Close Rolls, November 1246

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1916.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, November 1246', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247, (London, 1916) pp. 482-488. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol5/pp482-488 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, November 1246

Pro abbate de Sancto (sic) Osyth'.—Quia rex inspexit cartas abbatis de Sancto (sic) Osith' de essartis que idem abbas habet in foresta in comitatu Essex', et rex ei diem prefixit coram rege in octabis Sancti Hillarii, ut tunc rex utatur consilio Roberti Passelewe et ceterorum fidelium regis super hoc, mandatum est eidem Roberto et sociis suis quod interim permittat ipsum abbatem predicta assarta et domos in eis sitas et purpresturas suas in pace tenere. Teste rege apud Rading' ij. die Novembris.

Wascon'.—Mandatum est W. de Boell', senescallo Wascon', quod castrum furnum et villanos Petri Arn' de Luk', que cives Baion' recognoverunt esse jus regis et nullius alterius, in manum regis capiat et retineat, et inde de consilio ipsorum civium sicut de aliis dominicis regis commodum regis fieri procurent (sic). Teste ut supra.

De piscaria reparanda.—Mandatum est constabulario de Sancto Briavello quod faciat habere probis hominibus missis de Redleg' virgam et maeremium que ad nos pertinent ad reparandam piscariam nostram de Radleg'. Teste rege apud Rading'.

De catallis liberandis excaetatorum regis.—Mandatum est vicecomiti Notingham' quod quicquid ceperit de terris que fuerunt Oliveri de Aincurt nuper defuncti in balliva sua, sine omni dilacione reddat Roberto de Crepping', eschaetori regis, et de cetero nihil se intromittat de escaetis regis in balliva sua, set permittat escaetores regis liberam earum habere administracionem, qui de exitibus earum regi ad Scaccarium suum respondere debent, sicut eis injunximus. Teste rege apud Rading' iiij. die Novembris.

De perdonacione.—Henricus Dei gracia rex Angl' etc. Resio Luring', Ricardo filio Simonis, et Radulfo le Lorimer, salutem. Sciatis quod perdonavimus Johanni Luring' decem marcas quas nobis debuit pro decem marcatis victualium quas cepit de warnestura castri nostri de Kaermerdin ad sustentandum pueros suos dum fuerunt in prisona Mailguni filii Mailguni; et ideo vobis mandamus quod predictum Johannem de predictis decem marcis quietum esse permittatis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Ricardo de Munfichet quod faciat habere Magistro Laurencio de Sancto Martino xx. quercus in bosco regis qui vocatur Kinkeswode, de dono regis. Teste rege apud Rading' iiij. die Novembris.

Pro Eboracensi archiepiscopo.—Quia constat regi per inspectionem quarumdam cartarum et testimonium virorum fidedignorum quod Willelmus Brito terram et redditum quos habuit in Frosteb' tenuit de Eboracensi archiepiscopo, et quod terra illa et redditus ille non pertinebant ad Margeriam que fuit uxor predicti Willelmi, pro cujus transgressione rex illos capi precepit in manum regis, mandatum est vicecomiti Berk' quod ipsi archiepiscopo de predictis terra et redditu cum pertinenciis plenam seisinam habere faciat, non obstante precepto regis de terris ipsius Margerie in manum regis capiendis, et si quid de terris aut redditibus illis ceperit, id ei reddere non omittat. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur vicecomiti Hertford'.

De quercubus datis.—Mandatum est constabulario Divis' quod in foresta de Chippenham' faciat habere Willelmo de Kantil' ij. quercus, de dono regis. Teste ut supra.

De molendino reparando.—Mandatum est Roberto de Ros, justiciario foreste, quod faciat habere vicecomiti Noting' in foresta de Shirewude, extra haiam regis de Beskewud', grossum maeremium quantum necesse fuerit ad molendinum regis subtus castrum reparandum, per talliam de numero quercuum inter ipsos confectam. Teste ut supra.

