Close Rolls, June 1237

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 3, 1234-1237. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1908.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, June 1237', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 3, 1234-1237, (London, 1908) pp. 449-464. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol3/pp449-464 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, June 1237

De prisonibus recipiendis.—Mandatum est constabulario castri Linc' quod omnes prisones, tam illos qui capti sunt pro morte Radulfi Paynel quam alios quos vicecomes Linc' ei liberabit, recipiat et in prisona regis salvo custodiat. Teste rege apud Westmonasterium, ij. die Junii.

[m. 12.]

De damis capiendis pro rege.—Mandatum est custodi parci de Havering' quod Alanum de Nevill' quem rex mittit ad capiendum x. et novem damos in parco predicto ipsos capere permittat et ad hoc recipiat. Teste ut supra.

Mandatum est custodi episcopatus Dunholmensis quod terram de Eden' quam Ivo de Seton' vendidit priori de Giseburn' teneat in manu regis in eodem statu quo Ricardus, quondam Dunholmensis episcopus, qui nuper obiit, tempore suo eam in manu sua tenuit. Teste rege apud Westmonasterium, v. die Junii.

Mandatum est Willelmo de Haverhull' quod quinque dolia vini de vinis regis que sunt in custodia sua et que emit ad opus regis mittat usque Lameth' ad opus regis. Teste rege apud Westmonasterium, vj. die Junii. Per Amauricum de Sancto Amando.

Mandatum est M. filio Geraldi, justiciario Hybernie, quod archiepiscopatum Cassel' et omnes terras, tenementa et possessiones suas de quibus M. quondam archiepiscopus ejusdem loci, fuit seisitus die quo obiit capiat in manum regis et salvo custodiat donec rex aliud inde preceperit, non permittens quod aliquis intrusionem faciat in terras aliquas vel tenementa dicti archiepiscopatus de quibus memoratus archiepiscopus obitt seisitus. Teste rege ut supra.

Mandatum est custodie gaiole de Neugat' quod Warnerum de Linc', captum et detentum in predicta gaiola pro morte Radulfi Paynel, liberari faciat Magistro Rogero de Raveningeham, clerico R. Lincolniensis episcopi, qui eum ducet ad predictum episcopum cui dominus rex eum reddidit. Teste ut supra.

Mandatum est Johanni de Nevill' quod faciat habere R. Lincolniensi episcopo, tres damos in foresta de Rokingeham, de dono regis. Teste ut supra.

Dominus rex perdonavit J. comiti Linc', constabulario Cestr', quadringentas et lxiij libras, vj. solidos et iiij. denarios, de debitis que regi debet et que exiguntur ab eo per summonitionem Scaccarii regis. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum inde quietum esse faciant. Teste ut supra.

Rex baronibus suis de Scaccario, salutem. Sciatis quod concessimus hominibus de Alcmundebir' quod de viginti et quinque marcis per quas finem fecerunt nobiscum pro habenda quadam inquisitione, reddant nobis unam medietatem ad Nativitatem Beati Johannis Baptiste anno xxj. et aliam medietatem ad festum Sancti Michaelis proximo sequens. Teste rege apud Westmonasterium, vj. die Junii anno eodem. [Cancelled] Quia in finibus.

Eodem modo scribitur vicecomiti Huntend' pro eisdem, et mandatum est quod averia ipsorum propter hoc capta eis faciat deliberari, Teste etc. ut supra. [Cancelled] Quia in finibus.

[m. 11.]

Pro Patricio de Chaurc'.—Rex vicecomiti Norhant', salutem. Scias quod Patricius, filius et heres Pagani de Chaurc' et nepos et heres Margarete de la Ferte, finem fecit nobiscum per quingentas libras pro habenda seisina terrarum que fuerunt predicti Pagani et terrarum que fuerunt predicte Margarete de porcione que ipsam contingebant de terras que fuerunt Willelmi Briwer', retentis in manu nostra terris que idem Paganus tenuit de terris Normannorum quousque constiterit nobis utrum idem Paganus terras illas tenuit de baillio vel in feodo, et inde plegios nobis invenit. Et ideo tibi precipimus quod de omnibus terris que fuerunt predicti Pagani et predicte Margarete in baillia tua et de quibus seisiti fuerunt diebus quibus obierunt eidem Patricio sine dilatione plenam seisinam habere facias, retentis in manu nostra terris quas idem Paganus tenuit de terris Normannorum sicut predictum est. Teste ut supra. [Cancelled] Quia in rotulo finium.

Eodem modo mandatum est vicecomitibus Vicecomiti Noting'.
Suthant'.
Devonie. pro eodem.
Glouc'.
Wyltesir'.

Plegii de predicto fine—
Simon de Monte Forti de l. marcis.
Radulfus de Tany de l. marcis.
G. comes Marescallus de c marcis.
Ricardus de Gray de l. marcis.
Herebertus filius Mathei de l. marcis.
Willelmus de Cantil' junior de l. marcis.
Fulco filius Warini de x. marcis.
Henricus de Aubynny de xx. marcis.
Radulfus Gornun de quater xx. marcis.
Willelmus de Cantil' senior de xx. marcis.
Henricus de Ferlinton' de l. marcis.
Robertus de Briwes de l. marcis.
Johannis de Gray de l. marcis.
Amauricus de Sancto Amando de l. marcis.
Alexander de Cheverell' de xx. marcis.
Godefridus de Crawcumb' de xxx. marcis.

