Close Rolls, June 1255

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 9, 1254-1256. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1931.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, June 1255', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 9, 1254-1256, (London, 1931) pp. 91-108. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol9/pp91-108 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, June 1255

De plumbo ad operaciones Westmonasterii.—Mandatum est Galfrido de Langel' quod omni dilacione postposita, emi faciat in balliva de Pekco sexaginta carratas plumbi ad operaciones regis Westmonasterii et eas cum festinacione liberari faciat vicecomiti Not' et Derb' cariandas usque Westmonasterium sicut rex eidem vicecomiti dedit in mandatis; et quod predictus Galfridus hoc nullatenus omittat, quia rex ad certum diem, quem idem Galfridus ei scire faciet, omnibus premissis faciet satisfieri de custo predicti plumbi prout idem G. regi mandabit. Teste rege apud Wodestok' primo die Junii.

De escaetoribus substitutis.—Rex loco Ade de la Wyke, quondam escaetoris regis in comitatu Wygorn', qui mortuus est, substituit Ynardum de Elmebrugg' excaetorem suum quamdiu regi placuerit. Et mandatum est vicecomiti Wigorn' quod, accepto ab eo sacramento fidelitatis prout moris est, ipsum predicto officio faciat intendere sicut predictum est. Teste ut supra. Per abbatem de Persor'.
Et mandatum est eidem Ynardo quod, prestito sacramento fidelitatis coram vicecomiti Wigorn', eidem officio de cetero intendat, sicut predictum est. Teste ut supra.
Rex eodem modo amovit Walterum Giffard' ab officio escaeterie in comitatu Devon', eo quod minus sufficiens est ad officium escaeterie, et loco suo substitutus est Willelmus Punchardun quamdiu regi placuerit.
Et mandatum est vicecomiti Devon' ut supra.
Et similiter mandatum est eidem Willelmo ut superius.
Teste ut supra. Per abbatem de Persor'.
Eodem modo rex amovit Hugonem de Croft propter senectutem et debilitatem suam ab officio escaeterie in comitatu Heref'; et loco suo substitutus est Henricus de Bradeley: et mandatum est vicecomiti Heref' quod accepto ab eo etc.
Et similter mandatum est eidem Henrico quod, prestito sacramento etc. eidem officio intendat. Teste ut supra. Per abbatem de Persor'.
Eodem modo rex amovit Johannem de Vernun, nunc vicecomitem regis Wiltes' ab officio escaeterie in comitatu Wiltes', et loco ejus substitutus est Philippus de Cerne: et mandatum est vicecomiti Wiltes' quod accepto ab eo etc.
Et similiter mandatum est eidem Philippo quod prestito etc. eidem officio intendat. Teste ut supra. Per abbatem de Persor'.

Pro burgensibus de Burges.—Quia Petrus de Winton', clericus garderobe regis, recognovit coram rege se recepisse in eadem garderoba ante ultimam transfretacionem regis in Wasconiam de burgensibus regis de Bruges xx. marcas quas regi promiserunt in auxilium ejusdem transfretacionis et que nunc ab eis exiguntur per summonicionem scaccarii regis, mandatum est baronibus regis de scaccario quod ipsos burgenses de predictis xx. marcis quietos esse faciant. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Johanni filio Hugonis, custodi foreste regis de Syrelet', quod in eadem foresta faciat habere fratribus predicatoribus de Glouc' sex bonas quercus ad maeremium ad operaciones ecclesie sue inde faciendas, de dono regis.
Mandatum est Petro de Nevyle, custodi foreste regis Rotel', quod faciat habere magistro Johanni de Atleberg' illas viij. quercus quas emit in eadem foresta durante vendicione boscorum regis et pro eis denarios suas (sic) pacavit. Teste ut supra. Per fratrem Henricum de Syeford.

Pro exequtoribus testamenti Petri de Roff'.—Mandatum est abbati de Persor' et Elye de Hertford, escaetoribus regis citra Trentam, quod accepta securitate a exequtoribus Petri de Roff' de omnibus debitis regi reddendis, si que regi debebat die quo obiit, eosdem exequtores permittant habere liberam administracionem de omnibus bonis et catallis que fuerunt predicti Petri ad exequcionem testamenti ipsius Petri faciendam. Teste rege apud Wodestok iij. die Junii.

Pro Ricardo de Grey.—Quia rex talliari facit dominica sua per Angliam, mandatum est vicecomiti Kanc' quod Ricardo de Grey faciat habere racionabile talliagium suum de tenentibus suis in maneriis suis de Eylesford et Ho, si aliquando fuerunt dominica regis vel predecessorum suorum regum Anglie et hucusque talliari consueverint quando rex dominica sua per Angliam fecit talliari. Teste ut supra.

Pro Petro de Sabaud'.—Rex concessit Petro de Sabaud', cui dedit manerium de Sancto Botulpho cum omnibus pertinenciis, quod in feria ipsius Petri de Sancto Botulpho nulla mercimonia vel alique res venales hospitentur vel exponantur vendicioni nisi in locis debitis, et quod nullus preter ipsum Petrum vel ballivos suos capiat in eadem feria tronagium, pesagium, theolonium, vel alias consuetudines que ad feriam predictam pertinent, vel etiam faciat attachiamenta placitorum pertinencium ad feriam predictam, vel ipsa placita teneat sine voluntate et licencia ipsius Petri vel ballivorum suorum. Et mandatum est vicecomiti Line' quod hec omnia in predicta feria publice clamari faciat et teneri. Teste ut supra. Per Henricum de Bathon' et Henricum de Bratton'.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Bruhull' quod in eadem foresta faciat habere Sibille Giffard iiijor. damos de dono regis. Teste ut supra.

Pro hominibus regis de Bruhull'.—Quia Petrus de Winton', clericus garderobe regis, recognovit coram rege se recepisse in eadem garderoba ante ultimam transfretacionem regis in Wasconiam de hominibus regis de Bruhull' quinque marcas, quas regi promiserunt in auxilium ejusdem transfretationis, et que nunc ab eis exiguntur per summonicionem scaccarii: mandatum est baronibus de scaccario quod ipsos homines de predictis quinque marcis quietos esse faciant. Teste ut supra.

