Close Rolls, July 1235

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 3, 1234-1237. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1908.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, July 1235', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 3, 1234-1237, (London, 1908) pp. 184-192. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol3/pp184-192 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, July 1235

Rex.—Rex dilecto et fideli suo Johanni le Viscunt' et sociis suis assessoribus quadragesime in comitatu Norhumbrie salutem. Quia dilectus et fidelis noster Gilbertus de Umframvill' paratus est nobis dare quadragesimam de bonis suis que habet infra libertatem suam in comitatu Norhumbrie ex quo R. Dunolmensis episcopus et alii, qui consimilem habent libertatem in eodem comitatu, quadragesimam de bonis suis nobis dederint; vobis mandamus quod a predicto Gilberto nullam quadragesimam exigatis donec idem episcopus et alii qui eandem libertatem habent, predictam quadragesimam de bonis suis nobis dederint. Teste rege apud Westmonasterium, xij. die Julii.
Et mandatum est vicecomiti Norhumbrie quod non distringat vel distringi permittat predictum Gilbertum ad predictam quadragesimam reddendam, donec predictus episcopus et alii, qui consimilem habent libertatem in eodem comitatu, eam regi dederint; et, si contigerit quod idem episcopus et alii illam regi dederint, permittat quod predictus Gilbertus per manum suam predictam quadragesimam colligat et eam regi reddat, sicut predicti qui eandem habent libertatem. Teste ut supra. Per Radulfum filium Nicholai.
Memorandum de bosco de Gatewud' infra Novam Forestam in ballia Ricardi Fulyet.

[m. 7d.]

Rex vicecomiti Salopie salutem. Precipimus tibi quod, assumptis tecum xij. legalibus militibus de comitatu tuo, in propria persona tua accedas ad terram abbatis Salopie in Sewaldesdon' et terram Thome de Costetin in Eton', et per sacramentum eorundem fieri facias perambulationem inter terram ipsius abbatis in Sywaldeston' et terram ejusdem Thome in Eton', ita quod perambulatio illa fiat per certas metas et divisas, quia predicti abbas et Thomas posuerunt se coram nobis super perambulationem illam; et illam perambulationem, distincte et aperte factam sub sigillo tuo et per iiij. legales milites ex illis qui perambulationi illi interfuerint, scire facias justiciariis nostris ad primam assisam cum in partes illas venerint, qui eam stare faciant, per quas metas et divisas perambulatio illa facta fuerit. Et habeas ibi nomina militum et hoc breve. Teste rege apud Westmonasterium, v. die Julii.
Sub hac forma mandatum est vicecomiti Linc' quod fieri faciat perambulationem inter terram abbatis Sancti Petri de Burgo in Thurleby et terram Hugonis Wak' in Brunn', et perambulationem illam scire faciat justiciariis ad primam assisam etc. Teste rege apud Westmonasterium, vij. die Julii.

Essex'.—R. Londoniensis episcopus attornavit Philippum de Parles et Galfridum de Balescot' versus Rogerum de Branketr', petentem, de una acra et una roda terre cum pertinentiis in Branketr'. Teste ut supra.

Eboracum.—Susanna, que fuit uxor Radulfi le Blund, attornavit Willelmum filium Radulfi versus Thomam filium Johannis et Julianam uxorem ejus, tenentes, de duabus bovatis terre cum pertinentiis in Engelby.

Kantia.—Rogerus filius Martini attornavit Ricardum Textorem versus Johannem Kyk', tenentem, de iiij. acris terre cum pertinentiis in Brigge.
Mandatum est justiciariis itinerantibus in comitatu Wigornie quod loquelam que summonita est coram eis inter Johannem Briwer', petentem, et Robertum de Curtenay, tenentem, de tercia parte centum acrarum bosci cum pertinentiis in Aillesbir', ponant in respectum de die in diem a die Jovis proxima post octabas apostolorum Petri et Pauli in xv. dies. Teste rege apud Westmonasterium, x. die Julii.

Hybernia.—Mandatum est M. filio Geroldi, justiciario Hibernie, quod facta inquisitione diligenti, si invenerit quod Willelmus filius Hugonis et Tangard' filius Godefridi fuerunt contra dominum regem cum equis et armis in partibus Hibernie cum R. quondam comite Penbr', tunc de ipsi (fn. 1) forma, quam rex eidem justiciario de hujusmodi transgressoribus injunxit cum esset in Anglia. Et, si invenerit quod non fuerunt contra ipsum regem etc., tunc ipsos decetero occasione predicta in nullo molestet vel occasionet. Teste rege apud Westmonasterium, x. die Julii. Per Radulfum filium Nicholai.