Carta de libertatibus legenda.—Mandatum est vicecomiti Suthant' quod cartam regis, quam fieri fecit archiepiscopis, episcopis, comitibus, baronibus et omnibus aliis de regno Anglie, de libertatibus et quietanciis eis concessis per aliam cartam eis factam dum infra etatem, in pleno comitatu suo legi faciat et firmiter teneri. Teste rege apud Westmonasterium, viij. die Junii, anno etc. xxj.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Oxonie et vicecomitibus Lanc', et Heref'.

Mandatum est baillivis de Sandwych' quod de vinis que sunt apud Sandwych' retineant ad opus regis decem dolia boni vini ad opus regis, et salvo custodiant quousque pincerna regis ad eos venerit. Teste ut supra.

[m. 11.]

Rex Johanni de Nevill' salutem. Mandamus vobis quod habere faciatis dilecto et fideli nostro Johanni filio Galfridi tres damos in Bernewud', de dono nostro. Teste rege ut supra.
Mandatum est custodibus vinorum de Westmonasterio quod habere faciant Henrico de Capella unum dolium vini, de dono regis, de vinis que sunt in custodia sua. Teste rege ut supra.
Mandatur Ricardo de la Lade quod habere faciat Hillario Trussebut duos damos in parco de Hunesdon' qui est in custodia sua, de dono regis. Teste rege ut supra.
Willelmus de Malebisse atornavit coram rege Johannem de Warewyc' ad lucrandum vel perdendum in loquela que est in comitatu Eboraci inter Willelmum Maleshoures, petentem, et ipsum Willelmum, tenentem, de duabus bovatis terre in Coppmanethorp'. Teste rege apud Westmonasterium, vij. die Junii. [Cancelled] Quia in dorso.
Mandatum est Ricardo de Muufichet quod in foresta regis in ballia Ricardi de Wrotham faciat habere Luce de Drumar' tres damos, de dono regis. Teste rege ut supra. Per Amauricum de Sancto Amando.
Mandatum est Johanni de Nevill' quod habere faciat canonicis de Snelleshal' ad focum suum xij. robora in foresta regis de Whytlewud', de dono ipsius regis. Teste ut supra. Per Simonem de Monte Forti.
Mandatum est custodi vinorum de Faversham' quod duo dolia vini capta ad opus regis de Roberto vinetario de Cantuaria que sunt in custodia sua eidem Roberto reddi faciat. Teste rege apud Osspring', xj. die Junii. Per Amauricum de Sancto Amando.

De quercubus.—Mandatum est Roberto de Ros quod habere faciat Olivero de Albyniaco in bosco regis de Mammefeld' quinque quercus ad se hospitandum apud Brocton', de dono regis. Teste rege apud Roffam, xj. die Junii.

De damis.—Mandatum est Roberto de Ros quod habere faciat Willelmo Bardulf' duos damos in foresta regis de Syrewud', de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus.—Mandatum est vicecomiti Kancie quod habere faciat Rogero Wastehos' quinque quercus in bosco regis de Merdon' ad se hospitandum apud Roffam, de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est vicecomiti Essex' quod demandam quam facit hominibus decani et capituli Sancti Pauli, Lond', et ipsis decano et capitulo de terris quas habent in baillia sua super auxilio faciendo ad partes illas custodiendas cum aliis de partibus illis, in respectum ponat usque ad diem Mercurii proximam post festum Sancte Trinitatis. Teste et supra.
Rex vicecomiti Essex', salutem. Scias quod concessimus Johanni de Gyzors quod teneat manerium de Badewe quod habuit ad firmam de J. Scotto, quondam comite Cestr', ad terminum suum ei concessum a comite predicto etc. Ideo tibi precipimus quod prefatum Johannem de Gyszors predictum manerium ad terminum suum in pace tenere permittas, nullam manum catallis suis que habet in predicto manerio apponens occasione predicte firme. Teste ut supra.

De damis.—Mandatum est Johanni de Nevill' quod in foresta nostra de Bernewod' faciat habere Godefrido de Craucumbe duos damos, de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium, xiiij. die Junii.

Pro monachis de Villa Nora et de Bona Requie.—Mandatum est Johanni de Gatesden' quod in instantibus nundinis Sancti Botulfi anno etc. xxj. faciat habere monachis de Villa Nova in Britannia x. libras de exitibus earundem nundinarum, sicut eas percipere consueverunt tempore quo nundine predicte fuerunt in manu P. ducis Britannie. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur eidem Johanni pro monachis de Bona Requie de decem libris de exitibus manerii de Costes' de anno etc. xxj., sicut eas habere consueverunt de dono Alani, vicecomitis de Rohan, tempore quo manerium illud fuit in manu sua et postea in manu P. ducis Britannie. Teste ut supra.

De escapio perdonata.—Rex perdonavit Johanni de Gatesden' escapium duorum latronum et quatuor hominum qui capti fuerunt pro morte Roberti de Vilors et evaserunt de prisona regis de Hasting' de tempore quo idem Johannes habuit custodiam castri nostri de Hasting' anno regni nostri xx. Et mandatum est justiciariis proximo itineraturis in comitatu Sussex' quod ipsum Johannem de predicto escapio quietum esse faciant. Teste ut supra.

