Close Rolls, November 1235

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 3, 1234-1237. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1908.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, November 1235', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 3, 1234-1237, (London, 1908) pp. 203-212. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol3/pp203-212 [accessed 18 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, November 1235

[m. 24.]

Pro Ricardo Luvel.—Rex concessit per cartam suam Ricardo Luvel quod ipse et heredes sui habeant in perpetuum unum mercatum singulis septimanis per diem Lune apud manerium suum de Wyncauton', nisi mercatum illud sit ad nocumentum vicinorum mercatorum, sicut plenius continetur in carta regis quam eidem Ricardo inde fieri fecit. Et mandatum est vicecomiti Sumers' quod cartam ipsam in pleno comitatu suo legi et mercatum illud clamari faciat et teneri, sicut predictum est. Teste rege apud Wudestok', ij. die Novembris, anno regni sui vicesimo.

De damis datis.—Mandatum est Johanni de Nevill' quod in foresta de Wichewod' faciat habere Ricardo de Harecurt decem damas vivas ad quendam parcum suum instaurandum, de dono regis. Teste ut supra.

De respectu loquele.—Mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod loquelam que est coram eis per breve regis inter Willelmum de Simpling' et Isaac [et] Deulecresse filium Dyaye, Judeos Norwicenses, de debito quod ipsi Isaac et Deulecresse exigunt a predicto Willelmo, ponat in respectum usque in octabas Sancti Hillarii anno etc. xx. Teste rege ut supra.

De vinis arestandis.—Mandatum est ballivis Suht' quod, cum navis aliqua venerit in portum suum vinis carcata, vina illa arestari faciant, ita quod nichil inde amoveatur, donec Johannes de Colemere, clericus regis, illuc venerit ad capiendum quod regi necesse fuerit de vinis predictis. Teste ut supra.

De maeremio ad operationem in castro Wintonie.—Mandatum est Avicie de Columbariis quod faciat habere constabulario castri Wintonie in foresta regis de Finkel' et Derhel' xvj. copulas ad dispensam regis in predicto castro faciendam et totidem copulas ad salsariam regis ibidem. Teste rege ut supra.

Rex de decimis fenorum et molendinorum.—Rex Johanni Extraneo, constabulario de Muntgumery, salutem. Sciatis quod in presentia venerabilium patrum Cantuarensis archiepiscopi et choepiscoporum suorum concessimus quod in omnibus dominicis nostris per totum regnum nostrum de cetero dentur decime fenorum et molendinorum. Et ideo vobis mandamus quod de fenis et molendinis nostris in honore de Muntgumery ecclesie de Mungumery decimas predictas de cetero reddi faciatis. Teste rege apud Wudest', iij. die Novembris.

[m. 24.]

Pro Johanne de Kirkeby.—Mandatum est Alexandro Bacun, custodi honoris Richemund', quod habere faciat Johanni de Kirkeby talem seisinam de omnibus terris que fuerunt Thome de Burgo qualem P. comes Britannie inde habuit tempore quo habuit seisinam terrarum suarum in Anglie. Teste ut supra.

Pro Alano le Pestur.—Mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod secundum tenorem extente facte per preceptum regis de terra Alani le Pestur in Broc et quam extentam rex eis mittit sub sigillo suo eidem Alano rationabilem finem et rationabiles terminos habere faciant ad debita, in quibus tenetur Deulecresse et Salomoni, Judeis Stamford', reddenda. Teste et supra.

Pro Gwidone filio Roberti.—Mandatum est vicecomiti Oxonie quod non ponat Gwidonem filium Roberti in assisis, juratis vel recognitionibus quam diu fuerit in servitio regis per preceptum regis ad colligendum auxilium regi generaliter concessum, scilicet de scuto duas marcas. Teste rege apud Wudest', iiij. die Novembris.