Kantia.—Galfridus filius Rabh' attornavit Willelmum de Rabh' versus Carolum Molendinarium et Juettam uxorem ejus, Osbertum le Gavelere et Edivam uxorem ejus, et Walterum Hod et Agnetem uxorem ejus, petentes, de quinque acris terre et dimidia cum pertinentiis in Wrotham'.

[m. 7d.]

Norht'.—Willelmus de Ferrariis attornavit Robertum de Forreho contra Johannem filium Galfridi de consuetudinibus etc. in Pirie.

De communi auxilio facto domini regis. Forma litterarum directarum vicecomitibus pro episcopis et abbatibus.—Rex vicecomiti Sussex' salutem. Scias quod archiepiscopi, episcopi, abbates, priores, comites, barones et omnes alii de regno nostro Anglie qui de nobis tenent in capite, spontanea voluntate sua et sine consuetudine concesserunt nobis efficax auxilium ad magna negotia nostra expedienda, unde provisum est de consilio illorum quod habeant de singulis feodis militum et wardarum, que de nobis tenent in capite, duas marcas ad predictum auxilium nobis faciendum, et unde providerunt reddere nobis unam medietatem ad festum Sancti Michaelis, anno regni nostri xix. et aliam medietatem ad Pascha, anno regni nostri xx. Et ideo tibi precipimus quod ad mandatum venerabilis patris R. Cicestrensis episcopi, cancellarii nostri, sine dilatione distringas omnes milites et libere tenentes qui de eo tenent per servitium militare in ballia tua, ad reddendum ei de singulis feodis et wardis duas marcas ad predictum auxilium nobis per manum suam reddendum in terminis predictis, talem ad hoc faciens districtionem ad mandatum ipsius episcopi ne solutio predicta predictis terminis remaneat facienda pro defectu tui, propter quod ad te graviter nos capere debeamus. Teste rege apud Westmonasterium, x. die Julii, anno etc. decimo nono.
Eodem modo et in forma consimili habent litteras episcopi et abbates subscripti:—
H. Elyensis episcopus in comitatibus Cantebrigie et Hunt', Norf' et Suff', Essex';
T. Norwicensis episcopus in comitatibus Norf et Suff';
Abbas de Hida in comitatibus Suht' et Surr';
Abbas de Shireburn' in comitatibus Devonie, Dors';
Abbas de Burgo in comitatibus Linc', War', Leic' et Wilt', Cantebrigie, Hunt', Norht';
Abbas de Malmesbir' in comitatu Wilt';
Abbas Sancti Edmundi in comitatibus Norf' et Suff', Essex' et Hertford';
Abbas Certes' in comitatibus Surr' et Suhampt';
Abbas Sancti Benedicti in comitatibus Norf' et Suff';
Abbatissa Sancti Edwardi in comitatibus Dors', Wilt', Sussex';
Prior de Covintr' in comitatibus War', Leic', Glouc';
Abbas de Abbotesbir' in comitatu Dors';
Abbas de Rames' in comitatibus Bedef', Norf', Suff', Hertf', Linc', Cantebrigie et Huntind', et Norht';
Abbas de Wynchecumb' in comitatibus Glouc', Oxonie;
Prior de Coventr' in comitatibus Glouc', War' et Leic';
J. Bathoniensis episcopus in comitatibus Sumers' et Dors', Wilt', Glouc', Berk';
R. Sarrisburiensis episcopus in comitatibus Dors', Wilt', Berk';
W. Wigorniensis episcopus in comitatibus Glouc', Wigornie, War';
Archiepiscopus Eboracensis in comitatibus Glouc', Leic', Notingh', Linc', Eboraci;
Archiepiscopus Cantuariensis in comitatibus Kancie, Surr', Suss' et Middels';
R. Dunelmensis in comitatibus Wilt', Sussex', Oxonie, Glouc', Dors';
Abbas de Abbendon' in comitatibus Berk', Oxonie, Warewic';
Abbas Sancti Albani in comitatibus Hertford', Bedef' et Buk'.
Rex justiciario Hibernie salutem. Monstraverunt nobis Ernisius de Dunheued et Johanna uxor ejus quod, cum nuper reddidissemus eis terram de Derkeham et Skeneboil' cum pertinentiis tamquam jus et maritagium ipsius Johanne, quam dominus Johannes rex, pater noster, ceperat in manum suam et tenuerat pro voluntate sua, et predicti Ernisius et Johanna terram illam tenuerint hucusque per servicium tertie partis feodi unius militis; nunc de novo exiguntur ab eis ad opus nostrum per summonitionem Scaccarii nostri Dublin' centum solidos per annum de servicio ejusdem terre una cum arreragiis de sex annis, de quibus c. solidis predicta terra, antequam capta esset in manum predicti patris nostri, respondere non consuevit. Et ideo vobis mandamus quod per probos et legales homines, per quos melius poterit rei veritas inquiri, diligenter inquiratis utrum predicta terra de predictis c. solidis annuis nobis respondere debeat vel non, et utrum antecessores predicte Johanne, qui terram illam tenuerunt, de predicto servicio c. solidorum antecessoribus nostris de predicta terra respondere consueverunt vel non; et inquisitionem etc. nobis mittatis. Predictis etiam Ernisio et Johanne de predictis c. solidis et arreragiis pacem interim habere faciatis. Teste rege apud Westmonasterium, xv. die Julii.
Mandatum est vicecomiti Midd' quod gurgites per Tamisiam in ballia sua stare et esse faciat in eadem latitudine et eodem statu et apertura inter virgas cleiarum, quibus stare et esse consueverunt tempore Henrici regis avi, Ricardi regis avunculi et Johannis regis. Teste rege apud Westmonasterium, xvj. die Julii.
Mandatum est vicecomiti Oxonie quod omnes abbates et priores de comitatu suo, qui non tenent de rege in capite per servicium militare, cujuscumque ordinis preter ordinem Cysterciensem et Premonstratensem, venire faciat coram rege apud Wudestok' in crastino Sancte Marie Magdalene, anno etc. xix. ad loquendum cum rege de negotiis suis que eis habet exponenda. Teste rege apud Westmonasterium, xvj. die Julii.
Eodem modo scribitur vicecomitibus
Heref', Glouc', Wigornie, apud Glouc' die Veneris proximo sequente;
Dors' et Sumers', apud Bathoniam in festo Sancti Petri ad Wincula;
Wilt' et Suht', apud Merleberg' Dominica proximo sequente;
Berk' et Buk', apud Rading' in octabis Sancti Petri ad Vincula;
In crastino Assumptionis apud Lond', Kancie, Sussex, Midd', Essex' et Hertf', Surr', Norf' et Suff';
Norht', Cantebrigie, Hunt', Bed', et Buk', apud Norhampt' die Martis post festum Sancti Bartholomei;
Notingh' et Derb', War' et Leic', Staff' et Salopie, Lincoln', Eboraci, apud Noting' die Dominica in Nativitate Beate Marie.
Episcopus Herefordensis, Johannes de Monem' et vicecomes Heref' assignati sunt ad faciendum emendas apud Bochered' in octavis Assumptionis ex parte domini regis de interceptionibus factis infra treugas ultimo captas inter regem et Lewelinum; et hoc significatum est eidem Lewelino, ut ex parte sua mittat illuc ad hoc nuntios suos. Et similiter mandatum est episcopo Herefordensi, J. de Monem' et vicecomiti Heref' quod predicto die sint apud Bochered' in occursum nuntiorum predicti Lewelim ad faciendum predictas emendas.

