Close Rolls, October 1246

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1916.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, October 1246', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247, (London, 1916) pp. 465-471. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol5/pp465-471 [accessed 25 March 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, October 1246

De vivario de Keniton' reparando.—Mandatum est Godefrido de Liston quod faciat habere custodi manerii de Kenyton' xl. blettrones de fago ad reparandum exclusas vivarii regis de Kenyton'. Teste rege apud Windles' primo die Octobris.

De tradendo in ballium.—Simon filius Rogeri, captus et detentus in prisona regis Oxon' pro morte Roberti de Pulten', traditur in ballium per litteras directas vicecomiti Oxon', quia rettatus est de morte illius odio et atia etc. Teste ut supra.

De quadam venella obturanda.—Quia regi videtur sicut maiori et vicecomitibus London' quod obturatio venelle juxta domum Sancte Elene non est ad nocumentum civitatis regis, mandatum est eis maiori et vicecomitibus quod venellam illam obturari permittant. Teste ut supra.

De j. robam datam (sic).—Mandatum est Willelmo de Pless' quod faciat habere Elye Brise unam robam de dono regis sicut uni vadlettorum regis. Teste ut supra.

De pane.—Mandatum est vicecomitibus Lond' quod fieri faciant ad opus regis contra festum Beati Edwardi xx. libratas pannis (sic), ij. scilicet panes ad denarium de una medietate illarum xx. libratarum panis et iiij. panes ad denarium de alia medietate: et rex precium illius panis acquietari faciet. Teste rege apud Wind' iij. die Octobris.

Pro hominibus de Retford'.—Quia inventum est in rotulis de Cancellaria regis quod homines de dominico regis de Retford talliati sunt ad xxv. marcas et non ad xxxv. marcas, mandatum est baronibus de Scaccario quod de x. marcis quas ab eis exigunt per summonicionem Scaccarii de superplusagio ultra predictas xxv. marcas ipsos quietos esse faciant. Teste ut supra.

De orreis de Wind' reparandis.—Mandatum est Godefrido de Liston' quod in foresta de Windes' faciat habere Jacobo, preposito de Windes', cheverones, palos, et claustruram ad reparacionem orreorum regis Windles'. Teste ut supra.

De vinis.—Mandatum est custodibus vinorum regis de Windes' quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere Petro de Wakering' viij. dolia vini ad opus puerorum regis apud Windes' commorancium. Teste ut supra.

Pro fratribus hospitalis Wigorn'.—Quia rex accepit per inquisicionem quam fieri fecit a vicecomite Salop' quod Robertus de Wodeton' in egritudine sua et in bona existens memoria dedit hospitali Sancti Wulstani Wigorn' circiter tres acras de bosco suo de Huggileg', et per ballivos suos posuit Willelmum capellanum custodem ejusdem hospitalis in seisinam ejusdem bosci, ita quod idem custos fuit in plena seisina ejusdem bosci per quindecim dies ante mortem predicti Roberti, mandatum est Henrico de Wingeham et choeschaetori suo in comitatu Salop' quod eidem custodi talem inde seisinam rehabere faciant qualem inde habuit quando boscum illum simul cum terris que fuerunt predicti Roberti capi fecerunt in manum regis. Teste rege apud Westm' viij. die Octobris.

Pro Willelmo le Rus.—Quia Willelmus le Rus non habuit certificacionem cujusdam assise nove disseisine coram Rogero de Thurkelb' pro qua habenda finem fecerat cum rege pro x. marcis que ab eo exiguntur per summonicionem Scaccarii, mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum de predictis x. marcis quietum esse faciant. Teste ut supra.

De vinis datis.—Mandatum est custodibus vinorum regis de Rading' quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere Johanni de Frethorn' j. dolium boni vini, de dono regis. Teste ut supra.

Pro operacionibus Westm'.—Mandatum est Johanni de Wyvull' et Magistro Rogero de Gosebek, justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis, quod iiij. marcas auri quas habent de perquisitis liberent Edwardo filio Odonis ad operacionem feretri Beati Edwardi. Teste rege apud Westm' x. die Octobris.

Pro hominibus de Salop'.—Quia rex accepit per inquisicionem quod probi homines de Salop' tempore baronis de Bulers, antequam villa de Veteri Mungumery fuit excaeta predecessorum regis regum Anglie, libere consueverunt emere et vendere in eadem villa de Veteri Mungumery friscum et salatum et telas de lana et lino scindere et vendere et omnia alia mercimonia sine inpedimento predicti baronis et ballivorum suorum, mandatum est vicecomiti Salop' quod predictos homines de Salop' in seisinam mittat de emptione et venditione frisci et salati et omnium aliorum mercimoniorum et de scisione et de venditione telarum de lana et lino in predicta villa de Mungumery. Teste rege apud Westm' xj. die Octobris.