Rex. Pro abbate de Bello Loco, de assignatione unius carucate terre. —Rex dilecto et fideli suo Johanni de Nevill', justiciario foreste Anglie, salutem. Sciatis quod dedimus abbati et monachis de Bello Loco unam carucatam terre in balli[v]a Ricardi Foillet infra Novam Forestam nostram, quam extendi fecimus ad minus nocumentum ejusdem foreste, et que continet centum acras ad perticam nostram per metas et bundas subscriptas, videlicet:—de aqua que vocatur Hotere per la Herdeslad' usque ad viam regiam extra boscum que ducit ad Hukeresbir' et sic per illam viam de longo in longum usque ad caput de Hoterwod' versus orientem, et sic de Hoterwod' a la Dureshal' et sic ad clausum ipsorum monachorum. Et ideo vobis mandamus quod de predicta carucata terre per metas et bundas predictas, una cum cooperto dimidie acre que est infra predictas metas quod eis dedimus ad faciendum inde quod voluerint, plenam eisdem monachis seisinam habere faciatis. Teste rege apud Wudestok', v. die.

Pro abbate de Rading'.—Mandatum est majori et ballivis Oxonie quod de mesuagio illo in villa Oxonie quod Petrus filius Hereberti dedit abbati de Rading', ut dicitur, et quod ceperunt in manum regis pro defectu muragii ad mesuagium illud pertinentis, eidem abbati plenam seisinam habere faciant, accepta ab eo prius bona securitate quod de predicto muragio regi satisfaciet tam de tempore preterito quam de futuro. Teste ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est Johanni de Nevill', justiciario foreste Anglie, quod in foresta regis de Shotour' faciat habere Alicie uxori Godefridi de Craucumb' sex robora ad focum suum, de dono regis. Teste ut supra.

[m. 24.]

Pro Hugone de Seleby, majore Eboraci.—Mandatum est vicecomiti Ebor' quod si Hugo de Seleby, major regis Eboraci, bonam et sufficientem ei invenerit securitatem quod si mercatores de potestate regis Francie, quorum catalla venduntur pro quater viginti et quatuordecim libris et una marca, processu temporis venerint ad petendum a rege pecuniam illam, ipse pro rege de pecunia illa respondebit predictis mercatoribus, si necesse fuerit, et si plus receperit, inde similiter respondebit, ita quod regem servabit indempnem in hac parte, tunc predictas quater viginti et quatuordecim libras et unam marcam predicto majori in forma predicta liberari faciat, et postea regi scire faciat securitatem, quam ab ipso majore receperit quod indempnitati regis prospiciet, sicut predictum est. Teste rege ut supra.

Pro Johanne Blancbuylly.—Mandatum est vicecomiti Suht' quod si Johannes Blancbuylli invenerit ei bonam et sufficientem securitatem quod infra festum Sancti Hillarii anno etc. xx. satisfaciet mercatoribus quos per mare depredatus est, ut dicitur, de vinis et aliis catallis ipsorum mercatorum que idem Johannes habuit, tunc terram et catalla sua in balliva sua, que ea occasione cepit in manum regis, ei per predictam securitatem interim dimittat. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Cornubie.

Pro Beatricia de Gattun'.—Rex justiciariis suis itinerantibus in comitatu Sussex' salutem. Monstravit nobis Beatricia de Gattun' quod cum Hamo de Gatton', quondam vir suus, eam desponsavit, idem Hamo eam dotavit ad hostium ecclesie de manerio de Triwele cum pertinentiis sub tali conditione quod, si non sufficeret ad rationabilem dotem suam, recuperaret post mortem ipsius Hamonis de aliis terris suis quantum ei deesset ad dotem rationabilem perficiendam, si vero manerium illud excederet dotem rationabilem, amensuraretur et superplusagium redderetur heredibus ipsius Hamonis; et si manerium illud sufficeret ad rationabilem dotem, tunc remaneret contenta manerio illo. Et ideo vobis mandamus quod si predicta Beatricia sectam habuit et probationem coram vobis, quod modo predicto dotata fuerit, tunc detis in mandatis dilecto et fideli nostro Ade filio Willelmi, et ex parte nostra, quod dotem suam et in formam predictam ei habere faciat. Precepimus etiam eidem Ade quod in forma predicta dotem suam ad mandatum vestrum ei habere faciat. Teste rege ut supra.
Et mandatum est predicto Ade quod in forma suprascripta ad mandatum predictorum justiciariorum dotem suam ei habere faciat. Teste ut supra.

