Close Rolls, March 1236

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 3, 1234-1237. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1908.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, March 1236', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 3, 1234-1237, (London, 1908) pp. 342-348. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol3/pp342-348 [accessed 16 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, March 1236

Robertus filius Nigelli et Alicia uxor ejus et Agnes de Draiton' venerunt coram rege die Mercurii proxima ante mediam Quadragesimam, anno etc. xx. et petierunt terram suam de Drayton sibi replegiari, que capta fuit in manum regis pro defalta quam fecerunt coram justiciariis de banco versus Elenam que fuit uxor Willelmi de Bessevill'. Et hoc significatum est predictis justiciariis. Teste rege apud Norht,' v. die Marcii.

Wallia.—R. Herefordensis episcopus, decanus Herefordensis Walterus de Clifford' et Walterus de Bello Campo iterum constituti sunt dictatores emendarum faciendarum et recipiendarum de interceptionibus factis, ut dicitur, L. principi de Abberf' etc. et Margan' de Carliun quoad castrum de Carliun, et eisdem dictatoribus associati sunt prior de Wenloc et Johannes Extraneus; et debent convenire in crastino Clause Pasche apud vadum de Muntgumery ad exequendum quod priori die ad hoc constituto debuisse[nt] fuisse executi. Teste rege apud Norhampt', vj. die Maroii.

[m. 16d.]

Postea per litteras predictas domini regis adhibitus est eis socius Johannes, abbas de Gratia Dei, ut dictis die et loco una cum eis intersit dictationi predictarum emendarum. Et mandatum est eis quod ipsum socium ad hoc admittant. Teste rege apud Walth', xxvj. die Marcii.
Et hoc significatum est Lewelin,' et mandatum est ei quod ipsum ad hoc admitti faciant. Idem mandatum est comiti Marescallo. Teste ut supra.

Oxonia.—Rex vicecomiti Oxonie, salutem. Quia coram nobis testificatum est quod Amauricus de Suleham dat, vendit et alienat terras et tenementa sua et quod non est ita compos mentis sue quare collationes, venditiones vel alienationes sue stare vel valere debeant, tibi precipimus quod per totam balliam tuam clamari et ex parte nostra firmiter prohiberi facias, ne quis (Judeus vel Christianus erased) decetero de terra sua emat vel de dono vel ad terminum capiat ad exheredationem heredum suorum; quin si quis contra hanc prohibitionem nostram hoc facere presumeret, ad ipsum tamquam ad contemptorem mandati nostri nos caperemus. Teste rege apud Hegham, viij. die Marcii.

Hunt'.—Walterus de Deneford' et Sarra uxor attornaverunt Thomam de Deneford' versus Ivonem le Moyne et Willelmum de Cuweye et Feliciam uxorem ejus tenentes, de tercia parte duarum carucatarum terre cum pertinentiis in Graffham et Hemingeford'. Teste rege apud Hegham, viij. die Marcii.

Norht'.—Matillis uxor Willelmi Hay attornavit ipsum Willelmum virum suum versus Robertum filium Johannis tenentem, de uno mesuagio et duabus acris terre et una roda prati cum pertinentiis in Trapston'. Teste ut supra.

Oxonia.— Mandatum est vicecomiti Oxonie quod in presentia coronatorum regis Oxonie et illorum similiter de villa Oxonie, qui nuper fuerunt cum Johanne Gubaud et Magistro Symone de Steyland' ad inquirendum de vulneratis nuper apud Oxoniam, deliberari faciat a prisona regis et per plevinam dimitti omnes illos qui capti sunt et detenti sunt in eadem prisona pro vulneratis predictis, et omnes illos similiter qui nondum capti sunt et se ponere voluerint in prisonam regis statim postquam in eam se posuerint; nisi aliquis predictorum rettatus fuerit de tali vulnere de quo periculum evidens timeatur. Et si talis inveniatur, salvo custodiatur in eadem prisona, donec sciatur quid de taliter vulneratis eveniat. Teste rege apud Sanctum Neothum, ix. die Marcii.
Et hoc significat dominus rex Cancellario et toti universitati Oxonie, volens eos inde premuniri et rogans quatinus, si juris ordinem observat in hac parte, id patienter sine molestia sustineant, scituri quod postquam rex cum venerabilibus patribus E. Cantuarensi archiepiscopo, et R. Cicestrensi episcopo, cancellario regis, et aliis fidelibus regis inde colloquium habuerit, tranquillitati et paci eorum ita providebit quod sufficienter erit eis satisfactum. Interim quidem rogat rex venerabilem patrem R. Lincolniensem episcopum, quod, quantum in ipso est, tranquillitati eorum intendat. Teste ut supra.

