Close Rolls, February 1237

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 3, 1234-1237. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1908.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, February 1237', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 3, 1234-1237, (London, 1908) pp. 412-420. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol3/pp412-420 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, February 1237

Pro Warino de Munchacnesy.—Mandatum est Ricardo de Munfichet quod habere faciat Warino de Munchanes vj. damas in foresta de Shelveston', de dono regis. Teste rege apud Kenynton', ij. die Februarii.

Hybernia. De loquela ponenda in respectum.—Mandatum est M. filio Geroldi, justiciario Hybernie, quod loquelam que est in curia regis inter Grantam que fuit uxor Willelmi de Rockere, petentem, et Alanum Prutfoth tenentem, ponat in respectum usque ad festum Sancti Michaelis anno regni regis xxj. Teste rege apud Kenynton', iij. die Februarii.

Pro Willelmo, comite de Ferrariis.—Mandatum est Ricardo de Munfichet quod habere faciat Willelmo de Ferrariis, comiti, x. damas in foresta regis de Hwicchewod', de dono regis. Teste ut supra.

Pro Roberto de Hastede.—Rex vicecomiti Sussex, salutem. Significavit nobis venerabilis pater E. Cantuarensis archiepiscopus, per litteras suas patentes quod, cum causa matrimonialis que vertebatur inter Robertum de Hasted et Isabellam de Elesham quam Johannes de Curcon tenuit per appellationem esset ad eum delata, admissis probationibus et omnibus rite peractis, invenit dictum Robertum de Hacsted' in crastino beati Andree Apostoli biennio proximo elapso cum dicta Isabella matrimonium legitimum contraxisse, et ipsam ei tanquam uxorem suam legitimam adjudicavit, et contractum inter Johannem de Curchon' et ipsam Isabellam initum nullum pronuntiavit; supplicavit igitur nobis ut de terris et possessionibus quas dicta Isabella habuit in crastino prefati festi beati Andree eidem Roberto tamquam marito prefate Isabelle plenam seisinam habere faceremus. Et ideo tibi precipimus quod de omnibus terris et possessionibus predictis eidem Roberto sine dilatione plenam seisinam habere facias. Teste rege apud Kenynton,' iiij. die Februarii.
Mandatum est vicecomiti Cornubie quod per totam balliam suam in villis in quibus vina venduntur clamari faciat quod sextercium vini albi gallici non vendatur de cetero carius quam ad vi. denarios, et sextercium vini rubei carius quam ad viij. denarios, et quod dolium vini, si vendatur in grosso, vendatur secundum quod assisa predicta de sextercio vendendo ad vi. denarios et ad viij. deposcit, et non carius; et in singulis villis predictis deputari faciat duos legales homines qui videant quod assisa predicta vini, tam in grosso quam aliter, firmiter observetur ut predictum est; et taliter assisam predictam observari faciat quod ad ipsum rex capere non debeat; et si quem invenerit qui vinum vendat contra assisam predictam postquam illam clamari fecerit vina ipsius in manum regis capiat et ea salvo custodiat donec rex aliud inde preceperit. Teste rege ut supra. Eodem modo mandatum est vicecomiti Norf' et Suff'. [Cancelled] Quia in tergo istius rotuli.

Pro R. comite Wintonie.—Mandatum est Johanni de Nevill' quod habere faciat R. comiti Wintonie, xx. damas in foresta regis de Hunted' et xx. damas in foresta de Geytinton' et xx. damas in foresta de Rockingham, de dono regis, ad parcos suos instaurandos. Teste rege ut supra.