Pro Milone de Rocheford'.—Rex dilecto et fideli suo Mauricio filio Geroldi, justiciario suo Hibernie, salutem. Mandamus vobis quod si Milo de Rocheford', qui captus fuit in Hybernia in guerra quam nobis movit R. Marescallus, quondam comes Penbr', satisfecerit vobis ad opus nostrum de redemptione sua, per quam finem fecit nobiscum, tunc sine dilatione obsides suos quos pro redemptione predicta liberavit et quos Ricardus de Burgo adhuc injuste detinet, ut dicitur, eidem Miloni restitui faciatis. Quia si ad ipsum Ricardum de redemptione predicta aliquid pertineat eo quod ipsum Milonem cepit, per manum nostram ei debet liberari. Teste rege apud Bannebir', vij. die Novembris.

De vinis arestandis ad opus regis.—Mandatum est ballivis de Sandwico quod non permittant quod aliqua vina que venerunt ad presens in portum suum vel que decetero ventura sunt illuc, recedant a portu suo, vel quod aliquid inde amoveatur, antequam ballivi regis illuc veniant et ceperint de vinis illis ad opus regis quantum rex necesse habuerit. Teste rege apud Davyntre, viij. die Novembris.
Eodem modo mandatum est ballivis Dover', Hethe', Rumenal, Wincheles'.

De quercubus datis.—Mandatum est Johanni de Nevill' quod in haya regis Hereford' faciat habere Johanni de Turbervill' octo quercus ad maeremium faciendum, de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est eidem Johanni quod in foresta de Chipeham faciat habere Gilberto Basset decem quercus ad maeremium, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Johanne filio Philippi (sic) de tallagio.—Rex vicecomiti Wilt' salutem. Scias quod talliari fecimus dominica nostra per Angliam. Et ideo tibi precipimus quod habere facias dilecto et fideli nostro Johanni filio Galfridi rationabile tallagium de manerio de Wintereslawe, quod de nobis tenet ad feodi firmam. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Buk' pro eodem Johanne de manerio de Eylesbir' talliando. Teste ut.

Pro eodem.—Mandatum est vicecomiti Norht' quod omnia catalla, que fuerunt Thome del Estre in balliva sua, capiat in manum regis et salvo custodiat, donec satisfactum fuerit Johanni filio Galfridi de debitis que idem Thomas ei debuit de tempore quo fuit ballivus suus in comitatu Ebor'. Teste ut supra.

Pro Benvenue, que fuit uxor Roberti de la Bruer'.—Rex concessit Benvenue, que fuit uxor Roberti de la Bruer', quod teneat quam diu regi placuerit totam terram quam predictus Robertus tennit in Wymynton de terra Normannorum ad sui et parvulorum suorum sustentationem. Et mandatum est vicecomiti Bedeford' quod de predicta terre plenam seisinam prefate Benvenue habere faciat, sicut predictum est. Teste rege apud Norht', ix. die Novembris.

De feria Norht' tenenda decetero in vacua et vasta placia.— Rex ballivis suis Norhampt'. Sciatis quod nolumus quod decetero teneatur mercatum vel feria in cymiterio vel ecclesia Omnium Sanctorum, salva tamen instanti feria in loco predicto. Statuimus autem et precipimus quod mercatum et feria ville nostre Norhampt' decetero teneantur in vacua et vasta placia ejusdem ville ex parte boreali prefate ecclesie. Et ideo vobis precipimus quod in instantibus vestris nundinis hoc clamari et decetero firmiter faciatis observari, non permittentes quod aliquis mercator post has nundinas in dictis ecclesia et cimiterio mercandizet. Teste rege apud Norht', ix. die Novembris.

Pro Mauricio Cumyn.—Rex replegiari fecit Mauricium Cumyn, quem capi fecit et in prisona regis detineri pro morte Henrici Clement. Et mandatum est Mauricio filio Geroldi, justiciario Hibernie, quod eidem Mauricio talem seisinam habere faciat de terris et tenementis suis in Hybernia, qualem inde habuit die quo rex eum capi fecit occasione predicta. Et si quid de catallis suis distractum fuerit post captionem suam, ei sine dilatione et difficultate reddi faciat. Teste ut supra.