Pro Ernaldo de Camperan'.—Rex pro diversis debitis que tenetur Ernaldo de Camperiano quietavit eidem c. dolia vini in instantibus nundinis Sancti Botulphi, salva recta prisa regis. Et mandatum est Roberto de Dacr' quod quietanciam illam eundem Ernaldum habere permittat. Teste rege apud Wodestok' v. die Junii.

De denariis liberandis in garderoba.—Mandatum est Jacobo Fresel, constabulario regis de Sancto Briavello, quod omnes exitus ballive sue de Sancto Briavello, tam arreragia temporis preteriti quam etiam exitus de die in diem futuros, sicut acciderint, et omnes exitus provenientes de vendicione foreste regis de Den' sine dilacione mittat regi liberanda in garderoba regis: et, cum dicta arreragia et exitus ibidem liberaverit, rex ea faciet eidem allocari. Teste ut supra.

Pro Nicholao de Molis.—Quia rex dedit Nicholao de Molis illas centum marcas per quas Petrus filius Mathei finem fecit cum rege pro servicio duorum militum in Wasconia; mandatum est vicecomiti Devon' quod Johannem filium Mathei, fratrem et heredem predicti Petri, per terras et catalla sua que habet in balliva sua ad solvendum eidem Nicholao predictas c. marcas sine dilacione distringat. Teste ut supra.

De quercubus ad operaciones regis de Bruhull'.—Mandatum est Johanni filio Nigelli, custodi foreste regis de Bernewode, quod in eadem foresta faciat habere custodi domorum regis de Bruhull' viij. quercus ad easdem domos inde emendendas. Teste ut supra.

De escaetore substituto.—Quia rex intellexit per abbatem Persor', escaetorem suum, quod Willelmus Bussell minus sufficiens est et inutilis officio escaterie regis in comitatu Suff', rex amovit eum ab illo officio et loco suo substituit Willelmum de Weston' escatorem in eodem comitatu quamdiu regi placuerit. Et mandatum est vicecomiti Suff' quod, accepto ab eo sacramento fidelitatis prout moris est, ipsum ad hoc intendere faciat. Teste ut supra.
Et mandatum est eidem Willelmo de Weston' quod, prestito sacramento fidelitatis coram vicecomiti Suff', eidem officio intendat sicut predictum est. Teste etc. ix. die Junii.

Pro universitate scolarium Cantebr'.—Mandatum est vicecomiti Cantebr' quod ordinacionem et provisiones contentas in litteris regis patentibus quas rex fieri fecit cancellario et universitati scolarium Cantebr' de assisis panis et cervisie, de hospiciis taxandis, de incarceracionibus clericorum ejusdem universitatis et eorum deliberacionibus ad mandatum predicti cancellarii faciendis, et de aliis comoditatibus et libertatibus eis per predictas literas regis concessis, firmiter teneri et observari faciat secundum quod in eisdem literis continetur, ne rex amplius inde clamorem audiat. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Dene quod in eadem foresta faciat habere Rogero de Clifford tres damos de dono regis. Teste rege apud Wodestok' xj. die Junii.
Mandatum est eidem custodi quod in eadem foresta faciat habere Waltero de Burg' tres damos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Hugoni de Goldingham, custodi foreste regis inter pontes Oxon et Staunf', quod in foresta regis de Clyve, extra parcum regis, faciat habere Matillidi de Cantilup' iij. damos de dono regis. Teste etc.

De vinis capiendis ad opus regis.—Mandatum est Roberto de Dacr', captori vinorum regis, quod in instantibus nundinis Sancti Botulphi cum festinacione capiat ad opus regis cc. dolia vini et ea liberet vicecomiti Line' carianda quo rex ei injunxit. Teste ut supra.
Et mandatum est ballivis et custodibus predictarum nundinarum per literas patentes quod eidem Roberto ad predicta vina capienda consilium et auxilium inpendant diligenter. Teste ut supra.

De passagio quorundam.—Mandatum est ballivis regis de Dunwyc' quod cum festinacione provideant regi de navigio in portu suo de Dunwyc' ad transfretandum ibidem quosdam speciales amicos regis, et de bona gente ad eos per mare salvo conducendos, prout Johannes de Suwork, clericus regis, eis ex parte regis plenius injunxerit. Et, cum rex sciverit custum quod ad hoc posuerint, illud eis plenarie faciet allocari. Teste ut supra.
Idem mandatum est ballivis de Gernem'. Et cum rex sciverit custum etc. eis plenarie reddi faciet. Teste ut supra.

De cheveronibus datis.—Mandatum est custodi foreste de Savernac' quod in eadem foresta faciat habere Willelmo de Valencia lx. chevruns de dono regis. Teste rege apud Wodestok', xij. die Junii.

Pro priorissa de Ambr'.—Mandatum est vicecomiti Wiltesir' quod demandam quam facit hominibus priorisse de Amreber' per preceptum regis de una marca, ad quam nuper amerciati fuerunt coram custodibus mercati regis pro transgressione mensurarum, ponat in respectum usque ad quindenam Sancti Michaelis anno etc. tricesimo nono, ut tunc sciatur utrum de predicto amerciamento quieti esse debeant necne; et, si marcam illam levari fecerit, eam eis restitui faciat interim. Teste ut supra.

De damis et cervis datis.—Mandatum est custodi foreste de Wauberg' quod faciat habere Willelmo Lungesp' tres damos in eadem foresta de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste regis de Dene quod in eadem foresta faciat habere Johanni de Plessetis comiti Warr' duos cervos et duos damos de dono regis. Teste ut supra.

Pro Petro Reym'.—Mandatum est thesaurario et camerariis quod de centum et octo marcis et viginiti et duobus denariis, in quibus rex tenetur Petro Reymund de Baion', faciant habere eidem Petro octo marcas ad expensas suas. Teste rege xij. die Junii.