De justiciariis assignandis ad placita foreste.—Rex vicecomiti Essex', salutem. Summone per bonos summonitores archiepiscopos, episcopos, abbates, priores, comites, barones, milites et libere tenentes qui terras vel tenementa habent infra metas foreste nostre in baillia tua, quod sint coram dilectis et fidelibus nostris Johanne de Nevill', capitali justiciario foreste, Vitali Engaine et Elya Britone, clerico nostro, apud Chelemeresford' a die Pasche in xv. dies ad placita foreste nostre, sicut solent et debent venire. Summone etiam de qualibet villa comitatus tui infra metas foreste nostre existente quatuor homines cum preposito et forestariis villarum quod tunc sint ibi. Summone etiam omnes forestarios nostros et viridarios, tam illos qui modo sunt quam et illos qui fuerunt forestarii et viridarii post ultima placita foreste, quod ibi habeant omnia attachiamenta sua tam de viridi quam de venatione, videlicet, tam de illis attachiatis qui manent infra metas, quam de illis attachiatis qui manent extra forestam, post ultima placita foreste emersa et que nondum terminata sunt. Summone etiam omnes regardatores de ballia tua quod ibi habeant omnia regarda sua sigillis suis sigillata, et agistatores, quod ibi sint cum agistamentis suis. Et habeas ibi summonitores et hoc breve. Teste rege apud Bernewell', xiiij. die Marcii.
Eodem modo mandatum est vicecomitibus Norht', Buking' et Huntind' quod ad diem et locum quos ei. scire facient justiciarii predicti eandem summonitionem fieri faciant in comitatibus suis in forma predicta.
Rex Vitali Engayne, salutem. Sciatis quod assignavimus vos, una cum dilectis et fidelibus nostris Johanne de Nevill', justiciario nostro foreste, et Elya Britone, ad itinerandum in comitatu Essex' ad placita foreste et ipsis Johanni et Elye ad hoc socium adhibuimus. Et ideo vobis mandamus quod a die Pasche anno regni nostri xx. predictis sociis vestris apud Chelemereford' occurratis huic negotio nostro una cum eis talem diligentiam adhibituri quod grates inde speciales nobis scire debeamus. Teste ut supra.
Consimili modo associatus est predictis Johanni et Elye Ricardus de Muntfichet ad itinerandum ad placita foreste in comitatibus Buking', Huntind' et Norht' ad diem et locum quos predicti Johannes et Elyas eis scire facient, et quod tunc eis occurrat ad predictum negotium exequendum. Teste ut supra.
Rex dilectis et fidelibus suis Johanni de Nevill', justiciario suo foreste, et sociis suis assignatis ad placita foreste, salutem. Mittimus ad vos dilectum et fidelem nostrum Rogerum de Essex' ad itinerandum una vobiscum ad placita predicta. Et ideo vobis mandamus quod ipsum tamquam socium ad hoc vobis adhibitum ad consilia et omnia alia predictum iter contingentia recipiatis. In cujus etc. Teste rege apud Kenyt,' vj. die Aprilis.

[m. 15d.]

Francia. Ne quis extraneus de Francia magnas vel potens applicet sine licentia regis.—Rex constabulario suo Dovr', salutem. Audivimus quod comes Augi, qui est de potestate regis Francie, jam applicuit in ballia tua. Quia vero non decet nec expedit nobis quod talis magnas vel alius potens qui fuerit de potestate regis Francie applicet in terra nostra sine licentia nostra vel speciali mandato nostro, tibi precipimus quod decetero non permittas quod aliquis qui fuit de potestate ipsius regis applicet in ballia tua sine licentia nostra vel mandato nostro, et si aliquem talem in ballia sine licentia nostra vel mandato nostro (sic) et si aliquem talem in ballia tua decetero contigerit applicare, scire ei facias quod statim revertatur. Teste rege apud Sanctum Edmundum, xij. die Marcii.
Et mandatum est E. Cantuariensi archiepiscopo quod scire faciat omnibus ballivis portuum suorum quod non permittant decetero aliquem magnatem qui fuerit de ipsius regis potestate applicare in ballia sua sine licentia regis vel mandato regis, et si aliquem talem in ballia sua applicare contigerit, ei scire faciat quod statim revertatur. Teste ut supra.