De respectu Henrici de Aldithleg'.—Rex dedit respectum Henrico de Aldithleg' et Henrico Marescallo atornato suo, qui sunt in partibus Cestr' in servicio suo, de assisa mortis antecessoris que summonita est coram justiciariis de Banco inter Egidium de Erdinton', petentem, et ipsum Henricum de Aldithleg', tenentem, de manerio de Soghbir' cum pertinentiis. Et mandatum est justiciariis de Banco quod assisam illam in respectum ponant usque ad octabas Sancti Michaelis anno regni regis xxj. Teste ut supra.
Mandatum est baillivo Nove Foreste quod catalla Radulfi de Blechford' qui rettatus fuit de malo retto et postea se purgavit coram quatuor militibus nuper assignatis ad gaiolam regis deliberandam de Wintonia sine dilatione eidem Radulfo reddi faciat. Teste ut supra. Per W. de Raleg'.

Pro episcopo Coventrensi.—Rex dedit respectum episcopo Coventrensi de assisa ultime presentationis ecclesie de Horeburn' quam abbas de Hal' aramiavit versus eum coram justiciariis de Banco a die Sancti Johannis Baptiste in quindecim dies usque in quindecim dies a festo Sancti Michaelis, quia eundem episcopum opportet tunc vacare negociis regis in partibus marchiarum Wallie. Teste rege apud Westmonasterium, xiiij. die Junii. Et mandatum est justiciariis quod in respectum eam ponant.

[m. 11.]

Pro uxore que fuit Hervici de Stafford.—Rex vicecomiti Stafford, salutem. Quia Petronilla, que fuit uxor Hervici de Stafford', gravida est et ita vicina partui quod ad nos ad presens accedere non potest ad faciendam nobis fidelitatem de dote sua et quod non maritabit se sine licentia nostra et voluntate, tibi precipimus quod ad presens loco nostro predictam fidelitatem ab ea capias et de terris que fuerunt ipsius Hervici in baillia tua et sunt in manu nostra, rationabilem dotem suam ei assignari facias. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomiti War' pro eadem.

De rinis arestandis.—Mandatum est baillivis nundinarum Sancti Botulfi quod de vinis que venerunt ad predictas nundinas arestari faciant sexaginta dolia vini Wasconie donec W. de Haverhull' clericus regis venerit ad nundinas predictas. Teste rege ut supra.

Pro Willelmo de Vescy.—Rex donavit Willelmo de Vesci quatuor cervos in foresta de Weredal' et mandatum est custodi episcopatus Dunholm' quod eos ei habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium, xvj. die Junii.

Pro decano et capitulo Sancti Pauli.—Rex perdonavit decano et capitulo Sancti Pauli Lond' taillagium quod assisum est super homines suos in comitatu Essex' ad sustentationem servientum regis pacem patrie illius conservantium; et ipsi promiserunt regi quod nec ipsi nec homines eorum violabunt pacem domini regis forisfaciendo vel malefactores receptando, set tam ipsi quam homines eorum pro posse suo pacem regis servabunt illesam. Et mandatum est vicecomiti Essex' quod eos de predicto auxilio quietos esse faciat; et si quid occasione illa ab eis captum fuerit, sine dilatione eis reddi faciat. Teste rege ut supra.
Mandatum est Johanni de Nevill' quod in foresta regis de Rokingeham faciat habere Baldewyno de Ver tres damos, de dono regis. Teste rege ut supra. Per Bartholomeum Pecche.

Pro Alexandro de Cortlingstok'.—Mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod per sacramentum proborum et legalium hominum extendi faciant terras Alexandri de Cortlingstokk' quantum valeant in dominicis etc.; et secundum quantitatem debitorum que debet Peytevin' de Linc', Isaac filio Jocei de Lond' et Benedicto de Linc', Judeis, rationabilem finem et rationabiles terminos ei habere faciant. Teste rege apud Westmonasterium, ut supra.

Pro rege Scottie.—Rex vicecomiti Cantebrugie [et] Huntend', salutem. Precipimus tibi quod sine dilatione plenam seisinam habere facias dilecto fratri et fideli nostro Alexandro, regi Scottie, de omnibus terris quas J. quondam comes Cestr' et Huntend', tenuit in baillia tua nomine comitis Huntend', exceptis et retentis in manu nostra maneriis de Branton' et de Alcmundebr', que idem comes tenuit de nobis in capite. Teste ut supra.

[m. 11.]

Eodem modo mandatum est vicecomitibus Leic', Bedeford' Bukingham', Rotel', Middlesex', Linc', usque ad illam clausulam 'exceptis et retentis etc.', et Northant' exceptis maneriis de Naseinton' et Jarewell' que idem comes tenuit de rege in capite.

De damis.—Mandatum [est] Johanni de Nevill' quod in foresta de Bernewud' faciat habere Ricardo de Gray quinque damos, de dono regis. Teste ut supra.

De vinis.—Mandatum est Willelmo de Haverhull' quod de sexaginta doliis vini que capi precepit rex in nundinis Sancti Botulfi per baillivos earundem nundinarum liberari faciat vicecomiti Northant' xx. et v. dolia vini karianda quo rex preceperit; et vicecomiti Noting' viginti dolia vini karianda quo rex preceperit; et baillivis Eboraci xv. dolia karianda usque Eboracum. Teste ut supra.
Et mandatum est vicecomitibus et predictis baillivis Eboraci quod predicta vini recipiant et karient. Teste ut supra.

