quare preceptum nostrum tibi inde prius factum in contemptum nostrum non es executus. Teste rege apud Glouc' xxv. die Julii.

Rex Willelmo de Boell', senescallo Wascon', salutem. Mandamus vobis quod in omnibus agendis nostris terram nostram Wascon' contingentibus que per vos commode non poterunt expediri requiratis consilium Vasatensis episcopi, abbatis Sancte Crucis Burd', Galfridi Ridel de Blavia, Petri de Burd', Gailard Columb', et Rustani de Solio, quos inde rogavimus, et eorundem consilio simul vel divisim secundum quod negocia nostra postulaverint utamini in hiis que videritis honori et utilitati nostre convenire, et litteras nostras quas vobis mittimus eis porigendas eis habere faciatis. Teste rege apud Wudest' xiij. die Julii.

Et rogat dominus rex eosdem episcopum, abbatem, Galfridum, Petrum, Gailard, et Rust' quod cum ab ipso senescallo fuerint requisiti ad agenda regis feliciter expedienda ei consulentes esse velint et auxiliantes. Teste. (fn. 5)

Et rogat dominus rex eundem abbatem quod sacramentum ab eo recipiat quod fideliter regem serviet, et terram illam ad opus regis salvo custodiet, et jura regis pro posse suo manute[ne]bit et defendet, et alienata revocabit.

[m. 5d.]

Quia Jacobus de Aldithel' fecit regem securum per Patricium de Chaure' et Henricum de Colevill' quod erit coram rege apud Cestr' in festo Assumpcionis Beate Marie, cum equis et armis ad audiendum judicium suum de transgressione quam nuper fecit torneando contra prohibitionem regis, mandatum est vicecomiti Oxon' quod de tota terra sua que capta erat in manum regis occasione predicta ei plenam seisinam habere faciat. Teste. (fn. 5)

Norf', Essex', Berk'.—Robertus de Tateshal' fecit etc. per Willelmum de Bello Campo Wigorn' et Nicholaum Peyver'.

Norf', Suff', Essex et Hertf'.—Simon filius Ricardi et Johannes de Berneres per Robertum de Tateshal juniorem et Petrum Braunch'.

Bed' et Buk'.—Warinus filius Ger' manucepit pro se quod erit etc.

Footnotes

  • 1. Unfinished.
  • 2. 'de' is repeated.
  • 3. Unfinished.
  • 4. Unfinished.
  • 5. Unfinished.