Pro Ricardo de Bello Campo.—Rex concessit Ricardo de Bello Campo, servienti regis, annum et diem qui ad regem pertinent et de terris et catallis que fuerunt Willelmi de Walingford', qui regnum regis abjuravit pro morte hominis. Et mandatum est vicecomiti Berk' quod de terris et catallis que fuerunt ipsius Willelmi in balliva sua plenam seisinam eidem Ricardo sine dilatione habere faciat, sicut predictum est. Teste ut supra.

De fustis datis.—Mandatum est Thome de Muleton' quod in foresta regis Carleol' faciat habere fratribus minoribus Carleol' viginti fusta ad reparationem domorum suarum, de dono regis. Teste rege apud Clyve, xij. die Novembris.

De damis datis.—Mandatum est Johanni de Nevill', justiciario foreste, quod in foresta regis de Braden' faciat habere Hugoni Paynel' duas damas de dono regis. Teste ut supra.

De tradendo in ballium.—Quia rex didicit per inquisitionem factam per preceptum suum quod Willelmus filius Galfridi, Radulfus filius Roberti, Simon filius Radulfi et Robertus de Legh', capti et detenti in prisona regis de Pilton' pro morte Everardi filii Galfridi, unde Sussanna, que fuit uxor ipsius Everardi, eos appellat, appellati sunt de morte illa odio et atia et non eo quod inde culpabiles sint; mandatum est vicecomiti Rotel' quod si quilibet predictorum invenerit xij. probos et legales homines etc. tunc eos tradat in ballium, etc. Teste ut supra.

De perdonatione.—Rex perdonat hominibus de Rokingeham tallagium quod barones de Scaccario ab eis exigunt per summonitionem Scaccarii de itinere Pictaviensi, quia rex didicit quod Ricardus, comes Pictavie et Cornubie, tallagium predictum cepit ab eisdem cum custodia manerii predicti primo perveniret ad manum ipsius comitis. Et mandatum est predictis baronibus quod eos inde quietos esse faciant. Teste ut supra.

[m. 24.]

De coronatore eligendo.—Mandatum est vicecomiti Linc' quod in pleno comitatu suo et per assensum totius comitatus predicti eligi faciat de fidelioribus et discretioribus militibus ejusdem comitatus loco Hugonis de Haringt', qui languidus est, ut dicitur, quondam coronatoris regis ejusdem comitatus, unum coronatorem qui prestito sacramento, sicut fieri debet et solet, extunc faciat et conservet ea que ad coronam regis pertinent in eodem comitatu, et talem eum ad hoc eligi faciat qui ad hoc melius sciat et velit intendere, et nomen ejus regi scire faciat. Teste rege apud Burgum Sancti Petri. xiij. die Novembris.

Pro Hugone Wak' et uxore ejus.—Margareta filia et una heredum Nicholai de Stutevill', cujus custodia et maritagium rex concessit Willelmo de Mastac, mortua est. Et ideo mandatum est vicecomiti Ebor' quod Hugoni Wak' et Johanne uxori ejus, filie et alteri heredum predicti Nicholai, de tota terra, que fuit in manu predicti Willelmi de Mastac occasione predicte concessionis regis sine dilatione plenam seisinam habere faciat, salvis eidem Willelmo catallis suis que habet in eadem terra. Teste rege ut supra.

De quercubus datis abbati de Thorn'.—Mandatum est J. de Nevill' quod sparsim et per loca diversa ubi ad minus nocumentum foreste Norhampt' et ubi commodius ad opus abbatis de Tornay fieri poterit, faciat eidem habere xiij. quercus in eadem foresta ad reparationem domorum suarum de Tuywell', que combuste fuerunt, de dono regis. Teste rege ut supra.

[m. 23.]

Pro comite Albemarl'.—Rex vicecomiti Kancie. Quia rex dominica sua per Angliam talliari fecit, concessit Willelmo, comiti Albemarl', rationabile auxilium de hominibus suis de Derteford'. Et mandatum est eidem vicecomiti quod predicto comiti rationabile auxilium de hominibus suis predictis de Derteford' faciat habere. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est J. de Nevill', justiciario foreste, quod in foresta de Wichewod' faciat habere W. comiti de Ferariis, decem damas et tres damos de dono regis ad quendam parcum suum instaurandum. Teste rege apud Sautr', xiiij. die Novembris.

