Close Rolls, June 1247

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1916.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, June 1247', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247, (London, 1916) pp. 515-521. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol5/pp515-521 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, June 1247

Pro Henrico de Bradeleg'.—Rex perdonavit Henrico de Bradeleg', militi Petri de Geneve c. solidos ad quos amerciatus fuit pro transgressione foreste in comitatu Glouc'; et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum inde quietum esse faciant. Teste rege ibidem iij. die Junii.

Pro Ricardo Malherbe.—Rex vicecomiti Notingh', salutem. Quia constat nobis per inquisicionem quam per te fieri precepimus, quod quatuor acre terre cum pertinenciis in Ramptun', que fuerunt Willelmi filii Henrici de Neutun' suspensi pro latrocinio, exstiterunt in manu nostra per unum annum et unum diem, et quod idem Willelmus terram illam tenuit de Ricardo Malherbe, tibi precipimus quod eidem Ricardo de predicta terra plenam seisinam habere facias. Teste ut supra.

Pro j. cervo dato.—Rex J. de Grey, justiciario suo Cestr', salutem. Mandamus vobis quod in foresta nostra de Mara faciatis habere dilecto et fideli nostro Thome de Dunton' unum cervum, de dono nostro. Teste ut supra.

Pro abbate de Fiscampo.—Rex justiciariis proximo itineraturis in comitatu Glouc', salutem. Sciatis quod in maneriis de Chilteham et Sloustr', que abbas et conventus Fiscampn' habent in escambium de nobis pro maneriis de Winchels' et la Rye, concessimus eisdem abbati et conventui omnes libertates et quietancias prius eis a predecessoribus nostris regibus Angl' in predictis maneriis de Winchels' et la Rye concessas, sicut plenius patet per cartam nostram quam eis inde fieri fecimus, quam cartam coram nobis legi et firmiter eis teneri faciatis. Et quia predicti abbas et conventus nondum usi sunt libertatibus et quietanciis in predicta carta nostra contentis, ad majorem securitatem et observacionem predictarum libertatum, concessimus eisdem abbati et conventui de gracia nostra omnes justicias aventuras fines et omnia amerciamenta et alia que ad nos pertinent de predictis maneriis de Chilteham, Sloustr', et hundredo de Chilteham, et de Salomondresbur' et eorum pertinenciis, et que coram justiciariis itinerantibus placitari debent et terminari, postquam justiciarii nostri ultimo itineraverunt in partibus Glouc', ita quod sine omni diminucione adeo plene cedant in usus ipsorum abbatis et conventus, sicut cedere debebant in usus nostros supradicta maneria et hundredum [quando] in manum nostram tenuissemus. Et ideo vobis mandamus quod sic fieri et firmiter observari faciatis. Et de predictis justiciis, aventuris, finibus, et omnibus amerciamentis et aliis in nullo decetero vos intromittatis. Teste me ipso apud Wind' iiij. die Junii anno regni nostri xxxj.o.
Eodem modo scribitur justiciariis proximo itineraturis in comitatu Linc' de eisdem libertatibus et quietanciis habendis in manerio de Naveneby quod habent in escambium etc. Omnino ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Ricardo de Wrotham quod in foresta de Blakemor' faciat habere W. Sarisburiensi electo v. damos, de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est R. Passelewe quod faciat habere eidem electo v. damos in Nova Foresta, de dono regis. Teste ut supra.

Pro comite Ricardo.—Mandatum est justiciariis proximo itineraturis in comitatu Rotel' quod cum iter suum inpleverint in comitatu illo extractas exituum ejusdem itineris sui de eodem comitatu faciant habere R. comiti Cornubie, sicut fieri consuevit tempore aliorum justiciariorum itinerancium in eodem comitatu. Teste rege apud Windes' vj. die Junii.

De vinis datis.—Mandatum est J. Blauncbull' quod in nundinis Sancti Botulphi faciat habere Berte de Wauncy, matri Radulfi de Wauncy, j. dolium vini, de dono regis. Teste rege apud Wind' vij. die Junii.

De quingentis marcis.—Mandatum est Felino mercatori quod quingentas marcas, quas regi mutuo tradi fecit, liberet Ricardo Ruffo ad liberaciones servientium regis faciendas. Teste rege apud Wind' viij. die Junii.

Pro Hugone filio Reineri.—Quia rex non vult quod Hugo filius Reineri quamdiu fuerit in servicio regis hoc anno cum ceteris hominibus ejusdem ville tallietur, mandatum est ballivis Staunford' quod hoc anno super ipsum tallagium non assideant, et si quod assederint, illud non capiant. Teste ut supra.

De vinis cariandis.—Mandatum est custodibus vinorum regis Sutht' quod de vinis nuper captis ad opus regis, v. dolia vini aquietari et ea sine dilacione cariari faciant usque Sar' ad opus Aymari, fratris regis, et rex tam custum quam cariagium, cum illa sciverit, acquietari faciet. Teste rege apud Wind' vij. die Junii.

De quercubus datis.—Mandatum est Ricardo de Munfichet quod faciet habere Fratribus Minoribus de Colecestre iij. quercus in balliva sua de Kingeswod' ad maeremium, de dono regis. Teste ut supra.