[m. 6d.]

Rex omnibus senescallis comitum et baronum terras habentium in comitatu Sumerset', salutem. Sciatis quod assignavimus dilectos et fideles nostros, Hugonem de Meriet et Johannem de Aure, ad auxilium nobis generaliter concessum in regno nostro, scilicet de scuto duas marcas tam de novo feffamento quam de veteri, recipiendum in comitatu Sumerset' per manus vestras, sicut in concessione predicti auxilii fuit provisum, scilicet, unam medietatem ad festum Sancti Michaelis, anno etc. xix. et aliam medietatem ad Pascha proximo sequens. Et ideo vobis mandamus quod ipsis Hugoni et Johanni ad hoc sitis intendentes et respondentes. Teste me ipso apud Westmonasterium, xvij. Julii, anno etc. xix.
Rex Johanni de Aure salutem. Sciatis quod assignavimus vos una cum Henrico (fn. 2) de Meriet ad auxilium nobis generaliter concessum in regno nostro, scilicet, de scuto duas marcas tam de novo feffamento quam de veteri, recipiendum in comitatu Sumers' per manus senescallorum singulorum comitum et baronum ejusdem comitatus, scilicet, unam medietatem ad festum Sancti Michaelis anno etc. xix. et aliam medietatem ad Pascha proximo sequens, salvo reponendum in castro nostro de Shireburn' sub sigillo vestro et sigillo predicti Hugonis socii vestri, et sub duabus seris, de quibus una clavis remaneat vobis et alia predicto Hugoni socio vestro. Et ideo vobis mandamus rogantes quatinus prefato negotio ita diligenter et efficaciter intendatis quod eo dignam a nobis remunerationem merito reportare debeatis cum gratiarum actione speciali. Mittimus autem vobis litteras nostras patentes directas senescallis omnium comitum et baronum in comitatu predicto, quod vobis ad hoc sint intendentes et respondentes, quas in pleno comitatu Sumers' legi faciatis. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur predicto H. de Meriet.