De tallagio concesso.—Quia rex dominica sua per terram Anglie facit talliari, mandatum est vicecomiti Warewic' quod Willelmo de Boterell' de hominibus manerii sui de Alencestr', quod aliquando fuit dominicum predecessorum regis, regum Anglie, rationabile tallagium habere faciat. Teste ut supra.

De damis datis J. comiti Cestr'.—Mandatum est J. de Nevill', justiciario foreste, quod in foresta regis de Rokyngham faciat habere J. comiti Cestr' et Hunt' decem damas et tres damos vivos ad parcum suum de Fodringheye instaurandum, de dono regis. Teste rege apud Buggeden', xv. die Novembris.

[m. 23.]

Pro hominibus de Radeclive.—Rex R. de Lexinton' et sociis suis salutem. Quia burgenses nostros de Bristoll', cum nuper essemus in partibus illis, talliari fecimus usque ad trecentas marcas et homines de Radeclive fuerunt infra tallagium predictum, vobis mandamus quod occasione mandati nostri quod vobis fecimus de civitatibus et burgensibus nostris talliandis, nullum tallagium ad presens super homines de Radeolive assideatis. Teste ut supra.

R. Pro Johanne de Nevill', de domibus regis de Geytint' et de Clyve. —Rex commisit Johanni de Nevill' domos suas de Geytinton' et de Clyve cum omnibus ad custodiam earundem pertinentibus custodiendas quam diu regi placuerit. Et mandatum est vicecomiti Norht' quod de domibus predictis cum omnibus ad custodiam predictam pertinentibus eidem Johanni plenam seisinam habere faciat, sicut predictum est. Teste rege ut supra.

Pro priore de Bermundes'.—Rex ad petitionem fratris Laudric', prioris de Karitate, et ejusdem loci conventus, Petrum, priorem de Bermundes', quem predicti prior et conventus de partibus transmarinis ad regem in Anglia destinarunt, tamquam priorem admisit. Et mandatum est Ricardo de la Lad' et Ade filio Willelmi, excaetoribus regis, quod de prioratu Bermundes', quem occasione mortis fratris Hugonis, quondam prioris ejusdem domus, ceperunt in manum regis, et de omnibus terris et possessionibus ad eundem prioratum pertinentibus que sunt in custodia sua, eidem priori sine dilatione plenam seisinam habere faciant et ballivos suos visis litteris istis inde amoveant. Teste rege apud Sanctum Neothum, xvi. die Novembris.

De quercubus datis.—Mandatum est Johanni de Nevill', justiciario foreste, quod in La Ferme extra parcum nostrum de Brikestok' faciat habere Baldewino de Ver quindecim quercus ad se hospitandum apud Trapestun', de dono regis. Teste rege ut supra.

Rex de tallagio concesso.—Rex probis hominibus de Mere salutem. Quia talliari fecimus dominica nostra per totam Angliam, concessimus dilecto et fideli nostro Luce de Drumar' quod super vos tallagium rationabile possit assidere. Et ideo vobis precipimus quod id ab eo fieri permittatis. Teste rege ut supra.

Pro Adam de Eynesbir'.—Rex vicecomiti Huntind' salutem. Quia protestatum fuit coram nobis quod Adam de Enebir', qui se ipsum vulneravit ad mortem, fecit testamentum suum de bonis suis antequam moreretur, tibi precipimus quod omnia catalla que fuerunt ipsius Ade et sunt in manu tua facias habere executoribus testamenti sui ad executionem suam faciendam. Teste ut supra.

De venatione regis.—Rex ballivo suo de Clar' salutem. Mittimus usque Clar' Rogerum de Stopham, venatorem nostrum, ad decem damas capiendas in parco de Clar' contra adventum regis ibidem, mandantes quod ipsum ad hoc recipias. Teste rege apud Dytton', xvij. die Novembris.

[m. 23.]

Pro executione Testamenti Ade Stalin.—Rex baronibus suis de Scaccario, salutem. Quia protestatum est coram nobis quod Adam Stalin, qui se ipsum vulneravit ad mortem, condidit testamentum suum de catallis suis antequam moreretur, concessimus quod catalla sua predicta relinquantur ad executionem testamenti sui inde faciendam. Perdonavimus etiam Johanni, persone de Eysnesbir', in cujus manu fuerunt predicta catalla predicti Ade, viginti solidos ad quos amerciatus fuit coram justiciariis nostris ultimo itinerantibus in comitatu Huntend' pro detentione eorundem. Et ideo vobis mandamus quod predictum Johannem tam de catallis illis quam de predictis viginti solidis quietum esse faciatis. Teste ut supra.