De retlatis tradendis in ballium.—Rex vicecomiti Wiltes', salutem. Quia per inquisitionem factam per preceptum nostrum accepimus quod Thomas filius Gileberti et Thomas frater ejus, capti et detenti in prisona nostra pro incendio unde rettati sunt, inde sunt rettati odio et athia et non eo quod inde culpabiles sunt, tibi precipimus quod, si uterque illorum invenerit tibi xij. probos et legales homines de comitatu tuo qui eos manucapiant habere coram justiciariis nostris ad primam assisam cum in partes illas venerint, ad standum inde recto si quis versus eos inde loqui voluerit; tunc eos tradas in ballium, sicut predictum est. Et habeas ibi nomina illorum xxiiij. et hoc breve. Teste rege ut supra.

Pro Magistro Sancti Petri de Eboraco.—Mandatum est Roberto de Ros quod talem seisinam habere faciat Magistro Sancti Petri de Eboraco de averiis suis habendis in foresta regis de Gauteriz, et de rationabili estoveris suo habendo ibidem de busca ad focum suum et aliis, qualem habuit antequam rex commisit forestam illam Roberto de Crepping' custodiendam, ita quod non faciat vastum aliquod in foresta predicta. Teste rege ut supra. Per W. de Ralegh'.

[m. 17.]

De extenta terrarum que fuerunt Margerie de la Ferte in presentia Walteri de Burgo.—Mandatum est vicecomiti Suht' quod ad faciendum inquisitionem et extentam de terris que fuerunt Margerie de la Ferte in ballia sua quas rex fieri precepit, recipiat Walterum de Burgo, nec sine presentia sua ad eam faciendam procedat. Teste rege ut supra. Eodem modo mandatum est vicecomiti Wiltes' pro eodem negotio. Teste rege ut supra.

Pro fratre Roberto de Dive et hominibus ejus.—Mandatum est Ricardo de la Lade, custodi honoris Gloc', quod de gratia regis deferat fratri Roberto de Dive et hominibus suis de Hatherinton' de sectis faciendis ad hundredum de Rowell' quamdiu custodia terre et heredis G. quondam comitis Glouc' fuerit in manu regis, et manerium predictum de Hatherinton' fuerit in manu predicti fratris Roberti. Teste rege apud Kenenton', v. die Februarii.

Pro Willelmo Curzun.—Rex vicecomiti Eboraci, salutem. Scias quod W. comes Warenn' in curia nostra coram nobis manucepit quod habebit coram justiciariis nostris ad primam assisam cum in partes illas venerint Willelmum de Curzun, militem suum, ad standum recto de hoc quod Henricus de Barkeston' versus eum loqui voluerit. Et ideo tibi precipimus quod ipsum Willelmum usque ad adventum predictorum justiciariorum nostrorum inde pacem habere permittas. Teste rege ut supra.

Pro forestariis regis de feodo.—Mandatum est Ricardo de Munficheth quod omnibus forestariis regis de feodo in ballia sua, qui de balliis suis disseisiti sunt per custodes maneriorum et dominicorum regis talem seisinam de predictis balliis suis habere faciat qualem habuerunt antequam per predictos custodes dominicorum regis inde disseisiti fuerint, donec aliud inde rex preceperit. Teste rege ut supra.
Eodem modo mandatum est Roberto de Ros pro forestariis regis de feodo in ballia sua. Teste rege ut supra.

Pro Al. comitissa Penbr'.—Mandatum est Galfrido Esturmy quod habere faciat A. comitisse Penbr', v. damos et x. damas in foresta regis de Savernac, de dono regis, ad parcum suum de Begewurth' instaurandum. Teste rege apud Kenent', vj. die Februarii. Per Hugonem de Vivon'.

Pro Nicolao de Syrleya.—Mandatum est ballivis Suht' quod, quia rex didicerit quod Johannes Blancbuilly tenuit quandam domum et dimidiam hidam terre cum pertinentiis in Suhampt' de Nicolao de Syrlea per servicium xl. solidorum, quos idem Nicolaus dicit sibi injuste detineri, eo quod domus et terra predicta sunt in manu regis pro de bitis que idem Johannes debet mercatoribus transmarinis, quod redditum predictum, eidem Nicolao debitum de domo et terra predicta postquam extiterunt in manu regis, ei sine dilatione reddi faciant. Teste rege ut supra.