Pro persona ecclesie de Herebaldon'.—Quia rex accepit per inquisicionem quod non esset ad nocumentum communis vie Cantuar' nec viatorum per eandem viam transeuncium si rex concederet ecclesie Beati Michaelis de Herebaldon' in augmentum atrii ejusdem ecclesie vij. perticatas terre in longitudine et j. perticatam terre et dimidiam in latitudine de monte illo qui jacet juxta viam predictam et qui nominatur Herebaldon', mandatum est vicecomiti Kancie quod in augmentum atrii ejusdem ecclesie predicte vij. perticatas terre in longitudine et j. perticatam terre in latitudine capi permittat. Teste ut supra.

Pro rege Scocie.—Mandatum est vicecomiti Norht' quod de medietate manerii de Fodring' quam W. de Fortibus, comes Albemarl', tenuit de A. rege Scocie de hereditate uxoris que fuit ipsius comitis, que fuit una heredum comitis Huntendon', certo nuncio ipsius regis ad opus predicti regis plenam seisinam habere faciat. Teste rege apud Westm' xv. die Octobris.

Pro Ricardo de Bolebek.—Mandatum est eidem quod de medietate manerii de Tingden', excepto capitali mesuagio et advocacione ecclesie ejusdem ville, que fuit de hereditate Christiane que fuit uxor comitis Albemarl', et quam idem comes dedit Ricardo de Bolebec' in vita ipsius Christiane, et unde cyrografum factum fuit in curia regis, eidem Ricardo talem seisinam habere qualem inde habuit antequam capta esse[t] in manum regis occasione mortis ipsius Christiane, et siquid de firma vel de aliis bonis ejusdem medietatis ceperit, id ei reddi, faciat. Teste ut supra.

Pro Lauretta de Ballol.—Rex cepit homagium Laurette que fuit uxor Henrici de Balloyl de omnibus terris et tenementis que predictus Henricus tenuit de hereditate ipsius Laurette: et mandatum est Henrico de Wingeham et coexcaetoribus suis in comitatibus Essex', Hertford' et Norf' quod de terris predictis ei seisinam habere faciant. Teste ut supra.

Pro Johanne de Baillol.—Eodem modo scribitur Henrico de Wingeham et coexcaetoribus suis in comitatibus Linc' et Norht' pro Johanne de Baillol de terris et tenementis que Dervorgoilam uxorem ipsius Johannis hereditarie contingunt de terris que fuerunt Christiane uxoris W. comitis Albemarl'.
Eodem modo scribitur Roberto de Crepping'.

Prohominibus de Dereb'.—Quia inventum est in rotullis (sic) de Cancellaria regis quod homines de Dereb' talliati sunt ad l. marcas et non ad lv., mandatum est baronibus de Scaccario quod de v. marcis quas ab eis exigunt per summonicionem Scaccarii regis de superplusagio ultra predictas l. marcas ipsos quietos esse faciant. Teste ut supra.

De quadam villa facienda.—Rex assignavit Rogerum filium Radulfi, Adam Baret et Robertum de Crepping' ad ordinandum quandam villam novam ad portum de Warnet et ad deliberandum burgagium ejusdem ville una cum vicecomite Norhumbr', et rex dat eis in mandatis quod ad diem quem eis scire faciet idem vicecomes ad hoc secum intendant: et mandatum est eidem vicecomiti quod ipsos ad hoc convenire faciat quamcicius ad hoc vacare poterit: interim autem clamari faciat per totam ballivam suam quod omnes qui burgagium aliquod recipere voluerint ibidem illuc eidem vicecomiti et predictis fidelibus regis ad diem quem providerit eis statuendum. Teste ut supra.

Pro abbate de Cyrencestr'.—Quia abbas Cyrenc' finem fecit cum rege pro habenda seisina boscy (sic) sui capti in manum regis propter vastum in eo factum, mandatum est viridariis foreste de Braden' quod wudeward' quem idem abbas eis presentaverit ad custodiendum boscum suum cum sacramento debito de viridi et venatione et cum plegiis quos invenient de fideli servicio recipiant. Teste ut supra.

Pro Philippo de Kaleston'.—Rex deliberari fecit a prisona Philippum de Kaleston' quem rex capi fecerat eo quod dicebatur ipsum adhesisse inimicis regis: et mandatum est J. de Grey, justiciario Cestrie, quod eidem Philippo catalla et bona sua, ea occasione capta in manum regis, reddi faciat. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur vicecomiti Suff' etc.