[m. 6d.]

Rex vicecomiti Sumers' salutem. Scias quod comites et barones et omnes alii de toto regno nostro Anglie spontanea voluntate sua et sine consuetudine concesserunt nobis efficax auxilium ad magna negotia nostra expedienda, unde provisum est de consilio illorum quod habeant de singulis feodis militum, qui de nobis tenent in capite, et de wardis tam de novo feffamento quam de veteri, duas marcas ad auxilium dictum nobis faciendum. Unde providerunt reddere nobis unam medietatem ad festum Sancti Michaelis anno etc. xix. et aliam medietatem ad Pascha, anno etc. xx. Providerunt etiam quod predictum scutagium colligatur per manus ballivorum suorum in singulis comitatibus, et tradatur per manus eorundem duobus militibus quos ad hoc assignavimus in singulis comitatibus, deferendum ad Scaccarium nostrum Lond' et liberandum ibidem thesaurario et camerariis nostris. Et ideo tibi precipimus quod ad mandatum omnium comitum et baronum et omnium aliorum, qui de nobis tenent in capite in ballia tua modo predicto, sine dilatione distringas omnes milites et libere tenentes, qui de eis tenent per servitium militare in ballia tua, ad reddendum ballivis suis de singulis feodis et wardis duas marcas ad predictum auxilium nobis faciendum in terminis predictis, et liberandum Johanni de Aure et Henrico (sic) de Meriet, quos ad hoc assignavimus in comitatu tuo, sicut predictum est, talem ad hoc faciens districtionem ad mandatum illorum ne solutio predicta predictis terminis remaneat facienda pro defectu tui, propter quod ad te nos graviter capere debeamus. Brevia quidem nostra, certis personis de ballia tua directa, sine dilatione mittas quibus diriguntur. Teste ut supra.

Eboracum Estriding; Geraldus Selvein et Thomas de Lucton'. in majori ecclesia Eboraci.
Westriding'; Adam de Novo Mercato, Thomas de Poulinton. (fn. 3)
Nortriding'; Ricardus de Ripariis, Willelmus de Herles'.
Linc' Lindes'; Jollanus de Nevill' et Willelmus de Baiocis. in castro Linc.
Hoyland'; Radulfus filius Radulfi, Hugo de Wigethoft.
Ketsteven'; Robertus Coffin et Johannes Gubaud.
Norhumbria Galfridus filius Galfridi (fn. 4) In Novo Castro super Tynam.
Alexander de Hilton'. (fn. 5)
Norf' Willelmus Rusteng in castro de Norwico.
Petrus Botun.
Suff' Herebertus de Alencun apud Sanctum Edmundum.
Rannulfus de Braham.
Dors' Petrus de Russell in castro de Shireburn'.
Radulfus Monachus.
Sumers' Hugo de Meriet
Johannes de Aure.
Cumbria Thomas filius Johannis
Willelmus de Lanc'.
Essex' Ricardus Maudit (fn. 6) in turri Lond'.
Willelmus de Amblye. (fn. 7)
Hertf' Symon de Furnell' (fn. 8)
Walterus de Tysun'. (fn. 9)
Midd' Galfridus de Jarpunvill'
Nicholaus de Oxehaye.
Devonia Radulfus de Sechevill' in castro Exonie.
Willelmus Peverell.
Noting' Alexander de Vilers (fn. 10) in castro Notingh'.
Willelmus de Chaorciis.
Dereb' Robertus de Dun (fn. 11)
Robertus de Toke.
Leic' Willelmus Burdel' in castro de Kenill'.
Philippus de Gaunt'.
Warewic' Willelmus de Ludinton'
Ricardus Pecche.
Bed' Hugo de la Legh (fn. 12) apud Wardon'.
Johannes Bochard.
Buk' Milo Neirnuit Woburn'.
Lucas de Caygnes.
Cantebrigia Galfridus de Bancis Bernewell'.
Henricus le Eveske.
Hunt' Oliverus Monachus in prioratu.
Johannes de Litlebir'.
Cornubia Simon de Brakel' Lancavet'.
Henricus de Bodrig'.
Staff' Robertus de Grendon' apud Burton'.
Robertus de Eslington'.
Salopia Willelmus de Ercalewe apud Brug'.
Robertus de Stepelton'.
Wigornia Petrus de Sautemareis in prioratu.
Ricardus de Selleye.
Glouc' Radulfus de Wilinton' in castro.
Willelmus de Putot. (fn. 13)
Oxonia Bardulfus do Cestreton' in castro Oxonie.
Gwido filius Radulfi.
Berk' Willelmus do Sifrewast Rading'.
Willelmus de Englefeld'.
Wilt' Reginaldus de Caln' in castro Sarr'.
Willelmus Gileberti.
Surr' Johannes de Chelesham (fn. 14) Meret'.
Gilebertus de Basevill'.
Heref' Thomas de Anes' in castro.
Hugo de Crofte.
Norht' Gaifridus do Armenteres in castro.
Gilebertus de Preston.'
Rotel' Radulfus de Normanvill' apud Roking'.
Radulfus de Nevill'.
Lanc' Willelmus de Carleton'
Willelmus de Clifton'.
Westmeril' Walterus de Stirkieg' in castro Carl'.
Robertus de Hellebot. (fn. 15)
Suht' Walterns de Rumes' in castro Wintonie.
Robertus Lohoud.
Sussex' Godefridus Walensis in ecclesia Cycestr'.
Thomas Tregoz.
Kancia Simon de Craye (fn. 16) in castro Roffe.
Reginaidus de Cornhull'.