[m. 17.]

Pro Willelmo de Ferrariis.—Mandatum est Ricardo de la Lad' quod habere faciat Willelmo de Ferrariis quinque robora in parco de Berdefeud ad palum inde faciendum ad parcum suum de Stebbing' claudendum. Teste rege ut supra.
Mandatum est Ricardo de Munfichet quod habere faciat eidem Willelmo quinque robora in bosco de Hathfeld' ad illud idem. Teste rege ut supra.

Pro Johanne de Lexinton'.—Mandatum est Alano de Guldeford' quod palefridum lyard de Begheland' qui est in custodia sua et quem liberari precepit Galfrido Dispensario faciat habere Johanni de Lexinton', de dono regis. Teste rege apud Kenent', vij. die Februarii.

De austurco regis mutando.—Mandatum est Hamoni de Crevequoer quod Thomam Buschard, latorem presentium, cum austurco regis recipiat, et ipsi Thome necessaria invenire et ipsum austurcum mutari faciat; ita quod rex ei grates inde referre debeat speciales. Teste rege ut supra.

Pro domino Eboracensi.—Mandatum est vicecomiti Eboraci quod habere faciat venerabili patri W. Eboracensi archiepiscopo, xxx. lusceos, xl. bremas, et cccc. rocheas in vivario regis de Fossa, de dono regis. Teste rege ut supra.

De venatoribus regis.—Mandatum est Reginaldo de Albo Monasterio quod Willelmum May, Willelmum Luvel et Rogerum de Stopham, venatores regis, admittat ad capiendas xij. damas ad opus regis in ballia sua. Teste rege apud Kenent', viij. die Februarii.

Pro Ricardo filio et herede Thome Gubun.—Rex vicecomiti Hertford', salutem. Quia per inquisitionem quam fieri precepimus et quam nobis misisti accepimus quod Thomas Gubun fideliter a patria sua de comitatu Hertford' recessit nec aliqua suspicio de malo in recessu suo versus eum habebatur, nec inquisitores per quos facta fuit inquisitio illa credunt nec intelligunt quod idem Thomas suspensus est pro roberia vel pro aliqua alia transgressione; tibi precipimus quod permittas Ricardum filium et heredem predicti Thome in pace tenere terram que fuit ipsius Thome in Henxstaneston', quam quidem terram predictus Ricardus recuperavit per breve nostrum de morte antecessoris coram justiciariis nostris ultimo itinerantibus apud Hertford'. Permittas etiam Agnetem que fuit uxor predicti Thome terram suam in pace tenere, quam ipsa similiter recuperavit nomine dotis sue coram eisdem justiciariis, de predicta terra in eadem villa. Teste rege ut supra.

Pro Gwidone de Sancto Amando et Johanna uxore ejus.—Mandatum est vicecomiti Wiltes' quod sine dilatione talem seisinam habere faciat Gwidoni de Sancto Amando et Johanne, uxori ejus, de tota terra que fuit Willelmi de Nevill' in Chandewich', qualem inde habuerunt eo die quo ipsos inde disseisivit occasione concessionis quam fecit venerabili patri R. Cycestrensi episcopo, cancellario regis, de custodia terre et heredis predicti Willelmi. Teste rege apud Kenent', ix. die Februarii.

De forgiis levandis iu foresta de Sancto Briavello.—Mandatum est constabulario de Sancto Briavello quod in saisona qua subboscus scindi poterit, ita quod revenire possit, et ne dampnum per coepeciam foreste regis de Sancto Briavello eveniat, in loco competenti infra eandem forestam, levari faciat viij. forgias itinerantes ad subboscum par visum forestariorum in quorum balliis levate fuerint, et per visum Nigelli Hathewy et Rogeri Wither vel aliorum loco eorum qui ad hoc sufficiant, et forgias illas sustentari faciat subbosco, videlicet, spina, arabili, corulo et alio subbosco; ita quod nulla quercus, castaneum vel fagus prosternatur, et placiam illam scissam et assignatam ad eas sustentandas ita bene et sufficienter claudi faciat ne fera vel aliqua bestia eam ingredi possit ad bruscandum in ea. Teste rege ut supra.