De escaetore substituto.—Quia rex intellexit per assercionem abbatis Persor', escaetoris regis, quod Robertus de Harecurt' minus ydoneus est officio escaeterie in comitatu Warr', ipsum ab officio illo absolvit, et loco ejus de consilio predicti abbatis et (sic) substituit Alexandrum Bacun escaetorem regis in eodem comitatu quamdiu regi placuerit. Et mandatum est vicecomiti Warr' quod, accepto ab eo sacramento etc. ipsum extunc officio predicto intendere faciat. Teste ut supra.
Et mandatum est eidem Alexandro Bacun quod eidem officio intendat, sicut predictum est. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Ricardus Pharemay, Jordanus Uppeill', Philippus de Insula, Gilbertus Ossegot, Robertus Baret, Walterus Triche, Walterus Punter, Willelmus frater Jordani, Alexander filius Cristiane, Gilbertus Doget, Willelmus le Muner, Willelmus de la Porte, Willelmus Tinctor et Willelmus Bustell', capti et detenti in prisona regis de Ivelcestr' pro morte Roberti Oseg' unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Somerset' quod ponantur per ballium. Teste ut supra. xiij. die Junii.

De uno dolio vini dato.—Mandatum est Johanni de Gisorc', camerario regis London', quod faciat habere Batholomeo le Bygod unum dolium vini de dono regis. Teste rege ibidem xiiij. die Junii.

De quodam inprisonato liberando foro ecclesiastico.—Quia venerabilis pater W. Elyensis electus regi per litteras suas patentes significavit quod Nicholaus de Brakendel', clericus, captus et in prisona nostra Cantebr' pro morte cujusdam hominis unde rettatus est detentus, legitime coram ipso electo se esse ordinatum a venerabili patre B. Cantuariensi archiepiscopo in primis ordinibus ab ipso apud Cant' celebratis, et idem electus a rege requisivit predictum Nicholaum tanquam de foro ecclesiastico existentem sibi secundum libertatem ecclesiasticam liberari, mandatum est ballivis regis Cantebr' quod eundem Nicholaum predicto electo secundum libertatem predictam et modum et consuetudinem in regno regis hactenus optentam liberent. Teste ut supra.

Pro Eduuardo filio regis.—Quia rex talliari facit dominica sua per Angliam, mandatum est vicecomiti Kanc' quod faciat habere Eduuardo filio regis racionabile tallagium de tenentibus suis in manerio suo de Helham, si idem manerium fuerit antiquum dominicum regis vel predecessorum suorum regum Anglie et talliari consueverit quando dominica regis alias talliata fuerint. Teste rege ibidem. xv. die Junii.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Norf' de manerio de Wichton. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Radulfus Purryng, captus et detentus in prisona regis de Wynebothesham pro morte Edmundi filii Galfridi Berk', habet breve vicecomiti Norf' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

Pro Johanne Malemort.—Quia Johannes Malemort, qui ad quarellos regis fabricandos percipere consuevit a rege ferrum, carbonem, lardum, brennum, fustum, lapidem molarem, pennas et barillos, et alia ad hujusmodi usum necessaria, preter vadia sua, quod regi sumptuosum videtur, manucepit coram rege facere per annum ad opus regis xxv. millia quarellorum pro xxv. marcis a rege percipiendis per annum pro omnibus predictis; mandatum est Jacobo Fresel, constabulario regis de Sancto Briavello, quod accepta bona securitate a predicto Johanne de predictis xxv. millibus quarellorum fabricandis ad opus regis per annum, sicut predictum est, tunc de exitibus ballive sue a die Sancti Johannis Baptiste anno etc. xxxix. singulis annis sequentibus faciat habere eidem Johanni xxv. marcas, quamdiu idem Jacobus fuerit constabularius regis loci predicti. Et cum illas eidem Johanni liberaverit rex eas faciet eidem Jacobo alocari in exitibus predictis, ita quod predictus Jacobus recipiat a predicto Johanne quarellos predictos et illos ad opus regis salvo custodiat. Teste rege apud Wodestok' xv. die Junii.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Selwode quod in eadem foresta faciat habere Roberto de Glaston' duos damos de dono regis. Teste ut supra.

[m. 8.]

Rex retinuit ad opus suum xij. dolia vini que Mathias Bezill habet in castro regis Glouc'. Et mandatum est eidem Mathie quod eadem xij. dolia vini visis litteris liberari faciat vicecomiti Glouc' carianda ad regem usque Wodestok' sicut rex ei injunxit. Et rex custum eorundem doliorum vini de garderoba regis per manus Artaldi de Sancto Romano, custodis ejusdem garderobe, eidem Mathie plenarie reddi faciet. Teste rege apud Wodestok' xvj. die Junii. (Cancelled.)

De vinis cariandis.—Quia rex diutius moram facturus est apud Wodestok' quam credebat et vina jam deficiunt in celariis regis ibidem, rex rogat Mathiam Bezyll' ut illa xij. dolia vini que habet in castro regis Glouc' liberet cum omni festinacione vicecomiti Glouc' carianda ad regem usque Wodestok. Et rex ibidem de precio eorundem vinorum satisfaciet eidem Mathie per manus Artaldi de Sancto Romano, custodis garderobe regis. Teste rege apud Wodestok xvj. die Junii.

De cervis et damis datis.—Mandatum est Avicie de Columb', custodi foreste regis de Cett', quod in eadem foresta, extra boscum de Luttegaresh' et chaciam de Heppingescumb', faciat habere Willelmo de Clar' iiijor damos de dono regis.
Mandatum est Jacobo Fresel, custodi foreste regis de Den', quod in eadem foresta faciat habere Rogero de Mortuo Mari tres cervos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste regis de Kynefar' quod in eadem foresta faciat habere eidem Rogero iij. cervos de dono regis. Teste ut supra.