Oxonia.—Walterus Niger et Alicia, uxor ejus, Robertus Lothafeld' et Julia, uxor ejus, Willelmus de Staff' et Petronilla, uxor ejus, attornaverunt Walterum Nigrum contra Aliciam filiam Willelmi et Hugonem de Hurtle, tenentes, de ij. mesuagiis in Bannebir'.
Prior de Monte Acuto et Bartholomeus de Turbervill' habent literas directas vicecomiti Dors' de perambulatione facienda inter terram ipsius prioris in Melebir' Priur et terram dicti Bartholomei in Melebir' Turbervill' etc.

Essex'.—Radulfus le Marescall' attornavit Galfridum de Balescot' contra Rogerum de Branketr', petentem, de ij. shopis in Branketr'.

[m. 6d.]

War'.—Walterus filius Ricardi le Burgeis attornavit Henricum de Todenholm' contra Simonem de Stratton' et Jul' uxorem ejus, tenentes, de j. virgata terre in Stratton'.

Linc'.—Prior de Selford attornavit fratrem Reginaldum, celerarium suum, contra Radulfum de Norton', petentem, de una bovata terre in Rouceby.

Hibernia.—Abbas de Mellifonte attornavit Nicholaum filium Josephi et Eugenium le Clerc contra Rohesiam de Verdun, petentem, de iij. carucatis terre in Tauliban, et contra Hugonem de Ardis, petentem, de ij. carucatis terre in Crochinchel.

Linc'.—Abbas de Parco de Lue attornavit fratrem Hamonem, monachum suum, et Eudonem de Saleby contra Willelmum Azonis, petentem, de septem acris prati in Salfleteby.

Footnotes

  • 1. Sic.
  • 2. Sic in MS. 'Hugo,' Testa de Nevill, p. 169.
  • 3. Corrected from 'Hugo Pincerna.'
  • 4. Corrected from 'Johannes Haunsard.'
  • 5. Corrected from 'Robertus filius Mendr'.'
  • 6. Corrected from 'Radulfus de Berners,' with the note 'mortuus—per novum breve.' 'Radulfus de Berners' is also corrected from Radulfus Gernun.
  • 7. Corrected from 'Willelmus de Torlegh'.'
  • 8. Corrected from 'Rogerus de Sum[er]y.'
  • 9. Corrected from 'Galfridus de Scalar'.'
  • 10. Corrected from 'Nigellus de Lisurs.' 'Nigellus' is also a correction from 'Fulco.'
  • 11. Corrected from 'Robertus de Acoure.' Against 'Robertus de Dun' is the note 'substitutus est": against Robertus de Acoure the note 'mortuus est.'
  • 12. Corrected from 'Wido Wak'.
  • 13. Corrected from 'Willelmus de Mara de Rindecumbe.'
  • 14. Corrected from 'Gilebertus de Abbingworth'.
  • 15. 'Hellebeo,' Testa de Nevill, p. 412.
  • 16. Corrected from 'Henricus de Sandwico.'