Pro probis hominibus Karleol'.—Rex concessit probis hominibus suis Karleol' quod habeant de seipsis coronatores in civitate sua Karleol' ita quod coronatores regis de comitatu Karleol' decetero in nullo se intromittant de hiis que ad coronam regis pertinent in predicta civitate. Et mandatum est vicecomiti Cumb' quod in pleno comitatu suo eligi faciat de fidelioribus et discretioribus ejusdem civitatis duos coronatores qui prestito sacramento faciant et conservent ea que ad coronam regis pertinent in eadem civitate; et tales eos eligi faciat qui ad hoc melius sciant et velint intendere et nomina eorum regem scire faciat. Teste rege apud Kenent', ut supra.

Pro Willelmo de Mastac.—Mandatum est Alano de Geudeford' quod baiardum palefridum quem P. Wintoniensis episcopus, dedit regi faciat habere Willelmo de Mastac, de dono regis. Teste rege ut supra.

Pro Hereberto Britone.—Mandatum est H. de Trublevill, senescallo Wasconie, quod, quia Herbertus Brito, lator presentium, multa dampna sustinuit pro servicio regis, ut idem rex didicit per Reginaldum de Ponte, concessit ei rex xx. solidatas redditus sterlingorum in insula de Geres' que eum contingunt jure hereditario et predictas xx. solidatas eidem Herberto habere faciat. Teste rege apud Kenent', x. die Februarii.

[m. 16.]

Pro Margareta de Druual.—Mandatum est Henrico de Dun quod in foresta regis de Graveling' faciat habere Margarete de Druual ij. quercus ad maeremium, de dono regis. Teste rege ut supra.

Hybernia. Pro domino Dublinensi.—Rex M. justiciario suo Hybernie, salutem. Sciatis quod concessimus venerabili patri L. Dublinensi archiepiscopo, omnes terras quas Willelmus de Mariscis tenuit de feodo ecclesie Dublinensis die quo captus fuit contra nos in guerra quam R. Marescallus, quondam comes Penbr', movit in Hybernia et que ad ipsum archiepiscopum pertinere debent ratione predicte captionis de duabus carucatis terre pertinentibus ad terram quam idem Willelmus tenuit de feodo ecclesie Dublinensis et de qua seisinam fieri precepimus archiepiscopo predicto ratione predicte captionis, quas quidem vicini ipsius archiepiscopi occupaverunt ex permissione quorundam ballivorum nostrorum, eidem archiepiscopo sine dilatione plenam seisinam habere faciatis. Teste rege ut supra.

De vinis regis cariandis.—Mandatum est Willelmo de Haverhull' quod iiij. dolia vini liberet vicecomitibus Lond' carianda quo eis precepit rex. Teste rege ut supra.

Pro Willelmo de Huntercume.—Mandatum est baronibus de Scaccario quod cartam Willelmi de Huntercume quam ei fieri fecit rex de c. et xiiij. acris terre cum pertinentiis in Basington', reddendo inde annuatim unum par calcarium deauratorum ad Scaccarium regis, legi et in rotulis Scaccarii regis inrotulari faciant. Teste rege ut supra.

Pro Emerico de Sacy.—Rex perdonavit Emerico de Sacy c. solidos qui ab eo exiguntur per summonitionem Scaccarii regis de prestito ei facto tempore regis. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum Emericum de predictis c. solidis quietum esse faciant. Teste rege apud Sutton', xiij. die Februarii.