Pro Hugone le Porter.—Rex concessit Hugoni le Porter inbladaturam tresdecim acrarum terre cum pertinentiis in Stiveton' que fuerunt Rogeri de Stiveton' nuper suspensi pro pace nostra fracta. Et mandatum est vicecomiti nostro Berksir' [quod] ei plenam seisinam de predicta inbladatura habere faciat. Teste rege ut supra.

Pro Willelmo de Percy.—Rex commisit Willelmo de Percy terram quam Paganus de Chaurc' tenuit in Berketon et Monestok' de terris Normannorum, ad se sustentandum in servicio regis quandiu rex placuerit. Et mandatum est vicecomiti Suthanton' (fn. 1) quod ei inde plenam seisinam habere faciat, Teste ut supra.

Pro busca liberanda executoribus episcopi Dunholmensis.—Mandatum est Johanni filio Philippi quod buscam quam inquirere poterit R. Dunholmensem episcopum, emisse de denariis suis per maneria sua in episcopatu Dunh' liberari faciat executoribus testamenti ejusdem episcopi ad executionem testamenti ipsius faciendam. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Gorham'.—Mandatum est vicecomiti Essex' quod si Willelmus de Gorham' invenerit ei xij. salvos plegios qui eum manucapiant pro ipso quod sit coram justiciariis de foresta, cum in partes illas venerint ad placita de foresta placitanda, ad standum recto de transgressione foreste regis unde rettatus est, tunc ei pacem inde habere permittat, et terras ipsius ea occasione in manum regis captas ei sine dilatione reddi faciat. Teste ut supra. Per W. de Raleg'.

Pro priore et fratribus de Chartusia—Rex concessit et confirmavit per cartam suam priori et fratribus de Heinton' de ordine de Chartusia quod ipsi et successores sui imperpetuum emi faciant per se vel per ministros suos necessaria ad usus suos per totum regnum Anglie; et quod similiter vendi faciant averia sua et alias res suas venales sine theloneo et qualibet alia consuetudine. Et mandatum est vicecomiti Sumerset quod cartam eorum in pleno comitatu legi et eam observari faciat. Teste rege apud Westmonasterium, ut supra.

Pro executoribus testamenti episcopi Dunholmensis.—Mandatum [est] Johanni filio Philippi, custodi episcopatus Dunholmensis, quod allocet executoribus testamenti Dunholmensis episcopi in emptione septingentorum et viginti et novem boum, et ducentarum et liiij vaccarum cum centum et sexaginta et duodecim vitulis et octo tauris, et quadringentarum et triginta et unius ovis (sic) quos retinuistis ad opus nostrum de instauro quod fuit predicti episcopi, trescentas et decem et octo libras quas idem episcopus nobis debuit de debito R. de Mariscis, quondam Dunholmensis episcopi, predecessoris sui, et postea videri faciat quantum restet reddendum eisdem executoribus de precio ejusdem instauri preter trescentas et decem et octo libras eis allocatas; et quod residuum fuerit, id eis de exitibus ejusdem episcopatus eisdem reddi faciat. Teste rege ut supra.

De instauro ejusdem episcopi.—Mandatum est custodi episcopatus Dunholmensis quod permittat executores testamenti R. quondam Dunholmensis episcopi, habere liberam administrationem de toto instauro quod fuit ejusdem episcopi, ut in bobus, vaccis, ovibus et aliis instauris, exceptis septingentis et viginti et novem bobus et ducentis et quadraginta et quatuor vaccis, cum centum et sexaginta et duodecim vitulis et octo tauris et quadringentis et triginta et una ove, quos retinuit ad opus regis in forma quam per superiores litteras ei mandavit rex. Similiter etiam de firma maneriorum ejusdem episcopatus et de omnibus instauris eorundem maneriorum que predictus episcopus posuit ad firmam tempore suo, retentis in manu nostra firma maneriorum illorum et instauris eorundem que predecessores ejusdem episcopi posuerunt ad firmam temporibus suis, ad executionem predicti testamenti faciendam. Teste ut supra.

Extenta.—Mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod per sacramentum proborum et legalium hominum faciant extendi terram Roberti filii Umfridi quantum valeat in dominicis, redditibus, vilenagiis et omnibus alias exitibus terre; et secundum valorem ejusdem terre et quantitatem debiti quod debet Samueli filio Abrahe, Judeo Lond', rationabilem finem et rationabiles terminos ei habere faciant. Teste ut supra.

De damis.—Mandatum est Ricardo de Munfichet, justiciario foreste, quod habere faciat Roberto de Curtenay duos damos, de dono regis, in foresta de Blakemor'. Teste ut supra. Per B. Pech'.

[m. 11.]

Pro Willelmo de London' clerico.—Mandatum est Johanni filio Philippi, custodi episcopatus Dunholmensis, quod Willelmum clericum de Lond' admittat ad residentiam faciendam ad Scaccarium Dublin' (sic) loco Rogeri clerici, quam prius rex assignaverat ad residentiam inibi faciendam. Teste rege ut supra.

[m. 10.]

Pro hominibus de Sancto Milione.—Mandatum est senescallo Wasconie (fn. 2) quod faciat habere probis hominibus regis de Sancto Milione rationabile escambium de terris regis, ubi competentius fieri poterit, pro dampnis sibi illatis in occupatione quarundam terrarum suarum, ut dicunt, per constructionem castri quod firmari cepit in villa de Sancto Milione, vel castrum illud prosterni faciat. Teste ut supra.
Et mandatum est eidem [quod] libertates eisdem hominibus concessas per cartam regis, secundum tenorem ejusdem carte, eis teneat, ne clamor inde ad regem veniat. Teste ut supra.