Pro Willelmo Lungesp'.—Quia Willelmus Lungesp' finem fecit cum rege pro bosco suo habendo in foresta de Windes', qui captus fuit in manum regis pro veteri vasto et novo, et mandatum est Godefrido de Liston quod de predicto bosco ei seisinam habere faciat, ita quod boscus ille custodiatur secundum consuetudinem foreste regis. Teste rege apud Westm' xvij. die Octobris.

Mandatum est vicecomiti Norhumbr' quod loco Thome de Stratton et Willelmi de Bamburg', quondam coronatorum regis, quorum terre [sic] justiciarii nuper itinerantes in comitatu suo ceperunt in manum regis propter transgressionem suam, eligi faciat alios coronatores ad faciendum ea que ad coronam regis pertinent in eodem comitatu, donec ipsi de transgressione illa regi satisfecerint. Teste ut supra.

Pro marescallo et aliis.—Rex reddidit R. le Bigod' marescallo comiti Norf' et Waltero filio Roberti et Philippo de Columbariis custodias (sic) terrarum quas Willelmus le Bretun de eis tenuit et que capte sunt in manum regis eo quod idem Willelmus partem terre sue tenuit de rege in capite: et mandatum est Henrico de Wingeham excaetatori suo quod eis custodiam terrarum illarum liberet. Teste ut supra.

De perdonacione.—Rex perdonavit Waleramo le Tyeis x. marcas ad quas amerciatus fuit coram justiciariis ad placita foreste in comitatu Buk' pro transgressione foreste: et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum inde quietum esse faciant. Teste ut supra.

Pro Magistro J. de Wichio.—Mandatum est vicecomiti Sussex' quod non permittat Wischard' de Charon, Magistrum J. de Wychio, vel ipsum magistrum prefato W. in ecclesia de Eilesham et ejus pertinenciis laicam vim inferre, set uterque eorum, si voluerit, jus suum super ecclesiam ipsam in foro ecclesiastico prosequatur, et blada dicti Magistri, que in manu regis cepit in terra abbatis de Begeham' reposita, ei deliberari faciat. Teste ut supra.

De tradendo in ballium.—Henricus prepositus de Thorp, Galfridus Bieston', Reinerus de Thorp, Alexander filius Agnetis vidue, Radulfus filius Gunnilde, Hugo Belle, Johannes le Bulur', Henricus Belle, Simon filius Lewin', Willelmus Bille, Willelmus de Westonra, Petrus filius Henrici, Ricardus de Leusebi, Nicholaus le Cunestable, Reginaldus filius Alexandri, Ricardus filius Galfridi, Galfridus le Hore, capti et detenti in prisona nostra de Piltona in comitatu Rotel' pro morte Thome filii Hugonis de Wythevill', traduntur in ballium eo quod appelati sunt de morte illa odio et atia etc. Teste rege apud Westm' xj. die Octobris.

De quercubus.—Mandatum est Willelmo de Norht', forestario de Bernewod', quod in bosco regis de Bernewod' faciat habere vicecomiti Buk' iij. quercus ad lathias et cindulam faciendas, ad operationes regis de Brehull'. Teste rege apud Westm' xix. die Octobris.

De bremiis et luciis datis.—Mandatum est Henrico de Farl' quod faciat habere Winton' episcopo x. bremias in mara de Wulvemar, et x. lucios si bremie ibi sint, et si non sint, tunc faciat ei habere xx. lucios ad vivarium suum de Fermersham instaurandum, de dono regis. Teste rege apud Westm' ut supra.

De tradendo in ballium.—Walterus Bolle, captus et detentus in prisona regis Oxon' pro morte Johannis de Walhop', traditur in ballium quia appellatus est de morte illa odio et atia etc. Teste ut supra.

Pro abbatissa de Kadamo.—Rex reddidit abbatisse de Cadamo iij. acras terre et dimidiam cum pertinenciis in Fenested' in comitatu Essex, que capte sunt in manum regis eo quod assartate fuerunt in foresta regis sine licencia regis: et mandatum est R. Passelewe et sociis suis justiciariis itinerantibus ad placita foreste quod ipsam terram inperpetuum ei quietam reddant. Teste ut supra.

[m. 1.]

De perdonacione.—Rex perdonavit Emerico de Sacy viij. marcas quas regi debuit de arreragiis auxilii regi concessi ad [primogenitam filiam regis maritandam cancelled] passagium regis in Britanniam: et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum inde quietum esse faciant. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Ricardo de Wrotham quod faciat habere Waltero de Faucumberg' x. quercus ad maeremium in foresta de Selewud', de dono regis. Teste ut supra. [Cancelled:] Quia habuit damos pro ipsis quercubus.