De denariis solutis in garderoba.—Abbas de Abbendon' liberavit in garderoba regis Artaldo de Sancto Romano, custodi ejusdem garderobe, die Lune proxima ante festum Sancti Barnabe apostoli anno etc. xxxix., x. marcas, per quas nuper finem fecit cum rege pro transgressione mensurarum. Et mandatum est vicecomiti Berk' quod ipsum abbatem de predictis x. marcis quietum esse permittat. Teste ut supra.

De damis pro abbate Westm'.—Mandatum est custodi foreste regis de Bernewode quod in eadem foresta faciat habere abbati Westm' iiij. damos de viij. damis quod rex concessit ecclesie Westm' singulis annis per cartam suam. Teste ut supra.

Pro burgensibus de Beverlaco.—Super eo quod magister Johannes Clarel et Adam de Hilton', custodes archiepiscopatus Ebor', regi nuper significaverunt quod burgenses de Beverlaco offerunt regi cc. marcas pro tallagio suo in communi, mandatum est eisdem custodibus quod bene placet regi quod illas cc. marcas capiant pro tallagio predicto, dum tamen preter illas cc. marcas dent regi duas marcas auri. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Ade de Peryton', custodi foreste regis de Braden', quod in eadem foresta faciat habere Humfrido de Bohun, comiti Hereford, iiij. damos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Jacobo Fresel, custodi foreste regis de Den', quod in eadem foresta faciat habere Humfrido de Bohun juniori iiij. damos de dono regis. Teste ut supra.

De cervo dato.—Mandatum est Petro de Nevyle, custodi foreste regis Rotel', quod in eadem foresta faciat habere R. de Clar', comiti Glouc', unum cervum de dono regis. Teste ut supra.

De damis pro abbate Westm'.—Mandatum est custodi foreste regis de Fekham quod in eadem foresta faciat habere abbati Westmonasterii iiij. damos de viij. damis quos rex concessit ecclesie Westm' singulis annis per cartam suam. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Savernak quod in eadem foresta faciat habere Roberto Waler' vij. damos de dono regis. Teste ut supra.

De denariis levandis.—Mandatum est vicecomiti Oxon' quod sine dilacione levari faciat amerciamenta subscripta, videlicet, de Petro Folyot c. solidos pro contemptu, de Johanne de Turbevyle v. marcas pro eodem, de villata de Pedinton' xl. solidos pro fine facto coram abbate Persor', escaetore regis; et ea faciat habere Elye Maunsel et Ricardo constabulario, custodibus operacionum regis de Guldeford ad easdem operaciones faciendas, ita quod ea habeant a die Sancti Johannis Baptiste proximo futuro in tres septimanas. Et, cum constiterit regi quod ea predictis custodibus liberaverit, rex ea faciet ei allocari. Teste rege apud Wodestok xviij. die Junii. Per abbatem de Persor'.

De operacionibus regis de Gillingham.—Mandatum est custodi foreste regis de Gillingham quod in eadem foresta faciat habere Roberto de Burton', Roberto de Wik' et Ricardo de Cresseben, custodibus operacionum regis de Gillingham, tria robora ad calcem coquendum, xxij. quercus ad cindulas faciendas ad domos nostras de Gillingham cooperiendas, et ad cassas fenestrarum vitrearum inde faciendas, et clausturam quantum necesse fuerit ad curiam regis ejusdem loci claudendam. Teste ut supra. Per abbatem de Persor'.

De operacionibus regis de Guldeford'.—Mandatum est vicecomiti Hereford quod sine dilacione levari faciat de villata de Hereford v. marcas et v. solidos pro fine facto coram abbate de Persor', escaetore regis, et eos habere faciat Elye Maunsell et Ricardo constabulario, custodibus operacionum regis de Guldeford, ad easdem operaciones faciendas, ita quod eos habeant a die Sancti Johannes Baptiste in tres septimanas. Et, cum rex sciverit quod eos liberaverit eisdem custodibus, illos denarios faciet ei allocari. Teste ut supra. Per abbatem de Persor'.
Mandatum est vicecomiti Bedef' quod sine dilacione levari faciat de villata de Bedef' quinque marcas pro fine facto coram abbate de Persor', excaetore regis, et eas habere faciat predictis custodibus ad operaciones predictas faciendas, ita quod eas habeant ad diem predictum. Et, cum illas eis liberaverit, rex eas faciet ei allocari. Teste ut supra. Per abbatem de Persor'.

Hugo Russel et Galfridus de Stuntesfeld, capti et detenti pro transgressione venacionis regis unde rettati sunt, habent literas vicecomiti Oxon' quod ponantur per plevinam usque adventum justiciariorum regis ad placita foreste in comitatu Oxon'. Teste ut supra.

De cervis datis.—Mandatum est ballivis Walteri de Everl' quod in balliva predicti Walteri faciant habere Johanni Maunsel, preposito Beverlaci, duos cervos de dono regis. Teste ut supra.

Pro Willelmo Faukham.—Rex dedit Willelmo de Faukham equm qui regi accidit in deodandum occasione mortis Willelmi de Faukham filii sui, qui de eodem equo per infortunium nuper cecidit et collum suum rupit ut dicitur: et mandatum est justiciariis proximo itineraturis in comitatu Kanc' quod dictum equm et omnia que ad regem pertinent habenda per mortem predictam eidem Willelmo sine dilacione habere faciant. Teste ut supra.

De cervis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Kannoc quod in chacia regis de Cheddesleg', que est infra forestam predictam, faciat habere Philippo Luvel, thesaurario regis, iiijor cervos de dono regis. Teste ut supra.