Pro Ada filio Hervey.—Quia testificatum est coram rege quod manerium regis de Oresb' quod Adam filius Hervei tenet de rege ad feodi firmam talliari non consuevit temporibus H. avi regis, R. avunculi regis, et domini J. patris regis, quando alia dominica regis talliari fecerunt, mandatum est baronibus de Scaccario quod de x. marcis quas Ricardus Duket pro tallagio assideri fecit super manerium predictum, et que ab eodem Ada exiguntur per summonicionem Scaccarii, ipsum quietum esse faciant. Teste ut supra.

Pro executoribus testamenti R. quondam Sarisburiensis episcopi.— Mandatum est Anketil Malore quod permittat executores testamenti R. quondam Sarisburiensis episcopi habere liberam administracionem de omnibus bonis et catallis que sua fuerunt in eodem episcopatu ad execucionem testamenti sui faciendam. Teste rege apud Rading' vij. die Novembris.

Pro Alardo filio Roesie.—Quia in inquisicione quam vicecomes Devon' fieri fecit per preceptum regis contentum est quod Alardus filius Roesie, qui defendendo matrem suam et se per infortunium occidit Nicholaum filium Thome, per apellum Willelmi Cok, fratris ipsius Nicholai, utlagatus est in comitatu Devon, dum fuit in prisona regis Bristoll' in comitatu Glouc' occasione mortis predicte, cum manifeste sit contra justiciam quod aliquis debeat utlagari propter aliquam mortem pro qua captus sit dum sit in prisona, mandatum est vicecomiti Devon' quod utlagariam predicto modo in eum promulgatam in pleno comitatu suo nullam esse denunciet. Teste ut supra.

Et mandatum est vicecomiti Devon' quod si xij. liberi et legales homines de comitatu suo manuceperint habere ipsum Alardum coram justiciariis ad primam assisam etc. tunc id scire faciat vicecomiti Glouc' etc., cui mandatum est quod ex quo id ei significaverit ipsum Alardum a prisona deliberet, et quo voluerit abire permittat. Teste ut supra.

Pro rege Norwag'.—Mandatum est ballivis de Lenn' quod non obstante precepto regis eis facto continente ne permitterent blada venalia deferri per mare ex portu suo ad terras extraneas, permittat homines regis Norwag' navem suam blado carcatam abducere quo voluerint, ita quod bladum quo navis illa carcata est non sit alicujus mercatoris de terra regis. Teste ut supra.

Pro ballivo de Fiscampo.—Quia rex talliari facit dominica sua, mandatum est vicecomiti Sussex' quod faciat habere ballivo de Fiscampo racionabile tallagium de hominibus abbatis sui manerii de Stanig', quod aliquando fuit dominicum predecessorum regis regum Angl'. Teste ut supra.

Pro Colino sumettario regine.—Rex concessit Colino summettario regine liberacionem ij. denariorum in die quam Rogerus Filot percipere consuevit ad Scaccarium; et mandatum est baronibus de Scaccario quod ei liberacionem illam tota vita sua habere faciant. Teste ut supra. Et habet inde breve regis de Liberate patens.

De excambio terrarum.—Rex abbati et conventui de Fescampo etc. Sciatis quod monachi domus nostre qui moram traxerunt in Angl' propter escambium quod eis obtulimus pro maneriis de Wincheles' et de la Rya, cum advocacionibus ecclesiarum eorundem maneriorum, non ausi sunt escambium illud recipere, nisi expressum adhibueritis assensum et inde sitis placati; et ideo presentibus vobis duximus intimandum quod obtulimus eis pro maneriis predictis manerium nostrum de Chilteham cum hundredo ad illud pertinente et omnibus aliis pertinenciis, et manerium nostrum de Sloftres cum hundredo de Salemanebur' et omnibus aliis pertinenciis, et insuper decem libratas terre in loco competenti extra forestam. Et volumus vos non latere quod si de bona voluntate et sine omni scrupulo et eorundem amaritudine predicta maneria cum pertinenciis ut predictum est et decem libratas terre recipere duxeritis, nos ut plenius vobis satisfaciamus pro predictis, ubi decem libratas terre promisimus, dabimus xv. libratas terre in loco competenti extra forestam ut predictum est. Et vos sub maturitate qua fieri poterit super hoc velle nostrum nobis et eisdem monachis domus nostre scire faciatis, scituri pro certo quod uberius escambium pro predictis a nobis non obtinebitis. Teste viij.° die Novembris anno regni regis xxxj.°

Pro Gladusa de Mortuo Mari.—Mandatum est Henrico de Wingeham excaetatori regis quod Gladuse que fuit uxor Radulfi de Mortuo Mari faciat habere racionabilem dotem suam de terris que fuerunt ipsius Radulfi et sunt in custodia sua. Teste ut supra.