Pro hominibus de Burdegala.—Mandatum est senescallo Wasconie quod septuaginta dolia vini de quadam navi que apud insulam de Geres periclitabatur in Quadragesima proximo preterita que homines ipsius senescalli de insula predicta arestari fecerunt reddi faciat probis hominibus de Burdegala, nisi fuerint aliqua rationabili causa arestata; et si ex rationabili causa fuerint ibidem arestata, tunc regi causam scire faciat sine dilatione. Teste ut supra.

De quercubus.—Mandatum est Roberto de Ros quod faciat habere vicecomiti Eboraci octo quercus in bosco de Langwat' ad quandam domum erigendam ante gaolam Eboraci. Teste ut supra.

De busca.—Mandatum est Engelardo de Cygony quod faciat habere Waltero de Burgo buscam in foresta regis de Wind' ad rogum unum faciendum in castro predicto (sic) ad operationem ecclesie Fratrum de Ordine Predicatorum de Lond', sicut rex eidem Ricardo (sic) precepit. Teste ut supra.

Pro Idonea de Veteri Ponte.—Rex concessit Idonee de Veteri Ponte quod de terris quas habet in comitatu Noting,' videlicet de Oystrefeld' et de Baltr', unde secta fieri solet ab antiquo in comitatu Eboraci, faciat decetero sectam illam in predicto comitatu Eboraci; et mandatum est vicecomiti Notingham quod de predicta terra ipsam Idoneam de cetero non distringat. Teste ut supra.

Pro Adam filio Elye de Gycleswyc.—Quia constat regi per inquisitionem quam inde fieri fecit quod Adam filius Elye de Gycleswyc, captus et detentus in prisona regis de Eboraco pro morte Henrici fratris sui, idem Adam occidit eum per infortunium et non per feloniam, rex ei perdonavit mortem illam. Et mandatum est vicecomiti Eboraci quod eum abire permittat quo voluerit. Teste ut supra.

[m. 10.]

De roboribus.—Mandatum est Johanni de Nevill' quod in foresta de Salceto faciat habere Roberto Passelewe quinque robora ad focum suum, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Hugone de Pateshull'.—Rex perdonavit Hugoni de Pateshull' trescentas marcas per quas finem fecit cum rege pro habenda custodia terrarum que fuerunt Radulfi Paynell', una cum custodia et maritagio heredum ejusdem Radulfi. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum Hugonem inde quietum esse faciant. Teste ut supra.
Mandatum est P. de Wakering' et W. de Tywe quod. [Cancelled.]

Pro Matheo Bezill'.—Rex commisit Matheo Buse manerium de Aufinton' quod Paganus de Chaurc' tenuit donec constiterit regi utrum idem Paganus tenuit manerium illud in escambium terre sue in Normannia an de baillio regis. Et mandatum est vicecomiti Devonie quod eidem Matheo plenam seisinam de predicto manerio habere faciat. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est Petro de Wakering' pro eodem.

Pro abbate de Colec'.—Rex concessit abbati de Colec' quod non capiatur ab eo taillagium de terris quas tenet in puram elemosinam occasione taillagii nuper assisi in Essex' pro malefactoribus capiendis in partibus illis, set de terris quas predictus abbas tenet per servicium capiatur ab eo taillagium sicut ab aliis; ita tamen quod abbas provideri faciat indempnitati patrie in terris suis quas tenet in puram elemosinam. Et mandatum est vicecomiti Essex' quod nullum taillagium ab eo capiatur de terris quas tenet in liberam elemosinam. Teste ut supra.

De Buglun.—Mandatum est dominis, militibus et burgensibus de Buglun quod clammari faciat et firmiter prohiberi in villa de Buglun ne Ernaldus Maille, Willelmus Maille, Bernardus Maille, Remundus Maille, Petrus de Burgall', Petrus de Kayoun, Willelmus des Quiels, Gasto de Buglun, Reymundus de Camun, qui interfecerunt Gaillardam que fuit uxor Garsie de Bes et alios in villa de Buglun contra pacem nostram, de cetero nullum reditum habeant in villa illa nec aliquis ibidem eos receptet vel societatem cum eis habeat. Teste ut supra.

De damis et roboribus.—Mandatum est Ricardo de Munfichet quod habere faciat Hereberto filio Mathei tres damas et decem robora ad focum suum, de dono regis. Teste ut supra.
Johannes de Hese et Johannes le Flaun' quos Emma que fuit uxor Reyneri Bigewawe appellat de morte predicti Reyneri quondam viri sui, traditi sunt in baillio xij. legalibus hominibus, eo quod dominus rex accepit per inquisitionem quod appellati sunt odio et atia et non eo quod inde culpabiles sint. Et mandatum est vicecomiti Surr' quod eos tradat usque ad adventum justiciariorum ad standum inde recto. Teste ut supra.

[m. 10.]

De damis.—Mandatum est Johanni de Nevill' quod habere faciat Hugoni de Pateshull', thesaurario, quinque damos in foresta de Rokingham', de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Ricardo de Munfichet quod habere faciat magistro Alexandro de Swereford' duos damos in baillia sua, de dono regis. Teste ut supra.

De prisone.—Mandatum est constabulario de Kenilleworth' quod prisonem quem prior Coventrensis ei liberabit per preceptum regis recipiat et salvo custodiat donec rex aliud inde preceperit. Teste rege apud Windles', xx. die Junii.
Et mandatum est eidem priori quod prisonem illum ei liberet. Teste ut supra.