Pro magistro hospitalis Oxonie.—Quia magister et fratres hospitalis Sancti Johannis extra portam orientalem Oxonie nullam habent sustentacionem nisi de elemosina regis, de qua idem hospitale fundavit, mandatum est custodi foreste regis de Shotovr' quod in porcione bosci, quam predicto hospitali infra predictam forestam rex per cartam suam concessit, permittat predictum magistrum habere pasturam et estoveria sua, que in eadem portione per predictam cartam hactenus habere consuevit. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Robertus de Sandwath', captus et detentus in prisona regis Eboraci pro morte Elye filii Jordani unde rettatus est, habet litteras vicecomiti Ebor' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

Pro Rogero de Leyburn'.—Quia rex accepit per inquisicionem quam per vicecomitem fieri fecit quod non erit ad aliquod (fn. 1) vel nocumentum patrie si rex concedat Rogero de Leyburn' quod divertere possit viam regiam que est inter boscetum ipsius Rogeri de Bressing' et parcum suum de Langel', dum tamen diversio illa fiat illuc et eodem modo quo inquisitores predicte inquisicionis in eadem inquisicione nuper presentarunt; mandatum est vicecomiti Kanc' quod ipsum Rogerum viam predictam presentibus predictis inquisitoribus divertere sicut predictum est permittat, et scire regi faciat per quas metas et divisas via illa sine dampno et nocumento patrie diversa fuerit, ut predicto Rogero super diversione illa literas patentes rex fieri faciat. Teste ut supra.

Pro capitulo Ebor'.—Quia venerabilis pater W. quondam Eboracensis archiepiscopus in ligia potestate sua concessit et assignavit capitulo Ebor' mansum suum in villa de Thorp' Sancti Andree cum edificiis, gardinis et vivario quod infra idem mansum fieri fecit, et omnes terras cum hominibus, redditibus, pratis et omnibus aliis ad dictas terras pertinentibus, cum alio vivario et molendino aquatico supra illud sito, videlicet, quicquid habuit in eadem villa de cujuscumque dono ea habuit, et totam terram prebende de Bichehill' cum redditu denariorum et gallinarum, serviciis et omnibus aliis pertinenciis suis, excepto capitali mesuagio assignato prebende de Knaresburg', et totam terram cum edificiis et aliis pertinenciis que habuit de Petro Crasso et Ernaldo de Naburn', clerico, in suburbio Eboraci juxta barram in Mikelgate, et totam terram cum pertinenciis quam habuit in Beverlaco de Philippo de Dalton', et unam bovatam terre in Skyteb' cum pertinenciis, et redditum trium solidorum et trium denariorum in Thorn' cum pertinenciis, que habuit de Johanne Flambard, ita quidem quod vacante sede Eboracensi dictum capitulum integre habeant et teneant omnia predicta, solvendo singulis annis thesaurario Eboracensi xx. marcas ad sustentacionem unius capellani divina celebrantis in capella de Thorp' Sancti Andree et ad anniversarium ipsius archiepiscopi singulis annis celebrandum, donec aliquis preficiatur ecclesie Eboracensi, qui ipsa velit suscipere cum onere predicto, sicut per cartam ipsius archiepiscopi et confirmacionem regis super hoc confectam, quas rex inspexit, plenius accepit; mandatum est Ade de Hylton et magistro Johanni Clarel custodibus predicti archiepiscopatus quod mansum predictum cum edificiis, vivariis, terris, hominibus, pratis, redditibus et omnibus aliis predictis, que occasione mortis predicti archiepiscopi ceperunt in manum regis, predicto capitulo restituant habenda in presenti vacacione predicti archiepiscopatus sicut predictum est. Teste ut supra.

De dolio vini dato.—Quia Rogerus Cissor non habuit unum dolium vini quod rex ei dederat in Wasconia, mandatum est Johanni de Gisore', camerario regis London', quod eidem Rogero unum dolium vini sine dilacione habere faciat. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Fekham' quod in eadem foresta faciat habere Isabelle uxori Johannis filii Philippi iiijor damos de dono regis. Teste ut supra.

Pro Galfrido de Langel'.—Quia rex concessit per cartam suam Galfrido de Langele quod a tempore quo primo extitit justiciarius regis foreste vel in alio officio foreste vel in aliqua balliva regis usque ad Ascensionem Domini anno etc. xxxvij. idem Galfridus et assignati vel ballivi ejus quieti sint de omnimodis compotis, ratiociniis, (fn. 2) querelis, debitis, demandis, inquisicionibus exactionibus, transgressionibus, extorsionibus, prisis, receptis et omnibus aliis que rex vel heredes sui ab eis aliquo modo exigere potuissent vel vendicare. Et mandatum est Willelmo le Bretun, Nicholao de Rummes' et sociis eorum justiciariis regis itinerantibus ad placita foreste in comitatu Huntendon' quod cartam predictam coram eis legi et eam in omnibus et singulis articulis in ea contentis firmiter teneri et inviolabiliter observari faciant in itinere suo ad predicta placita foreste in singulis comitatibus quibus ad ea itineraverint, secundum quod eadem carta testatur. Teste rege apud Wodest' xx. die Junii.
Idem mandatum est justiciariis proximo itineraturis ad placita foreste ultra Trentam. Teste ut supra.

De terris capiendis in manum regis.—Quia Robertus Fillol, qui nuper in fata concessit, tenuit de rege in capite, mandatum est vicecomiti Essex' quod omnes terras et tenementa que fuerunt ipsius Roberti in balliva sua, de quocumque ea tenuerit, sine dilacione capiat in manum regis et ea liberet ballivo Eduuardi filii regis, habenda et tenenda usque ad legitimam etatem heredum ipsius Roberti. Teste ut supra.

Pro abbate de Sancto Edmundo.—Quia abbas de Sancto Edmundo clamavit habere quietanciam per cartas predecessorum regis Anglie de quibusdam finibus et amerciamentis, mandatum est baronibus de scaccario quod demandam quam ei faciunt de xx. marcis per summonicionem seaccarii nostri de quodam fine, quem quidam monachus de Sancto Edmundo fecit cum rege sine assensu abbatis, ut dicitur, et que xx. marce jam extiterunt in demanda xv. annis elapsis et positis in respectum hucusque occasione predicte quietancie quam idem abbas clamavit habere ut dictum est, ponant in respectum usque in quindenam Sancti Michaelis proximo futuram ut regi tunc per consilium suum et aliorum fidelium suorum jus regis et ipsius abbatis in premissis et aliis unde habet respectum plenius discuciatur. Teste ut supra.