Rex vicecomiti Suht', salutem. Quia nolumus quod aliquis magnas decetero qui sit de potestate regis Francie applicet in terra nostra absque licentia nostra vel speciali mandato nostro, tibi precipimus quod non permittas decetero aliquem magnatem qui sit de ipsius regis potestate applicare in ballia tua sine licentia nostra vel speciali mandato nostro, et si aliquem talem in ballia tua applicare contigerit, ei scire facias quod statim revertatur. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est ballivis Suht'.

Essex'.—Robertus Passelewe venit coram rege apud Westmonasterium die Mercurii proxima ante Pascha et petiit terram suam sibi replegiari, que capta est in manum regis propter defaltam quam idem Robertus fecit in comitatu Essex' versus Galfridum Truch', ut dicitur. Et hoc significatur vicecomiti Essex'. Teste rege apud Westmonasterium, xxviij. die Marcii.

Essex'.—Alicia uxor Reginaldi de Buzo attornavit Robertum de Sexston' et Ricardum de Kertlinges contra magistrum hospitalis Sancti Thome extra Byssopesgat', de xl. solidatis redditus cum pertinentiis in Magna Tyllebir'.

Cantebrigia.—Galfridus de Randesworth' attornavit Nicholaum de Randeworth' versus Rogerum de la Haye et Juettam uxorem ejus tenentes, de tercia parte unius hide terre cum pertinentiis in Fordham.

Kancia.—Cecilia uxor Willelmi de Langham attornavit eundem Willelmum virum suum versus Ceciliam que fuit uxor Roberti de Eynebroc, petentem, de tercia parte decem acrarum terre cum pertinentiis in Fukestan'.

Pro Johanne Gubaud'.—Rex vicecomiti Linc' salutem. Scias quod loco Johannis Gobaud, quem constituimus unum marescallorum hospicii nostri et quem prius assignaveramus ad auxilium generaliter nobis concessum, scilicet, de scuto duas marcas colligendum in Kestefne, una cum Roberto Coffin, substituimus Willelmum de Herlaneston' et eidem Roberto ad hoc socium adhibuimus. Et ideo tibi precipimus quod ipsum loco ipsius Johannis ad hoc recipi et ei una cum predicto socio suo de predicto auxilio responderi facias secundum formam aliarum litterarum nostrarum inde tibi directarum. Teste rege apud Bernewell', xxij. die Marcii.

Pro archipiscopo Tholetano.—Rex Reymundo, vicecomiti de Frunzac, salutem. Ad vestram non dubitamus noticiam pervenisse qualiter Poncius de Mirebel venerabilem patrem archiepiscopum Toletanum ex parte regis Castelle consanguinei nostri ad regem Francie transmissum apud Mirebel arestavit, et ipsum et suos contra formam treugarum equitaturis et bonis suis spoliavit ibidem, unde graviter moti nec immerito misimus ad partes illas dilectos et fideles nostros Reginaldum de Ponte et H. de Trublevill', senescallum nostrum Wasconie, ad dictam transgressionem emendandam et prefato archiepiscopo super premissis satisfaciendum. Dedimus etiam in mandatis eidem Poncio quod secundum arbitrium predictorum fidelium nostrorum id sine dilatione curet emendare. Hinc est quod fidelitati vestre mandamus rogantes quantinus, si prefatus Poncius in hac parte preceptis nostris non adquieverit super predicta transgressione satisfaciendo, vos una cum ceteris fidelibus nostris partium nostrarum, quibus idem mandavimus, ipsum distringatis ad id faciendum; ita tamen quod per districtionem illam treuge non rumpantur et quod ex eo specialiter possitis commendari. Teste rege apud Weston', xviij. die Marcii.
Eodem modo scribitur domino Auxitano, Roberto de Sabloil', Bernardo de Cusan', Senebrun' de Lespair', Ernaldo de Blanckeford', Amaneo de Lenebret.
Mandatum est eodem modo Burdegalensi archiepiscopo, Vasatensi, hoc adjecto quod ad hoc personaliter intersint.