De vino dato.—Mandatum est custodi vinorum regis de Windeshoure quod habere faciat Engelardo de Cygony unum dolium vini de melioribus vinis que sunt in custodia sua, de dono regis, excepto uno dolio quod retinuit ad opus regis. Teste rege apud Windeshour', xix. die Junii.

Pro Matildi de Lucy.—Mandatum est baillivo de Clare quod non distringat Matildem de Lucy ad sectam faciendam ad curiam de Clar' ratione terrarum quas habet in custodia cum filio et herede Ricardi filii Simonis per finem quem cum domino rege inde fecit, de quo respondet ad Scaccarium et de qua secta quieta debet esse per finem predictum. Teste rege apud Windeshour', xix. die Junii.

Pro Eustachio de Bromford'.—Rex vicecomiti Kancie, salutem. Scias quod dedimus Eustachio de Bromford', janitori nostro castri nostri Dovr', annum et diem qui ad nos pertinent de quatuordecim acris terre cum pertinentiis in Dale, que fuerunt Hamonis de Dal' qui nuper abjuravit regnum nostrum pro homicidio. Et ideo tibi precipimus quod predictos annum et diem qui ad nos pertinent de predicta terra eidem Eustachio habere facias. Teste ut supra.

Pro archiepiscopo Burdegalensi et episcope Vassatensi.—Mandatum est custodi domorum regis de Clarend' quod, si G. Burdegalensis archiepiscopus, et A. Vassatensis episcopus, veniant apud Clarend', exponat eis domos regis et vina regis et forestam ad feras in ea capiendas, si voluerint. Teste ut supra.

Pro Fratribus Predicatoribus Lond'.—Mandatum est constabulario de Wind' quod habere faciat Fratribus Predicatoribus de Lond' ad fabricam ecclesie sue ducenta quarteria calcis, de rogo castri nostri de Windeshour', de prestito super rogum quem eis ibidem fieri precipimus. Teste ut supra.
Mandatum est Waltero de Burgo quod rogum quem ab eo fieri precepit rex [ad] opus Fratrum Predicatorum de Lond' fieri faciat in rogo regis castri de Wind', illo prius evacuato quam cito poterit, ad modum et quantitatem rogi regis predicti. Teste ut supra.
Mandatum est Reginaldo de Albo Monasterio. [Cancelled.]

[m. 10.]

Pro monialibus de Ankerwyk'.—Mandatum est constabulario de Wind' quod habere faciat priorisse et monialibus de Ankerwyk' quindecim quercus in foresta de Wind', sparsim per loca, post foenationem, ad fabricam et reparationem domorum suarum apud Ankerwyk', de dono regis. Teste ut supra.

Midelsex'. De assisis nove disseisine summonendis coram justiciariis de Banco.—Rex vicecomiti Middelsex', salutem. Precipimus tibi quod omnes assisas nove disseisine que aramiate sunt in comitatu tuo postquam justiciarii nostri ultimo itineraverunt in eodem comitatu, venire facias coram justiciariis nostris apud Westmonasterium ad diem quem tibi scire facient justiciarii predicti, quibus mandavimus quod diem quo ad assisas illas capiendas melius intendere possint tibi scire faciant et assisas predictas capiant. Teste rege apud Rading', xx. die Junii.
Et mandatum est justiciariis de Banco quod rex mandavit vicecomiti Midd' quod, ad diem quem ei scire facient, venire faciat coram eis omnes assisas nove disseisine que aramiate sunt in comitatu suo coram justiciariis nostris ad primam assisam cum in partes illas venerint, postquam justiciarii ultimo itineraverunt in eodem comitatu. Et ideo mandatum est eisdem justiciariis quod diem quo ad assisas illas capiendas melius intendere poterint ante recessum suum de Banco eidem vicecomiti scire faciant et assisas illas capiant. Teste ut supra.
Mandatum est custodi domorum regis de Guldeford' quod, si archiepiscopus Burdegalensis et episcopus Vassatensis venerint apud Guldeford', exponat eis domos regis, vina, et parcum ad feras in eo capiendas, si voluerint. Teste rege apud Rading,' xx. die Junii.

Kancia, de prisonibus.—Provisum est quod prisones de Estkent ponantur in prisones regis apud Cantuariam et prisones de Westkent ponantur in prisona in castro Roffe. Et mandatum est Bertramo de Krioyll', vicecomiti Kancie, quod de cetero omnes prisones de Estkant poni faciat in prisona apud Cantuariam et prisones de Westkent in prisona in castro Roffe; et quod de catallis eorum necessaria eis inveniat quousque dampnati fuerint vel a prisona liberati. Teste ut supra.

De cervis datis.—Mandatum est Ricardo de Munfichet quod habere faciat Rogero la Zuch' in foresta regis de Exemor' duos cervos, de dono regis. Teste rege ut supra.

Pro domino Cantuariensi de maeremio.—Concessa est E. Cantuariensi archiepiscopo, medietas maeremii quod H. de Burgo, comes Kancie, prosterni fecit in foresta de Tunebrug' ad emendationem castri de Tunebrug' quod ipse prosterni fecit ad emendationem castri Dovor' quod tunc fuit in custodia sua. Et hoc significatum est eidem archiepiscopo quod unam [medietatem] dicti maeremii capiat, alia medietate ad opus regis reservata. Teste ut supra.

[m. 10.]