Pro Johanne Maunsell'.—Quia rex accepit per inquisitionem quam fieri fecit quod boscus qui fuit Mathei Husee in Tudwurth' per falsi suggestionem quorundam emulorum ipsius Mathei captus fuit in manum regis et non eo quod idem Matheus vastum inde fecerit vel destructionem, mandatum est Avicie de Columbariis, custodi foreste regis de Cett', quod boscum illum Johanni Maunsell', preposito Beverlaci, cui custodiam terre et heredis predicti Mathei rex concessit, liberet ad opus ejusdem heredis. Teste rege apud Wodestok' xxj. die Junii.

Pro Bartholomeo Peche.—Mandatum est vicecomiti Oxon' quod districtionem quam facit per summonicionem scaccarii Judaismi regis Bartholomeo Peche pro quodam debito xl. solidorum, in quo Willelmus de Siflewast tenebatur cuidam Judeo, ponat in respectum usque adventum predicti Bartholomei in Angliam. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De chevagio regis.—Mandatum est Philipo Luvel, thesaurario regis, et Eduuardo de Westmonasterio quod instanti festo Apostolorum Petri et Pauli offerant apud Westmonasterium pro chevagio regis xij. obolos musce et eos attachiari faciant magne cruci Westmonasterii et in festo Beati Petri ad Vincula proximo sequenti offerant similiter ibidem xij. obolos musce pro chevagio regis et eos attachiari faciant cruci predicte. Teste ut supra.

Pro Elya de Camp'.—Quia Elyas de Campis, civis regis Burdeg', bene regi servivit in Wasconia et ei adhuc rex tenetur in magnis debitis, de quibus rex ei nondum potest satisfacere, mandatum est Roberto de Dacr', captori vinorum regis, quod ipsum Elyam et Gaylardum de Jac et Johannem de Fungoyn, vatlettos suos, quietos esse permittat de prisa regis de cc. doliis vini, que duxerunt usque nundinas Sancti Botulphi; nec ab eis aliquid de dictis doliis ematis (sic) nisi de voluntate eorum. Teste ut supra.

De dote assignanda.—Cum Amabilia que fuit uxor Gilberti de Segrave in curia regis coram justiciariis apud Westmonasterium peteret versus Rogerum Beler terciam partem proficui hundredi de Gosecot' ut racionabilem dotem suam que eam contingit de libero tenemento quod fuit prefati Gilberti quondam viri sui in Gosecot', idem Rogerus in eadem curia coram eisdem justiciariis vocavit inde ad warantum Nicholaum filium et heredem predicti Gilberti de Segrave, qui infra etatem est et in custodia Eduuardi filii regis de concessione regis, per cartam ipsius Gilberti de feofamento quam protulit coram prefatis justiciariis; et mandatum est vicecomiti Leyc' quod in presentia Alexandri de Hampden' per sacramentum proborum et legalium hominum per quos rei veritas melius sciri poterit extendi faciat predictam terciam partem proficui predicti hundredi de Gosecot', quantum scilicet valeat in omnibus exitibus et rebus, et facta extenta illa extendi faciat in presentia ejusdem Alexandri per sacramentum eorundem de terris ad predictum heredem pertinentibus in loco competenti in eodem comitatu usque ad valentiam predicte tercie partis proficui hundredi predicti, et eam assignari faciat prefate Amabilie tenendam nomine dotis sue predicte. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Warr' de tercia parte centum solidatarum terre cum pertinenciis in Byricot', quam eadem Mabilia petiit versus abbatem de Stanlegh'. Teste ut supra.
Idem mandatum est vicecomiti Wiltes' de tercia parte septem libratarum terre cum pertinenciis in Hedynton', quam eadem Mabilia petiit versus magistrum Rogerum de Cantilupo. Ut supra.
Idem mandatum est vicecomiti Derb' de tercia parte unius carucate terre, sex marcatarum redditus et dimidie et tercia parte centum acrarum bosci cum pertinenciis in Smetheby, quas eadem Amabilia petiit versus Robertum de Shepey etc. Teste ut supra.

De dolio vini dato.—Mandatum est Johanni de Gysorc', camerario regis Lond', quod faciat habere Johanni de Somerkot' unum dolium vini ad opus Mathei Hanybal et sociorum suorum de dono regis. Teste ut supra.

Pro abbate de Sancto Edmundo.—Quia abbas de Sancto Edmundo clamat habere quietanciam per cartas predecessorum regis Anglie de amerciamentis hominum suorum infra balleucam Sancti Edmundi existentium pro escambio monete, mandatum est baronibus de scaccario per consilium R comitis Cornubie quod demandam, quam faciunt per summonicionem scaccarii hominibus predicti abbatis existentibus infra balleucam predictam occasione predicta, ponant in respectum usque ad quindenam Sancti Michaelis proximo venturam ut tunc mediante consilio (fn. 3) dicti comitis et ipsorum baronum rex faciat inde quod secundum justiciam fuerit faciendum. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Ricardus Gunne, captus et detentus in prisona regis de Bruges pro morte Walteri de Stodleg' unde rettatus est, habet literas vicecomiti Staff' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

De exitibus nundinarum Sancti Ivonis.—Mandatum est Johanni de Somercot', quondam custodi nundinarum Sancti Ivonis, quod de exitibus earundem nundinarum faciat habere Artaldo de Sancto Romano, custodi garderobe regis, x. marcas ij. solidos iiij. denarios ad faciendum inde ea que rex ei injunxit per consilium Johannis Maunsell', prepositi Beverlaci. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Ricardo de Muntfichet custodi foreste regis Essex' quod in eadem foresta faciat habere Johanni de Somerkot' duos damos, ubi commodius fieri poterit ad opus ejus, de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Bernewode quod in eadem foresta faciat habere Willelmo Belet v. quercus ad maeremium de dono nostro. Teste ut supra.