Pro Johanne, persona de Eynesbir'.—Et mandatum est vicecomiti Hunt' quod predicto Johanni, persone de Eynesbir', de predictis viginti solidis pacem habere permittat. Teste rege apud Ditton'.

Pro Gerardo de Furnivall'.—Mandatum est vicecomiti Norhampt' quod de terra Gerardi de Furnivall' quam cepit in manum regis per preceptum regis, quod turniavit apud Cantebrig' contra prohibitionem regis, eidem Gerardo plenam seisinam habere faciat, quia domino regi satisfecit super transgressionem predictam. Teste rege ut supra.

Pro Thoma valetto magistri Gentilis.—Mandatum est vicecomiti Cantebrig' quod Willelmum Cocum, Henricum Muschet et Radulfum Segwin, qui interfuerunt roberie et wulnerationi faciende contra pacem regis Thome de Sprottun', valetto magistri Gentilis, et runcino suo abducendo in janua de Burnewell', visis litteris istis capiat et in prisona regis salvo custodiat donec a rege aliud habuerit mandatum. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Linc' de Roberto de Heyles, consanguineo magistri R. de Heyles, archidiaconi Linc'; vicecomiti Suff, de Ricardo Yggewurth'; vicecomiti Herf', de Eudone de Henl'.

Pro Johanne de Burgo.—Quia Johannes de Burgo satisfecit domino regi de transgressione quam fecit torniando nuper apud Cantebrigiam sine licentia regis, mandatum est vic' Essex' et Hertford' quod de terris suis in balliva sua que occasione illa capte sunt in manum regis ei sine dilatione plenam seisinam habere faciant. Teste rege apud Sanctum Edmundum, xxj. die Novembris.

Pro Huberto Hussato.—Rex concessit Huberto Hues' quod mercatum quod consuevit aliquando teneri apud manerium de Northbrug', manerio illo existente in manu Fulconis filii Warini, et quod postea decidit, iterum relevetur et teneatur singulis septimanis per diem Martis, sicut prius tenebatur, nisi mercatum illud sit ad nocumentum vicinorum mercatorum. Et mandatum est vicecomiti Leic' quod predictum mercatum per totam ballivam suam clamari et teneri faciat, sicut predictum est. Teste rege apud Clar', xxij. die Novembris.

[m. 23.]

Pro Hugone Thalemach'.—Rex per cartam suam concessit Hugoni Talemasch' quod terram suam in Benetleg', de qua rex exigebat ab eo servitium j. militis, decetero teneant ipse et heredes sui per servitium feodi dimidii militis. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod hoc ita fieri et inrotulari, et de arreragiis, que ab eodem Hugone exigunt per summonitionem Scaccarii occasione predicta ipsum Hugonem quietum esse faciant. Teste ut supra.

Pro Gerardo Selveyn.—Mandatum est vicecomiti Eboraci quod quamdiu Gerardus Selveyn fuerit unus coronatorum regis comitatus sui ipsum non ponat in juratis, assisis vel recognitionibus. Teste rege apud Coln', xxiij. die Novembris.

Pro Gerardo de Wildebof.—Mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod loquelam que est coram eis inter Gerardum de Wildebof, qui languidus est, ut dicitur, et Benedictum filium Samuelis, Judeum Bedeford', de debito quod idem Judeus exigit ab eo, ponant in respectum usque in xv. dies a die Sancti Hillarii anno etc. xx. Teste ut apud Reyn' xxiij. die Novembris.

Pro priore de Suwyc'.—Mandatum est vicecomiti Suhampt' quod demandam quam facit priori de Suwic' de pannagio occasione agistamenti foreste regis de la Bere, quod quidem pannagium idem prior et predecessores sui nunquam dare consueverunt, ut dicitur, ponat in respectum quousque rex aliud inde preceperit, et averia sua, que ea occasione cepit, ei interim reddi faciat. Teste rege ut supra apud Wyham, xxv. die Novembris.