Pro Alano de Nevill'.—Mandatum est Alano de Geudeford' quod habere faciat Alano de Nevill' unum de equis regis qui sunt in custodia sua, videlicet Arabicum vel baium quos rex habuit de dono Imperatoris, quem eorum velit eligere, de dono regis. Teste rege apud Roffam, xiiij. die Februarii. Per fratrem G.

Pro Roberto de Arderne.—Rex dedit respectum Roberto de Arderne, servienti suo, de debito quod debet Jacobo Crespin et Josceo, genero ipsius Jacobi, usque a die Pasche in unum mensem anno regni regis xxj.; ita quod interim non currant usure contra ipsum Robertum. Et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod sic teneri et inrotulari faciant. Teste rege apud Cantuariam, xviij. die Februarii.

Pro Willelmo Fabro tradendo in baillium.—Quia Willelmus Faber de Riseburg', captus et detentus in prisona regis de Aylesbyr', quem Editha de Schobbedon' appellat de morte Ricardi de Schobbedon', appellatus est de morte illa odio et athia et non etc., ut rex accepit per inquisitionem quam inde fieri fecit; mandatum est vicecomiti Buk' quod, si predictus Willelmus invenerit ei xij. probos et legales homines suos de comitatu suo qui eum manucapiant habere coram justiciariis ad primam assisam cum in partes illas venerint ad standum recto si quis versus eum inde loqui voluerit, tunc tradat eum in baillium predictis xij., sicut predictum est, et eum a prisona regis deliberet; et quod habeat ibi nomina predictorum xij. et hoc breve. Teste rege apud Cantuariam, xviij. die Februarii.

Pro Roberto Lemmer.—Consimiles litteras habet Robertus Lemmer qui in comitatu Eboraci appellatur de morte Thome filii Walteri. Teste rege ut supra.

Pro Stephano filio Andree.—Rex dedit respectum Stephano filio Andree de Lond' de debitis que debet Aaron Blundo, Joie que fuit uxor Abrahe filii Duce, Jacobo Crespin, Jacobo filio Florye, et eidem Florie Lithum de Milkestret', et Peitevin filio Benedicti, Judeis Lond', usque in unum mensem a die Pasche anno regni regis xxj.; ita quod interim non currant usure eorundem debitorum. Et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod sic fieri et inrotulari faciant. Teste rege ut supra.

Pro constabulario Roffe.—Rex constabulario Roffe, salutem. Precipimus tibi quod de wardis spectantibus ad castrum nostrum Roffe unde respondere debes ad Saccarium nostrum, retineas ad opus tuum pro custodia ejusdem castri xvj. libras, et de eisdem wardis habere facias capellano nostro celebranti divina in capella ejusdem castri l. solidos; et computatur tad Scaccarium. Teste rege ut supra.

Pro abbate de la Forde.—Rex baronibus suis de Scaccario, salutem. Mandamus vobis quod coram vobis legi faciatis cartam abbatis de Forde de libertatibus quas dicit se habere de concessione quorundam predecessorum nostrorum regum Anglie, et libertates in eadem carta contentas que ei debent et consueverint allocari ad Scaccarium nostrum, eidem abbati teneri et allocari faciatis. Teste rege apud Dovor', xxij. die Februarii.

De perdonatione fuge pro morte hominis.—Rex vicecomiti Oxonie, salutem. Scias quod quantum in nobis est perdonavimus Willelmo Motte, Hugoni de Meriton,' et Waltero Sath, fugam quam fecerunt pro morte Roberti Parage et unde appellati fuerunt per Widonem Parage. Perdonavimus etiam eisdem sectam nostram quam ea occasione erga ipsos habuimus; ita tamen quod accipias ab eis securitatem standi recto si quis erga ipsos inde loqui voluerit. Et ideo tibi precipimus quod predictos Willelmum, Hugonem et Walterum in comitatu tuo ea occasione interrogari vel utlagari non facias. Teste rege apud Dovor', xxij. die Februarii. Per Willelmum de Ralegh'.