De perdonacione.—Rex pro paupertate Andree de Magneb' perdonavit ei omnia debita in quibus tenetur Salomoni Nigro, Ursello, Elye de Cunches, Deusaye filio ejus, et Belloco filio Elye, Judeis Eboraci, et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod ipsum de dictis debitis quietum esse, et omnes cartas et munimenta, que dicti Judei inde habent, ei reddi faciant. Teste ut supra.

Pro Fratribus Minoribus.—Quia rex accepit per inquisicionem quod erit ad commodum ville de Brug' si rex concederet Fratribus Minoribus ejusdem ville quod via illa extra fossatum ex parte occidentali illius ville mutetur et fiat intra fossatum, mandatum est W. de Cantil' quod permittat predictam villa[m] includi et infra fossatum fieri ad augmentum aree ipsorum fratrum. Teste ut supra.

De septingentis marcis.—Rex maiori et vicecomitibus London', salutem. Sciatis quod de veteribus debitis et novis debentur nobis septingente marce in civitate nostra London', et, quia debita illa sunt valde liquida, vobis mandamus quod sine dilacione distringatis cives nostros ejusdem civitatis ad reddendum nobis easdem septingentas marcas, ita quod districtio illa fiat ante quam cives mercatores ejusdem civitatis adeant instantes nundinas Sancti Botulphi. Teste ut supra.
Et mandatum est baronibus de Scaccario quod, si iidem cives districtionem illam non fecerint, ipsi barones non o[b]stantibus libertatibus suis eam fieri faciant. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est R. Passelewe quod in bosco regis qui vocatur Gratel' in foresta de Gettinton' faciat habere Gwidoni de Russilun vj. quercus ad maeremium, de dono regis.

De perdonacione.—Rex perdonavit Ade de Sunderlond' j. marcam per quam finem fecit cum vicecomite Lancastrie ut cum ipsum capi fecerat deliberari posset per plevinam, et mandatum est eidem vicecomiti quod ipsum inde quietum esse permittat. Teste rege apud Rading' xiij. die Junii.

De quercubus datis.—Mandatum est Ade de Everingeham quod in foresta de Shirewod' faciat habere Radulfo de Dunghun vj. bonas quercus ad maeremium, de dono regis. Teste rege apud Rading' xv. die Junii.

De damis datis.—Mandatum est Johanni filio Nigelli quod in foresta de Brehull' faciat habere J. filio Galfridi vj. damos, de dono regis. Teste ut supra.

De cervis datis.—Mandatum est ballivo de Fecham quod faciat habere A. comitisse Leic', sorori regis, ij. cervos in foresta de Feckeham, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Winton' episcopo.—Mandatum est vicecomiti Sutht' quod de mora que vocatur Penymor' in Nova Foresta W. Winton' episcopo eandem seisinam quam P. quondam Winton' episcopus, predecessor suus, de ea habuit die quo obiit, habere faciat. Teste ut supra.

Pro Galfrido de Childwik.—Rex Henrico de Wingeham, excaetatori suo, salutem. Sciatis quod pridem dedimus Galfrido de Childwik custodiam terrarum et heredis Johannis de Reyny, et ideo vobis mandamus quod custodiam terrarum illarum et heredem ipsius Johannis presencium latori ad opus ipsius Galfridi habere faciat. Teste rege apud Rading' xv. die Junii.
Et mandatum est Thome de Staunford' et Roberto de Crepping' quod de manerio de Neweton' quod fuit ipsius J. ei seisinam habere faciant.
Et pro eadem custodia erit dominus rex quietus de annuo feodo xx. marcarum quod ipse percipere consuevit ad Scaccarium, et de c. marcis quas rex ei debet de arreragio ejusdem feodi.

Hybern'.—Mandatum est J. filio Galfridi, justiciario Hybernie, quod de terra de Killetheran, quam Ricardus de Milers de Blundeston' tenuit de rege in capite in Hybernia, Roberto de Milers de Blundeston', heredi ipsius Ricardi, plenam seisinam habere faciat, accepta securitate a predicto Roberto quod de terra illa nichil dabit aut alio modo alienabit. Teste ut supra.

Pro hominibus de Esingewad'.—Mandatum est Roberto de Ros, justiciario foreste, quod permittat homines de Esingwad' habere husbot' et heibot' in foresta de Galter', sicut habere consueverunt ante gwerram motam inter regem et barones suos, ita quod hoc habeant per visum forestarii et sine vasto et destructione foreste. Teste ut supra.

Pro Ricardo de Dovor'.—Mandatum est vicecomiti Hereford' quod si Ricardus de Dovor' per visum suum racionabiliter satisfecerit executoribus testamenti Radulfi de Mortuo Mari de blado quod idem Ricardus recepit per certum precium ab ipsis executoribus apud Wigemor', tunc eidem Ricardo plenam seisinam habere faciat de omnibus bladis que seminavit in terris predictis. Teste ut supra.