De elemosina.—Mandatum est vicecomiti Wyltesir' quod id quod restat reddendum Matillidi que fuit uxor Gileberti Faiell' de annuo redditu, quem percipere debet per manum suam de elemosina regis constituta, ei sine dilatione reddi faciat; et sicut temporibus aliorum vicecomitum regis ejusdem comitatus percipere consuevit elemosinam predictam, ita tempore suo eam habere faciat. Teste ut supra.
Mandatum est vicecomiti Suthant' quod in presencia sua et coronatorum quos ad hoc faciat convocari faciat Willelmum filium Willelmi le Gardener de Bromleg', qui per insaniam occidit predictum Willelmum patrem suum, abjurare regnum Anglie et de terra regis statim exire. Teste rege apud Walingford', xxj. die Junii.

Pro Rogero le Engleis.—Mandatum est Johanni filio Philippi, custodi episcopatus Dunholm' quod Rogerum le Engleis in servicio regis retineat, si viderit quod idoneus fuerit, et assignet ei aliquam bailliam apud Houeden' vel alibi in episcopatu Dunholm' secundum quod viderit regi expedire et ei necessaria inveniat. Teste ut supra.

De vinis acquietandis.—Mandatum est Willelmo Hardell' quod de exitibus cambii acquietari faciat, si sine dampno ejusdem cambii fieri possit, Roberto Grestein pro duobus doliis vini de prisa xl. solidos, et eidem Roberto pro viginti et vij. doliis vini Andegavie de empto lviij. libras et decem solidos, Ivoni Britoni pro sex decim doliis vini Andegavie xxxiiij. libras xiij. solidos et iiij. denarios. Et cum constiterit domino regi de pacatione taliter per eum facta, dominus rex faciet ei habere breve suum de allocatione. Teste rege ut supra.

Pro priore Dunholm'.—Mandatum est Johanni filio Philippi, custodi episcopatus Dunholm', quod omnes loquelas tangentes priorem Dunholm' inter Tynam et Teys, preter assisas nove disseisine, ponat in respectum donec rex aliud inde preceperit. Teste rege apud Oxoniam, xxij. die Junii. Per Willelmum de Raleg'.

De decimis feni de Sauveie.—Rex concessit quod decetero dentur decime tam feni quam molendinorum in dominicis suis. Et mandatum est Hugoni Paynell' quod reddi faciat ecclesie de Wythcoc' decimas feni regis de Sauveie. Teste ut supra.

Pro comitissa Cestr'.—Mandatum est vicecomiti Wygornie quod plenam seisinam habere faciat Elene, comitisse Cestr' et Huntendon', de manerio de Suckel' quod Leulinus, princeps de Aberfraw et dominus de Snaudon', dedit J. comiti Cestr' et Huntendon', cum ea in maritagio cum predicta Elena. Teste rege apud Wudestok', xxiiij. die Junii.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Warewyc de manerio de Budiford' pro eadem. Teste ut supra.

[m. 10.]

Pro Fratribus Predicatoribus Oxonie.—Mandatum est constabulario de Wind' quod habere faciat Fratribus Predicatoribus Oxonie duas quercus ad quendam batellum faciendum, de dono regis. Teste rege apud Wudestok', xxiiij. die Junii.
Mandatum ut Thome de Langeleg' quod habere faciat Fratribus Predicatoribus Oxonie tresdecim quercus ad focum suum, in foresta de Whychewnd', de dono regis. Teste ut supra.

Extenta.—Mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod per sacramentum proborum et legalium hominum extendi faciant terras Stephani filii Andree, quantum valeant in dominicis, vilenagiis, redditibus, et omnibus aliis exitibus terre, et secundum valorem terrarum illarum et quantitatem debiti quod idem Stephanus debet Peytevino filio Benedicti, Abrahe de Berchamested', Aaroni Blundo, Joye que fuit uxor Abrahe filii Luce, Jacobo Crespin, Jacobi filio Flury, Flurie matri ipsius Jacobi, et Leoni de Melkestret', Judeis Lond', rationabilem finem et rationabiles terminos ei inde habere faciant. Teste ut supra.

[m. 9.]

Pro Fratribus Predicatoribus.—Mandatum est vicceomiti Cumberland' quod domum quam Fratres Predicatores levaverunt in publica strata extra civitatem Karleol' ad nocumentum ejusdem publice strate permittat eos sine impedimento amovere. Teste ut supra.

Pro Rogero de Redel'.—Mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod scire faciant omnibus Judeis Lond' quod sint coram eis apud Westmonasterium a die Sancti Michaelis in quindecim dies cum omnibus cirographis, tailliis, et aliis instrumentis, per que Rogerus de Redel eis tenetur in debitis, ad ostendendum que debita idem Rogerus debet singulis eorum sicut voluerint de cetero debita sua recuperare, scituri quod, nisi ad diem illum venerint, de cetero eis inde non respondebitur: et singulas particulas predicti debiti regi distincte et aperte scire faciant, ita quod omnino interim cessent usure. Teste ut supra. Per fratrem Galfridum.

De prisonibus que capientur pro foresta.—Rex vicecomiti Oxonie salutem. Precipimus tibi quod omnes prisones captos pro transgressione foreste nostre quos Thomas de Langel' de cetero tibi liberabit recipias et salvo custodiri facias donec aliud inde preceperimus. Teste ut supra.