De operacionibus ecclesie Westmonasterii.—Mandatum est vicecomiti Kanc' quod in bosco regis de Meredun, qui est in custodia sua, permittat custodes operacionum ecclesie Westmonasterii capere maeremium per visum et testimonium legalium hominum ad dictas operaciones inde faciendas, quantum in eo capi poterit sine vasto et destruccione ejusdem bosci, et hoc per talliam inter ipsum vicecomitem et ipsos de numero quercuum. Teste rege apud Wodest' xxiij. die Junii.

Pro Mariota uxore Roberti de Ferar'.—Mandatum est Philipo Luvel, Eduuardo de Westmonasterio et Artaldo de Sancto Romano quod Mariote uxori Roberti de Ferr', que statim profectura est de licencia regis ad partes Pictavie, omni dilacione et occasione postpositis faciant habere eidem Mariote unum palefridum ad opus suum et alium ad opus domicille sue, duos summarios et duos maleos et ij. baz et ij. bahuz, unum ciphum cum pede et alium sine pede, iiijor barillos, tres mappas, duos bacinos argenteos, sex scutellas argenteas, sex salsaria argentea, duos coffros et unam culcitram sericam cum coopertorio, unum magnum tapetum ad lectum, duo parva ad scanna, duo heregalda, quinquaginta marcas ad expensas suas et unum equm ad opus coci sui. Et ita se habeant in hac parte quod iter predicte Mariote pro defectu sui non retardetur. Teste ut supra.

De pannis ad aurum regi mittendis.—Mandatum est Philippo Luvel, Artaldo de Sancto Romano et Eduuardo de Westmonisterio quod sine dilacione mittant regi duas duodenas pannorum ad aurum et tres duodenas pannorum de aresta. Teste ut supra.

[m. 7.]

De dote assignanda.—Cum Eva que fuit uxor Willelmi de Cantilupo in curia regis coram justiciariis regis apud Westmonasterium peteret versus Johannem de Monte Alto et Milisentam uxorem ejus terciam partem lx. solidatarum terre cum pertinenciis in Baseford' ut racionabilem dotem suam que eam contingit de libero tenemento quod fuit predicti Willelmi quondam viri sui in Baseford', et iidem Johannes et Milisenta in eadem curia coram eisdem justiciariis vocaverint inde ad warantum Georgium filium et heredem prefati Willelmi, qui infra etatem est et in custodia Eduuardi filii regis de concessione regis, per cartam ipsius Willelmi de feoffamento, quam pretulerunt coram prefatis justiciariis regis; et mandatum est vicecomiti Notingh' quod in presentia Alexandri de Hampden' per sacramentum proborum et legalium hominum per quos rei veritas melius sciri poterit extendi faciat predictam terciam partem predictarum lx. solidatarum terre cum pertinenciis in Baseford', quantum scilicet valeat in omnibus exitibus et rebus, et facta extenta illa extendi faciat in presencia ejusdem Alexandri per sacramentum eorundem de terris ad predictum heredem pertinentibus in loco competenti in eodem comitatu usque ad valenciam predicte tercie partis predictarum lx. solidatarum terre, et eam assignari faciat prefate Eve tenendam nomine dotis sue predicte. Teste rege apud Wodest' xxiiij. die Junii.
Idem mandatum est vicecomiti Bedef' de tercia parte xv. libratarum redditus cum pertinenciis in Houton' et de tercia parte xxiij. libratarum redditus cum pertinenciis in Ayton' quam eadem Eva petiit etc. versus predictos Johannem et Milisentam, et de tercia parte vij. libratarum et iiijor solidatarum redditus cum pertinenciis in eadem villa, quam eadem Eva petiit etc. versus Agnetam de Verdun. Teste ut supra.
Idem mandatum est vicecomiti Warr' de tertia parte iiijxx. et xiiij. acrarum terre cum pertinenciis in Eston', quam eadem Eva petiit etc. versus priorem de Stodleg'. Teste ut supra.
Idem mandatum est vicecomiti Somersett' de tercia parte viij. libratarum terre cum pertinenciis in Edenworth, quam eadem Eva petiit etc. versus Radulfum de Clovile. Teste ut supra.
Idem mandatum est vicecomiti Leyc' de tercia parte xxiij. libratarum terre cum pertinenciis in Lubbestrop', quam eadem Eva petiit etc. versus Johannem de Monte Alto et Milisentam uxorem ejus. Teste ut supra.
Idem mandatum est vicecomiti Buk' de tercia parte c. solidatarum redditus in Oselburg', quam eadem Eva petiit etc. versus predictos Johannem et Milisentam. Teste ut supra. Et de tercia parte c. solidatarum redditus in eadem villa quam eadem Eva petiit etc. versus Laurencium del Brok'. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de la Bere quod in eadem foresta faciat habere A. Wintoniensi electo octo damos de dono regis. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Ricardus le Futhl et Henricus Attestrode, capti et detenti in prisona de Walingford' pro morte Roberti Graunger under rettati sunt, habent literas vicecomiti Berk' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

Pro Roberto Waler'.—Quia, dum rex fuit in Wasconia, rex mandavit Ernaldo de Bosco, quondam justiciario foreste, quod in foresta regis de Dene faceret habere Roberto Waler' xxx. copulas de quercu de juveni bosco, quas idem Robertus nondum habuit; mandatum est custodi ejusdem foreste quod in eadem foresta ad minus nocumentum quod poterit eidem Roberto copulas illas habere faciat. Teste ut supra.

Pro Petro de Sancto Erardo.—Quia rex tenetur Petro de Sancto Erardo et Johanni fratri suo, burgensibus Burdeg', in multis debitis, et eciam rex multa vina cepit ab eis in instantibus nundinis Sancti Botulphi, et insuper quieti esse debent de prisa, mandatum Johanni de Gisorc' quod vina que nunc habent London' eis dimittat quieta de omni prisa regis, salva antiqua prisa duorum doliorum prout moris est, ne iteratus clamor ad regem inde perveniat. Teste ut supra.