Pro Rogero de Mortuo Mari.—Mandatum est Roberto Waleraund' quod de terris que sunt in custodia sua que fuerunt W. Mares', quondam comitis Pembrok', faciat habere Rogero de Mortuo Mari et Matillidi uxori ejus racionabilem partem ipsius Matillidis que ipsam contingit de terris predictis. Teste ut supra.

Pro electo Karl'.—Mandatum est Eadwardo filio Odonis quod emi faciat unum par indumentorum pontificalium valde decentium cum mitra, baculo, et anulo ad opus S. de Everdon' electi Karleol', et cum sciverimus custum illud reddi faciemus. Teste rege apud Sandeford' x. die Novembris anno regni nostri xxxj.°.

Pro perdonacione.—Rex perdonavit N. Dunholm' episcopo c. libras que ab eo exigitur (sic) per summonicionem Scaccarii pro defalta quam fecit coram justiciariis qui ultimo itineraverunt in comitatu Eboraci. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum inde quietum esse faciant. Teste ut supra.

[m. 14.]

Pro Ida de Oyly.—Mandatum est Johanni filio Hugonis, excaetatori in Kesteven' et Hoyland', quod omnes terras et tenementa que Lambertus de Multon' tenuit in dotem Ide de Oyly, uxoris sue, de dono Galfridi de Oyly, primi viri sui, et que cepit in manum regis una cum aliis terris et tenementis que fuerunt ipsius Lamberti, ipsi Ide restituat, simul cum omnibus inde perceptis postquam fuerunt in manu regis. Teste rege apud Merleberg' xvj. die Novembris.
Eodem modo scribitur Willelmo Rusteng' excaetatori in comitatu Norf'.

Pro vinis datis.—Mandatum est Johanni Blauncbull' quod de v. doliis vini que rex habet apud Sanderford' liberet priori ejusdem loci ij. dolia, de dono regis. Teste ut supra.

Quia rex accepit per inquisicionem quod manerium de Coleb' non teneri debet de rege in capite set de domino Richemund', mandatum est vicecomiti Linc' quod permittat Petrum de Sabaud' uti eisdem libertatibus et consuetudinibus in eodem manerio, quibus usus est in ceteris maneriis spectantibus ad honorem Richemund'. Teste ut supra.

De robis datis.—Mandatum est Willelmo de Pless' quod faciat habere Elye de Chillac et militi suo et (Bernardo cancelled) Willelmo Arn' de Kadilak iij. robas, videlicet ipsis Elie et Willelmo robas de bissis (minuto vario cancelled), et militi ipsius Elie robam sicut uni de militibus regis; faciat etiam habere eidem Elie unam robam de bissis (minuto vario cancelled) ad opus uxoris sue, de dono regis. Teste ut supra.

Pro electo de Shireburn'.—Quia rex adhibuit assensum electioni facte de fratre Laurencio in abbatem Shireburn', mandatum est eschaetori in comitatu Dorset' quod de abbacia predicta et de omnibus terris et tenementis ad eam pertinentibus plenam seisinam eidem electo habere faciat. Teste rege apud Merleberg' xj. die Novembris.
Eodem modo mandatum est eschaetori in comitatu Devon'.
Mandatum est eschaetori in comitatu Dorset' quod si qua de terris et tenementis spectantibus ad abbaciam de Shireburn' aliquo modo amoveri fecit post suscepcionem litterarum regis de seisina inde facienda electo ejusdem abbacie plenarie ei reddi faciat. Teste rege ibidem xviij. die Novembris.
Mandatum est illud idem eschaetori in comitatu Devon'.

De damis datis.—Mandatum est Roberto de Crepping' quod faciat habere Petro de Sabaud' viginti damas in parco de Spotford', qui est in custodia sua, de dono regis. Teste rege ibidem xx. die Novembris.
Mandatum est Galfrido filio Warini, senescallo foreste de Feckenham', quod faciat habere Margarete comitisse Linc' septem damas in foresta de Feckenham', de dono regis. Teste ut supra.