Pro vicario de Wyham.—Mandatum est Johanni de Colemere quod faciat habere vicario de Wyham unum dolium vini de empto, de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Ricardo de Muntfichet quod in balliva sua extra parcum regis de Havering' faciat habere vicario de Wyham, ubi commodius ad opus suum fieri poterit, quinque robora ad focum suum, de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est J. de Nevill', justiciario foreste, quod habere faciat Gerardo de Furnivall' duas damas in forinseco bosco de Geytinton', de dono regis. Teste rege apud Wyham, xxvj. die Novembris.
Mandatum est eidem quod faciat habere Johanni de Burgo duas damas in forinseco bosco de Clyve, de dono regis. Teste ut supra.

Pro domibus monialium in comitatu Linc'.—Mandatum est Willelmo Britoni et Rogero de Essex' quod occasione mandati regis quod penes eos habent de petendo auxilio ad opus regis a viris religiosis in comitatu Linc' de domibus religiosis subscriptis, nullum petant auxilium, videlicet:—de domo Sancti Michaelis extra Stanford', de domo de Lekeburne, de domo de Grenefeud, de domo de Cotun, de domo Sancti Leonardi extra Grimesby. Dominus autem rex vult domos predictas de predicto auxilio esse quietas. Teste rege apud Writel', xxvij. die Novembris.

[m. 23.]

Pro domo de Bickenacr'.—Eodem modo mandatum est Ricardo de Muntfichet et Petro de Tany pro domo de Byckenacr' in comitatu Essex'. Teste ut supra.

Pro abbate de Bello Loco.—Mandatum est baronibus de Scaccario quod sine impedimento permittant abbatem de Bello Loco habere amerciamenta hominum suorum de ultimo itinere justiciariorum regis in comitatu Berk', sicut ea habere consuevit per cartam domini J. regis, patris hujus regis, quam inde habet. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Say.—Mandatum est vicecomiti Kancie quod de terra Willelmi de Say quam cepit in manum regis per preceptum regis, eo quod datum fuit regi intelligi ipsum turniasse apud Cantebrigiam, plenam seisinam ei habere faciat, quia constat regi ipsum fuisse tempore predicti turnementi coram justiciariis regis itinerantibus in comitatu Sussex'. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Essex' pro eodem Willelmo.

Pro abbate de Bello Loco.—Quia rex tailliari fecit dominica sua per Angliam, mandatum est vicecomiti Berk' quod habere faciat abbati Belli Loci rationabile tallagium de hominibus manerii suis de Farend', quod fuit dominicum J. regis et quod idem abbas habet de dono suo. Teste ut supra.

Pro domo de Berden'.—Mandatum est Ricardo de Muntfichet et Petro de Tany quod, occasione mandati regis quod penes se habent de petendo auxilio ad opus regis in comitatu Essex', nullum auxilium petant de domo de Berden', quia rex vult ipsam inde esse quietam. Teste rege ut supra.

Pro Johanne de Nevill'.—Mandatum est R. de Lexint' et sociis suis, justiciariis itinerantibus in comitatu Sumers', quod loquelam que est coram eis inter Adam filium Willelmi la Bule, petentem, et Johannem de Nevill', justiciarium foreste regis, tenentem, de tenemento in Stokescurcy, et loquelam que est coram eis inter Willelmum Cute et Ascelinam, uxorem ejus, querentes, et predictum J. deforciantem, de dote ipsius Asceline in eadem villa, et loquelam que est coram eis inter Reginaldum de Moyun petentem et Matheum de Furnell', deforciantem, de servitio feodi unius militis, unde idem Matheus vocat ad warantum predictum Johannem, ponant in respectum usque in octabas Sancti Hillarii, anno etc. xx. in itinere suo. Teste rege apud Westmonasterium, xxix. die Novembris.

De tradendo in ballium.—Mandatum est vicecomiti Suhampt' quod Ricardum filium Elye de Westcot' appellatum de morte Matillidis, matris Margerie, que ipsum Ricardum appellat de morte illa, tradat in ballium xij. probis et legalibus hominibus qui manucapient eum habere quando et ubi rex preceperit ad standum inde recto, Teste ut supra.