Pro comite Leic'.—Quia rex concessit S. de Monte Forti, comiti Leic', quod habeat omnes excaetas de terris Norm' que sunt de feodo suo, et mandatum est baronibus de Scaccario quod Osbertum de Saunterdon, a tempore quo rex concessit eidem comiti predictam liberacionem de xl. solidis annuis que ab eo exiguntur per summonicionem de terra sua de Chalvel', et quos per preceptum regis reddidit eidem comiti, quietum esse faciant. Teste rege apud Westm' xxj. die Octobris.

De quercubus datis.—Mandatum est Roberto Passelewe quod faciat habere Willelmo de Medburn' vj. quercus ad maeremium in foresta de Gatesl', de dono regis. Teste ut supra.

De perdonacione.—Rex perdonavit Cecilie que fuit uxor Martini Malherb' x. marcas per quas finem fecit cum rege pro habenda celeri justicia in appello quod fecit versus Johannem le Vadlet de morte predicti Martini quondam viri sui; et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsam inde quietam esse faciant. Teste rege apud Westm' xxij. die Octobris.

Pro Hugone le Bygod'.—Quia rex talliari facit dominica sua, mandatum est vicecomiti Dereb' quod faciat habere Hugoni le Bigod' et Johanne uxore (sic) ejus racionabile tallagium de hominibus suis in manerio de Cestrefeld', quod aliquando fuit dominicum predecessorum regis, regum Anglie. Teste ut supra.

Pro comite Albemarl'.—Consimile breve habet comes Albemarl' de tallagio habendo ab hominibus suis de Derteford'.

[De trade]ndo in ballium.—Matillis de Horingdon' et Juliana de Brugg', capte et detente in prisona regis de Well', traduntur in ballium per litteras directas vicecomiti Sumers', quia rettate sunt de morte cujusdam extranee invente mortue extra Wik' odio et atia etc. Teste ut supra.

[De quer]cubus datis.—Mandatum est Henrico de Wingeham, excaetatori regis, quod in foresta de Wyre que fuit Radulfi de Mortuo Mari faciat habere Johanni de Pless' xx. quercus ad maeremium, de dono regis. Teste rege apud Westm' xxv. die Octobris.

. . . archiepiscopo.—Quia testificatum est coram rege quod W. Ebor' archiepiscopus anno etc. xiij., quo reddidit manerium de Knareburg' cum pertinenciis per preceptum regis H. de Burgo quondam comiti Kanc', reddidit ei terras ejusdem manerii inbladatas, mandatum est baronibus de Scaccario quod de inbladatura anni regis noni, quam ab eo exigunt per summonicionem Scaccarii, ipsum quietum esse faciant. Teste ut supra.

[De quercu]bus datis.—Mandatum est R. Passelewe quod in foresta de Wauberg' faciat habere Magistro Ricardo de Wendover iiij. quercus, de dono regis, pro cura quam fecit Fulconi de Castro Novo in egritudine sua. Teste ut supra.

. . . Capes.—Quia satis constat per inquisicionem quam fieri fecerunt barones de Scaccario quod decidit Hugoni de Capes de firma sua ix. marcarum quas reddit regi per annum pro hundredo de Falelheleg', quod tenet ad vitam suam usque ad valorem sexaginta et duorum solidorum et decem denariorum, quos percipere consueverat per annum de auxiliis et omnimodis placitis et perquisitis pertinentibus ad vicecomitatum in maneriis abbatis Evesham' de Baddeby et Newenham, occasione libertatis quam rex concessit R. quondam abbati Evesham, mandatum est eisdem baronibus quod predictos lxij. solidos et decem denarios eidem Hugoni in predicta firma sua allocari, et eos a predicto abbate exigi faciant. Teste ut supra.

. . . Rex baronibus suis de Scaccario, salutem. Mandamus vobis quod Willelmum de Craketot' de decem marcis quas ab eo exigitis per summonicionem Scaccarii nostri pro decem marcis quas nuper accepit ab Hamone Passelewe, et quas solvit eidem Hamoni, quietum esse faciatis. Teste ut supra.

. . . Mandatum est W. de Haverhull', thesaurario regis, et Edwardo filio Odonis quod de mille libris quas deposuerunt apud Novum Templum London' per preceptum regis [fac]iant habere Johanni Maunsel d. marcas ad faciendum inde preceptum regis. Teste rege apud Westm' xxvij. die Octobris. [Cancelled.]

. . . [Man]datum est constabulario Divis' quod in balliva sua faciat habere R. comiti Cornub' xx. quercus, de dono regis, ad construccionem domorum suarum de Corsham. Teste rege apud . . . eford ut supra.

. . . [Q]uia Rogerus de Clifford habuit cum rege servicium Johannis de Clifford per preceptum regis in Norwall' tempore exercitus regis de Gannok, mandatum est senescallo Hereford' episcopi quod pro servicio quod idem Johannes debuit domino suo in Sutwall' tempore predicto ipsum Rogerum non distringat. Teste ut supra.