Pro Eduuardo filio regis.—Quia rex debit Eduuardo filio suo villam et bertonam Bristoll' cum omnibus suis pertinenciis, rex vult quod ipse habeat omnia amerciamenta de villa et burgensibus ville predicte et de libertatibus ejusdem, et eciam de omnibus tenentibus predicte bertone, provenientia in itinere magistri Simonis de Walton' et sociorum suorum, justiciariorum regis ibidem; et mandatum est eisdem justiciariis quod extracta predictorum amerciamentorum que coram eis emerserunt in itinere suo de predictis villa, burgensibus et tenentibus, sine dilacione faciant habere Galfrido de Langel', senescallo predicti Eduuardi, ad amerciamenta illa levanda ad opus ejusdem Eduuardi. Teste rege apud Wodestok' xxiij. die Junii.

De ponendo per ballium.—Ricardus Malesour', captus et detentus in prisona regis Eboraci pro morte Thome le Parker unde rettatus est, habet literas vicecomiti Ebor' quod ponatur per ballium. Teste rege apud Selveston' xxvj. die Junii.
Willelmus Thakel, captus et detentus in prisona regis Lincoln' pro morte Thome Thakel unde rettatus est, habet literas regis vicecomiti Linc' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

De denariis levandis.—Mandatum est vicecomiti Oxon' quod sine dilacione levari faciat amerciamenta subscripta de perquisitis mercati regis et ea liberari in garderoba regis Artaldo de Sancto Romano, custodi ejusdem garderobe, ita quod ea habeat in quindena Sancti Johannis Baptiste proximo futura, videlicet, de villata Oxonie pro pluribus transgressionibus xx. marcas, de Willelmo le Spicer pro vino vendito contra assisam unam marcam, de Radulpho le Boscu pro eodem unam marcam, de Johanne de Colleshull' pro eodem unam marcam, de Waltero Aurifabro pro eodem xx. solidos, de Adam Feteplace pro eodem unam marcam, de Philipo de Stokwelle pro eodem dimidiam marcam, de Nicholao de Kingeston' pro eodem unam marcam, de Waltero le Flemmeng pro eodem xx. solidos, de Henrico Gamages pro eodem xx. solidos, de villata de Eynesham pro pluribus transgressionibus xl. solidos, de villata de Wodest' pro eodem unam marcam, de villata de Chepingnorton' pro eodem iiijor marcas, de villata de Wanting' pro eodem iiijor marcas. Teste rege apud Selveston' xxvj. die Junii.

De quercubus datis.—Mandatum est Hugoni de Goldingh' quod faciat habere priori de Luffeld' x. quercus in parco regis de Henle et x. quercus in bosco regis de Haselberg' cum omnibus escaetis suis ad maeremium ad cumulum ecclesie sue de Luffeld', de dono regis. Teste ut supra.

Pro hominibus de Selveston'.—Mandatum est vicecomiti Norhamt' quod demandam quam facit hominibus regis de Selveston' pro c. solidis, qui regi restant reddendi de ultimo tallagio regis super eos assesso, ponat in respectum usque a die Sancti Michaelis proximo futuro in xv. dies. Teste rege apud Selveston' xxvij. die Junii.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Bernewode quod in eadem foresta faciat habere Radulfo filio Nicholai tres damos de dono regis. Teste rege apud Norhampt' xxviij. die Junii.

Pro Reymundo Makeyn.—Quia rex tenetur Reymundo Makeyn in magnis debitis pro vinis que ab eo capi fecit, rex concessit ei hac vice quod de lij. doliis vini que duci fecit London' quietus sit de prisa, salva recta prisa regis; et mandatum est Johanni de Gisorc', camerario regis London' quod ipsum Reymundum quietanciam illam habere permittat. Teste ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Salceto quod in eadem foresta faciat habere abbatisse Sancte Marie de Pratis Norhamt' quinque quercus de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Kenefar' quod in dominicis boscis regis infra forestam predictam faciat habere Petronille de Pratellis, matri Johannis filii Philippi, vij. quercus ad maeremium de dono regis, ubi commodius fieri possit. Teste rege apud Norhamt' xxx. die Junii.

Pro Eduuardo filio regis.—Quia Gilbertus de Segrave tenuit de rege in capite per servicium militare, per quod custodia omnium terrarum et tenementorum que fuerunt ejusdem Gilberti de quibuscumque ea tenuerit ad regem pertinet, et rex custodiam predictorum terrarum et tenementorum concessit Eduuardo filio suo habendam usque ad legitimam etatem heredis ipsius Gilberti; mandatum est vicecomiti Oxon' quod terram que fuit predicti Gilberti in Sidenham' capiat in manum regis, et seisinam ejusdem terre ballivis prefati filii regis ad opus ejusdem Eduuardi, sicut predictum est, habere faciat; et, si quos resistentes invenerit, eos amoveat et prefatos ballivos in eadem seisina manuteneat. Teste ut supra.

Pro priore de Norhampton'.—Quia prior Sancti Andree Norhamt' clamat quietanciam de omnimodo tallagio per cartas predecessorum nostrorum, regum Anglie, quas habet, mandatum est majori et ballivis regis Norhamt' quod demandam, quam faciunt eidem priori pro tallagio, ponant in respectum usque ad quindenam Sancti Michaelis proximo venturam, ut tunc discutiatur coram baronibus regis de scaccario utrum predictus prior quietus esse debeat de tallagio predicto nec ne. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Hugoni de Goldingham', custodi foreste regis de Clyve, quod in eadem foresta faciat habere Johanni de Burgo iiij. damos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Ricardo de Muntfichet, custodi foreste regis de Hatfeld', quod in eadem foresta faciat habere eidem Johanni duos damos de dono regis. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Johannes Beld', captus et detentus in prisona regis de Releye pro morte Roberti de Oterindon' unde appellatus est, habet literas vicecomiti Essex' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. supply dampnum.
  • 2. ratiocuniis in MS.
  • 3. MS consilo.