De dote assignanda.—Mandatum est Henrico de Wingeham, eschaetori regis, quod faciat habere Gladehus' que fuit uxor Radulfi de Mortuo Mari racionabilem dotem suam que eam contingit de terris que fuerunt ipsius Radulfi quondam viri sui. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Et mandatum est constabulario de Marleberg' quod in foresta regis de Savernako (sic) faciat habere canonicis Sancte Margarete de Marleberg' vj. quercus ad scindulam faciendam, de dono nostro. Teste ut supra.

De prisonibus custodiendis.—Et mandatum est vicecomiti Glouc' quod prisones regis qui interfecerunt Judeum, et quos abbas Sancti Augustini Bristoll' cepit et captas tenet, ab ipso capiat et in prisona regis salvo custodiat donec rex aliud inde preceperit. Teste etc.

De quercubus datis.—Mandatum est R. Passelewe quod in foresta regis de Wichewud' faciat habere abbati de Hayles scilicet in Cornebir' decem bonas quercus ad maremium inde faciendum, de dono regis. Teste rege apud Clarend' xxvj. die Novembris.

Pro monialibus de Aumbresbir'.—Mandatum est Amicie (sic) de Columbar' quod permittat priorissam et moniales de Ambresbir', que sunt de ordine Fontis Ebrold', habere centum porcos in foresta regis de Cett' quietos de pannagio, et si namia earum pro pannagio predicto ceperit, ea sine dilacione deliberari faciat. Teste ut supra.

Pro damis datis.—Mandatum est Ade de Periton' quod in foresta regis de Braden' faciat habere Fulconi filio Warini decem damas et sex damos vivos ad instaurandum quendam parcum suum, de dono regis. Teste ut supra.

De dote assignanda.—Rex eschaetori suo in comitatu Cumb', salutem. Quia accepimus securitatem de Maria de Tilliel' que fuit uxor Petri de Tilliel' quod non maritabit se sine assensu et voluntate nostra, tibi precipimus quod eidem Marie de omnibus terris et tenementis que fuerunt predicti Petri quondam viri sui in comitatu predicto, et que sunt in manu nostra, racionabilem dotem assignari facias. Teste ut supra.

De venacione capienda.—Mandatum est Ricardo de Clifford' quod non permittat quod venatores regis capiant de apris in foresta de Dene plessam quam ceperunt, set de laiis capiant secundum quod ibi copiam invenerint, et postquam ceperint bissas quas eis capiendas injunximus, capiant usque ad xl. damas scilicet xxx. damas quas prius capi mandaverimus et x. ultra, et quilibet eorum alterum juvet ad damas illas capiandas (sic). Teste rege apud Clarend' xxix. die Novembris.
Mandatum est Johanni de Grey, justiciario Cestr', quod Hugoni de Vivon' faciat habere v. carratas plumbi de plumbo regis quod est in custodia sua apud Cestr', de dono regis. Teste ut supra. [Cancelled quia alibi.]

De perdonacione.—Rex perdonavit Willelmo de Bello Campo de Wigorn' x. marcas ad quas amerciatus fuit coram justiciariis de Banco quia non est prosecutus, et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum inde quietum esse faciant. Teste ut supra.

De robis datis.—Mandatum est Willelmo de Plessetis quod faciat habere Conversis regis London' robas suas sicut eas alio anno habere consueverunt. Teste ut supra.
Mandatum est Willelmo de Plessetis quod faciat habere unam robam Johanni vatletto Margarete, sororis regis, sicuti uni de vatlettis regis, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Ebulo de Geneve.—Rex concessit Ebulo de Geneve porcionem illam de manerio de Cicelberge que hereditate contingit Isabellam filiam et unam heredum Willelmi de Monte Acuto, que infra etatem est et in custodia regis, habendam et tenendam usque ad legitimam etatem predicte Isabelle; et mandatum est vicecomiti Sumerset' quod predictam porcionem predicto Ebulo assignari faciat sicut predictum est, et quod porcionem contingentem Willelmum de Echingham qui duxit in uxorem Margeriam filiam et alteram heredum predicti Willelmi predictis Willelmo et Margerie assignari faciat. Teste rege ibidem xxvij. die Novembris.