Pro Godefrido de Gamages.—Rex reddidit Godefrido de Gamag', filio et heredi Willelmi de Gamag', talem seisinam de manerio de Stotesdon cum pertinentiis qualem predictus Willelmus, pater ejus, inde habuit die quo obiit, salvo regi jure suo si postea versus eum inde loqui voluerit. Et mandatum est vicecomiti Salopie quod eidem Godefrido de predicto manerio cum pertinentiis sine dilatione plenam seisuram habere faciat, sicut predictum est. Teste rege apud Dovor', xxiij. die Februarii.

[m. 16.]

Pro Ricardo de Berthon' tradendo in baillium.—Quia rex accepit per inquisitionem quam fieri fecit quod Ricardus de Berthon', captus et detentus in prisona regis Oxonie pro morte Johannis filii Pavye, unde ipsa Pavya ipsum appellat, appellatus est de morte illa odio et athia et non eo quod inde culpabilis sit; mandatum est vicecomiti Oxonie quod, si predictus Ricardus invenerit xij. probos et legales homines de comitatu suo qui eum manucapiant habere coram justiciariis etc., quod ipsum tradat in ballium predictis xij. sicut predictum est. Teste rege apud Dovor', xxiij. die Februarii.

Pro Ricardo de Fresingefeud.—Mandatum est vicecomiti Suff' quod rex concessit Ricardo de Fresingefeud hanc libertatem, quod, quamdiu fuerit per preceptum regis in garnisona in castro regis Dovor', quietus sit de sectis comitatus et hundredorum, et quod ita teneri faciat, sicut predictum est. Teste rege apud Dovor', xxv. die Februarii.

Pro Roaldo filio Alani.—Consimiles litteras habet Roaldus filius Alani, directas vicecomiti Devonie et vicecomiti Oxonie. Teste rege apud Dovor', xxvj. die Februarii.

De vinis regis.—Mandatum est Willelmo de Haverhull' quod de vinis regis de prisa et de aliis apud Sandwicum liberet constabulario regis Dovor' ix. dolia vini ponenda in castro regis Dovor', loco ix. doliorum vini que apud Dovor' expendit in ultimo adventu regis de vinis ejusdem castri. Teste rege ut supra.

Pro Thoma de Hemmegrave.—Rex Warnero Engayn, salutem. Monstravit nobis dilectus et fidelis noster Thomas de Hemmegrave quod, cum teneat per cartam nostram manerium de Mutford' cum pertinentiis, tu ipsum de manerio illo pro voluntate tua disseisivisti. Et quia nolumus quod aliquis qui terram teneat per cartam nostram sive per cartas predecessorum nostrorum inde disseisiatur sine speciali precepto nostro, tibi precipimus quod eidam Thome de predicto manerio plenam seisinam habere facias. Et si quid inde ceperis occasione predicte disseisine, id ei sine dilatione reddas. Teste rege apud Cantuariam, xxvij. die Februarii.

Pro Andrea de la Breshe.—Mandatum est Ricardo de Munfichet quod habere faciat Andree de la Breshe xx. cheverones in balliva sua ad edificia in terra sua de Heneburne facienda, de dono regis. Teste rege ut supra. Per R. de Muscegros.

Pro Johanne Biset.—Mandatum est Ricardo de la Lade, custodi terre que fuit G. comitis Glouc', quod quia per inquisitionem quam fieri fecit rex per sacramentum proborum et legalium hominum accepit quod Johannes Biset pro voluntate sua et sine licentia et voluntate predicti comitis fugare potuit et bestias capere in bosco suo de Rokeburn' die et anno quibus ipse comes obiit saisinam suam fugandi et bestias capiendi in predicto bosco suo ei in pace dimittat, nisi aliam rationabilem causam regi ostendere sciat quare dictam saisinam impedire debeat. Quam si ita est, regi sine dilatione significet. Teste rege ut supra.