Burdegala.—Domino suo quando ei placuerit, L. Dei gratia etc. H. eadem gratia rex Anglie etc. salutem. Datum est nobis intelligi ex parte Columb', civis nostri Burdegale, quod comes March' ipsum capi fecit infra treugas inter vos et nos initas et etiam infra conductum nostrum per litteras nostras patentes ei factum, et similiter infra conductum ipsius comitis quem ei fecit per litteras suas patentes et ipsum coegit ad redemptionem xx. millia solidorum Turonensium, unde regiam excellentiam vestram duximus requirendam quatinus hujusmodi transgressionem contra formam predictarum treugarum attemptatam, ut dicitur, si placet, faciatis emendari. Teste rege apud Kyngest', viij. Aprilis.

Essex'.—Robertus Passelewe attornavit Willelmum de Cumpton' ad lucrandum etc. versus Galfridum Schruch petentem, de viginti et quatuor acris terre cum pertinentiis in Godithestr'. Teste rege apud Westmonasterium, xxviij. die Marcii.

[m. 15d.]

Essex'.—Simon filius Radulfi attornavit Rogerum de Wudeham versus Willelmun filium Algar et Reginaldum le Cral tenentes, de tribus acris terre cum pertinentiis in Allingebir'.
Willelmus filius Hugonis de Nugun' venit coram rege apud Westmonasterium die Jovis proxima ante Pascha et petiit terram suam de Geyton', Northlen et de Clenchewartun' sibi replegiari, que capta est in manum regis propter defaltam quam idem Willelmus fecit coram justiciariis de Banco versus Reginaldum de Geyton', Alexandrum filium Katerine, Agnetem filiam Alani, Gilbertum de Walsok' et Julianam uxorem ejus, Hugonem de Wiberton' et Modinam uxorem ejus. Et hoc significatum est justiciariis predictis. Teste rege apud Westmonasterium, xxix. die Marcii.
Mandatum est R. filio Nicholai, senescallo domini regis, quod secure et in bona pace regis veniat ad regem cum eo locuturus. Teste rege apud Westmonasterium, xxix. die Marcii.
Mandatum est vicecomiti Devon' quod, assumptis secum xij. de discretioribus militibus comitatus sui, in propria persona sua accedat ad terras Rogeri la Zuch' et Archebaldi le Flemeng' in Normuton' et Bray et per sacramentum eorundem fieri faciat perambulationem inter terram ipsius Rogeri in Normuton' et terram predicti Archebaldi in Bray; ita quod perambulatio illa fiat per certas metas et divisas et perambulationem illam distincte et aperte in scriptum redactam habeat coram justiciariis regis ad primam assisam etc. sub sigillo suo et per iiij. legales milites ex eis qui perambulationi illi interfuerint. Et habeat ibi nomina militum etc. Teste rege apud Westmonasterium, xxxi. die Marcii.

[m. 14d.]

Mandatum est vicecomitibus London' quod mercatoribus illis a quibus nuper viginti lesta allecis ad opus regis ad elemosinas suas faciendas emerunt sine dilatione satisfieri faciant de allece predicto, ne rex amplius inde querimoniam audiat. Teste rege apud Westmonasterium, xxxj. die Marcii.
Matheus de Coudray venit coram rege apud Westmonasterium die Lune in crastino Pasche, anno etc. xx. et petiit terram suam in Alkerint', quam Adam de Belescot' et Alicia de Belescot' clamant per breve regis versus predictum Matheum, sibi replegiari, et que capta est in manum regis per defaltam ipsius Mathei, ut dicitur. Et hoc significatum est justiciariis regis de Banco. Teste rege ut supra.

Oxonia.—Willelmus Avenel' attornavit Thomam de Rakinton' versus Willelmum de Stanes et Johannam, uxorem ejus, et Hugonem le Butiller tenentes, de duabus carucatis terre cum pertinentiis in Wyvelecot'. Teste ut supra.

Glouc'.—Rogerus de Erneford' attornavit etc. Adam de Cumberwurth' versus Ricardum de Pancefot tenentem, de duabus acris terre cum pertinentiis in Deret et in Cores. Teste ut supra.

[m. 14d.]

Buk'.—Gilbertus Basset attornavit Symonem de Stonhom versus David de la Broke in loquela que est coram rege.