De robis datis.—Mandatum est Willelmo de Plessetis quod liberari faciat Ebulo de Montibus revertenti ad partes suas unam robam de burnetta vel de bono viridi, tunicam scilicet supertunicam et clamidem cum penula de vario, de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Willelmo de Plessetis quod robas quas dilecti et fideles nostri Willelmus Wacelyn, Johannes de Bruer', Willelmus de Romar', Johannes de Basceby, Elyas de Echingham, Adam de Praers, Hugo de Corona, Johannes de Heselwell', et Walterus de Bek', Gerardus ingeniator, Petrus clericus et capellanus ejusdem castri, commorantes in municione castri nostri de Gannok' contra instans Natale Domini a rege essent recepturi, eisdem fidelibus nostris sine dilacione liberari faciat. Teste rege ibidem xxix. die Novembris.

Nicholao de Molis.—Mandatum est Roberto Passelewe quod permittat Nicholaum de Molis habere x. quercus quas ei dedit Reginaldus de Moun in bosco suo infra metas foreste regis de Wichwod' et cariagium ipsius Nicholai per forestam regis de quercubus predictis non impediat. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Isabelle que fuit uxor Roberti de Everingeham quod faciat habere Ricardo de Grey in foresta regis de Shirewud' quatuor damos et sex damas vivos ad parcum suum de Codenour' instaurandum, de dono regis. Teste rege ibidem primo die Novembris (sic).

De vinis datis.—Mandatum est custodibus vinorum regis de Salop' quod de vinis regis que habent in custodia sua faciant habere Johanni de Grey, justiciario Cestr', iiij. dolia vini et Johanni Extraneo duo dolia vini, de dono regis. Teste ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est Avicie de Columbar' quod in foresta de Cet' faciat habere Magistro Herveo, persone de Anne, iij. bona robora ad focum suum, de dono regis. Teste rege apud Clarendon' ij. die Decembris.

De damis datis.—Mandatum est custodi parci de Elham quod in eodem parco faciat habere comitisse de Aneg' uxori Ricardi de Dovor' iiij. damos, de dono regis. Teste ut supra.

Pro abbate de Bruera.—Mandatum est Waltero Trenchefoill' quod permittat abbatem de Bruwer' habere singulis diebus duas carettas semel itinerantes in foresta de Wichewud' ad mortuum boscum et subboscum ad focum suum, sicut fieri poterit ad minus nocumentum ejusdem foreste, donec eidem abbati et domui sue assignata fuerit aliqua certa porcio de boscis ejusdem foreste loco predictarum carettarum ad predictum focum suum. Teste rege ut supra.

Pro episcopo Dunholm'.—Mandatum est Rogero Bertram quod de terris quas tenet inter Tynam et Teysam in wapentacio faciat homagium suum venerabili patri N. Dunolm' episcopo, non obstante inhibicione quam dominus rex ei fecit ne homagium ei faceret de terris predictis. Teste rege ibidem xxvij. die Novembris anno xxxj.°.

Pro Ricardo de Dovor'.—Mandatum est vicecomiti Kanc' quod custodiam terre de Ludham que [fuit] Ricardi de Dovor' quam cepit in manum regis pro debitis que Ricardus de Dovor', pater predicti Ricardi, regi debuit eidem Ricardo in pace dimittat, et debita predicta requirat ab hiis qui terras predicti Ricardi tenent hereditarie. Teste ut supra.

De quercubus ad ollas ligneas faciendas.—Mandatum est Ade Cok quod in foresta de Clarendon' faciat habere fratri Rogero elemosinario ij. arabulos ad ollas ligneas faciendas ad elemosinariam regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Isabelle que fuit uxor Roberti de Everingham' quod in foresta de Shirewud' faciat habere Waltero Byset xx. quercus ad maeremium, de dono regis. Teste ut supra.

De tradendo in ballium.—Quia rex accepit per inquisicionem quod Adam filius Johannis de Waude, captus et detentus in prisona regis Norhamt' pro morte Galfridi filii Felic', unde appellatus est, appellatus est de morte illa odio et atia etc.