Pro cementariis et aliis.—Quia rex vult magis retinere in servicio suo cementarios et mineatores qui cum rege fuerunt durante gwerra contra Walenses quam alios quorum nulla noticia habetur, mandatum est J. de Grey, justiciario Cestrie, quod eos laborare faciat in quarrera et solidos suos, tam eos qui eis a retro sunt quam quos bene mereri poterunt, eis habere faciat; carpentarios eciam qui remanserunt cum rege in eadem gwerra si opus illorum habuerit retineat, quod si non habuerint arreragia sua eis reddat, et pampiliones regis de consilio Manselli magistri eorum cariari faciat London'. Et cum rex custum sciverit, illud ei allocari faciet. Teste rege apud Sanderford' xviij. die Junii.

Pro Willelmo de Rading'.—Rex concessit Willelmo de Rading' terram que fuit Jacoby de Bulyngham in Hedlegh', que est excaeta regis de terris alienigenis, et mandatum est vicecomiti Surr' quod ei de terra illa seisinam habere faciat. Teste rege apud Merleberg' xix. die Junii.

Pro Nicholao le Estmor.—Rex concessit Nicholao le Estmor illam virgatam terre cum pertinenciis in Kingeston', quam ha bet de dono Radulfi Russel et que capta fuit in manum regis eo quod alienata fuit de serjantia regis, tenendam tota vita ipsius Nicholai; et mandatum est Henrico de Wingeham et coexcaetatori suo in comitatu Dors' quod ei de terra illa seisinam habere faciant. Teste ut supra.

Pro Roberto Tregoz.—Cum rex concesserit aliquando Roberto Tregoz quod caperet in foresta de Munedep ij. cervos et ij. bissas et casu fortuito ceperit j. cervum et iiij. bissas aliter quam rex ei concesserat, rex non vult quod idem Robertus propter hoc occasionetur, et mandatum est R. Passelewe et sociis suis quod ipsum inde quietum esse faciant. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est R. Passelewe quod in foresta de Cipeham faciat habere priori de Bradenestok' vj. quercus ad stalla in choro ecclesie sue facienda, de dono regis. Teste ut supra.

De perdonacione.—Rex perdonavit Th. de Sutton, quondam capellano regis, nunc defuncto, xvj. marcas quas regi debuit, et mandatum est baronibus de Scaccario quod executores testamenti ipsius defuncti inde quietum (sic) esse faciant. Teste rege apud Merleberg' xxj. die Junii.

[m. 6.]

Pro Petro de Sabaud'.—Mandatum est thesaurario et camerariis quod illas c. marcas de fine quem Matillis de Furnivall' fecit cum Petro de Sabaudia pro quodam maritagio quod idem Petrus exigebat a predicta Matillide nomine regis, et quas ipsa solvere tenetur ad Scaccarium in festo Sancti Johannis Baptiste, eidem Petro, cum illas receperint, liberent. Teste rege apud Merleberg' xxiij. die Junii.

De quercubus datis.—Mandatum est Roberto Passelewe quod faciat habere Roberto de Shotindon' x. quercus ad maeremium in foresta de Gillingeham ad se hospitandum apud Domerham, de dono regis. Teste ut supra.

De monialibus de Wilberfosse.—Quia rex confirmavit monialibus de Wilberfosse quasdam terras, sicut ex tenore carte regis poterit perpendi, et mandatum est Thome de Staunford' et Roberto de Crepping' quod ipsas permittant terras illas pacifice possidere eo non obstante quod fuerunt de serjantia regis, et si quid inde ceperint, id eis restituant. Teste ut supra.

De capis datis.—Mandatum est Willelmo de Pless' quod faciat habere Bartholomeo Pecch' et Drogoni de Barentin quos rex mittit in nuncium suum ad partes transmarinas ij. capas de scarletto cum sandallo ad ipsas lineandas. Teste rege apud Lutegar' xxv. die Junii.

De roboribus datis.—Mandatum est R. Passelewe quod in Salceto faciat habere Fratribus Minoribus Norht' vj. robora ad focum suum, de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Henrico de Farleg' (G. de Liston cancelled) quod in bosco de Penberch' faciat habere Fratribus Minoribus de Rading' iiij. robora etc. Ut supra.
Mandatum est Henrico de Farleg' quod in aliqua forestarum regis in balliva sua ubi ad minus dampnum etc. faciat habere Fratribus Predicatoribus Wint' iiij.or robora etc. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Ade de Peretun' quod in foresta de Bradene faciat habere Roberto Tregoz tres damos, de dono regis. Teste ut supra.

De cervis datis.—Mandatum est Ricardo de Wrotham quod in foresta de Essemore faciat habere Reginaldo de Mohun duos cervos, de dono regis. Teste ut supra.

De cheveronibus datis.—Mandatum est baillivis de Maardin quod in bailliva sua faciant habere Johanni Mansel, persone ecclesie de Lugwardin, cheverones ad quandam grangiam, de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Willelmo de Norht' quod in foresta regis de Salceto faciat habere Rogero de Thurk'by duas damas, et Magistro Simoni de Wautun' unum damum, et Gileberto de Prestun' unum damum, et Johanni de Cobeham unum damum, de dono regis. Teste ut supra.