Pro hominibus Elyensis episcopi.—Mandatum est vicecomiti Essex' quod, si Elyensis episcopus manucapere velit pro hominibus suis quod (sic) habet in ballia sua quod pacem regis non violabunt forisfaciendo vel malefactores receptando set pro posse suo pacem nostram servabunt illesam, tunc de taillago super homines predictos assiso pro servientibus regis sustentandis, qui assignati sunt ad conservationem partium illarum, ipsum episcopum et homines suos pacem habere et quietos esse faciat; et, si quid ab ipsis occasione predicta ceperit, id eis sine dilatione reddi faciat. Quia, accepta securitate predicta, rex vult eos de predicto taillagio esse quietos. Teste rege apud Wudestok', xxv. die Junii.

De damis.—Mandatum est Ricardo de Munfichet quod in foresta regis de Whychewud' habere faciat Ricardo de Harewcurt' duos damos, de dono regis. Teste ut supra.

De cervis.—Mandatum est constabulario de Sancto Breavello quod in foresta regis de Sancto Breavello faciat habere G. Marescallo, comiti Penbr', quinque cervos, de dono regis. Teste ut supra. Per Johannem de Plesset', et mandatum Karleol'.

De damis.—Mandatum est Ricardo de Munfichet quod in foresta de Braden' faciat habere Gileberto Basset duos damos, de dono regis. Teste ut supra.

De damis.—Mandatum est Ricardo de Munfichet quod, si Isabella de Mortuo Mari non habuerit tres damos quos rex ei dedit anno proximo preterito in foresta de Roteland' per litteras regis alias Hasculfo de Nevill' inde directas, tunc eos ei habere faciat in eadem foresta. Teste ut supra.

Pro hospitali de Shireburne.—Mandatum est custodi episcopatus Dunholmensis quod hospitalem de Shyreburn' et omnes res et possessiones ejusdem hospitalis teneat in eo statu quo fuerunt tempore obitus R. quondam Dunholmensis episcopi, et non permittat eidem hospitali inferri dampnum aut gravamen. Teste ut supra.

Pro preposito Philippi de Sancto Phileberto.—Mandatum est Avicie de Columbers quod, si Simon prepositus Philippi de Sancto Phileberto de Clatford', captus et detentus pro transgressione foreste regis, invenerit ei salvos plegios ad standum recto de predicta transgressione coram justiciariis nostris de foresta, cum proximo in partes illas venerint ad placita foreste placitanda, tunc ipsum Simonem a prisona regis usque ad adventum predictorum justiciariorum deliberet; et averia sua ea occasione capta deliberari faciat. Teste rege apud Wudestok' xxvj. die Junii.

Pro appellato de latrocinio.—Mandatum est vicecomiti Buk quod si Johannes Kade, captus et detentus in prisona regis apud Eylesbir' pro latrocinio et societate, unde Willelmus de Pangehal', qui suspensus est, eum appellavit, invenerit ei salvos plegios ad standum recto si quis versus eum loqui voluerit, tunc ipsum a prisona deliberet. Teste ut supra.

Pro Waltero Bigat et Emma uxore ejus.—Mandatum est Waltero de Burgo quod habere faciat Waltero Bigat et Emme, uxori ejus, decem quarteria frumenti ad opus ipsius Emme in baillia sua de Essex,' de dono regis. Teste rege apud Wud', xxvij. die Junii.

[m. 9.]

De damis.—Mandatum est baillivo foreste de Feckenham' quod in eadem foresta faciat habere fratri Galfrido elemosinario duos damos, de dono regis. Teste ut supra.

Pro archiepiscopo Burdegalensi et episcopo Vassatensi.—Mandatum est vicecomiti Suthant' quod, dum archiepiscopus Burdegalensis et episcopus Vassatensis moram fecerint apud Wintoniam, eos crebro pane et vino respiciat; et rex faciet ei ad Scaccarium allocari. Teste rege apud Wudestok', xxvij. die Junii.

De vinis kariandis.—Mandatum est custodibus vinorum regis de Suthanton' quod viginti dolia vini de vinis que sunt in custodia sua liberent baillivis regis de Suthant', videlicet, sex dolia de melioribus vinis et quatuordecim de aliis, karianda quo rex eis precepit. Teste rege apud Wudestok', xxviij. die Junii.

De prisonibus replegiandis.—Mandatum est vicecomiti Oxonie quod, si Galfridus filius Hugonis, Robertus filius Enot' et Radulfus Hurell', capti et detenti in prisona regis pro foresta, invenerint ei salvos plegios ad standum inde recto coram justiciariis de foresta cum in partes illas venerint ad placita foreste placitanda, tunc prefatos Galfridum, Robertum et Radulfum usque ad adventum predictorum justiciariorum per plevinam dimittat et a prisona deliberari faciat. Teste ut supra.

Pro Henna et Sarra, Judeis.—Mandatum est baronibus de Scaccario quod ex quo Elyas le Evesk' persolverit ad Scaccarium quingentas marcas quas debuit persolvisse ad idem Scaccarium ad Pascha proximo preteritum anno xxj. de mille marcis per quas finem fecit cum rege, tunc de catallis que fuerunt Jocei presbiteri faciant habere Henne filie ejusdem Elie, que fuit uxor predicti Jocei, ducentas libras nomine dotis, et Sarre filie ipsorum Jocei et Henne xl. libras ad se maritandam. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. Substituted for 'Petro de Wakering' et Waltero de Tywe.'
  • 2. Corrected from 'hominibus de Sancto Milione.'